De rebus Eucharistiae controuersis, repetitiones seu libri decem, quorum indicem sequens pagina dabit. Per Fr. Claud. de Sainctes episcopum Ebroicensem ..

발행: 1575년

분량: 856페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

741쪽

NONA REPETITIO

etia noctu Gorgonia,Nanziageni soror, in proprio morbo cosugit,& ad medenduoculis, ipsum contingere verita non fuit 3 An non Bernardus corpore Christi pate-

hoc Πα c licis limposito , non supplex,sed minitabundus, processit obuiam Aquitaniaeia, . Principi, Ecclesiae hosti & rebelli, ipsumque his verbis aggressius est: Rogauimus iste,& nos spreuisti. Supplicauit tibi in altero conuenta seruorum Dei ante te adu-- nata multitudo, & contempsisti. Ecce, ad te processit filius virginis, qui est caput & Dominus Ecclesiae, quem tu persequeris. Adest iudex tuus, in cuius manus illa tua is anima deueniet. Numquid & ipsum spernesὶ Numquid & ipsum,sicut scruos eius contemnes 3 Videns ait historiaὶ Comes Abbatem in spiritu vehementi proce-dentem, & sacratissimum Domini corpus in manibus serentem, expauit, & diriguit,membtisque tremebundis metu, & dissolutis,quasi amens solo prouoluitur. Eleuatus a militibus,rursus in faciem ruit,nec quippiam alicui loquens, aut intendens in aliquem, saliuis per barbam defluentibus, cum profundis efflans gemitibus epilepticus videbatur. Tum vir Dei ad eum propius accedit,& pede pulsans, accliuem surgere iubet,ac stare supra pedes, & audire sententiam Dei. Praesens est ias inquit Picta uensis Episcopus, quem ab Ecclesa sua expulisti: vade,&recon-ciliare ei, & satisfaciens Deo redde pro contumelia gloriam , & in uniuerso is Principatu tuo diuisos & discordes ad charitatis reuoca unitatem. subdere In-- nocentio Papae , & sicut ei uniuersa obedit Ecclesia , tu quoque obedi electo a Deo Pontifici. Audiens haec Comes, authoritate Spiritus sancti, & sanctorum sacramentorum praesentia victus, nec audebat respondere, nec poterat, sed statim occurrit, &in pacis osculo recepit Episcopum, &ad propriam sedem eum reduxit. Narratur praeterea de Clara virgine , quod tempore Frederici Imperatoris , cum Sarraceni, qui Italiam inuaserant, Assissium obsiderent, & ipsum virginum Monasterium, cui praeerat, oppugnarent, licet aegrotans iusserit se ad poriam deportari in hostium conspectum, cum capsula, qua sacramentum Eucharistiae continebatur, ubi hanc cum lachrymis orationem effudit: Ne tradas, Domine, bestiis animas confitentes tibi , 5c custodi famulas, quas pretioso singuine redemisti. Cui vox de coelo reddita est : Ego vos semper custodiam. Itaque Sarraceni subito terrore perculsi , obsidionem soluerunt, & qui

muros ascenderant, caecitate affecti deciderunt. Quod si ratione de scripturis collecta certare placer, quamuis Deus Israelis populo & obsecrationibus eius ad-ὰμ es et quocunque in loco, attamen in arca praesentior benignjus exaudiebat, necia . . sufficiebat in necessitatibus ad arcam confiigere, sed ipsam saepe oportebat in rem praesentem adducere:atque ad eius motu, delationem de applicationem Deus pro-tauior semiebatur,& ea operabatur, quit mancte arca intra tabernaculum no suisue ad bonum,siue ad malu operatus.Non enim muri Hierico sua sponte concidissent sine arcae processione & circuitu. Non Deus Philisthinorum idolum D, chon deiecisset arcae absentia: non tam bene fortunasset domum Obededon in Hebron ipse relicta, nec OZam mortis plaga affecisset non attrectata. Quocirca quoties mouebatur arca, Israelitae Deum progredi experiebantur, & praesentissi-nuim eius praesidium loco fieri, cui applicaretur. Vnde ad eius motum, tanquam

Deus moueretur, accinebant,Exurge,Domine,adiuva nos, & libera nos:& ad a

cae aduentum, Deum in castra venisse iactabant. Deinde Christus ipse incarnatus, non sola fide contingi, vel adiri volebat, ut opem ferret, sed suam praesentiam requiri, & humanitatis suae tactum activum vel passuum ostendebat. Quamuis plerique testarentur a se credi, quod solo verbo vel imperio absens ea-dcm pollet praestare quae praesens: nihilominus frequentius tangens, vel tactus, opit

742쪽

DE AD ORATIONE. 3s

opitulabatur, quam absens. Commendat quidem sepe fidem : sed fere non nisi in praesentia de tactu corporali curauit.Tertio disputarunt Patres, sacramentum ipsum longe fructuosius esse, si non solum spiritaliter& per fidem percipiatur, sed

cum fide corporaliter tangatur & sumatur, de realiter corporibus nostris iuncta fide applicetur: sed de rebus aliis de locis, a quibus per eius praesentiam daemones prissimia ru fligari experimento didiccrunt, & docuerunt. Hic mysticus singuis est Chrys o stomus daemones expcllit,& procul esse ficit. Vbi namque eum in nobis viderint, s. - in fugam vertuntur, de fugiunt. Ambrosius vero scribit: Cum hospitium tuum ad-- uersa ius viderit occupatum coelestis fulgore praesentiae, intelligit locum tentamen- - , , 'in -tis fuis per Christum esse interclusum: fugiet, recedet, de tu noctem sine ulla of- ηγι-fensione transibis. Nec solum in nobis receptum sacramentum pharmacum cst D

lexi cacum , sed locis ipsis, quibus inducitur. Hesperius authore Augustinoὶ λ o .

