장음표시 사용
761쪽
latiue loqui,ac mandare de utraque specie,quia dixit, Quotienscunque manduca-bitis panem hunc, & calicem Domini bibetis, mortem Domini annuntiabitis. &, Probet seipsum homo,&sic de pane illo edat,& de calice bibat. Nam ipsemet declarat copulativam pro disiunctiva a se collocari, cum per disiunctionem subiicit, ut in omnibus exemplaribus Graecis habetur. Qui enim manducauerit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne,reus erit corporis & sanguinis Domini. Neque Labeoni, aut Paulo Iurisconsulto ignotum seit,coniunctionem pro disiu-ctione accipi: nonumquam & coniuncta pro disiunctis reperiri: maxime vero tum aiunt Iurisconsulti id fieri, quando coluncia reipsa unum fiunt, aut si ex reipsia &ar-- ω .u. gumento,de quo agitur,aliud iudicari aequum est. Ita in Apocalypsi scribitur, Be, tus est qui legit, & audit verba libri huius, &semat ea. Qimniam idem est legere, siue audire non lecta, copulatio pro disiunctione venit intelligenda, ut beatus sit qui legit vel audit verba cum utrumque non sit necessarium & seruat ea. Quoniam etiam eandem rem continent & afferunt Edere panem hunc, & Calicem Domini bibere, merito Paulus copulationem a se praemissam pro disiunctione explicauit. Itaque Apostolus per moderationem istam, Quotienscunque bibetis calicem, hoc facite: & per disiunctionem adhibitam, Qui manducauerit vel biberit: & perexpressionem unius speciei sine altera, copulativam se posuisse ostendit pro disiunctiva : neque tanquam necessario praecepto, ter uo acite, utriusque speciei usum
iuberi, fatis superque pronuntiat.Nec verba ill MProbet seipsum, & sic de pane illo edat, de de calice bibat, praecipiunt utramque speciem, sed modum definiunt, quo edere vel bibere liceat. Quid ergo instabunt Aduersarij Z Nusquam ne praecipitur usus Coenae,& utriusque speciei ZLicebitne abstinere, aut uti Coena, ac speciebus, pro cuiusque arbitrio 3 Minime vero: ex eo quod Coena instituitur a Clarisio,c..m.Lcm & proponitur per Hoc facite, populo Christiano: usus aliquando ab eodem exigi -- tur, ne frustra tantum mysterium apparasse dc commendasse putetur. Non tamenni ., 3.. ob id cuique licet co temere irruere, & indifferenter quicquid est apparatum arripere. Omnia cum ordine fiant, &pia ac circumspecta ratione, quam Spiritus per diuinos viros, & maxime per Ecclesiam dictauerit. Imo vero etiamsi admitteremus per Hoc facite, tradi expressissimum mandatum de usu utriusque speciei, non tamen optime consequeretur cuilibet homini praecipi. Nam praeclare Augustinus hoc in obseruationibus scripturarum ponit, ut sciamus alia omissibus communiter praecili, alia singulis quibusque generibus personarum. Quae Augu-'' stini verba quo planiora fiant, animaduertamus in uniuersum tam primis parent,
bus , quam postea Noe dictum fidisse, Crescite & multiplicamini: quod tamen
praeceptum non ita accipi oportet, ut singuli obligentur matrimonio, liberisque procreandis operam dare. Suffcit ut homines communiter id praeceptum impleat ad quod faciedum nunc plures,nunc pauciores, iudicio eorum qui praesunt Ecclesiae,tenebuntur,secundum temporis, aliarumque rerum rationes. Eodem modo si
de utraque specie percipienda promulgaretur, Hocfacite, satis esset ab aliquibus Christianis id praestari: ab his nimirum,qui Apostolico gradui succedentes, corpus& sanguinem Christi sacro ore consciunt, & Deo offerunt. Nam quod soli sacerdotes Ecclesiae faciunt, non quidem sic omittitur,ut non sat omnino, licet a singu- lis fidelibus non fiat. Cur autem potius illis quam istis incumbat, postea explicabitur. Hac responsione satis fit obiicientibus Christum promisisse genimen vintis in regno Patris & Ecclesia se bibiturum cum fidelibus : ita ut sit necesse fideles ipsos genimen vitis consecratum bibere , ut per ipsos Christus ebibere intelligatur. Satis enim est aliquos in coetu Christianorum istud obire munus,
762쪽
quoniam, Hoc facite, admittitur praeceptum complecti de utraque specie, ideo ad omnes Christianos amplificatur: eadem ratione concedendum erit mulierculis etiam praecipi, ut Coenam Domini inistruant, de in Ecclesia aliis administrent: quo- H,,, Hul niam per Hoc facite, Coenae consectio de distributio prius imperatur, quam eiu sumptio, & indefinite illa, sicuti & ista. Quid si Christus de usu utriusque spe- ae A.
