De rebus Eucharistiae controuersis, repetitiones seu libri decem, quorum indicem sequens pagina dabit. Per Fr. Claud. de Sainctes episcopum Ebroicensem ..

발행: 1575년

분량: 856페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

791쪽

DECIMA REPETITIO

sanguinem Christi modo mortui, sed iam viventis, cuius mortem praeteritam annuntiamus.Igitur nec sanguis ille extra Venas,nec seorsum a corpore de anima consistet.Sed nec naec sola ratio est credendi concomitantiam,sed sine illa mutaretur omnino effectus, & significatio sacramenti. Nam cum ibi concomitanter sit diuinitas, an non est alia significatio sacramenti,quod sibi finxit Nestorius, dum putat Christum,qui suum corpus dedit cruci de manducationi, non Deum esse, sed merum hominem Z & alia significatio sacramenti, quod agnoscunt Catholici, dum Christum verum Deum & hominem confitentur i Sane aliud signat meum corpus, dum Deus loquitur, aliud, dum merus homo: sacramentum vero idem signat, quod ipsa verba sacramentalia. Igitur diuinitas, quae concomitanter est sub specie panis, mutat sacramenti signi hcationem. Eadem ratio est de effectu. Caro

nim non prodest quicquam , diuinitas est quae vivificat. Vnde coipus Christi,

quod Nestorius imaginatur, de quod sine concomitantia imaginantur Adueri ri j, non vivificat. Par ratio de sanguine de anima locum habet: Nam & aliud cor pus exangue, & aliud viuum indicat : eodemque pacto sanguis in venis existens, de alius equius extra ipsas. Qua de causa si sacramentum corpus designaret sine concomitantia corporis & animae, aliud coFus designaret de offerret, quam compus Christi quod nunc vivit. Effectus quoque sacramenti variaretur sine illa mi met de sanguinis concomitantia. Nam etsi δiuinitas etiam per mortuum corpus de exangue operata sit suos estectus , de nunc operari possit. Attamen quando Christi corpus per mortem separatum erat ab anima & sanguine, non eodem mmdo concurrebat corporis Christi operatio ad obtinendum diuinitatis effectum, sicuti dum Christus vixit, siue ante passionem sue poli resurrectionem. Nam est quidem & mortuum, de vivum Christi corpus, diuinitatis instrumentum, nec in hoc est disserentia : sed tamen ultra rationem instrumenti, quam solam mo tuum corpus habet, vivo corpori aliqua alia ratio cum diuinitate cooperandi est. Nam Christus vivus etiam cooperatur diuinitati, interpellando pro his, qui co potis eius participes fiunt: de in soc consummat, siue ad effectum perducit sacri cium crucis , dum scilicet sua interpellatione impetrat, ut fructus suae passionis per diuinitatem communicetur, atque applicetur iis, qui corpus eius aliave sacramenta percipiunt. Unde Apostolus cum doceat decimo capite ad Hebraeos, Christum lacerdotio functum offerendo se in cruce , eiusque oblationis virtute consummari omnes electos, nihilominus etiam hoc docet eum sempiternum habere sacerdotium, eiusque ratione in perpetuum saluare posse semper Viventem ad interpellandum pro nobis. Quia igitur diuinitatis operatio, squam Utique tam per mortuum Christi corpus, quam per vivum operatur diuinitas) quae est ani- nostrae refectio spiritualis, ab hominibus quaeritur, ex Christi passione, tanquam merito, de per Christi ad patrem orationem & interpellationem, qua nunc pro nobis interpellat: interpellatio autem non est proprie , nisi viventis anima rationali: ideo in acquirendo effectum Christi multum ad rem facit, an Christi tantum pars sumatur, nempe corpus sine sanguine , aut corpus Se sanguis sine initima. Si enim nostra oratio per Christum oblata ad tautem nostram multum momenti habet ad impetrandam Dei gratiam de misericordiam, quanto magis ipsa oratio mediatoris. Vnde Paulus ad Romanos octauo , ut erigat spem n stram in Deum, quod per Christum omnia obtinebimus, praeter Christi mo tem , allegat te Christi resurrectionem, Se sessionem ad dexteram patris, de interpellationem pro nobis. Si igitur fideles non acciperent Christi corpus vivum, de totum Christum , prout refiirrexit, sedetque ad dexteram Dei interpellans