comperit domum in fundo suo assiictione animalium de seruorum suorum noxiam malignorum spirituum vim perpeti. Rogauit presbyteros, ut aliquis corum eo pergeret , cuius tibi orationibus cederent. Perrexit unus, obtulit ibi sicrificium corporis Cluisti, orans, quantum potuit, Vt illa vexatio cessaret: Deoque protinus mi Nis'. u. isserante cessauit. Sub Anastasio Imperatore Cabades Perserum Rex, inter Persiam tu ,s.& Indiam in oppido magnam gemmarum & pecuniae vim esse audierat. Te tans daemones theseuri custodes depellere, cum magia neque Persica neque Iudaica quicquam prosccisset, per Christianos, quos etiam potestatem a Deo habere acceperat, sic confecit. Loci Episcopus ab eo vocatus, conuentu ea deca

si coacto, peractis, perceptis, de populo praesenti dispensitis diuinis mysteriiς, s. gno crucis daemonia profligauit, de castrum Regi nullo labore tradi)it. Audio quid sint hic Aduerserii obiecturi, non processione, sed perceptione corporis Dominici daemones abactos. Verum si perceptio , dc non prς sentia corporis illos exegit, quid fuit necesse in posscssione daemonum consecrare seu communicare potius quam in Ecclesia secra, cum in ea tcste Apostolo communio sit decentior, ac Deo gratior de cffcaciori Pr sentia ergo secramenti, siue per consecrationem recentem , siue per dignam importationem, Vim illam contra daemones exerit, nec ab hominibus tantum, sed a locis, quibus infertur, elicit.An non de Nangian- eteni soror Gorgonia sine communione per admotam manum oculis, quae Euch ristiam in altari attigerat, oculorum aegritudinem sinauit λ An non de Bemardus ter impositam capiti Eucharistiam, energumenum sine communione demone inerauit 3 An non collo Satyri appensi sine communione ad enatandum profuit 3 Quid ergo alienum a fide de pietate facinus, si ciuitatem, si regnum, cuiussit uti consultum volumus, Eucharistiae praesentia de circumlatione lustramus 3 Scribit Augustinus, Sanctorum reliquias tua in processione pr sentia magnis morbis mederi : quomodo parem virtutem Eucharistia Sanetorum Domino detra- heret Memorati martyris inquit in memoriam eiusdem loci Lucillus Episcopus , populo praecedente ac sequente in manu portabat. Fistula, cuius molestia tandiu laborauerat, illius piae seminet vectatione, ubi sinetas attigit reliqui aes, repente sanata est. Porro quoniam de institutione Aduertiri j potissimum excipiunt , quasi gestationi reci amet, agnoscamus in institutione Eucharistiae duo principi, usum Sc esum, ac commemorationem seu annuntiationem mortis Dominicet: quod posterius licet perficiatur in ipsi celebratione Eucharistiae, tamen etiam ' ex gestatione sacramenti, in publica pompa de processione plurimum mors ibiti annuntiatur & glorificatur. Gloriamur enim per monimentum illud, de quasi pio de - - tropheum passionis, hominum oculis obiectum de Christi morte, nosque excita-

743쪽

NON A REPETITIO

mus ad recordationem,uenerationem,gratiarum actionem & imitationem, nos,nimantes ad sequenda eius vestigia,& omnia mundi prospera & aduersa postpone-da.Propter haec,sipieDamascenus defenditSanctorum reliquias processionibus ad- misceri,cur non maiori ratione tuebimur iplam Eucharistiam institutam,ut annuntiemus mortem Domini Z Damasceni verba sunt in historia duorum militu Tyr anus Indit rogabat,cur olla mortuorum circumferrent Christiani. Respodet Abbas quidam, Ossa isti munda & sui circumscrimus, o Rex, repraesentantes mortem, quorum sunt,mirabilium virorum,& exerciti j eorum,&a Deo dilectς conue satio- nis,m memoriam nosmetiptos reducentes, S ad similem Telum excitantes,requiem quoque speculantes, & dclitias in quibus conuersentur. Hos quia beatificamus, &a inuicem nosinetipsos ex Eortamur,&eoru sequi Vestigia satagimus: insuper & mo . tis nobismetipsis memoriam praesentamus valde Vescin existentem, & ad sancti conuersationis agones deuotisis crigentem, de sanctificationem nobis horum tactu haurimus. Anno a sicut eleuatio & ostensio in sacrificio ab Apostolis tradita est ad excitandam populi deuotionem,adorationem, & inuocationem: ita & per vias religiosa deportatio de commonstratio ad id magnopere conducit ZAudietes caeci, quia Iesus transiret,clamauerunt,Mii erere mei, fili David. Praetereunte Christo, rogantibus quis esset,populus fidem teliabatur: Hic est Iesus Propheta a Nazareth Galileti atque alia fidei & deuotionis dabat documenta,de quibus postea. Eundem transeu-tem haemorrocissa festinat ut tangat: S: accedens, vel fimbriam vestimenti tetigisse satis habet ut sanetur: &Zacheus ps currit,ut videat,ac sycomorum ascendit, ut irsum contempletur. Denique quorsum decernuntur supplicationes & processiones publicae3A n non ut preces nostras Deo gratiores & acceptiores cssiciamus, ac magis ipsum propitiemus ZQuς vero res exterior nostra interiora acutius pungere & exstimulare potest, quam Dei nostri& Christi conspectus, ac passionis monimentum Quid potest intimius commendare orationes Deo, quam summi praesentia sacerdotis propitiatioque eius & intercessio, coetui Ecclesiae& postulationi adiunctardua de re Cyprianus pie admodum ista vprba facit: In huius pret sentia non su-- peruacuae mendicant veniam lachrymet, nec unquam patitur contriti cordis holo-- caullum repulsam. Quoties te video in conspectu Domini sus irantem, spiritum lanctum non dubito aspirantem : cum intueor stentem , sentio ignoscen-tem. Chrysostomus pluribus locis orationem factam in Missa, & coram hostia Llutari, non semel amplificat. Vt homines linquit) ramos olearum Serentes moue- re Reges consueuersit,ebque arboriis genere misericordiam commemorant, & hu-manitatei sic Angeli tunc pro ramis oleaginis,corpus Domini ipsum protendetes, rogant pro genere humano, quasii dicant:Pro his rogamus, Domine, quos tu adeo dilexisti,ut pro eorum salute mortem obires,anima cruce essiares: pro sis supplica- mus, pro quibus ipse tuum largitus es languinem: pro his oramus, pro quibus hoc immobili. Alibi monet plus poste preces fusas pro mortuis in Missa, quam extra illa, quoniam adhibentur in illa una cum Agno prcssente, Angeloru S omnium Sanct mini ac denique totius Ecclesiae suffragia. Ita vicissim coni equitur,preces extra Mis- sim sectas etiam a tota Ecclesia, cum Sanctorum litania & rogatione, ut in princessionibus agitur, longe amplius valere, si salutaris hostia interponatur, quam illa absente. Quocirca sapienter maiores nostri ante mille annos, nullam celebri