ciei expresse, aut etiam de quacunque Coenae sumptione ita legem tulist et, Hoc ficite omnes : quid amplius requirerent Aduersirit , quam neminem excipi, de ab utraque specie , aut etiam a Coena quadamtenus sumenda excusari 3 Quid si generalitas illa miras dissicultates pareret, quibus se extricare Ecclesia nequiret, nisi adhibita aequa iuris interpretatione & limitatione: quanto magis boni consulere docet Se probare ,si quos ab utraque specie Ecclesia arceat aut excipiat, cum nullo prς-cepto Domini saltem uniuersali teneatur Si Hoc facite omnes, de utraque specie praeceptum haberet, A generalitate premerent Aduersari j, non deessent, qui ex eadem catechumenos, fide Christi prςditos, S ipsos infantes ,&quoscunque abstemios, aut quacunque necessitate &iusta excutitione atque angustia oppres sos praedicarent ad eandem communionem astringi,cdm generalitas nulli de obligatione videatur quicquam remittere : imo fortasse nemini soli, aut cum pluribus licitum assererent communicare , nisi omnes ad unum Christiani de eadem Ecclesia simul communicarent: quoniam qui dixist et,Hoc facite omnes,ia eminem excipiat, aut excludi permittat. Ita olim magni viri in Ecclesia ex tali generalit iis phrasi hallucinati sunt, ut etiam infantibus iudicarent utramque speciem , aut saltem aliquam esse necestariam, quoniam voce Christi proferretur sine excepti -ne: Nisi manducaueritis carnem siij hominiis, & biberitis eius singuinem, non I-- habebitis vitam in vobis. At Ecclesia non sola verba Christi, sed inclitem circui 'spexit potius , aliosque scripturae locos contulit , & ex causis dicendi, ac vera
verborum Domini intelligentia, a generalitate modum & aequitalcm atque cxceptionem admitti recognouit. Ita etiam olim, dum Coenae Dominicae quascunq; circumstantiae; & syllabas quidam numerabant potius quam cxpederent,variis modis Coenam Domini corruperunt,& nostra aetate corrumpunt. Lu lacrus ne quidem
a ministro vult accipi Eucharistiam,nisi ab alio ipsi detur:& ita fieri per Camationes Germanorum solet: quoniam dictum sit a Christo, Accipite,quasi ab alio: nec attendit ipsummet Chiillum summum sacerdotem, & cuius vices in Coena obit minister, priorem degustasse Coenam suam, non ab alio sibi oblatam, sicut assentiuntur omnes antiqui scriptores Christiani. Rursum,quoniam Lucas scripsit, diuidite inter vos,olim Paulus Samositenus laniari Christi carnem putabat: & Cingliani doliolii,
aut ligneum vaes vini in tuis Coenis circumserunt, de ex eo degustant omnes. Pr pterea Caluinus, quamuis dicatur a Christo praeceptionis formula, Accipite, diuidite inter vos, habet tamen multa pro adlaphoris & indisserentibus. in quibus numerat , seipsum communicare, aut ab alio coenam capere.Bibite, Sc Hoc facite, ait GLAEM. . esse praecepti, de Accipite, libertatis. Ioannes a Lasco & Anabaptilit , non nisi a 7 7 coetu assidente mensae Coenam permittebant celebrari, quoniam aemularentur '' Christi factum potius quam mentem dc rationem. Erant olim, qui ex eadem cacozelia Coeia et Dominic , nolebant nisi pransi & bene camati ad ipsim accedere. Vi Quapropter Aduersirij de verbis Christi praeceptum de utraque specie nequeunt introducere, quin in multas repugnantias&absurditates se praecipites ruant. Ideo inter eos circumspectiores tandem dederunt manus , de ingenue fassi sunt , aut omnino per Bibite, aut Hoc facite, communionem utriusque speciei non iniungi,
763쪽
aut salte no adeo districte, quin multas exceptiones patiatur, sicut capite ultimo hi ius libri proferetur. Initio Hussitae gloriabatur a se inuentu praeceptuna de commutanione utriusque speciei,ex Ioannis textu,Nisi maducaueritis carne si ij hominis, aut biberitis eius sanguine, non habebitis vitam in vobis: nihilominus aut plane alienti esse a sacramento Coenae, aut salte nihil de speciebus meministe iam omnes consenta tiunt:sed de rebus, quae tantunde sub una specie delibantur, quatum sub utraque &alibi de isto capite Ioanis longam habemus disputationem, quae huic loco cogruit. Itaq; ut in compendiu redigamus disputata, Clarisius suis verbis utramque speciem instituisse credimus, vssimo; de se licitu proposuisse cuilibet Christiano fatemur: sed prccepisse, aut iniunxisse ullo Cinnae exprcsso mandato, aut Vlla generalitate negamus:& si fecisset,non tamen generalitatis expressio latum valeret, ut de aliarum scripturarum sectis aut exemplis, aut ex aliis rationibus Christi intentioni consentanei excipiendi potestatem Ecclesiς adimeret, & ex aequo & bono ius a Christo proni, tiatum interpretandi. sed de hoc posterius.Porrd tria ad indagandam Christi mei tem in verbis suis magnum adiumentum astcrunt:Figuret huius sacramenti: S ab e dem Christo communionis sub una specie exempla edita: necnon Augustini regula, qua expendit, si quid a Clitillo in Coena imperatum fuerit. Vt enim, inquit, si is Christus monuisset sacramentum non nisi poli alios cibos capi, credo quod in mo-- rem nemo variasset: ita dicendum est, quod si Chri itus iussisset communionem v-triusque speciei sumi,nos credere quod nemo eum morem variasset.Cum Agno P schali,libamina vini solebant apponi, quemadmodum ex Lucaperspiciturmon omnes tamen cogebantu r de calice epotare, sicuti de agno comegere : alioqui nec Rechabitae a vino abhorrentes, nec abstem ij natura, nec Nazar i unquam legitimum Pascha peregissent: nec de potione vini in illa celebritate necessitas cuiquam imp nebatur , tametsi proponeretur & exhiberetur cum illa exhortatione, Bibite ex eo omnes, quemadmodum ex eodem Luca cernitur. Manna etiam cessit in esum p pulo,antequam cliceretur aqua de petrae sed de illis posteritis. Lucas resurrectionis die Chris bina visum duobus discipulis euntibus in Emaus recitat,& ait, Coegerunt in illum diceres, Mane nobiscum Domine, quoniam ad uesperascit, S: inclinata est iamis dies. Et intrauit cum illis,ac factum est, cum recumberet cum eis,accepit panem, &benedixit,ac fregit:& porrigebat eis,& aperti sunt oculi eorum,&cognoueriit eum, α& ipse evanuit ab oculis eorum,& redeuntes ipsi narrauerunt, quomodo cognoue- ..
