De rebus Eucharistiae controuersis, repetitiones seu libri decem, quorum indicem sequens pagina dabit. Per Fr. Claud. de Sainctes episcopum Ebroicensem ..

발행: 1575년

분량: 856페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

771쪽

DECIMA REPETITIO

tatii in suisse sed utramque: quoniam Eucharistia, sic Irenaeo, utramque comprehendat , & quoniam nonnulla exempla delatae extra Ecclesiam Eucharistiae fidem faciat de utraque,in huibus est de Exuperio Tholos ino Episcopo, qui corpus Domini canistro viminco,sanguinem vero portabat in vitro. Quinetiam Cyprianum citant exhortantem, ut tempore persecutionis species sanguinis ad insanam andos animos praeberetur Christianis. Aa ea respodemus,parum reserre,quo quisque modo Eucla aristia in Ecclesia reciperetis cit esse in consessio, extra ipsam Domi olerosque sub una specie coninaunicasse. Parum refert etiam, si admittimus nonnullos utramque t pccie asteruasse,aut quia ex sacerdotio id illis incumbebat, ouem adnio dii Exuperio Tholosae Episcopo,qui fortasse publicu viaticu ad populoru neces litatem circumserebat,quia Ecclesiarii comoditas deerat, in quam nonnullis scimus utramque speciem asseruatam,quemadmota ex Gregorio Nisaiaeteno & Chrysostomo alibi recitamus:aut quia prςter more ita casus aliquis ferebat,aut etiam clam utramque speciem complectebantur alij , sicut Gregorius Nan Zianzenus sbrore expietate excusat, quae noctu ad altare accesserit, ubi mysteria corporis&sanguinis Dominici iacebant, de ausa est oculis ad sanitatem recipiendam applicare. Upc in quaestione ponitur, An quod dabatur fidelibus,domum deserendii de sacri scio &Eucharistia, est et utraque species,an dutaxat unica ZPostcrius affirmamus. Nam imprimis tradebatur in manus fidelium: S intra manum,siue cum velamine &linteolo,uti meminit Augustinus, siue etiam sine ullo inuolucro exportabatur, uti constat ex Cypriano,de illo qui cinerem sic ferre apertis manibus inuenit, uti etiam constat ex Satyro Ambrosij fratre, cui quod secum gestabant in naui Christiani de Eucharistia cotulerunt,quod alligauit in oratio, & orarium inuoluit in collo,atque ita se deiecit in mare, non requirens de nauis compage resolutam tabulam, cui supernatans iuuaretur, quoniam fidei solius arma quaesierat. At si speciem sanguinis esserendam concessissent Ecclesiae pr. aesidentes autChristiani, non eam praebuissent in volam manus, nec in linteo, nec in orario, scd in aliquo vasculo, nec vasculum eguisset ad speciei conseruationem orari j inuolucro. Neque etiam in huiusmodi laistoriis fit vlla mentio sanguinis, sed corpus toties Z expresse designatur. Ac certe laborassent temulentiae suspicione Claristianae mulieres, si seorsum a viris vinum epotare suissent deprehensae. Nec verisimile est laudiu vinum incorruptum esse potuisse,quandiu in solitudine,aut furente persecutione panis species poterat illaesa perdurare, ut omittam alia infinita incommoda, quibus vini species erat obnoxia. Quinetiam Clemens Alexandrinus & Basilius ex modo praebendi huiusmodi viaticum satis declarant, unicam fuisse specicin panis. Sacerdos enim diuidebat unam vel plures partes, .ac sinebat cuique sumere &efferre, quod sanε nemo de calice intellexerit. .Nec nos movet Eucharistiae nomen, quasi utramque specie requirat,cum una species nomen istud apud primos Christianos habeat. Eucharistiam ait Clemens Alexadi inus cum quidem ut mos est, liuiscrint, permittutis unicuique de populo cius partu sumere, de de Serapione historia Eucharistiam vo- cat speciem panis,cuius partem madefieri iussit prcjbytermeque alio nomine alterutra species apudChristianos scriptores vocatur, ut apparebit ex canonibus Carthaginensis & Toletanae synodorum paulo post citandis, & ex ipso Cypriano. Quod autem urgent ex Cypriano, dandum suisse persecutionis tempore, pro nobis facit. Cur enim Cyprianus tantopere flagitaret erogari calicem in persecutionis perici lo, si promiscue omnibus N necessarid proponebatur in Ecclesia 3 Scio Cyprianum

causam lapsoru poenitentiu agere,quibus omnis comunio interdiccbatur, ac petere

ipsis restitui imminente martyrio: sed cur poculum sanguinis prae panis edulio illis

772쪽

DE COMM. SUB ALTERA SPECIE. 3cc

adpostulet, ipsemet declarat. Tum quidem decreuerant Episcopi lapsis remittendam esse severitatem disciplinae in mortis articulo,& pacem ac sacramentoru communionem reddendam. At illam communionem sub vitae exitum, clim de eorum

valetudine desperaretur, tantum extitisse de panis specie, Dionysius Alexandrinus apud Eusebium ex Serapionis historia,& diae sana sua sanctione confirmat: quod E s.c.