rem processionem , vel shationem singularem indicebant, sine solenni corporis Chri isti vectatione: imo sine ipse, ad nullius martyris sanctius festum peragendum conueniebant,quemadmodum ex Braccharesi synodo audiuimus. Et qui fieri potest, ut fides, quae illic Christum suum Dominum re vera videt praesentem, & να

744쪽

DE AD ORATIONE. 332

illum patri credit quidem assidetem,sed prae nimio nostri amore hic indubie agnoscit corporaliter in facramento existentem,non maiori capiatur,accendatur, inflammetur,exorandi patrem fiduciaZQuid vero refert, an Clitistum adoremus ex altari monstratu, an ad aegrotos solenni more dctatumian Publica processione gestatumr An tati, obsecro,intcrest,iaceatne Dominus tuus,an sedeati siet potius, an gestetur3

Haec enim corporalia Christianae pietatis obsequia Christi Domini dignitati non derogat,sed my lticis aptantur seruitura fideliu usibus: quibus &se olim dedit natu, nunc & dare in S .Eucharistia dignatur glorificatum. Vnde haud leuiter ex indubit,tissima ad nostri auxilium ipsius praesentia piis augescit,exardescit,ac veluti adolescit fiducia facilius impetradi a Deo Patre, quod supplici ambimus prece fili j, cum D uide orantes,ut respiciat in faciem Christi filii sui mediatoris nostri & aduocati, qui

praeter orandi fiduciam nobis inspiratam, etiam nos ad Patrem exorandu introd cit. Haec porro solemius Christi in Ecclesiastica processione gestatio non ad inanem fit pompam,sed ad religiosim pietatem, non ad vanum oculorum spectaculum, sed ad piam animorum deuotionem, S ad ardentiorem orandi fiduciam excitandam in frigidioribus,aut minus aequo religiosis pectoribus.Dum enim Christum una iam

bilcum Patrem nothrum pollulare cogitamus,ardentius etia nos oramus,confidentius pollutamus,vehementius Denique Patre suis promissis urgemus: quia in Christi nomine congregati oramus,quos diuino oraculo sese auditurum,im 3 exauditurum est pollicitus. Unde igitur in desuetudinem abiit talis pictas & religio circumferendi Eucharistia in omni sere celebriori processioneΘArbitror ex populi Christiani primum tepore, sed postea stupore ac rigore, in que refrixit charitam,postquam abundauit iniquitas:proque pietate subiit irreligio& irrcueretia,adiuncta quoque in ipsum sacramentum contumelia ac blasphemia. Propter haec desierunt imprimis,a que etiam prohibiti fuerunt nocturni illi,vel etiam diurni,ad sella Martyrii agenda totius populi concursus & conuentus: idcoque una cessarunt processiones illae, de cuique relictu est in arbitrio,procedere ad Martyres, quando ac quomodo placeret. Propter haec desiit cum illis processionibus fere quotidiana de Eucharistia commutanto:sublata fuit & participatio sub utraque specie atque alia: stequentia quoque i, hum processionum fortane paticbat contemetum, de irrcuercntiam in sacrosancta Eucharistiarii ob idque siue propter alias caulas intercideriit,seu potius non ita publicae ac frequentes fuerunt.Nam quin omni faeculo interdu Eucharistiam ad nominam illam antiquam in processsionibus ad opem Dei pollulandam circumagerent, mihi non fit verisimile: nec unde gestationbs modus in seretro,sive a sacerdote reuerenter incedente cum luminibus,&honorifica pompa in processione circa festum corporis Christi ortum habuerit, inueniemus, nisi a retenta in Ecclesia veteri illa delationis figura. Ex Aduersariis nonnulli adHonorium illum tertium reserui,de quo paulo ante. Sed ipse videtur potius populi de sacerdotum incuriam,& deficietem ac restigescentem a veteri ardore deuotionem accusare, disciplinamque Christianam collapsim instaurare, quam noui quicquam stituere. Propterea est,se districte mandare, quod iam negligentius fiebat, S: finem apponit ,'ut augeatur fides & deuotio: causamque praemittit,ne Dei indignatio prouocetur ex remissa sedulitate, de obr pente irreueretia. Quae omnia faciunt indicium nihil noui ab ipso sanciti, sed sui cita,ne prorsus deperirent, renovari. A quo vero, vel qua de causa, vel quo tempore solenis illa processio in sello corporῖς Christi initium acceperit, scriptoribus nostris non liquet. Urbanum quartum constat,sestum illud introduxisse ante trecentos annos , cuius decretum postea fuit confirmatum depromulgatum in Concilio Viennensi sub Clemente quinto.In eo cum obseruand a plurima in sesto narrentur,mb