runt cum iii fractione panis.Negant Aduersari j satis liquere per fractionem panis sa-crosanctς Euclaarilli e comunionem intelligi.Deinde ut probetur,tacita tamen sub- esse synecdochen fingunt, qua tanquam a parte totum, & fracti panis appellatione species utraq; coprehendatur. A t quatuor nobiscu ficiunt, ut fractione illam de ipsa Eucharillia interpretemur. Consensus totius antiquitatis, aut saltem talium script rum,quibus iuste credatur eam communem&frequentiorem seisse inter Christianos intelligetiam .Hieronymus,Hysichius,Augustinus, Chrysostomus,Theophylaetus,Euthymius,Strabus & Beda,atque alij in eam sententiam confluunt. Insupermulta sunt in textu,quae nos eo impellunt: Benedictio ipsa: Fractio panis illi ad luctat& effectus duplex apertioniis oculorum, & agnitionis Christi prius ignoti, cum loqueretur in via. Vix reperias Christum in toto Euangelio aliquid attigisse, ac benedixisse,potissimum vero panem,nisi quando peculiarem mutationem circa eum Operatus es h. Occurrit in historiis,quando bis panes multiplicauit & pisces, & quando corpus suum ex pane consecit. Legitur quidem saepe aliis conuiuiis interfuisse: sed nusquam dicitur accepisse panem, oenedixist e, ac fregist e,suaque manu dedisse, ne quidem quando similiaritis cibum cepit inter domesticos,etiamsi nonnunquam
764쪽
DE COMM. SVB ALTERA SP pCIE. 3σ1
in ipsis res stupendas perficerit, ut ex aqua vinum optimum. Deinde benedictioni adlucta fractio imprimis excludit Aduersariorum vanas & ridiculas expositiones, quae nec inter se postlint conuenire. Melantho fracti panis iacimine, couiuium signi- PM AMQ-ficari ait, Cassander tenuem victum, Martinus Cenanicius vulgarem concinna..o- n. a. ἡ Ωnem,seu resectioneni: BeZa modum, quo Christus consueuerat panem frangere & d rumpere inter discipulos,quasi singulare aliquem habuerit, tuo uteretur nemo. Sed I
ne quid e fgmenti huius auctor est Beza.Nam GuillelmusVve desordus qui aduer- . nTrsus Ioannem Uvides scripsit, cum nollet cum antiquis Patribus ad conficiendam DP λ Eucharistia ritu Christi in Evangelista agnoscere,coactus est aegri somniti proferre. Verum doceant ex scriptura in aliquo horus ignificatuit Christu aliqua lo accepisse ι panem, benedixi sic, ac si egisse, suaque manu distribuisse , quemadmodum nosyrobamus eudem sic operatum,quoties iminutauit panem, & quoties Euchariistia is me P. iacrauit. Recitent, inquam,vel conuiuium,vel tenuem victum,vel resectionem, vel
aliquam Coenam aut pradium, ubi Christus singulari modo panem comunem fregis te legatur,aut benedixisse, exceptis miraculis multiplicationis panum, & consecratione Eucharistiae,quorum iam rationem reddidimus. Praeterea Lucas in ludo &schola D. Pauli edoctiis fuit:ideo Eucharistia pari cum illo stilo describit, & appellat. Atqui Paulus ipsam vocat panis fractione,&benedictione, siue pane que fragimus,&calicem quem benedicimus: de in cius institutione a Clit illo panem acceptu narrat,benedictu & fractu: ita ut ea phrasi, quam a magistro didicerat, hic a Luca constitui atque appellari ipsam Eucharistiam facile ponis agnoscere. Deinde sicut
Augustinus tradit, per scripturas multo tutius ambulatur,quata verbis trallatis occupatas cum scrutari volumus, aut hoc inde exeat,quod non habeat controuersia aut 'si habet,ex eade scriptura, ubicunque inuetis atque adhibitis eius testibus terminetur.Nos autem supra ostendimus scriptura tellari,qubd Dominus saluator sumptii pane benedixerit,& fregerit,aliisque Porrexerit, quoties pane peculiariter mutauit,& nusquam alibi.Tutior ergo est sensus,que damus verbis Luc ,scripturis aliis munitus,quam sensus alioru,qui de comunis panis stactione Luca extoniat. Pol remo Euangelista pane illu supersubstantiale,ac minime naturale extitisse declarat quod Augustinus atque alij annotant ex eo,quod remouerit effascinamentum, quo obsiniebantur discipulorum oculi, ne Christum animaduerteret:& ex eo,quod repetina perspicacitate eorum animos illustrauit ad illum internoscendum: qui duplex effectus a lucrsi tui et,quem interdictus cibus primis paretibus inflixit. Nam sicut Christi panis, ita cica serpentis oculos aperuit, sed haec ad mortu contuenda & perferenda,ut ille Christi panis ad vitς restitutione peripi cicnda & obtinendam. At totum narratur historia inquit Cenanicius) de apertis discipulorii oculis, neque es ii nunculti hoc imputatur. Imo vero scribitur expresse cognouisse Christu infractione panis,quod Hebraica phrasi causa innuit,tanqua per fractione diceretur. Cavillatur Brentius S: Cemnicius Christit no solenni illa coenae Dominicae benedictione in hac fractione usum,quoniam non ascribatur benedictionis illius formula, Hoces corpus um. Quid tu, si tanqua Christianis notii praetermittitur, ut propter illa notitiam a se omitti Paulus fatetur, eumque Lucas sequitur,ut prudentibus ille inquit vobis loquor. Panis quem frangimus nonne comunicatio corporis Christi est Calix quem benedicimus, nonne participatio sanguinis Christi cit Hic ait pane frangi , & calice benedici, nec qua formula exprimit, quia Christianis esset perspecta.