etiam Nicena Synodus subindicat.Panis enim sacer asseruabatur ad aegrotorum in si certos casus Δ: usi sed raro admodum calix ipse. Propterea Cyprianus decretum illud Episcoporum petit a Cornelio Romano Pontifice latius prorogari S: extendi, ut lapsis indulgeatur communio instate persecutione,etiam citra mortis articulum,& ut in ea communione ad incitamentum effundendi proprij sanguinis exhibeatur sanguinis poculum, quod utique poenitentibus non dabatur: quoniam non offere batur illis communio, nisi in extremo vitae spiritu,ex reseruata Eucharistia ad aegrotorum necessitatem repetinam.Ex Iustino cernitur,ad aegrotos,qui coetui Christi,norum interesse non poterant,per Disconos futile de more Eucharis iam deferre:&ex Cypriano apparet,nihil adeo cauisse antistites Ecclesi , quam ne quis morbo oppressus, et inii excisus esset ex si,cietate Christiana, sine communione Eucharistae emigraret, ita ut Nicena prima synodus vocet eoru necessariu viaticum .Quod autem tempore Cypriani unica panis sipecies ad lapsorum decedentium usum asseruaretur, testificatur Serapionis historia. Quauis enim in quibusdam Ecclesiis, o antea& postea utraque species religiose conderetur in aegrotorum & repente aduenien diu usum, nihilominus plerumque separatim species illae dabantur infirmis, & anima agentibus,quonia morbo debilitati saepe no poterat sicca Eucharistia deglutire,sed cogebantur respuere, ac solum singuinem percolare, quemadmodum ex undecimo canone Toletano patet. Quinctiam in pluribus Ecclesiis sola panis species in eusinem reperietur custodita,& ad aegrotos delata est:sed quia morbi grauitate S virium imbecillitate erant sepius impotentes res aridas ablumere,aut transmittere,ne

susceptat Eucharistiae fieret reiectio, a primis illis Episcopis cautum fuit, ut tincta prius seu macerata & liquefacta Eucharistia Panacea, ori aegrotorum infunderetur. .. Ita factum in Serapionis historia sic scribit aci Fabiam Dionysius.Rem gestam exc- r. Misc. - pli gratia,quae apud nos euenit,tibi exponam.Erat quidam Serapion apud nos fide- b. - lis senex,qui licet magnam vitae partem integre & incorrupte transegisset, tempore

- tamen persecutionis pre imbecillitate animi lapsus est. Hic setpenumerὀ in Ecclesia - denuo recipi supplex postulabat:sed nemo,quia idolis secrificasset,eius postulationi,. aliquando auscultauit. Quin in grauem morbum dclabens,iriduo deinceps mutus, - & absque sensa vixit. Quarto autem die paululum releuatus,nepotem ad se accersir, - sicque alloquitur: Qu'usque fili me detinetis: properate obsecro , &meocyus di-- mittite. Aliquem ex presbyteris aduoca ad me. Quae cum dixisset, iterum fuit m

- tus. Percurrit ad Presbyterum puermox iam erat. Ille rie morbo vexatus, accedere ad eum non poterat.Sed quoniam a me mandatum dabatur, ut qui iam essent vita

in emigraturi, sanctorum mysteriorum dummodo peterent, & vel maxime si antea, indum integra valetudine erant,supplices petiuisset participes fierent, sicque cum pa--ce dimissi, & bona spe confirmati ex hac luce deccaerent:puero exiguam quandam - Eucharistiae partem dedit, praecipiens ut eam madcfactam in os senis infunderet qua in puer secum afferens rediit. Cui iam appropinquanti, priusquam cum eo quod ge-- stabat, intraret ardes, Serapion denuo voce recuperata dixit, Venisti fili 3Tametsi - presbyter non potest venire tu tamen prcsta quod tibi in mandatis dedit, dedimitte - me abire.Particulam igitur puer, quam apportarat,madefactam in os senis infudit:

- Atque ille simul atque eam pedetentim per fauces dimiserat,illicd extremit spiritum

773쪽

DECIMA REPETITIO

edidit.Sequor versione Ioannis Christophorsoni Angli, 3 non Musculi depraua

tionem, quae eruditos viros in errorem induxit,quasi de vini specie communio ista deberet intelligi. Animaduertamus tamen statutum dioeces anum Dionysi j colentaneum generali Episcoporum consulto de comm v nicandis lapsis in extremo vitae discrimine. Animaduertamus etiam Presbyteros, siue Curatos, solitos aegrotis Eucharistiam portare. Quod sit quo iusto impedimento dillinc rentur, tradebant di, conis,aut etiam laicis,ac pueris & mulierculis, sicut se offerebat occasio, ad illos deferendam, potiusquam s merent sine sacro viatico animam efflare: sed cum hoc ve geret in conleptum sacramenti,& presbyterom socordiam,merito ita censuit Rhe- mensis Synodus: Peruenit ad notitiam nostram,qubd quidam Presbyteri in tantum parui pendebant diuina mystcria,ut laico vel foeminae iacrum Domini corpus cia-- dant deserendum infirmis,& quibus prohibetur,ne sacrarium ingrediantur, nec adiaestare apyropinquent,illis lancta sanctorum committantur. Quod quam sit horri- bile, quamque detellabile, omnium rcligiosorum cogitet prudentia. Igitur interdi-cit per omnia Synodus,ne talis temeraria praesumptio ulterius fiat, sed omnimodo Presbyter per semetipstim infirmum communicet. Animaduertamus tertio Cypriani tempore & Uionysi j Alexandrini asseruatam fuisse unicam speciem panis,

de qua portiunculam aesrotis praeberent. Perspicitur sane ex textu huius historiae, silccam de solidam fuisse Eucharilliam, de qua noctu Presbyter etiam morbo detentus decerpserit,ac miserit Serapioni aegroto per puerum. Sic enim Graece le