792쪽

DE COMM. SUB ALTERA SPECIE. 3 c

ero nobis , non acciperent Christum prout consumimula os scium mediatoris: et rem diu sed tantum prout morte sua illud inchoauit. Haec igitur causa est, cur oporteat populum docere, quod plenum estectum Eucharilbae sub una specie accipiunt: imois c stuquia totum Christu accipiant, prout quondam Crucifixus cst, de nunc sedet ad dexteram Dei, de interpellat pro nobis. Imo nisi hoc ipsum doceant, qui utramque speciem sumi exigunt, non docent populum participem fieri Christi,prout inchoauit&consummat salutem nostram. Nam praetermittunt Christum regnantem,& in . coelo pro nobis suerdotio fungetem.Propter has causas cana concomitantiam diuinitatis de totius humanitatis Christi sub alterutra specie Patres nobis secundum scripturas tradiderunt. Petrus Galatinus citat Rabbi Cabana, qui vixit ante Christum Dι.io' 6.

natum, de scripsit in istam Prophetiam Iacob, Ligans ad vitem pullum suum, de ad T 7 .

palmitem asinum suum: Lavabit in vino vestem suam, de iii sanguine vitae pallium ratis. suum Rubriores sunt oculi eius vino,de dentes eius lacte cadidiores. Ad horum ex- ω επιδε. - plicationem subiicit: In sacrificio quod fiet ex pane, non obstante quod album sit veluti lac, conuertetur substantia in lubstantiam corporis Messiae eritque in ipsos acrificio substantia sanguinis Messiae rubra de vinum. Erutilem in sacri licio vini .i-- guis & caro Messiae, de eadem erunt in pane: quoniam coipus Messiae non potest diuidi Idque ratio pollulat. Nam si caro de sanguis diuisaellent, distinguerentur ab inuicem. Corpus autem Messiae non potest diuidi, sicut scriptum est Exod. 11. Et substatiam non confringetis in eo. Praeterea caro sine languine, & e conuerso sunt res mortuae.Corpus vero Messiae post resurrectionem, quia glorificatum erit, semper vivet. Et hinc est dichum illud David, Rex Israel ita seculum vivit. Proculdubio

inter Christianos Irenaeus Valentinum mentientem ex sacramenti distinctis speciebus corpus Christi exangue, de sanguinem excorporeum per illam connexionem debitam carnis de sanguinis in vivente ita refellit.Sin autem secundum haec , nec D minus sanguine suo redemit nos,nec calix Eucharistiae,communicatio sanguinis e- M.fius est, neque panis quem frigimus,communicatio corporis eius. Sanguis enim noest,nisi ex venis de carnibus, de a reliqua quae est secundum hominem substatia, quavere factum verbum Dei sanguine tuo redemit nos. Vides qualem sanguinem ii terpretetur in Eucharistia,qui carnibus de venis, de totius cortoris substantiae inhς- reat, dc toti quod factum verbum Dei redemit nos. Propterea statim post non dubitat calicem corpus Christi, sicut de sanguinem vocare, cum subiicit: Creatura n bis praestat,solem suum oriri faciens,de pluens, quemadmodum vult, eumque callucem suum esse corpus confirmauit, ex quo nostra auget corpora. Ac ne hallucin tos putera librarios quasi corpus vice sanguitati ascripserint,idem argumentum atq;- idem dicendi genus alij Patres contra eos sern haereticos imitati sunt.Nam Tertulltv T retur. u. . -nus contra Marcionem Ualentini sodalem hic loquitur: Illuminator antiquitatum φ.- - in calicis mentione testamentum constituens sanguine suo obsignatum,substantia in corporis confirmauit.Nullius enim corporis sanguis potest esse, nisi carnis. Nam de - si qua corporis qualitas opponetur nobis,certe singuinem nisi carnea non habebit. - Ita consistit probatio corporis de testimonio sanguinis. Eodem sensu Cyprianus db of --.xit panem communem in carnem dolanguinem mutatum procurare vitam. Eodem tempore Nouatrus,cum traderet tantum vinum speciem panis Christianis ita iusiu--randum poscebat:Iura mihi per corpus, de singuinem Christi te ad Cornelium nonia rediturum. Ex Ephesini Concili j decreto licet animaduertere, Patres habuisse mimu ι. s. damnandi Nestorium tollentem concomitantiam in sacramento, de connexionem duarum naturarum in Christo,atque asserendi concomitantiam illam in eodem sa- cramento,quoad diuinitatem, de quoad rediuiuam humanitatem. Sic habet:Neces-