periti

745쪽

Anno ras .

eo are

NON A REPETITIO

rum agitur silentium de processione: nec Thomas, qui Urbani iussu diuinum s sti ossicium composuit, processionis meminit: nec qui post scripsit Rationale dia umorum ossiciorum Guillelmus Durandus,inter tot processiones generales, qui quam de illa attigit. Catalogi sanctorum author, illi seculo vicinus,tradit quidem festum ab Vrbano sancitum, sed de processione nihil. Attamen apparet de mente Urbani,&de ratione costituti festi fuille,ut processio illa cclebraretur. Omnia enimalia, quae primis Ecclesiae sicculis exercebant Christiani, cum sacros illos festorum

conuentus agerent, &ad loca martyrum solemniias procederent, praecipit, sicut largiores eleemosynas , attentiores precationes , peccatorum consessionem , de de sacramento communionem, atque alia pietatis opera, in quibus olim maxime adhibebatur Eucharistiae vectatio. Deinde cidna iubeat Urbanus,&eo festum spectet,vi sacramenti memoria solemni Ord celebrior habeatur,ad confundendam

specialiterii reticorum perfidiam & intiniam, quid est quod haereticorum mentem & oculos magis percellit, quam publica fidei nostrae de Eucharistia in pro

cessione contes alio: ut nec Pharisaeos quicquam grauius offendit de Christo, quam in asino eius vectatio,& populoru praecedentium ac sequentium acclamatio, osanna filio David. Benedictus qui venit in nomine Domini. Tertio, quo pertinebunt Vrbani verba,atque in quo,sicut alia,cxplebuntur,si solennis non instruatur proces.sio O adorandum inquit venerandum,colendum,glorificandum, praecipuis ma-gnificandum laudibus,dignis praeconiis exaltandum, cunctis honorandum studiis, is aeuotis honorandum obsequiis,& sinceris mentibus retinedum. Propter hoc in ip-sa quinta seria, post octauam Pentecolles, deuotae turbae fidelium propter hoc adia Ecclesias allectuose concurrant,& ta clerici quam populi gaudentes in cantica lau- dum surgat.Tunc enim omnium corda & vota,ora & labia hymnos persoluant lae- titiae lalutaris:tunc psallat fides,spes tripudier,exultet charitas,deuotio plaudat, iubi- let chorus, puritas iucundetur.tunc singuli alacri animo pronaque volutate conue-niant, sua studia laudabiliter exequendo tanti festi solemnia celebrantes. Qua de cau-sa arbitror non inepte Iacobum Philippum Bergomensem in Supplemento Chronicorum, & Hartimanum in Registro Chronicorum Norembergae impressio, necnon Onuplarium Patauinum in Urbano quarto,ac denique Magdeburgenses,scribere ab Urbano Dominici corporis solemnitatem cum processionibus&Octauis iussam a cunctis Christianis celebrari. Quod si non statim in publicam, nec in eam quam decet solemnitatem, processio proruperit, quid mirum,cum nec Vrbani decretum liatim venerit in usum, sed paulatim post ipsius mortem inoleverit per Vienense Concilium illec senaci ab omnibus fuerit receptum,vel executioni per omnia demandatum, sed tempore eguerit,nec scriptum sit, quo anno apud singulos,vel apud uniuersos obtinuerici Sit ita, ut Mediolanensis historia recitet, anno I O ,men se Maio, dic Iouis, Corpus Christi solemniter, utpollea factitatum est, per Papiam urbem circumferri coeptum fuisse,an ideo apud aliquos antea non fiebat 3 Sit ita, ut in Constantiens Synodo Martinus creatus Pontifex, indulgentias ab Urbano pro fello datas duplicans,ali aes etiam addiderit,eius festi Vigiliam ieiunantibus, & in se-sto communicariribus,&sequentibus eodem die sacramentum, S quando ad infirmum deserturian ideo antea nullus in festi proccssione sacramentum, sequebatur,aut nulla fiebat procestio Pari sane ineptia colligeres,prius neminem sequi selitum sacramentum,cum deferretur ad infirmos. Quin potius inde coniecturam cem tam facis,iam tum delationem Eucharistiae in festo illo, de ad infirmos assueta Christianis,quos ad obeundum diligentius illud pietatis ossicium Martinus quintus per adauctas indulgentias istuduit incitare. Demus non nisi postremis istis seculis ad c funden-