.ω σάξαι id est, Puero breviculum seu pauxillu Eucharistiae dedit ut de aliquo toto& solido scias desumptam ac iussit ma irri,id est,irrigare,quod Latini Christiani in materia Eucharillic verterunt Intingere: nisi quod hoc fit proprie , quando panis immittitur liquori, illud vero, quando liquor aspergitur pani L infunditur, scd virumque eodem recidit. Iussit insuper Presbyter Eucharistiam ita irrigatam & maceratam imponi ori senis: quod totum innuit aliquid siccum puero datum fuisse,&quicquid madidi accessit, opera pueri,& no Presbyteri accidisse: quod etiam sequestitera docci, cum subiungit αἰῖεξε, ο - ι - οι- m Li- τω σηματι id eis, Irrigauit puer, siue madeficit, de infudit ori eius: ubi duas actiones pueri distinguit, quibus de sicco liquidum effecit,& effectum oti insedit. Musculus vero duo illa videtur cis fundere, & pro codem accipere, quae bis quassi consultὰ secernuntur. Nec omi

tendum, quod si quid liquidi accepisset puer a Presbytero,improprie diceretur

'mi; et tiliora Id csh, breuis Eucharistia siue cxigua. Ex aliis historiis licet hanc ill 1 rare, maxime cx ea quae apud Prosperum est: Puella inquit multis mensibus obsit --debatur a daemone.Tandem coram altari prostrata est. Peracto sacrificio cum eade iainter caeteras puellas breuem particulam corporis Domini tinctam a sacerdote per-ciperet,semihora mandens traiicere non valuit. Manu igitur faciem eius sustentantes cerdote,ne sanctum proiicerct, a quodam Diacono fuggestum est, ut calicem sa-lutarcin gutturi eius Ponti sex applicaret. Quod ut factum est,statim locum illum, quem Diabolus obsederat,saluatoris imperio reliquitsacrametum quod ore gesta-bat,cum laude redemptoris trans glutiste puclla clamauit. Haec Prosper: qui proprie Vertit in ἰαι,, breuem particulam corporis Domini, & tum solita tingi ac madefieri,non in poculo sanguinis quod postea adhibitum fuit extra morem de consuetudinem,sed in vino,aut alio liquore,qui puellis magis conueniret. The doretus Cyri Episcopus in Philotheo siue in his horia fanctorum Patrum, rem aliam gestam narrat de Simeone Stilicide.Nam cum is quadraginta dierum sibi indixisset iciunium, ac rogastet Bassum, qui ea tempestate oppidorum Presbyteris praefectus multa

774쪽

DE COMM. SUB ALTERA SPECIE. 36

multa circuibat, ut fores domunculae suae caementis obstrueret. Cum obtemperasset

Bassiis, de poli quadraginta dies redi illet, dirutis soribus Simeonem exanimem a que mutum immobilem inuenit. Quare accepta spongia, labra illius primum madefecit,&mox diuinorum mysteriorum symbola imposuit:qtiibus ille resectus

surrexit, ac cibi aliquantulum sumpsiit. Ilicd Aduersari j arripiet symbola mysterioruin plurali numero dici, & utramque specie intelligi: quasi nos pe legatur apud' 'magnum Dionysium atque alios hoc genus dicendi, etiam cum de alterutra specie tractetur. Certum est in solitudinibus una tantum speciem haberi solitam. Quod si sacra communio Simeoni deplorato fuisset imparti eda sub vini specie aut sub vir, que commixta,ut nomen symbolor ii,5 una infusionis actio vidctur innuere: quid erat necesse ad ea percolanὸ a prius labra & fauces madefacereZNotandu etia,quod hic eadem verba habentur,quae in historia Serapionis extant,de madefactione, S: impositione siue in fusione in os:hoc latilin interesst,quὀd in Serapione madefactio narratur,antequam de ore sat metio,vt ad ipsam Eucharistia reseraturiln Simeone vero labris & saucibus applicatur. Ac certe parum refert,an ipsa Eucharistia maceretur, & colliquescat, antequam instilletur, an in ipso ore per insusain aquam aut vinum madefat. Hanc intingendi sacrum panem consuetudinem, non tantum pro aegrotis obtinuisse, sed etiam se ille popularem & usitatam in Ecclesiis declarat vetustum sub Guntrano Rege Matisconense concilium, quod sic statuit:Sacramenta isti altaris non nisi a ieiunis hominibus celebrentur. Quaecunque reliquiae sacrificioru post peracta Missam in sacrario supersederint, quarta vel sexta feria innocentes ab illo, cuius interest,ad Ecclesiam adducatur,& indicto eis ieiunio, easdem reliquias' conspersas vino percipiant. Ex illis porro his otiis illustratur maxime Canon quartet

Synodi Carthaginensis de infusione Eucharistiae de qua scilicet specie intelligi d beat,& de duplici modo quo solebat infundi, aut madefaciendo ante infusionem,

aut liquorem alique una cum ipsus panis specie ori immittendo.Canon cotinet decrevi Episcoporum de lapsis,cuius Cyprianus & Dionysius memineriit:& sicut factum fuit in Serapione ,rccitat sancitu, ut seret in omnibus poenitentibus animam is agentibus. Textus est: Is qui poenitentiam in infirmitate petit, si casu dum ad eum