Rr iiij

793쪽

miramiam sis ἐά - quod per

DECIMA REPETITIO

sario & hoc adiicimus. Annuntiantes enim sicut secundum carnem mortem unig niti filii Dei, id est, Iesu Christi, &resurrectionem eius, & in coelis ascensionem pa-riter confitcntes, incruciatam celebramus in Ecclesius sacrifici j feruitutem: sic etiam ad mysticas benedictiones accedimus, dilanctificamur, participes sancti corporis, S: pretiosi sanguinis Christi omnium nostrum redemptoris cilecti,no ut communem carnem percipientes quod absit nec ut viri sanctificati,& verbo coniuncti se cuildum dignitatis unitatem , aut sicut diuinam possidentis habitationem, sed vere vivificatrice,& ipsius verbi propriam factam. Et ideo quamuis dicat ad nos, Amen, Amen dico vobis:Nisi maducaueritis carnem filii hominis,&biberitis eius sangui-neni: non tamen earn,ut hominis unius ex nobis existimare debemus quomodo e- .. nimiuxta naturam suarn vivificatrix clle poterit caro hominisξὶ sed ut vere propria eius factam,qui propter nos filius hominis est factus & vocatus.Cum hic cano ediatus fuerit contra Neltorium,proculdubio duos eius errores inter se conexos profligat. Ex eo enim,qubd separatim dixisset Chrillus carnem suam, Nessorius colligebat accipiendam,tanquam pure humanam, ac diuinitate vacua.Itidem ex eo, quod escidisset carnem suam,& separatim sanguinem suum,pergendo in negatione con- comitantiar,dicebat seorsum carnem puram sumi,&seorsum sanguinem . Synodus apotheriori errore,tanquam a notiori,damnationem orditur, negatque Christum in sacrificio altaris necari, aut eius mortem iterari, quod fieret scparando carnem a sanguine,sed mysteri u celebrari olim mortui,sed nunc viventis ac regnatis, ac propterea ad carnem & sanguinem viventis nos accedere:contra vero secundum errore ait camem illam & linguinem coniuncta non distrahi a diuinitate,alioqui non vivise sicarent .atque ita Synodus Ephesina sub alterutra partium sacramenti cum carne 5 sanguine definit duplicem concomitantiam diuinitatis, ac totius viventis humanitatis Christi. Ideo a Nestorio carnem Christi exanguem positam in sacramento panis sanguinem sine carne sub vino apparet, ac proinde cum necessario utramque speciem exegisse, ut de toto homine Christo participes efficeremur. Propter illam Nestori j opinionem Cyrillus eiu ς oppugnator acerrimus, videtur adhortari populum ad unam panis particula & speciem, cum illa promulgat. Sicut parum ait Pa lus sermenti totam massam fermentat, sic paruula benedictio totum hominem in .seipsum attrahit,& sua gratia replet:& hoc modo Christus in nobis manet,& nos in