746쪽

DE AD ORATIONE n

fundendos Berengarianos & fidei nostrae de sacramento testimonium, morem geritum deferendi Eucharistia, ac processionis illius inualuisse, S: ab antiquitate ignoratum: quid tumZAn quia nuperum, ideo vituperabi risus & repudiabimus 3 Quot,& quanta etiam contra antiquitatem inhonorem tanti sacramenti fuerunt aliter, quam solerent dispositatNon enim semper melius,quod vetustius, cum fere vetustiora sint rudi ora,quae per experientiam poliuntur. Vnde de circa Eucharistianic tio ac reuerentia tempore aucta est,& castigata. Olim dabatur in manus sumentiti: infantibus ministrabatur: tradebatur peregrinantibus de nauigantibus circumsere-da, de cuique priuatim domi sumenda. Haec de similia tempore correcta sunt. Quid si nostra aetas d untaxat,aut prae aliis superioribus causam cedit amplificandi testificationem fidei de Eucharistia, de venerationem contra tot haereses de blasphemias, rae virulentius in ipsam impii contorquent, quid peccatur, si ampliori cultu cre- ita a nobis de ipsa veritas commendatur, de in processionibus propalatur,praesertim csim nusqua sit habitu impiu ea honorificentius efferre 3 An non de ipse Atostolus propter Corinthiorum haereses venerationem conduplicari curauit 3 At cum celebratio sesti de corporeChristi in Romana Ecclesia,annis amplius trecetis ustata Se obseruata non dubitetur, atque Eucharistiae delatio in processionibus longe competiatur antiquior,necnon cum illius sesti celebratione per omnes Christianas Ecclesias suerit recepta de comprobata, fieri non potest,nisi mendax sit Christus, ut quae concordi sensu circa diuinum cultum ab omnibus studiose fuerunt usurpata,custodit adc praedicata, ea impietatem dc blasphemiam contra Deum sapiant,de contineant. Diserte promisit Christus, Ego vobiscum sum usque ad consummationem seculi.Promisit Spiritum masurum nobiscum in ae ternum, ut inducat in omne veritatem: de rogauit, ne deficeret fides Petri, sed confirmaret fratres suos. Si de festo litigatur,Vrbanus iustas causas affert,cur ipsum instituerit. Imprimis,ne tantum Christi beneficium unquam excidat memoria, quod per sestum merito possi debet ob oculos, sicut alia Dei beneficia in scripturis de in Ecclesia per festorum co- uenientem dispositionem ab obliuione vindicatur, praesertim cum beneficiu coli tum in Eucharistia, monimentum sit, de compedium omni u beneficioru acceptorii a Deo de Christo, ac propterea magis in memoria habendum . nec obesie, quod quotidi diana fiat in Missa illius ac'passionisDominicae recordatio,cum quotidiana perdant attentione S admirationem, nisi noua aliqua adhortatione ad ea cogitai da animus excitetur. Qua de causa sicut no fatis fuit Ecclesiς per omnes septimanas, dies passioni dc resurrectioni Christi consecrare, ad insculpendam Christianorum

mentibus de illis fidem & cogitatione, sed insuper quotannis illustriori sesto quasi

vellicat omnium aures,ut illaru rerum sint memores: atque erga Deum gratitudo

postulat,ut ita in Eucharistiae mysterio obseruetur. Praeterea si propter sanctorum possessas reliquias,aut merita,festa soleniora praescripserui veteres Christiani, quid non celebritatis deferedum Domini ac seruatoris nostri gloriosae praesentiaeZAdhaec quemadmodum ad indicenda ieiunia, sesta, atque alia pietatis munera, ex reuelatio nibus bonoru moliebantur primi Christiani,sicut apud Cyprianum atque alios si queter legitur: sic Vrbanus recitat,Catholicis piis viris quibusdam per reuelatione mandatu, ut sestsi huiusmodi generaliter in Ecclesia celebraretur. Postrem δ ad co- fundendos haereticos,sesti institutio ab eo de comprobatur. Aduersus autem has rationes quid grunnire possunt in Sanctum Domini sues,quod no in omnia Christia norum quantumuis sacrosancta festa valeat, de recidati Nihilominus exeendamus, quid pondetis habeat,quod contra audent scribere, Nefas clamant, cultum intus sum,ac nullo Dei mandato definitum exhibere. Proinde festum corporis Cluisti,

747쪽

NON A REPETITIO

κ., ἡ- AZ delationem eiusdem, processionem ac pompam illicita esse, Deo ingrata,de abomines sera m nabilia Nos festorum institutionem negamus egere verbo Dei,& pr cepto expresso, sed sitfficere credimus, generalem rationem in scripturis contentam ad sesta sta- tr. tuenda. Illa autem est,ut in signum, monimentum, de gratitudine alicuius insignioris beneficij a Deo recepti lanciantur. Quocirca Iudaei, quibus tum omnia erant ad

syllabam in lege praescripta, non dubitarunt nouascsta introducere, sine iussit Dei '' i et in particulari, quoties nouo aliquo beneficio diuinitus assiciebatur: ut de parta vi tota 2 V G c5tra Holoferne, de liberatione Iudaeoru per I cster & Mardochaeu, de pro repurgato templo a Gentilium sordibus facta sunt Encaenia, quae Christus obseruauit. Nec de Christianorum festis vllum praeceptum fertur in Evangelio, nec de Pascha te,nec de Dominico, nec de Pentecoste,nec de ullo alio: quin tamen ab Apostolis&eorum successibribus ista atque alia fuerint iusta de causa pie ac sanctὸ decreta, facile assentiuntur Aduersari j. Cum insuper per Eucharistiam mandet Christus, .