sacerdos inuitatus venit, opprcssus infirmitate obmutuerit, vel in phrenesi in ver- sus fuerit, dent testimonium, qui eum audierunt, & accipiat poenitentiam: &si continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus impositionem , & insun-- datur ori eius Eucharistia. De macerata paniis specie capi debet , non de calice sanguinis,aut de utriusque commixtione,cum neutrum ex illis indigeret madefactione ante infusionem. At indiguisse superiores historiae demonstrant, nec liquefactione poculo sanguinis tributit,sed aquae aut alteri liquori, qui domi apud qgr tum inuenicbatur. Ex his igitur, atque ex aliis historiis apparet in primitiua illa Ecclesia ali uetam fuisse unicam aegrotis speciem panis, cui deglutiendae, si conspiceretur impares, subueniebatur ipsis ex ascito aliquo profano liquore. Non ignoro allia quos illa omnia de panis & sacri calicis mixtura, aut de solius sanguinis poculo interpretari:quod postremii nostram causam adiuuat:& tamen propter allatas rationes locum habere non poteth in illis factis & decretis,sicuti nec primum,quod apud nonnullos in usu suisse non negamus. Nam Concilium Turonicum c itante Iuone seia Aia Carnotens ita statuit :Sacra oslatio quae ad viaticum receden tibus de seculo reser--uatur, intincta esse debet in sanguine Christi, ut veraciter Presbyter infirmo di- 'T cere possit, Corpus S: sanguis Domini nostri Iesu Christi proficiat tibi in remis.. sionem peccatorum, de in vitam aeternam. Ergo subiungunt Aduersarii j hie intinctio pretcipitur, tanqua utraque species etiam qgrotis sit necessaria. Minime vero.

775쪽

DECIMA REPETITIO

Sed quia moris erat intincta Eucharillia populum communicare, ideo forma conueniens tali administrationi adhibebatur,quasi uterentur apud infirmum, rem verbis conuenientem geri exigebat illa synodus, quemadmodum sacerdos in die Parasceves,quia sub una specie panis comunicat,etiam Armam verborum imitatur, ac setius corporis meminit. Sed neutrum est necessarium,aut ubique semper obseruatum. Quin olledemus in porrectione unius speciei,corporis & sanguinis mentione factam in Ecclesia, sicut sub unica specie vere corpus de sanguis continetur. Ex Aduersariis aequiores facile assentiuntur,priuatas communiones de domesticas magna ex parte contentas fuisse una specie sed eas censent de appellant extraordinarias: at is, 1. Ita pumicas & in Ecclesia solemnes asseuerant utraque specie perpetuo constitis Ie. Re- φ i pondemus cu Hieronymo: An alius in publico alius in domo Christus esti Quod in Ecclesia non licet, nec domi licet Praecepta Christi, quae de sacramentis dedit, ae- - νωθρο que ligant hominem, siue priuatim, siue publice,siue ordinarie, siue extraordinari Φsacramentis utatur quod ipsum etia veteres intellexerunt. Vnde si approbarunt priuatam comunionem in una specie,etiam publica probasse intelligendi sun &vndec... s Ostendamus,tempora Cypriani abunde suggerunt. Imprimis ex ipso perspicitur, in- fantes in publica comunione solam imbibule vini specie,ut hic textus docet: Pare- . - 'mei tes serte fugientes dum trepidi minus consulunt, sub nutricis alimento paruulam s-

, - liam reliquerunt, relictam nutrix detulit ad masistratus. Illi ei apud idolum, quo--- φν , populus confluebat, quod carnem necdum pollet edere per aetatem, panem mero mixtum, quod tamen & ipsum de immolatione Pereuntium supererat, tradiderat.

Recepit filiam postmodum mater: sed facile puella comissum tam loqui & indicare in

non potuit,quam nec intelligere prius potuit, nec arcere. Ignoratione igitur obre-ptum est,ut sacrificantibus nobis eam secum mater inferret. Ubi solemnibus adim-pletis calice Diaconus offerre pr sentibus coepit,& accipientibus caeteris locus eius in aduenit,faciem tuam paruula ins hinctu diurnae ramiellatis auertere,os labiis obtura- iatibus premere, calice recusare. Perstitit tamen Diaconus,& reluctati licet,de sacra- .. meto calicis infudit. Tunc sequitur singultus & vomitus. In corpore atque Ore vio--

lato permanere non potuit Eucharistia.Certe puella illa Eucharistiae panem deglu-tire non potuit: id ed ipsi idololatrae pauxillum panis mero imbuti ingesserat in os.. Et cu miraculo tribuat Cyprianus,quod sanguinem Domini continere no potuerit, non est putandii, quod corpus Domini prius oblatum cotinere valuerit. Obseruari debet,ab eodem tradi hoc actum, cum solemnibus adimpletis calice Diaconus offerret praesentibus, ut comunionem sub una specie aliquibus etia in publica Euch rilliae administratione collati videas,& eius more suis te intelligas,ut sub fine Missae siue sacrificij, quae hic Cyprianus appellat solenta populus adiret altare, & de manu praesidentis silue sacerdotis acciperet specie panis, & dimissione proclamata,quam adimpleta solemnia nominat Cyprianus,comittebatur calix Diacono distribuedus volentibus accipere, ita ut calicis siue sanguinis perceptio no est et de adimpletione solemnium, siue de neces litate celebratae ac participatae Eucharistiae seu coenae D minicae nec obstat, quod infantulae reluctanti de calice infusum fuit. Id enim de matris voluntate agebatur,quae puellae nondum arbitrij sui capacis curam gerebat, nec ullum unquam Catholica Ecclesia inuitum & reluctantem illata vi adegit ad panem sacrum , aut ad calicem. Quod attigi minime calicem fuisse requisitum,. ιι ι ia ς plςti Oi Cm mysteriorum,probat Nouati historia, quae temporibus Cypriani,s Ap accidit Cum enim Nouatus oblata dispesseret,& cuique partem distribueret, illud adiiciebat, de miseros homines & inscelices loco benedii tionis de gratiarum, quas

agere debuisset,iurare cogebat. Nam suis utrisque manibus manus accipientis prehendens,