Christo. Vere enim totum sacramentum in totam massam pertransit. De eadem co-

comitantia Augustinus haec praedicat:Vnusquisque accipit partem suam, & manet integer totus,& singuli accipiunt Christum Dominum , de in singulis portionibus est totus,nec per singulos minuitur ,sed integrum se in singulis praebet. Eidem P, schasius S: Algerus tribuunt illa: Nec caro sine sanguine,nec sanguis sine carne iure communicatur. Quae male Adue sarii detorquent in usum necessarium utriusque speciei, cum nihil de si ciebas eloquantur,sed de re. Itaque Constantiensis & Basiliensis synodi merito post Ephesinam deciderunt, totum Christum sub qualibet parte Eucharistiae contineri. Astutiores aut acutiores Aduersari j dant manus, & f tentur quidem sub alterutra specie totum Christum versari,sed in poculo carnem, diuinitatem,&animum secundario & ex consequcti,atque per accidens, ut sangui nem sub pane: sed falluntur. Et si diuinitas ccnietur esse in panis specie per concomitantiam,via panis vi verborum sacramentalium non vertitur in diuinitatem,sed in Christi corpus: Attamen nunquid ob id est ibi secundario de per accidens3 Abst. Persona enim increata filii Dei corpus sibi uniuit, non sicut accidens, nec quas diuinitas vitiatur corpori secundarib, scd tam inseparabiliter,ut ipse increatus sit essentialiter corporeus.Subsistentia cnim,quae naturam aliquam sustentat , non habet eam accidentaliter,

794쪽

DE COMM. SUB ALTERA SPECIE.

accidentaliter, nec natura assumpta subsistentiae haeret accidentali ter,cum ipsa per nasiue subsistentia essentialiter nominetur ab omni natura quam sustentat. Eslcntialiter enim filius Dei est homo,est corporeus, est repletus sanguine, est animatus.

Sed nec corpus humanum accidentaliter habet annexum sanguinem vel anima, sed capit ea, tanquam quae secum concurrunt ad constituendam una substantiam. Ani ma enim rationis capax,coadunata sanguini & corpori, coctat naturam humanam. Corpus vero & sanguis non permiscentur Vt accidentia, sed tanquam conficientes unum integrum, quomodo etiam pedes S tibiae, non copulatur accidentaliter,

sed tanquam partes integrantes totum. Nec Vnum alteri secundatio adhibetur,sed quodlibet in suo genere est primarium. Ex disputatis etiam noscitur,ea quae adsunt sacramenti partibus per concomitantiam, variare secramenti significatione & effectum: ide6que non adueniunt secundario,aut per accidens. At no fuisset siliqui uti

sanguis sub specie panis, si in triduo mortis Christi ipsum aliquis cosecrasset. Quid

tum posteaὶ An omnia,quae separari possunt,sunt accidentaliter coniumsta3 Pes potest homini vitio salua vita praecindi: non tamen est accidentaliter in homine. An ina & corpus morte dirimuntur, & tamen non coniunguntur accidentaliter. Iam certe per gloriam resiurrectionis corpus Christi,anima eius, de sanguis nequeunt ab inuicem diuelli. Propterea probabilitate caret, sanguinem Christi per accidens nunc corpori eius,ubicunque sit, consociari. Quo spiritu agantur,produnt Aduersarij. Omnis spiritus, qui soluit Iesum, ex Deo non est. Fortasse de hanc sententiam libenter e scripturis tollerent & eraderent,ut olim fecisse conuicti sunt, qui diuini

tatem a dispensatione hominis Christi sublatam desiderabant & defendebant. Illusores concomitantiae videant,quodnam Christi corpus in ipso sacramento essingant,& quodnam sacramentum,culiisve effectus introducat. Minus miramur Cin-stianos & Caluinistas huic infestos esse, cum ex ea posita facile diluerentur eorum sophismata de natura corporum & locorum, cum corpus situ Dei iam glorisc, tum aliis infinitis modis praecellat: sed illa sublata non aduertunt Lutherani se corpus Christi in ordinem & regulam aliorum pure carnalium redigere,omnemque illi praestantiam adimere,ac sacramentariis veritatem prodere. Libenter Cinglianos& Caluinistas rogarem, quodnam corpus in coelo situm de sanguinem assirinent se capere spiritaliter per fidem. An aliud constituant,quam cuius fit mentio in oratione Christi de Coena 3 An ipsum exangue, ac sine concomitantia diuinitatis, de animae atque sanguinis defigunt in coelo Sin ornatum suis omnibus perfectionibus agnos uni, sinant nos pari iure corpus memoratum a Christo interprctari, eoque persecto in sacramento panis perfrui: atque ipsum multis legibus adhuc terrestria

aliorum corporum soluere Sc eximere.