Postremo videtur Christus indicasse modu, quo nobiscum corporaliter permansurus esset,uti rogabatur a duobus illis discipulis manere,iaepe in sacrosancta Eucharistia,inuisibilis tamen & inconspicuus,ob idque statim ab illa fractione disparuisse
765쪽
narratur, quamuis adhuc praesens adesset. quod Augustinus Sermone de hac historia habito, etiamsi subobscure, satis innuit. Ex huius etiam historiae imitatione sortasse fluxit, ut aduenientes peregrini non pri sexciperentur hospitio a primis illis Christianis, quam Eucharistiana, fraternitatis tesseram acciperent: sed de hoc posterius sermo habebitur. Expugnati plerique Aduersarij textus perspicuitate,& Incertitudine commentitiarum opinionum,admittunt de ipsa Eucharistia Lucam intelligi: sed nugantur de sy necdoche, tanquam ii parte utraque species cona-
monstretur, quam Christus his duobus discipulis porrexerit,licet unica tantum nominetur. Faciunt Aduersari j suo more, quando non habent quo se ex clariis & certis scripturis expediant, ad figuras confugiunt. Verum proserant scripturam, aut Patres,qui meminerint huius synecdoche:& si se opinantur recte ratiocinari ex posita in scripturis S: Patribus utraque specie ad utramque constituedam, pari ratione ex unica nominata ex scriptura & Patribus ad unius susscientiam confirmandam nitimum si cominiscuntur hic aliquam figuram,& nos illic aliam possemus excogitare,& clauum clauo trudere. Quo minus vero demus locum synecdoche , ex ipso textu persuademur. Scribitur enim pane discipulis porrecto apertos eorum oculos suisse, ac statim euanuisse Christum ,& redditum in conspicuum, ita ut nulla mora intem cesserit, in qua calicem ipsis propinaret. Ergo,inquiunt,solam panis speciem consecrauit, cum tamen nefas iudicetur unam sine alia sanctificare. Quatenus quidem aliis liceat, disseretur alibi. Christo authori nihil debemus praescribere, nec alligatur factis suis,& sacramelorum legibus:ac sortasse utramque speciem sacrauit, & shmpsit,antequam unicam exhiberet. Quid autem veru sit, non audemus asserere, cumscriptura reticeat, contenta enarrare speciem panis benedictam fuisse ab ipso quam discipulis porrexerit. Adhaec scriptura figuras non recipit, nisi naturalis litera sensum gignat sanae fidei,aut bonis moribus male consentaneum.At erogare communionem sub unica specie, nec institutioni Coenae, nec moribus Apostolorum, &primae Ecclesiae repugnat: quid igitur figuris opus est ad scripturam emoliendam Quoties autem quod enarrat scriptura,repugnat fi lci,aut bonis moribus, aut Ap stoscae traditioni ,rum locum damus synecdoche,aut aliis figuris,sicut Augustinus synecdochen agnoscendain suadet in baptismo Eunuchi per Philippum,qui talioni rogarit,an crederet Christum e me filium Dei,cum no sit dubitandum, quin de aliis articulis symboli pro more Apostolico baptisandi interrogarit. Sed ne traditioni quidem Apostolicae communione unius speciei aduersari probabit sequens caput. In fine huius audiamus scriptores Christianos,qui sententiam Ecclesiae de communione a Christo distributa )uobus illis discipulis euntibus in Emaus explicant,quibus suis in Commentariis addes Euthymium,& Strabum,& Bedam. HIERONYMUs. Paula venit Nicopolim,vbi Christus Cleopae domum dedi-- cauit in Ecclesiam. Cur ita singulariter loqueretur Hieronymus de Cleopae domo prae aliis, ad quas saepe diuertit Christus, nisi propter consecrationem corporis sui, quam in ista persecit, & non in aliis. H Y sI C HI v s. Inuenimus autem & Christum similiter post resurrectionem a mortuis per my sticae Coenae & panis stactionem manifestatum: quod aperte quide-
Lucas,planius tamen etiam Ioannes Euangelista tradit. A VC V sTIN Vs. Non incongruenter accepimus hoc impedimentum in oculis in eorum a Satana saerum suisse, ne agnosceretur Iesus: sed tamen a Christo facta est permissio usque ad sacram ctum panis,ut unitate corporis eius participata, remoueri
intelligatur impedimentum inimici,ut Christus possit agnosci. Idem .Discipuli eum non cognouerunt nisi in tractione panis. Et vere qui non si-
766쪽
3 3 biiudicium manducat & bibit, in fractione panis Christum agnoscit. Hic Martinnus Ceninicius admonet notari ab Augustino synecdochen in illa historia Christi, quoniam subiungit, Qui non sibi iudicium manducat & bibit, in stactione panis Christum agnoscit: quali si actionis nomine cibum S potum comprehendat. Augustinus san e verba Pauli citat integra, quς de Cibo &potu meminerunt, quom effectus par est et sectuis achiorus panis,qui duobus discipulis contigit: quod tantum innuit,nec disquirit quid stactio panis complectatur,sed tantum quid prosit. Audiui pios viros, qui obiicerent a Christo non oblatu fuisse tantum sacramentuduobus illis, cum maxima infidelitate laborarent: sed huic obiectioni Augustinus. ita occurrit: Perdiderant sdem,perdiderant spem, ambulabant mortui cum viven- sumi α te,ambulabant cum ipsa vita.Cum illis ambulabat vita,sed in eorum cordibus nonais dum erat vit a.Tu vero,si vis habere vitam,fac quod secerunt, ut agnoscas Dominii.