potissimuin sui ac suorum beneficiorum colere memoriam, proculdubio mandato illo satis continetur tanquam praeceptum, vel saltem admonitio des esto, ad memoriam illam quasi digito coram rudioribus commonstrandam dc consecran-1, Iὸνaal aia dana. Propterea saniores aduersarii fellum hoc libenter toleraret,nisi quae in eo fui, ι ' P. ipi os ostenderet. Saxones enim suas in Ecclesias se facillime recepturos illud osten- . o. ι ., dunt, sicut liquet in designatione rituum ter Consiliarios Mauriti j Ducis con - Πρ V scripta , ex Actis Torgae atque Cellae Mysorum, quando de admittendo Inte- Aia i , . rim tractabatur. Nam inter alia rituum seruandorum capita catalogum festorum inserunt, in quibus annumerant Festum corporis Cluisti. Martinus vero Cenanicius sellum ipsum, atque eius aliquas caulas probat. Eius textus est: Examis c. . Sicut ordinis gratia totus annus distributus est in certa quaedam sella, quae utili- ter ad aedificationem apud nos seruantur, ut scilicet praecipui articuli fidei ordine in aliquo populo per annum proponi, repeti, dc contra quasvis corruptelas retineri istossint,vique fideles moneatur de excitetur ad consideranda beneficia Dei,de qui-us atticuli illi fidei concionantur, de Deo pro illis beneficiis in Ecclesia magna gra tiae agatur: ita nulli pioru improbaretur, si praeterquam quod semper omnibus die-bus illud fieri debet,ordinis gratia, certo anni tempore Ecclesia frequentius coue-niret, de in illo conuentu doctrina de coena Domini iusta tractatione limpliciter de is clare proponeretur: omnes corruptelae puritatem illius doctrinae colaminantes re-sutarentur:admoneretur homines,quantu theseu tu Christus Ecclesiae in testameto suo legarit: pro beneficiis illis,quae coena Dominica exhibet, de cofert Christo salua- tori,gratiae in Ecclesia magna agerentur taxata negligentia incitarentur homines ad crebriorem Eucharistiae usum per totu annum Hoc modo Ecclesia vere,tanqua-

victrix de mendacio de ii et res publicum quasi triumphum ageret. Et si hςc esset ra-tio huius festi, petulantia quet lana est et, celebrationem eius odiose exagitare. Ha-ctenus ille. Ex quo in ipso de aliis Lutheranis petulantiam esse asseueramus, quod

tantopere festu noc inlectentur,cum non alias causas Vrbanus ipse, aut ullus ex nobis proponat, quam quas ipse allegat.Tantum discrepamus,quod in sello ea sunt, Ossalia se quibus illorum het reles percelluntur: sed ideo a nobis adhibentur, ut percellantur, cum eo festum per ineat, ut publico triumpho hqreses profligentur : ut sunt qtis Missis. Christum a sacramento abesse putat, luet praesentem in solo vise cominiscitur, qu

duplicem speciem necessariam iudicat,vel Eucharistiam minime adorandam. It

que controuersia prς cipua relinqui iur de his quς in festo agitantur. Ea sine verbo Dei novari aiunt, de a suo fine in alienum , imo in idolum & paganis inum Eucharistiam trafferre: quandoquidem Christus illam instituerit ad cibit de

elum:

748쪽

DE AD ORATIONE. 3I

elum: Conuertitur vero inspectaculum, & Paganorum circumforaneam hostiam, mi

vi apud Apuleium est de pompa,quae Dianae quotannis in processionis nostrae mo- I

dum iterneretur.Nos quamuis ingenue fateamur minutatim siue expresse non im-- semperari ea, quae circa Eucharistiam in lioc scito agimus,non tamen idcirco damnan da,vel reiicienda dicimus,cum rem commendatam Dei Verbo deceant,& ad finem Afris i. d.

conducant.Res sane corpus est Cluisti, D ci scilicet & hominis, quod manibus ge- θ

statur,& ol editur, antequam elui tradatur, quodque genus omne obsequi j & cultitus meretur.Deinde non loto interiori animi motu iubemur discernere ac diiudica re esse corpus Dei & Christi, sed exteriori Praeparatione ac dispositione. Ex quo sequitur, siue in delatione, siue in os lusione,siue in exhibitione,omnem cultum, ad ratione,& honore Deo praesenti impendi oportere. Praeterea in institutione non ad solum esum prouocamur,sed ad celebrandam Christi memoriam,& hones adam, praesertim contra ignominiam passionis,& maiestatis eius,ac dignitatis imminati ne ab inuidiis, osoribus, blasphemis, haereticis atque aliis aduersariis procurata,vt irsum testiscemur & ostendamus rege & Donamu tae gloriae,a cuius ditione ac ia tu nos & nolira pendeant mec sane ad dignum esum accedere possumus,nisi pro vintili,cum se offert occasio,illa omnia, quae institutionis verbo designantur, praestemus. Quantum vero pompae & magnificentiae Dei adorationi & cultui sit insuta

mendum,nullo verboDei,nidi in genere,describitur: Vtpote ex toto corde,atque ex tota virtute tua.David ipse, quantum debeat,ex duobus metitur. Ex comparatione: Quoiucum apparatu regio,quod Dei dignitas longe omnes reges post sic derelinquat,& ex

magnitudine beneficiorum acceptorum a Deo supra alios, atque ad retundendam mi is malorum impietatem, seu diuini cultus contemptum. Cum Nathan Propheta de ae-