Ex Aduersariis Ioannes Hus, Ioannes de Rocherana, & Hussitae Bohemi illorum sequaces, atque etiam Uvirtembergensis Consessio, &ex Lutheranis alij non-ntiali admittunt totum Christum sub qualibet speciemegant tamen inde obsistet dum verbo Dei quod no frustra duplice specie praescripsit, quam sit nefas violare.

Tres autem Draescriptionis causas in genere non tantum isti, i ed etiam alij asserunt: Ρdmutiletur sacramentum Eucharistiae una parte, si praetermittitur poculum: Alia nesiam, Quod fructus Δ: effectus cacramenti imminuatur: Quod defraudetur finis de ratio 1 instituti sacramenti ad repraesentationem passionis Dominicae,& celebrationem. Principio respondemus intcstitatem huius sacramenti non in viii materiae totius consistere, sed in eius consecratione. Nihil autem interest sumentis, an totam a fi materiam accipiat, modo nihil de re contenta depereat: neque si plus de mate- μ' ria retulerit, propterea plus de re reportabit: alioqui maiorem panis portionem

795쪽

DECIMA REPETITIO

capiens amplius de re & de corpore Chrilli caperet. Deinde integritas sacramentorum .dupliciter si cistatur aut quoad rem & efiicaciam,aut quoad materiae&signos is, 1 rum significationem, Prius non exigit utramque speciem,ut statim probabitur. Po- i. min. dist. sterius vero requiti sed non necessario&absblute, sed talum ad emphasim & ampliorem significationem. Quamobrem dii putarunt Christiani patro, an una spe- ρ ι ..-- cies cosecrari polici a sacerdote OnMila altera, pluresque & antiquiores ac doctores I s εμ in eam sententiam descendunt,ut possit quia in una parte materiς res tota, eiusdemque cis cacia cotinetur,& significatio no prorsus omittitur: neque coiccratio unius partis pendet ab alterius sanctificatione, quandoquidem forma verborum absolute enuntiat, Hoc esse corpus, sine depend cntia a futuro. Potcst etiam incidere tanta necessi tra & raritas vini,ut in tota regione non inuematur, quemadmodum narrat de

nouo orbe, ubi satius videtur potiri cortoris & sanguinis oblatione & sacrificio a . quc cius perceptione sub una specie, quam omnino priuari,ob alterius speciei desectionem. Ita censuit Albertus cognomento Magnus, 'ui ante annos trecciatos suo de Missae tractatu ait quod in terris,ubi no habetur vinii, expediret dispensari, quod corpus Christi sine calice conscere pollent,cum ipsuna non sit sine satagustae,anima

'a , dc Dcitate. Propter has causas Innocentius tertius reiicit eos, qui irritam iudicantcsse talem conssecrationem, grauiter tamen peccare, quisquis illam icinereus irpauerit. Raphael Volaterranus scribit Innocetium quartum, Nor uegis hoc petctibus, quia obuia mensa frigora vinum nec apud se natum habci,nec foris allatum ab acedine custodire possunt, concessisse, ut memoriam Dominicae mortis, solius panis , c5secrat one, S: Dominici co Poris oblatione,absque vino sacrato agerct. Bernar-' dus quaestionern ponit, atque ita decidit. Cum prius de pane corpus, quam de vinoi, Q....is. sangat more Ecclesiastico conficiatur,s per obliuione tardius,quoci posterius sacrandum csst,apponatur, non video quid sacris praecedentibus tarditas possit praeripere conloquentium. Puto enim,quod si Domino post fictum de pane suu corpus, vini co dic rationem placuisset aliquandiu intermittere,aut certe penitus omittere: nihilominus corpus mansisset quod ic cerat, nec factis facienda praescriberent. Nec