Hospitio susceperunt. Tene hospitem, si vis agnoscere Saluatorem. Dominus ergo presentauit seipsum in stactione panis. Discite ubi Dominum qu ratis, discite ubio habeatis,discit c ubi agnoscatis, quando manducatis. Norunt fideles aliq- melius intelligunt in ista lectione,quam illi nouerunt, .
Α v C v sT I N v s ex effectis sacramentum corporis Dominici fuisse probat: Chrysostomus vero idem confirmat ex actionibus Christi, nempe ex singulari be- sic nedictione & porrectione. Verba sunt: Quod facerdos de manu sua dat, non solum 37. ρο- -
sanctificatum est, sed etiam ipsa sanctificatio: quoniam hoc non solum datur quod 'ia videtur,sed etiam illud quod intelligitur. De sanctificato ergo pane licet & animalibus iactare, S infidelibus dare, quia non sanctificat accipientem. Si autem tale esset, quod de manu facerdotis accipitur, quale est quod in mense manducatur, omnes de mensa manducarent, de nemo de manu sacerdotis acciperet. Vnde& Dominus
in via, non solum benedixit panem, sed de manu sua dedit Cleopae & socio eius. Et Paulus nauigans non solum benedixit panem, sed de manu sua porrexit Lucae, S: cς-teris discipulis suis. Quod autem de manu porrigitur, nec animalibus dandum est, nec infidelibus yrrigendum: quia non solum sanctificatum, sed ipsa est sanctifieatio Se accipientem sanctificat.Chrysostomus &Eucharistia fuisse contendit, & synecdoche excludit,quando panem datum confert cum eo, quod canibus iactatur, quibus vinum nemo dixerit iactari,sed aridum panem. - THEOPHYI AC TV s. Insinuatur autem & aliud quiddam,nempe quod oculi Nomimia eorum,qui benedictum panem V umunt,aperiuntur,ut agnoscant illum. Magnam I- enim & indicibilem vim habet caro Domini. - Ο
DE MORE . APOSTOLICAE AC SE ENTIS EG
clesiς in communione unius aut duplicis Ileciei. .
Ch rus a Cemnicio atque aliis Germanis durius traducitur, quasi, imperitu atque impie scripserit, Ecclesiam ex traditione Apost lorum accepisse communionem sub unica specie licitam & usitata. Hermannus Hammel mannus , in Saxonia Leingoviensis minister, , fatetur quidem Tertullianum, atque alios primos Patres habuisse ex dis.' traditione, ut priuatim in domibus olim ederet Eucharistia sed hoe ς' putat inualuisse cotra Apostolom doctrinam,qu i in Epistola ad Corinthios de du- μ πιθώripum spec te, S publica in Ecclesia Coena extat:& ob id tale traditione repudiat. Nos aute cu piis & doctis hominibus ex Apostolom,corurni succetarii actis & scriptis
767쪽
credimus fuisse in usu etia publicam sub utraq; specie in celcbri totiusEcclesiae coetu& theatro suisse communionem: nihilominus iustis ex causis scinper licuisse per e,
dem principia,&fundameta separatim, S sub una specie etia in publicaEcclesii celetabritate Eucharistia capere.Neq; huic nostrae assertioni ossicit doctrina Apostoli, cuenarret quid legitime fieret apud Corinthios,nec inter abusus,quos danat, enum rat domesticam &sub una specie communionem. Iure quidem accusit ebrietates depopulares comessationes, quae exercebantur in Ecclesia, tanquam magis decerent domos priuatas sed contra non improba ii qua bona ex causa domi inter priuatos parietes digne & sub una specie sumeretur Eucharistia. Quomodo elum improbaret, quod post Christum ipsemet,alij Apostoli , atque Christiani fictitarent, quandiu per i uimicos nominis Christiani non erat tutum & liberum publice in sacratum ideo templum ad perasenda Christi mysteria coueniret Actorum secundo legitur: Qui ergo receperunt scrinonem Petri,baptisati sunt, & appositae sunt in die illa ani-
mae circiter tria milia. Erat autem communicantes in doctrina & communicatione
' ;- mi fractionis panis,&orationibus. De Paulo vero eadem Acta p.ro.sic loquuntur: ις Vna autem sabbathi cum conuenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat .. cum ebs, profecturus in crastinum, protrax laque sermonem Vsque in mediam no-ctem, M. Ascendens autem,frangensque panem, S gustas,isisque allocutus usque in lucem,sic prosectus est.Αctor. Σ . de eodem Paulo scribitur:Et cum lux inciperetis fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum, dicens, Quartadecima die hodie expe-ctantes ieiuni permanetis, nihil accipientes. Propter quod roFo vos accipere cibu pro salute vestra: nullius vestrum capillus de capite peribit.Et cum haec dixisset,su-- mens panem gratias egit Deo in conspectu omnium, de cum fregisset, coepit man- d ucare. A nimaequiores autem facti omnes,& ipsi sumpserunt cibum .His tribus lo-i. cis Vniuei quodam compendio continentur, quae fusius de primorum Christi,