-quitate disputat: Videsne inquitὶ quod ego habitem in domo cedrina,&arca Delia ' '-posita sit in medio pellium De gratitudine S ardentiori deuotione propter irris res & contemptores,cum Michlol uxore sua verba facit. Haec enim filia Saul prospiciens per senestram,vidit regem David subsilientem,atque saltantem coram Domi no, & despexit eum in corde suo: S: egressa in occursum viri dixit : Quam gloriosi ia fuit hodie rex Israel,discooperiens s e ante ancillas seruorum suorum,& nudatus est, is quasi si nudetur unus de scurris .Rc ondit David: Vivit Dominus, quia ludam anteis Dominum, qui elegit me potius quam patrem tuum, & quam omnem domum Gis ius,& praecepit mihi,ut essem dux super populum Domini in Isiael & Iudam. Et vitaiatior fiam plus quam sectus sum,&ero humilis in oculis meis,&cum ancillis de quinia bus locutus es Proculdubio sine Dei praecepto David S populus cum triumpho,tu- - Pei nobilo,cithariis,atque aliis instrumentis Musicis deducebant Arcam Domini, opem ex eius praesentia expetentes & sperantes. In Euangelio sine mandato diuino Magdal -- 1ἱna bis effudit unguentum in honorem Christi: S: turbae cum audissent,quia veniret ei I ' Iesus Hierosolymam, processerunt obuiam ei, S caedebant ramos de arboribus, de tam ' ' iactabant in via, atque alij sternebant vestimenta sua:pr cedebant vero ac sequeba 7 er μὴ tur vectum asino, acclamantes, Osanna filio David:Benedictus qui venit in nomine 'auati tu Domini. Quin de ipsi Apostoli maluerunt nudi incedere,ac risiui esse, quam suis indumentis asinum,quo veheretur Christus, non ornare. Tanit pompς iustam in sana esse,sine alio precepto, quod de Propheta allegatur,ostendit: Ecce Rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinum. Exulta filia Sion.Sola ergo apprehensio de Christo, quod sit noster Rex,&Deus noster,qui se offerat,sive in asino, siue in Eucharistia, ad opitulandum nobis, vim habet prccepti nostris cordibus insculpti, ut procidamus ante ipsum, nosque de omnia nostra ad eius obsequium, cultum devenerationem abiiciamus. Ac quo magis inuidi & illusores relliterint,& homines

749쪽

cramentum

NON A REPETITIO

ab hoc debito ossicio retardarint, eo magis Deus ipse ac spiritus exuscitat imperiti res', ut ex ore infantium & lactantium perficiat laudem, & ut lapides loquantur, si homines tacuerint. Quod etiam nobis usu venit. Quo enim plures obganniunt populorum deuotioni erga Eucharillim,ed cernimus in dies longius serpere, ac pro- ressiones facere nullo cohortante,cum tot sint,qui variis artificiis conentur prohi-ere. Huic apprehensioni si alias de parta victoria pro nobis, de de beneficiis ab illo perceptis adiunxeris in gratitudinem & gratiarum actionem, quod adorationis genus, quis triumphi apparatus illis respondere poterit, vel ις quani Et quidem magii pere mirandum est, posse in Christianorum pectora hasce peIrepere cogitationes, vanasque disputationes, quibusiam modis diuinus honor sit Christo Deo exhibe dus. D. Ambrosius Helenam a pietatis studio mirifice laudat, immortalibusque ei comiis praedicat,quae sanctam cruce, & clauos crucis legitimis coluerit honoribu .

Nam filio Constatino Augusto misit diadema gemmis insignitum, quas pretiosiori

ferro innexas crucis redemptionis diuinae gemma connecteret:misit & frenum. Vtroque usus est Constantinus,& fidem transmisit ad posteros reges. Principium itaque credentium Imperatorum sanctum est, quod super frenum ex illo fides ut pe secutio cellaret, deuotio succederet. Sapiens Hclena, quae crucem in capite regum

leuauit,ut crux Christi in regibus adoretur. Non insolentia ista, sed pietas est, cum desertur sacrae redemptioni, &c. Si non fuit superstitio, nedum impietas, clauum crucis Dominicae regio intexere diademati :cur, obsecro,dicemur impij, vel super stitiosi,quod corpus Domini nostri auro insertum populis ostenditur adorandum 3 Si pium fuit reges illos vere Christianos a Constantino magno ad Honorium, clauum crucis diademati suo praeferre, ac veluti in pompam victo per Christum orbi circumferre:an impietas censenda, si ad excitandam piis Dei cultoribus deuotione, religionisque ardorem,Christus Dominus diuinis assiciatur honoribus 3 Non ins lentia ista, sed pictas, cum desertur sacrae redemptioni, aiebat Ambros Ab eodem praeterea subiungitur,crucem & clauos loco illustriori diadematis fuisse positos, ad Iudaeos & alios haereticos contra Christum pudore suffundendos. Inducit Iudaeos

deplorantes,cum Imperatores cernerent crucem ad triumphum in diademate oste-tare.Nos crucifiximus inquiuntὶ quem reges adorant. Ecce & clauus in honore est, ia& quem ad mortem impressimus,remedium salutis est, atque inuisibili quada po-

testate daemones torquet. Ferro pedum eius reges inclinantur, reges adorant, deis Photiniani diuinitate eius negant: clauum crucis eius diademati suo pr ferunt Im- peratores,&Arriani potestatem eius imminuunt. Hςc eade pro magnificentia det, ..it Eucharistit & processionis contra Sacramentarios dicta putato .Esto processi nis in hoc festo ritus , ut speciem quandam reserat Festiuitatum, quet a paganis Cereri , Isidi, Dian , atque igni Persico sacrabantur: an continuo repellendus, vel propterea de impietate notandus t Si sic est , remoueatur aqua a baptismo, de panis ac vinum a Domini Coena, tanquam inaeia : quoniam non sollim suisi in sacris utebantur istis Pagani, sed formam baptismi & Ccenet Dominicq qm