776쪽

DE COMM. SUB ALTERA SPECIE. 368

hendens, non prius dimittebat,quam iureiurando est obstrinxisset, atque his verbisia usus esset: Iura mihi per corpus & sanguinem Domini nostri Iesu Christi, te nunqua , 'is me deserturum,nec ad Cornelium reuersurum. Atque miser homo non ante degu-- stauit,quam ita illi se deuouisset .Et qui illum acceperat panem, pro Amen quod di iacere debuerat, hoc dixit, Non deinceps ad Cornelium reuertar. Historia sumendetia Eucharistiae ritum perstringit. Adibant in altari Episcopum,& in manum accipiebat - portiunculam de panis specie, atque ori admouebant. Nouatus silmia Ecclesiae Catholicae ac verorum Antistitum, tale ritum imitabatur, sed antequam manu ori imponerent pane Eucharistiae,adigebat singulos ad iuramentu per corpus & sanguine Christi, cu tatum unica specie distribueret,cui subesse cu Catholicis credebat ipsum corp' & sanguine.De calice nulla metio: quia i a nec in Romana Ecclesia,nec in aliis, cxistimaretur necessarius ad participandu de corpore & sanguine Domini tametsi inpletisque Ecclesiis apponeretur desiderantibus eius participes esse:in aliis aute tantuproponebatur merxi vinu, aut aqua tingedae Eucharistiae, aut deglutiendi comoda. Fortasse sicuti fit, ut stulti du vitat vitia, in cotraria currat:ex hac indifferetia ac libertate alij eo progressi fuerunt, Vt ne quide putarent necessariu vini poculii cosecrare

in sanguinem Domini,& osterre in sacrificiu, sed aquam limpidam in eius vice subrogarent,quam Videbant se populo licenter loco poculi pr bere. Contra ali; quideauedabantur impietatem illam sacrandi & offerendi aquam pro sanguine Christi,ut in eius odium etiam iudicarent non nisi consecratum poculum populo distribui o- ta

portere. Hanc multorum contentionem describit Cyprianus, ac videtur contendere,non tantu m a sacrificio & oblatione aquam esse repellendam, sed etiam a populi c5munione,& vinu utrobique substituendu . Sed aut in eo lapsus est Cyprianus, ut in baptismo ab hqreticis irrogato,dum sectatur sonum verborum, potius quam e rum scopu,contra more & consuetudinem Ecclesiet Catholicet, quae cognouit lensum Domini: aut potius non ulterius progredi voluit, quam Aquariorum haeresistenderet,qui aquam solam conficiendo sacrificio adhiberet.Recte quidem quid in- is

stituerit Dominus,dilatat &lificat:sed non satis attendit & distinguit, quid fieri iusserit ab unoquoque,aut quid cuique liberum fecerit. Propterea Ecclesia, dictoru ' 'r' 'Christi & Cypriani iusta & et qua interpres, recte cum Cypriano damnauit Aquarios,siue aquam pro vini specie fuactificantes in sanguinem Christi ,eamque pro nocin sacrificium osterentes:& Cypri anum non probauit, in eo, quod ex praecepto &verbo Domini populum ad vini & sanguinis speciem videretur obligare, maxime cum ipsemet non aubitarit contra sonum verborum Domini, unam ab altera specie diuidere,& vinaceam solam etia pucllis proponere. Eam ob causam ne serperet CD priani seuerior illa de poculo vini opinio,in ipsius Ecclesia Carthaginesi prae aliis de cretus fuit & viguit usus sine poculo sanguinis, dandae populo Eucharistiae tinctae

in aqua ut apparet, quae puellis & ςgrotis esset aptior . ita tamen ut calix quibus dam permitteretur , aut ex aliqua necessitate daretur. Id ita factum ess e confimmat Prosperi historia, de puella quς Carthagine vivebat, a D mone tandiu diuexata. Nam collocata in monasterio puellarum, dicitur inter eas tinctam cor poris Dominici portiunculam suscepisse , quam tum nequiret percolare , interclusis fiucibus a D mone : ideo pi ter morem infusum fuit de calice.,Sub icit Prosper, post eius liberationem iterum gratiarum actionem celebratam pro

ea , eamque ad sacrifici j percipiendi cenam partem prisco esse redditam usui, sumendi scilicet & deglutiendet tinctet Eucharisti et , quam antea solebat de poterat facile absumere , sed ei Dcmon impedimentum attulerat. Certe non tantum Prosper,sed Cyprianus ipse agnoscit priscum suisse usum, pro vino aquc

777쪽

DECIMA REPETITIO

liquorem apud multas Ecclesias dari, non ad consecrandam Eucharistiam , scd de

glutiendam : quod cum videatur S conetur improbare, non tamen potuit ab

lere , quin in Ecclesia Carthaginensi multis sqculis post cum permanserit, quod ex