nego panem de vinum aqua quide mixtum simul debere apponi:quin potius assero haud aliter fieri debere: sed aliud est culpare negligentiam, aliud negare essicaciam. Aliud, inqua,est quod causamur, non bene quippia fieri, & aliud quod mentimur,

seu G. - .. nec scri . Neque id esse absurdum Adrianus sextus Papa & A lexander Halesus co-srmant.Sic enim Adrianus docci: Dico quod ubicunque verum scandalum immis net pusillorum, utique licet in casu dicto iasi procedere ad sanguinis consecratione, a . - . . quia maius longe est praeceptum euitandi scandalis proximi,quam integre celebra- di, vel sumendi corpus & ianguine Domini, quod cst mere positivi iuris humani. ἡ υ- Imo voluit Alexander de Hales, quod si aquam sumpserit sacerdos, priusquam ad- '. istata Vertat non cite vinu consecratu, debet poenitere de negligentia c5milia,sed non vi- ά . ' nu de nouo ponere,aut c5ssecrare, quia ieiunus non est:ut scilicci praeceptu Ecclesi intclligauiit cui niti peradditione iciunij ,&ita non iciunus exculctur propter impotensi. .m, quam ignoranter incurrit. Maximo ergo in casu scandali licet vinum non. conuectare. Hactenus Adrianus. Huic subscribunt recentiores doctissimi lapi, t. Tappet, de Ioanncs Hesset, atquc alij. Sunt qui restagentur, in quibus Caietanus

lacrilegium vocat, consecrare panem , & non vinum. Sed fortasse Caietanus id quoque ex Lutheranis , sicut alia multa , imbiberat : ncc si sacri lcgium sti. Proinde diuino mandato repugnat. Multa enim sacrilcgia sunt, quae solum sunt contra humana praeccpta , non diuina : sicut facit legruna est violare L sta natiuitatista Icili rcctionis Domini de Apostolorum, agium illis dic bus coicndo: dc tamen

796쪽

DE COMM. SUB ALTERA SPECIE. 3 8

tamen ius diuinum non praecepit,ut illiti festis ab opere seruili abstineamus sed Ee clesia. Verum nec aduersiri j merito possent istud improbare , etiamsi utriusque speciei conlecrationem iuris esse diuini assi ent. Nam si ex eorum opinione integritas sacramenti constituitur a Christo ex utraque specie consecrata:igitur nec in extraordinaria, quam vocant communione aegroti,nec abstem ij, nec persecutione, aut alia necessitate oppressi, cum priuntur una specie, caperent a Christo constitutum sacramentum,nec potirentur re contenta,atque eius escacia, imo sacrilegium incurreret. asd si per ipsos,Vt antea produxim necessitate excussantur,aut ex alia testitima causa ab utraque specie sumenda, nec praeuaricantur diuinum praeceptum nec fraudantur re &Ductu veri & integri sacramenti: cur non in pari causa & necessitate sacerdos excusabitus ab utraque specie consecranda, etiamsi diuino decreto alias ad utramque tenereturὶ Cum ergo integritas sacramenti Eucharistiae de sua n, tura non exigat consecrationem utriusque species, quanto minas stagitabit utramq; ad sumptionis persectionem. Quominus vero audeamus asserere necessariam consecrationem illam offerentibus, & sumptionem utriusque singulis communicantia