labantur, quemadmodum apud Iustinum & Tertullianum non tacetur. Imo ne animo S labiis, vel corpore colamus Deum verum, quoniam idolis ea mancipa-

bant Ethnici: nec quς Dei sunt, Deo attribuamus, quoniam eadem Diabolus ausus est sibi vendicare. Quin etiam magnam partem mysteriorum Christi de dogmatum repudiemus, quoniam similia d moniis seruientes,tanquam ab his accepta docuerunt Philosoplii. Quin potius recordemur, serpentem antiquum, Dei simiam,studuisse imitari quς Dei ellent, ac sibi arrogare,quq soli Deo vero pie conuenirent,ac pollent deferri,quibus multa scelerata de flagitiosa admiscuit, ut sub diuinitatis

750쪽

DE AD ORATIONE. 33s

uinitatis nomine & cultu, quae sibi propria sunt, hominibus persuaderet & imprimeret. Nos quae diaboli sunt, secernamus,& diabolo relinquamus. Alia omnia a Deo hominibus data, quibus Ethnici pietatem erga diuinitatem coluerunt, quam falso daemonibus ascripseriit, ad veri Dei & Christi cultum iuste de pie debemus ac possumus ab idolorum seruitute couertere. An quia Ethnici ambarvalia atque amburbalia sacra quotannis peragebant, in quibus piacularem & lustralem hostia circum urbes,compita,&agros annuatim circumducebant,ut nos Eucharistiam,ac simili sere apparatu,ad opem Deorum implorandam: idcirco tam impia, quam illorii suit, censebitur nostra processo'An quia pro frugibus ac salu te diuitatis idolis supplicabant, pro iisdem nefas erit ad Deum verum , dc Christum eius,supplices manus tendere 3 An quia figmentum hominum & idolum gestabant, ob id, quod a nobis portatur, Pro idolo habebitur, cum non sit nostrum inuentum, sed Christi donum, ac Christus ipse, idolorum & omnium calamitatum depulsor An quia quae Deo vero a Davide & populo Israelitico, ac piis aliis, ad adorandam 8c praedicandam diuinam maiestatem , in ipsam gratitudinem , demissamque supplicationem declarandam,necnon ad demerendum diuinum auxilium fuerunt oblata de impensa, Gentiles idolis & daemonibus exhibuerunt, ob id crimen idololatriae incurremus, si eadem Christo in Eucharistia praesentaverimus Θ Nec in ritu, nisi scelus aliquod inciderit, nec in causa, nec in sine peccarunt Ethnici, sed in obiecto,quod erat idolum, seu daemon. In Eucharistia nihil fingimus, sed ex diuino

verbo Christum ipsum, de corpus eius in illa veneramur, omnique cultu, quem. Deus numqaam est auersatus, prosequimur. Apparatus autem luminu & peristro- ,--ι--matum a parietibus dependentium, seu stratorum,frondium de florum per vias iactatio,cum musicorum instrumetorum sonitu,& tintinnabulorum crepitu, trium.

phi gerit imaginem,quo numen de homines post victoriam,aut egregium aliquod facinus,Ethnici,Iudaei,&Christiani honorarunt.Gregorius quidem NanZianzenus vetat a Christianis sesta Gentilium more celebrare corporis spludore, vestium per- a trMεμ- mutationibus Se magnificentiis,ut vel storibus plateas coronent, vel unguentorum turpitudine mensas imbuant,vel visibili lumine splendescant domus,vel tibicinum . concentu plausibusque personent: sed ita demum vetat, si prae his negligantur spi- 'ritalia de interiora, cum quibus nequaquam improbat exteriora ornameta interiorum inditia.Nam ante ipsi am,atque eius state,Christiani diem Epiphaniorum Do- - . . mini, de Paschalem solemnitatem multis luminibus collustrabant,ita ut utrumque sestum Luminarium vocitaret.Idem cum Athanasij ab exilio reditum,&in eius re- νή. h.. s. d. ceptione triumphum commemorat, ita scribit:Pullus ipsium vehebat,non secus sereis ac Iesum meum pullum ille.Caeterum hoc unum inter utramque pompam intersuit, δ'

- quod Christum rami susceperunt,& varia indumeta, multiplicique gorum genereis constrata ante ipsum proiecta & subiecta sunt: excelso autem de magnifico Athana- so nihil tale factum est: in eoque uno impares honoris partes habuit. Hic quoque - aduentus Christi expressam imaginem videre licet, quod erant etiam qui ante ip-- sum clamarent,pompamque agerent,nisi quod non duntaxat puerilis turba faustisia illum acclamationibus excipiebat, veru metiam omnis linsua cocors de aduersatrixia hominum sese mutuo superare contendetium. Nam quid publicos plausus come-- more,& unguentorii profusiones, de totam urbe lumine corruscante: publica item - dc priuata couiuia,caeteraque,quibus argumeta laetitiae ciuitates edunt, quae tu illi Dia bude supra qua par erat,c5ferebanturὶ Sic vir eximius cu tali pota de celebritate cibis uitatem suam ingreditur. Non ergo Nanetian Zenus prorsus cietestatur, Deo ac

SEARCH

MENU NAVIGATION