Prospero certum redditur. N cc sortes e immerito aqua pro vino populo esset modo proponenda post communionem, ne falso existimet se vinum pro vini specie altera epotare.Nimi tamen sine Ecclesiae decreto innovetur,sed populus edoceatur, ne fallatur. Ab Africanis ad Orientales Ecclesias transeamus. Libenter audimus,

quod Aduersari j de Chrysostomo passim iactant: Est ubi nihil differt sacerdos a disr lubdito, ut quando fruendum est mysteriis.Similiter enim omnes ut illa particip

si mus, digni habemur. Non sicut tempore veteris Tellamenti quaedam sacerdos, dam vero populus comedebat: nec fas erat populum participare illis, quorum

cerdos particeps erat, sed nunc omnibus unum corpus proponitur ,& unum is CDU. poculum. Non aiserit Chrysostomus necessarium esse, aut Dr ceptum, ut quilibet ra 'U'ecio calicem sumat, sed tantummodo non esica Christo prohibitum, siue non esse ex

iure diuino illicitum populo delibare de Christi sanguine cum sacerdotibus, sicut in veteri lese illicitum erat ex Dei mandato laicos, & a tribu sacerdotali alienos, ederepartem sacerdotibus deputatam.Caetcrum Chrysostomus ipse plerunque hae agnoscit differentiam inter sacerdotes & alios Christianos,quod illi consecrant, siuei ι -ιι conficiunt hoc sacramentum, non autem isti Ex qua differentia suboritur alia, qua is sacerdos tenetur sumere quod sacrificauit,non autem populus ex praecepto obligatur, quamuis id ipsi tanquam licitum permittatur in Evangelio. Propterea, licet in Orientalibus Ecclesiis proponeretur utraque species populo, attamen abstinebant plerique in publica comunione a sanguinis calice: quod facile coniicitur ex duabusnistoriis quet sub Chrysostomo contigerunt. Vna est celebris de muliere, 'uet infi-ο,.s, ciebatur hi res Macedoniana. Vir eius eadem hqrcsi imbutus, audierat set pe Chry- 'di' sostomum pro concione disterentem, quid sentiendum esset de Deo: tandem ipsa

veritate Victus,hortabatur uxorem ut ab haeres secum descisceret. Cum vero illa 'meit ' magis nobilium mulierum sermonibus, quam illius consuetudini obtemperasset,& post frequentes admonitiones vir illius nihil effecisse Nisi inquit in diuinis mi-

- hi consors liberis, neque in vitae communione posthac eris. Mulier hoc audito, consensum pollicita,rem eam simul et cuidam communicat,quam sibi fidam esse iu- .dicabat, illiusque opera ad talendum virum utitur. Circa tempus autem mysteri rum,illa quod accepit continem,quasi oratura procumbit:famula astans clanculum illi dat quod secum in manu attulerat.Hoc cum dentibus admoueretur, in lapidem congelasti t.Mulier perterrefacta, metuens ne quid sibi mali propter eam rem, quae diuinitus acciderat,ad Chrysostomum Episcopum cursu contendit,ac seipsam prodens,lapidem ostendit,adhuc morsus vestigia habentem, S materiam incognitam, coloremque admirabilem ostendentem,simulatque veniam cum lachrymis petes, viro sito consensuram se pollicetur. ubd si hoc inquit Sozomenusὶ cuipiam incre- dibile videtur,lapiis ille testis est, qui etiamnum in thesauro Ecclesiae Constantino--

politan asseruatur.Si haec mulier, abominans catholicam communionem,debuisset de praecepto,aut etiam de consuetudine vinum cosecratum sumere, simulare se Ca

tholicam non potuisset,ut se posse per panis profani esum sperabat. Nam fuisset coacta de manu diaconi vel sacerdotis ex calice sanguinem fugere, nec habuisset simulandiansam de profano calice. Quapropter ex conatu & spe fallacit huius mulieris 'saliis pater,nec Catholicos omnes oportuisse Eucharistiam capere sub liquida species,u - ' cuam in ipsa Ecclesia. Apparet Chrysostomum voluisse his fraudibus prouidere, noquidem

778쪽

DE COMM. SUB ALTER AO SPECIE. 36s

quidem imperando fingulis calicem quod fortasse libenter fecisset, si expedi- ω- -

re putasset sed singulis quibusque dando consilium , ut a communione mox non- nihil aquet aut vini,aut etiam pastilli delibarent,ne una cum saliua aut pituita vel ta- γ'

tillum expuerent ex praesumpta communione. Ita reuerentiam docens, ac pium

timorem non inuitos: Quia solus, non alcitis aliis Episcopis, auderet priuatim id consulere, accusarunt ipsum duo Diaconi, quasi non ieiunis Eucharistiam ita porrigeret, ut ipsemet inter capita accusationis suae epistola ad Cyriacum recenset. Praetexebat quidem reuerentiam Chrysostomus, sed fortaste cauebat, ne quis ore

susceptain speciem panis studeret alio efferre, uti conabatur illa de Macedoniana haereti mulier. Huic malo facile occurrisset sine alio additamento, si calix statim post speciem panis tasset de necessitate propinandus. Post Chrysostomum sequuntur secula Nestor ij, cuius inter errores a plerisque numeratur, quod putarit carnem sine sanguine subesse pani,& sanguinem sine carne calici:ac proinde ab Ephesina synodo decretam fuisse communionem publicam sub una specie , & 'suo utraque intermissam scripserunt magni viri Caietanus, D.Osius, Bartholo meus Latomus, Ioannes Hestet, & inter Ecclesiae hostes suis in locis commu--nibus ita rem habere Urbanus regius confitetur. Ante hos ver Gabrici Biel hiis non adeo recens author ista scribit: Aliti causa cessationis ab huiusimodi ritu - communicandi sub utraque specie fuit, ut tollerentur errores, qui ex commu-- nione sub utraque specie orti fuerunt, & oriri poterant. Credere enim poteratis communis populus ex tali communione Christum non esse totum,Verum & per- sectum hominem sub una specie nec tantum esse sub una specie, quantum sub duabus ut hoc multis aereticorum de facto astruxerunt. Nestorius enim sub specie panis tantum corpus Christi esse dogmatis abat sine sanguine, &sub speciebus vini sanguinem lat um sine corpore, pro eo quod in Parasceve corpus fuit separatum a sanguine. Ambigitur a quo ista Je Nestorio magni illi viri didicerint cum nec Acta Gphesini concilij nec Cyrillus ipsum de istis insimulet. Attamen fortasse antiqui scriptores pleniora Acta Concili j illius habuerunt, S: tam extant loge ampliora quam