bus,de iure diuino & praecepto impedimur moderatione Pauli,qua distincte dixit Qustieseunque bibetis,sive, Quotiescunque manducabitis, hoc facite, atque exe-elis Christi & Apostolorum,quos consecrasse sub una specie, sicuti communionem sub eadem tradidisse nihil vetat: impedimur etiam tot purioris Ecclesiae exemplis, atque ipso publico usu dandi atque luseipiendi communionem in una specie. Nam si Christus ista tam districte,quam voluindueriatij, iussisset, nemo ait Augustinus) c. . 'eum morem variallet, nec Ecclesia eam variationem patienter tulisset. Atqui aiunt Aduersari j sumptio utriusque speciei vocatura Braccharensi synodo Completa comunio,& a Gelasio, Integrorum sacramentorum perceptio . & sanguinis dispessatio appellatura Iulio, siue potius Iuliano,Complementum communionis,&a D. A

brosio, Sacramentorum consummatio. Ex quo concludunt integrum sacrametum non excipi sine calice.Sed ista nos nihil mouet. Verum est compstete sacramentum suscipi per calicem, sed materialiter tantum; quia materia tota consummatur,& consumitu attame nihil plus rei aut utilitatis affert, licet plus significationis habeat. R peries apud Patres attendi aliquando integritatem secramentorum, dc complementorum penes materiam , aliquando penes rem & tactum,aliquando penes significationem.Sicut in baptismo trina mersio,completio erat olim baptitat, sed materialiter & ad complementum significationis de triduo mortis Christi mihilominus

baptismus intra unam mersionem,aut aspersione tenus, integrum, peffectum, S c

summatum est secramentum quoad efficaciam, quae curanda est potissimilm, non autem quantitam materiae,aut plenitudo significationis, quae sunt accessoria, non de genuina substantia sacramenti. Ita in Eucharistia panis & calix integritatem &completionem afferunt sacramento, sed materialiter, & quoad plenitudinem significationis. Attamen panis sacer, aut poculum, imo eoru quotalibet minima pars reputatur integrum & perfectum ac completum sacramentum, quoad rem, de eius efficaciam nimirum quoad Christum totum, & nobis ab ipse collatam resecti nem sub signo sensibili, quae maxime de Lacramento expeti debent:non autem copia. ut duplicitas materiae,aut amplitudo significationis,quae sunt accessioria de accidentia sacramentis,quia licet materia & significatio pertineant ad rationem & essentiam sacramentorum,non tamen materiae quantitas, & signiscationis magnitudo.Quapropter sicut Ambrosus atque alij calicem dixerunt esse consummationem sacramenti,sue completionem communionis,ita cotra Cyrillus minimam portiunculam panis vocat totum sacramentum,quod paulo ante citabamus post Synodum

797쪽

DECIMA REPETITIO

Ephesim sed Ambrosius ad materiam spectauit, Cyrillus autem ad rem& essic

ciam. Animaduertendum est: etiam a Gelasio &Bracchareetsi synodo percelli haereti cos, quas mutila fide sua mutilarent ipsa ruramenta: quoniam non complete credebant quod de ipsis crededum erat,ideoque ex infidelitate sua ab eorum parte aliastinebant.Proinde, nihil proderat, quod de ipsis iumebant,nec complementum si-cramentorum assequebantur quoad rem siue essicaciam, nec quoad materiam. Nacui multa connexa ad credendum proponuntur, si ab uno aberrat,nihil credere ii dicatur: si autem in nullo descit, complementum obtinere censetur. Sic Ambrosius scripsit In Trinitate si unum neges, totum subrues: si nec unum abeneges, plenum est fidei secramentum:si autem unius minuas potestatem,vacuum est omne myst iarium: Sic Gelasius & Braccharenses, negant complete capi Eucharistiam a Mani-chetis de Priscillianistis, quoniam fide deficerent erga eius aliquam partem, & una

ius parte utentes,erga alteram male assicicbantur. Ideίque debere addunt de integri sacramentis,& utraque parie corum recte lentire,&ad utramlibet cum s na fide accedere, aut ab utraque propter infidelitatem erga unam arcen. Et ista

est emphass verborum , quam urget Gelasius, & Braccharensis synodus Adbe,..- - Vtriusque speciei necessitatem extorquendam Aduersarii ex utilitate & micturatiocinantur, quam nequaquam parem atque aequalem lub una atque lub utra---que his sere rationibus conatur ostendere. Aliud efiicit cibus, aliud potus, hic sitim, ille vero fimem sedat.Deinde Eucharistia sub alterutra specie verὸ sicramentum est, nec minus essicax est Christus in sanguine suo sub vini forma, quam in corpore suo