.a norum secris coetibus a Iustino, Tertulliano, atque aliis commemorantur. Praeter-
a lata superiori capite de fractione panis,textus Actorum secundo planum facit,non ἀde communi cibo intelligi oportere.Sub iugit enim in fine:Quotidie quoque per-- durantes unanimiter in templo, & fransentes circa domos panem, sumebant cibuiscum exaltatione & simplicitate cordis: ubi distinguit fractionem panis a comuni ci- 'ia bo, qui tamen eadem in congregatione edebatur. Nam ex Epistola ad Corinthia os, & ex Tertulliano atque aliis constat,quoties ad secra sua perficienda aggregabantur Christiani solitos praeter Coenam Dominicam, commune conuiuium apparare &instruere, quod etiam Coena Dominica a Paulo vocatur: sed propter promiscuum usum fracti panis,& illius comunis cibi,hic eosterior Agapes lieu charitatis nomen accepit,quo Iudas etiam in sua Canonica ipliam nuncupauit, & vera Coena Dominica fractionis,seu benedictionis, seu gratiarum actionis vocabulum retinuit. Pr pterea ex eo more primi Christiani, metu persecutionis suis quique in aedibus con- , .stol. clusi, ante omnem vulgarem cibum panem illum stactionis seu benedictionis degustabant, ut quod in publicis conuentionibus fiebat,etiam domi obseruaret. Hoc
est quod in tribus locis Actorum productis dissicultatem parit,quia in ipsis semperfractioni panis cibus ille communis subnectitur, nec animaduertitur disserentia inter utrumque cibum,& ordo percipiendi utrumque, sed ex signiscatu posterioris priori fraude sectunt nec mira,cum ex posterioris usu Apostolus redarguat prioris ab ultim, quein committebant Corinthi j: quia indifferenter utroque vescebantur, non diiudicantes priorem esse corpus Domini.Bera non it inscias,quin Coena D mini celebraretur ante commune istud epulum: recuset tamen de illa fractionem p is interpretari , ne ullo pacto communioni sub una specie suffragati videatur.Sed
768쪽
DE COMM. SUB ALTERA SPECIE. 36
si semper Coena illa Domini antecedebat, quae familiari Paulo &Lucae genere dicendi fractio panis dicitur,tam ita textus hic loquatur, quid obest quominus ipsum de
tibi interpretemur λ Praeterea nos ad cam positionem inuitant de impellunt adiunctae omnes circunt tantiae, quibus antiqua C ia Christianorum omni bas fere sui coloribu depingitur. Qu'tidie quidem si vacabat,aut licebat,conueniebant ad ilialam fractionem Christiani,sed maxime una Sabbathorum,id est, ite solis, siue D minico,tolcianiorem agebant conuentum,idque noctu,cum premeret persecutio, de secretius diuersorium deligebant,quod populorum non pateret iniuriae: furori,& aspectat, quemadmodum ex Tertulliano, Iustino,Plinio iuniore,& Minutio, a que aliis constat.Legebantur multa pro concione,ex Apostolis: eleemosynae conserebantur, quarum oblarionum contributio offertorium postea nuncupari coepit: solemni gratiarum actione panis ipse sacrabatur: interponebantur multae preces &orationes: postremὁ quisque quasi pro munimento di tutela sua de sacrato pane &distributo percipiebat,ac doniuria confirmatas redibat.Vnde quiso tales ritus didi, cerant Christiani, nisi ex productis Actorum scripturis, quae tales ad viuum exprimunt&reserunti Primum non publice in templo, sed per varias aedes priuatas sua sacra obii se narrantur Chri illam. Cur enim orationis cauti adulse vulgo templum dicerentur,sed domos priuatas ad frangendum panem frequentasse,nisi fractio illa ad sacrum nainisteri una pertineret, quod tamen non audebant publice intenapio exercere3Quod si fractio illa de vulgari cibo intelligeretur,quid magni recitaret Lucas,eo solitos vesci Christianos DomΗActa annotant Die Dominico, siue una Sabbathorum, Apostolum Paulum coenaculum magnum quaesiuisse, eoque noctuvo- ω ἰMAcasse multitudine Christianoru ad frangedum panem. Si ad communes epulas, cur dies Dominicus sacris faciendis delimatus delignur cur differtur vespertina coenatiovsque ad primam ilicemὶ cur sermones famelico ventri,&coenam morati ad media noctem,imo ad primam lucem protrahunturZQuin potius c tuumChristianorum ceremonias hic obseruamus,qui die Dominico honestiori in loco, sed secretiori fiebantuloctemque totam transigebant audiendis sacris literis,& canendis hymnis,ac precibus iandendis, de sub ipsum diei crepusculum Coenam Dominicam celebr
bant ante omnem cibum communem, qui postea sequebatur, tanquam mensa fraternitatis & amicitiae esset tessera.Αduertamus quoque literam Actorum secundo Di iter Graece habere, quam Latine ferat.Sic enim Graece est, ησαν times, τερ τεσ