antea:aut authores habuerunt vetustiores,qui id Nestorio imputaret Proculdubidquae de Eucharistia contra Nestorium ab Ephesina synodo confestio apertὸ doceta Nestorio negata fuisse naturaru concomitantia sub alterutra specie Eucharistiae,& Cyrillus contra eum aliquando defendit totum & integrum Christum minima parte Eucharistiae contineri: quod ut contra eundem ostenderetur, non est incredibile communionem unius speciei fuisse decretam. Quicquid sit,semper licita ocvsitata fuit inter Graecos communio sub una specie, quamuis frequentior occurrat decreia dia fortasse sub utraque Nacui adeὁ infesti fuerint Latinis,ut altaria ablueret, in quibus illi celebrassent,& minuta quaeque insectarentur,sic quicquam peccare Latinos Piatvisti Aputat sent in communione unius speciei, nec in suis redargutionibus,quibus Latinos proscindunt acerbius,neque in Lateranensi synodo,ac ne quidem in Constantienti aut Florentina,siletio pri tersissent, cuin de comunione utriusque speciei,& de rebus pertinentibus ad hoc sacramen tu maxime disputatu fuerit. Contra vero Latini eos reos peragunt desectionis a ritu de antiquitate Orientalis Ecclesic de reuerenter custodienda una specie, & sub illa communicandi populum etiam publice. Ita enim contra eorum errores, Leo nonus ad Michaelem imperatore scribit: Hierosolymitani, si quid ex sancta & venerabili Eucharistia in Hierosolymitanis Eccle- , --

sis superfuerit, nec incendunt, nec in foveam mittunt, sed in pix idem mundam re-wμ si codunt,& sequenti die comunicant ex ea populu: quia quotidie comunicatur ibi,

eo quod conueniunt illuc ex diuersis prouinciis Cnristiani, qui propter fidem & D .

779쪽

DECIMA REPETITIO

maximum amorem flij Dei communicari ibidem desideravi. An vero singuis in pixide recondebatur, de non sola Eucharistia panis ΘDesinant igitur Aduer rij Graecam & Orientalem Ecclesiam Latinis opponere,

ac quasi de illorum doctrina& consuetudine Constantiensem sy nodum,&uniuersam Ecclesiam Occidentalem arguere & emendare velle,cum unus Deus,una fides, unum baptisma, siue una religio, eadem doctrina, & eadem sacramentorum administratio in utraque Ecclesia viguerit,quandiu Graeca ab antecestaribus suis no descivit. Quod si Gr ca Ecclesia aliter quam nos de communione definiuisici,aut o seruasset: an propterea satis iuste de ipsa contra Latinam & sedem Apostolicam praescriberetur 3 Ita olim Pelagiani a Latinis damnati ad Orientales prouocabant,

quos Augustinus his verbis interpellat Iulianum alloques: Iterum te admoneo, ite- ἀm rogo,aspice tot ac tales Ecclesiae Catholicae desenseres atque actorcs: vide qui- bus tam grauem tamque nefariam irrogaris iniuriam. An ideo contemnendos pu- ωtas, quia Occidentalis Ecclesiae sunt, nec ullus cst in eis commemoratus a nobis is

Orientis EpiscopusZQuid ergo faciemus, cum illi Graeci sint, nos Latini λ Puto tibiis eam partem orbis susticere debere, in qua primum Apostolorum voluit Dominus gloriosissimo martyrio coronare3Cui Ecclesiae praesidentem beatum Innocentium ii audire voluisses, iam tunc periculo lain iuuentutem tuam Pelagianis laqueis exuis ses. Quid enim potuit vir ille sanctus Africanis resipondere conciliis, nisi quod antiquitus Apostolica sedes & Romana cum caeteris tenet perseueranter EcaesiaZNon est cur prouoces ad Orientis Antistites,quia de ipsi utique Christiani sunt,& vitiuLque partis terrarum fides ista una est,quia & fides ista Christiana est,& te terra Occidentalis generauit, Occidetalis regenerauit Ecclesia. Quid ei quaeris inferre,quod in ea non inuenisti, quando in eius membra venisti Θ Imo quid ei quaeris auferre,

uod in ea tu quoque accetisti: Eadem sibi dicta putet Aduersari j, & interim quis

uerit usus communionis sub una specie in Ecclesia Occidentali inuestigemus. Quoniam Hieroselymam quotidie adueniebant religionis & orationis causa,par, ta semper custodiebatur Eucharistia vi ex Leone nono audiuimus. Nec vero ad limina Apostolorum etiam precationis & negotiorum Ecclesiasticorum fratri minor unquam frequentia Christianorum quotidie confluxit,quam Hierosolymam. Quin thitur ibi quoque haberetur semper in promptu Eucharistia, verisimile non est. Imo ea erat pietas primorum Pontificum, ut non prius ullum Antistitem, aut alicuius nominis Christianum sinerent ingredi ciuitatem,aut in suum conspectum& colloquium admitterent,quam missa obuiam Eucharistia ex eius communione de fide & religione aduenientis certiores redderentur. Irenaeus epistola ad Victo-- rem ita seri solere testatur his verbis: Presbyteri ipsi,qui te praecesserunt, Euchari- stiam fratribus aduenientibus,qui suo more ieiunium & Pascha obseruabant, Eu-- charistiam miserunt:Ipsam verb , quae ad usum peregrinorum conderetur in Hi rosolymitana Ecclesia didicimus una specie fuisse contentam. Ob id fortasse antiqui canones appellant peregrinam communionem, quae clericis in poenam tradebatur,quam Hieronymus ad Euagrium videtur omni u clarissime declarare, cum inquit: Si sorte usus exegerit, ut veniciates ad Ecclesiam sacerdotes eisdem horis, quibus aut oblatio parata non sit, aut non possit offerri, non debere Episcopum re- pridiare Eucharistiana Pressyterorum, si ponatur in altari. ubi Hieronymus dupli-cem modum communicandi peregrinos perstringit, aut ex asseruata Eucharistia, Mallata extra tempus Missae & congregatae Ecclesiae, quacunque hora peregrini accederent, aut ex recentcr consecrata, si commoda hora venissent de qua Ambrosius

loquitur, cum ait: omni hebdomada offerendum est, etiana si non quotidie pere-

780쪽

DE COMM. SVB A LTERA SPECIE. 3 o

ptinis : incolis tamen vel bis in hebdomada. Et ea certe est peregrina communio, qua clerici mulctabantur, quae etiam distinguitur a laica. Haec enim erat,quando aerici mouebatur suo gradu aut sui ministerij fiunctione,& redigebantur in ordinem populi,ut promiscue cum laicis venirent ad communionem, siue unius, siue utriusque speciei, quae ministraretur recens consecrata in ipsa oblatione, & publica

Ecclesiae congregatione. Peregrina vero communio grauior erat multa, cum nedii si, suspenderentur a sacro ministerio, sed arcerentura publicis Ecclesiae sacris, extra

quae reposita Pro peregrinis Lucharistia donabantur. Sic enim Agathensis synodus a, i. paulo post Esaesinum Concilium sub Celestino primo Papa statuit: Contumaces QP sit tara' vero clerici, prout dignitatis ordo permiserit, ab rpiscopis corrigantur: & si qui

prioris gradus elati superbia communionem fortasse contempserin aut etiam fre- Ανι μέμα quentare Ecclesiam, vel officium suum implere neglexerint, peregrina eis commu- 7 nio tribuatur, ita ut cum eos poenitentia correxerit, rescripti in matricula gradum suum dignitatemque suscipiant.Item, Si quis clericus furtum Ecclesiae secerit, pe- Cin s. regrina ei communio tribuatur. Proculdubio quia iam communionem publicam & congregationem contempserant, furtoque totam Ecclesiam offenderant,iure re-- pellebantur ab Ecclesiae coetu,& Eucharistiae publica communione, atque ad extraneam & peregrinam,quae ex assemata Eucharistia conserebatur sub unica specie Otiam Episcopis,& quibuscunque extra celebrationem Missarum sest Hieronymus aduenientibus,nec quicquam intererat, dareturne intra ipsam Ecclesiam, an extra.

Ac vix certe leges unquam in Occidentalibus Ecclesiis speciem sanguinis reconditam fuissse,aut reseruatammescio quid de intincto pane pro aegrotis prius ex Turonica synodo citauimus , sed quod neque ante illam synoduin Ecclesia,neq; postea obtinuit. In Oriente vero plerunque de sanguinis conseruatione habes,ubi tamen Eucharistia pro peregrinis tantum erat panacea:vt magis intelligas de qua specie aecipi debeat apud Latinos peregrina illa comunio, quam vides ab ipsis temporibus

Apostolorum ante Ircnaeum in Ecclesia Romana ratam ac celebrem suisse.Praeterea

Innocentiu sirimus, qui aetate Augustini Pontificatui Romano praefuit, traditione T isturcclesiae hal re ait,ut die Parasceves & Passionis , ac sabbato consequente sacrameta penitus non celebrentur, siue consecratio fiat, cum interea eadem traditio sem

per tulerit, ut illis diebus a Christianis peragatur ex praefanctificatis atque ex reposita rucharistia uti etiam nunc obseruatur. At nemo de Latinis, opinor, scripsit communionem illam de duplici specie coaluisse. Graeci quide suam in re rixi cria , ' id est, ex praeconsecratis Millain abundasse duplici specie fortasse cotudent,quam sim' fuimtota septimana per Quadragesimam facerent, praeterquam sabbato de Dominico ovibus consecrabant:Quamuis sane non parum dissicile videatur vinum ad octauit cliem sine acore inta sacrarium non adeo in magna quantitate conseruare,id condonemus tamen Granorum leuitati, certum est Latinos ab eo semper abhorruisse,& in die Passionis comunionem sub una panis specie etiam sacerdotes ipsos sumpsisse, adeo ut ex Theologis Berno & Petrus Cantor putauerint vinum consecrari eo die admixtionis tertiae partis Eucharistiae,ne cogantur agnoscere sacerdotes publicum ossicium peragentes uti aliquando communione unius speciei. Sed traditio Ecclesiae habet sinquit Innocentius in eo die sacramenta non celebrari,sue consecrari: neque fit consecratio contactu rei sacrae,sed verbis Domini. Sabbatho Paschae itidem agebatur, & sub noctem Resurrectionis Dominicae inchoabatur Mi Lia,quam hoc tempore anticipamus. Non dubium itaque,quin in Ecclesia Latina ab ipsis Apostolis longa traditione sub una specie publice communicatum fuerit etia toto clero, saltem anniuersario die Passionis Dominicae. Pergamus vltra. Loim

iiiij

SEARCH

MENU NAVIGATION