perseuerantes in doctrina Apostolorum, in communicatione & fractione panis ac precibus: Proculdubio pr*cipuas actiones congregationis Christianae perstringit. Non satis liquet, quid, iii,ia,ta. dictione significet: vel participationem vel communionem ipsam quae per panis fractionem fit de corpore Clitisti,vel no male quadra-bit,si pro oblatione & communicatione facultatum,quam de suis rebus ad praesiderium & inopum conferebant alimoniam in suis coetibus Christiani:vt hic enumeret audientia verbi Domini, oblationes & collectas,Coenae Dominicae celebratione, &precationes quae ad eius consecratione,gratiarum actione,& omni u hominu commendationem fiebant, sicut Iustinus,Tertullianus,&Augustinus admonent. Nam orationum genus,& vocabulum, quod est πω bis, hoc in textu ponitur, quod solenne & assuetum memorat Auguilinum fuisse Christianorum antistiti, dum ipsam Eucharistiam conficeret de offerret.Certe hoc loco fractio panis, sicuti & oratio, de doctrinae Apostolicae auditio,5 eleemosyna ad cultum diuinum de Christianorum sacra pertinet,ita ut ad profvium cibum apte transferri nequeat. Attamen verum est primos illos Christianos a si cris ad mensam illam communem consueuisse corro- γμ
769쪽
borrandae fraternitatis gratia digredi: quod ultima clausula huius secundi capitis timnuit. Quomodo vero Masractio panis consecraretur,& in quem finem perciperetur Paulus Actorum capite vigesimo septimo tradit, & eo ritu atque fine olim in suis quoque congressibus Christianos sacrasse Eucharistiam Iustinus memotiae manda uit. Dicitur igitur prima luce, quam Christiani destinabant faciendae Eucharisti Apostolus inuitasse homines in eadem secum naui vectos,ad capiendii cibum pro
salute sua. In textu Graeco est Hoc enim ad salutem vestram spectat. Nullius enim vestrum capillus ex capite vcstro cadet. Apostolus verba faciebat infidelibus, &ad cibum communem videbatur exhortari ieiunosnuhilominus quia Christianus, &in discrimine maris cum sociis versabatur, interponit semaonem de alio cibo, quo ipse usurus esset ad impetrandam omnium salutem, ita ut ne capillus quidem ullius periret:quae certe virtus cibo vulgari non potest tribui,aut competere,&est finis &tutela,quae expectatur de ipsa Eucharistia, cuius causa eam secum deserebant Chri stiani, quando se mari committebant,eaque se ex Pauli doctrina N: exemplo, si perbclitabantur,muniebant,quemadmodum testatur de Ambrosij fratre historia. Ita exorsus Paulus accepit panem, gratias egit Deo in conspectu omnium: quae cons crandi Eucharistiam formula per publicam gratiarum actionem mansit ex hoc textu penes primos Christianos, icite Iustino, S: adhuc in Ecclesia Catholica durat. Peracta gratiarum actione Paulum fregit panem,& coepit edere,primum quidem de cibo sacrato,&deinde de profano,sed non prius quam ipse esset pro omnibus bene
precatus,&cibum,qui valebat ad salutem omnium obtinctam, ante omnem protanum cibum praelibasset. Hos textus ita intelligi oportere cogunt rationes ex literaductae cogit usus veterum Christianorum in conscienda Eucharistia ex his i cis affabre efformatus & compositus,qui certe initar omnium testium &authorit
tumelle debet. sed nec Chrysostomus nec Augustinus abstinent a tali interpret, tione.Nec obest si quicquam alij de tenui victu & frugi,aut de quouis vulgari cibo afferunt,cum textus utrumque coniungat,& sacra tactio panis de sobrio atque humili genere vitae Christianos commonefaceret. Itaque ex allatis scripturis quid semret vilis & origo traditionis Apostolicae de unica specie panis, iam patere arbitror. Quod si Aduersaris per synecdochen etiam in Actis Apostolicis appellatione unius speciei utramque volucrint complecti,quicquid praecedenti capite contra eam disseruimus,hic repetatur: de insuper obseruetur subeste maxima causam,cur Apost Ii in Actis suis dicantur non exhibuisse sub utraque specie communionem, tametsi Paulus Corinthiis non dubitarit eandem praebere. Ratio diuersitatis est,quod Ap stoli ceremonias legis&praecepta non statim sustulerunt,sed quatum licuit, ritidus
Iudaeorum iura Christianorum accommodarunt, & ad eorum normam attemperarunt.Id apparet in circumcisione Timothei, in delectu ciborum, in suffocato &sanguine,in rasura capillorum. At populus Iudaeorum abstinebat a libamentis secim sciorum: de in Deuteronomio, ipsi vertitur vitio & probro, quod biberit vinum libaminum more Gentilium Contra vero Gentiles perinde vino sacrificiorum fruebantur atquecariae: quod Paulus ipse ostendit,quando inquit,Non potestis bibere calicem Domini,& calicem Daemoniorym,nec potestis participes esse mensae Domini, S mense Daemoniorum. In re ergo libera dc indifferenti,cle una aut de utraq; specie id secuti sunt Apostoli,quod moribum utentium de religioni conueniebat, ut Iudaeis unam de sacrificio speciem concederent,& Gentilibus utramque, quoniam inquam ita receptum erat apud virosque de publico sacrificio participare.Post apertam originem traditionis Apostolicae de licita & apud antiquos assueta unica specie, confirmemus eandem emanasse ab Apostolis, per Augustini regulam, qua dete-
770쪽
DE COMM. SUB ALTERA SPECIE. . , cs
tit ab ipsis esluxisse aliquid. Nam si nihil de illa vili homines aut Concilia introdu- mvis via
xerunt, aut statuerunt, quin reperiatur prius iam in usu&authoritate suisse, donec ad ipsos Apostolos,& ad ipsis finitima secula proerediamur, censeri debent A postoli unicam illam speciem tradidisse. Atqui quam longe ab Apostolis memoria
repetere posssumus, ni nil de unica specie inueniemus nouatum, quod factum non fuerit prius, etiam Apostolorum aetate aut proximo tempore. Ex illa sub Apostolis consuetudine conueniendi per domos quotidie, Sc frangendi panem, atque communicandi extra templum, cum persccu tiones impedirent quotidianas in unis a dibus couocationes Christianorum, prouisium fuit,ut de coetu publico,quoties hoberi poterat,quisque Eucharistiam domum asportaret,& quotidie ante omnem cibum priuatum comunicaret, atque ad omnes repentinos casus haberet sacrum illupanem quasi necessarium viaticum, sine quo piaculum putabant de vita decedere, quemadmodii de illo Nicena prima Synodus loquitur. Eum morem Tertullianus τὸ M. Cia
commendat his verbis:Eucharistiae sacramentum & in tempore victus,& omnibus ης - mandatum a Domino,etiam antelucanis coetibus,nec de aliorum manu quam prς-
sidentium sumimus. Planius libro De oratione ita loquitur: Similiter δe statio num diebus no putant plerique sacrificiorum orationibus interueniendum, quod statio solueda st accepto corpore Domini.Nonne solemnior erit liatio tua, si & ad aram Dei steteris 3 Accepto corpore Domini S reseruato, utrumque saluum est,&
participatio sacrifici j, R executio ossici j. De domestica&priuata communione id δ' ad uxorem ait: Non sciet maritus quid secreto ante omnem cibum gustes: de si sciue- ἡ .. rit,panem non illum credit esse qui dicitur. Cy prianus eundem morem agnoscit:
- Cum quaedam inquit arcam suam,in qua Domini sanctiam fuit,manibus indignis s. datis.
tentasset aperire,igne inde ser late deterrita est,ne auderet attingere. Et alius, qui & ipse maculatus de sacrificio a sacerdote celebrato, partem cum caeteris ausus est latenter accipere, sanctu in Domini cdere & coni rectare non potuit, cinerem ferre se apertis manibus inuenit: documento unius ostensum est Dominum recedere,
cum negatur. Extat Graece Epistola Basilij ad Caesariam Patritiam, quae rem ipsam copiose explicat,& ea sic habet: Illud aute in persecutionis temporibus necessitate cogi quempiam, non pr sente sacerdote aut ministro,id est,diacono, communione
propria manu sumere,nequaquam esse graue superuacaneum est demostrare,pro- pterea quod longa consuetudine hoc ipso reru v se confirmatu est. Omnes enim in cremis solitariam vitam agentes,ubi non est sacerdos,communionem domi serua- tes,a seipsis communicant. In Alexandria vero & in AEgypto unusquisque corum,
qui sunt de populo,ut plurimum habet communionem in domo sua. Semel eni in sacrificium sacerdote consecrante&distribuente, merito participare &suscipere credere oportet .Etenim in Ecclesia sacerdos dat partem, & accipit eam is qui suscipit cum omni libertate,de ipsam admouet ori propria manu. Ide igitur est virtute, siue unam partem accipiat quisquam a sacerdote, siue plures partes simul. Licentia ista euasit tandem in abusum.Nam alij post rem uxoriam irreligiosum dicebat adire Ecclesiam, nec interea putabant sibi illicitu corpus Domini impur ac sine pro- batione, domi abliguriret quos redarguit Hieronymus, & concludit, Quod in ra Ecclesia non licet, nec domi licet. Nihil Deo clausum est, & tenebrae quoque lucent apud Deum. Alij ad maleficia Eucharistiam reseruabant. Propterea Con- ,,. f., ..cilia Caesaraugustanum & Toletanum primum anathema interminantur ei qui Eucharistiam susceptam non consumpserit in ipsa Ecclesia. Hic Aduersarij conte-dunt Christianos prius in Ecclesia sub utraque specie communicasse, quam de reliquiis sacrifici j exportarent domu. Negant etiam unica panis speciem solum expor-