sub panis Moe. Adhaec sic ramenta omnia iuxta communem regulam ex opere operato gratiam conserunt.Cum igitur Calix, sicramenti nome mereatur, obtinebit

essectum spiritalem,& augebit aut confirmabit gratiam acceptam in communione corporis. Ac quamuis sub utraque specie totus sit Christias, Operatur tamen secundum earum significationem,& utitur sub una corpore,tanquam instrumento, atq; sub altera sing uine.Praeterea cum secramenta conferant gratiam, quam significant, quando completior & persectior est fgdificatio, pleniorem eme oportet effectum. Insuper teritur in Theologorum scholis axioma,Sacramenta nouet legis nullius o sim existere,nisi cuius imaginem gerant.Cum igitur manducatio corporis in panis

specie nullam imaginem & simili udinem pret se ferat potus spiritalis de singuine Christi,neque sine gratiam hanc spiritalis potionis ex vi quidem tam conseret.Plus igitur gratiae spiritalis erogabit digna manducatio,& potio secramentalis, quia plus ex similitudine repraesentat atque significat. Postremὁ concludut nec fiustra nec in-' RV m utiliter singuiniis potum secramenta et a Christo institutum, si digne & legitime lu-ἴ matur Istud est maximarum rationum compendia, quibus nos aggrediuntur Ad-- - uersitij sed veritate & scripturis munimur.Patres imprimis ex Manna non solum t se tum rei & cibi sub minima elementorum particula percipi docuerunt,sed etiam ta- tum resectionis & utilitatis referri,quoniam scribatur, Qui multum non absidauit,& qui modicum non minorauit. Et panem dedisti eis omne delectamentum in se habentem.Cypriano proponebatur quaestio,an tantumdem gratiae reciperent, qui perfundebantur duntaxat aqua, an qui toti abluebantur,aut ter immergebatur.Ref-

pondet, AEstimamus in nullo mutilari S: debilitari posse beneficia diuinamec minus aliquid illic pol se contingere, ubi plena &tota fide dantis & sumentis accipitur,

quod de diuiniis beneficiis sumitur Cuius aequalitatis sacrametum vidimus in Ex do esse celebratum ,cu in de coelo Manna deflueret,& faturorum prς figuratione albilia L mentum panis coelestis,&cibum Christi venientis ostenderet. Emisenus quoque ex Manna probat,quod Eucharistiae secra perceptio,non in quantitate,sed in viri

798쪽

DE COMM. SUB ALTERA SPECIE. 3 di

te consistat: quia tantum sit rei & virtutis in exiguo, quantum constat este in toto. Deinde scriptura tantum rci S utilitatis tribuit uni parti, quantum viliqlle. De re superius dis Ieruimus. Si fructum ex Ioannis capite sexto colligimus, sicut dici--tur, Nisi manducaueritis carnem iiiij hominis, S biberitis eius sanguinem , nonis habebitis vitam in vobis: ita subiungitur, Qui manducat hunc panem :&, Q iis manducauerit ex hoc pane, vivet in aeternum: &, Qui manducat me, & ipse vi--uet propter me, ut ne plus duabus partibus quam uni, aut ipsi mei Christo sobvia a exilienti ascribas. Remisso peccatorum aequaliter panis folmae , sicut calici aut sanguini imputatur. Eundem enim finem significat, Hoc est cogus meum quod

pro τοbis datur , quem designat , Hic est semiis noui Testamenti, qui pio vobis

in remissionem peccatorum scinditur. Quinetiam memoria & repraelint alio passionis ac mortis Dominicae utrique speciei ex aequo per eundem repetitum semmonem attribuitur. Panisquidem subditur, Hoc facite in meam comm cinorationem : quemadmodum via litas postrema parit coadunationem omnium nostrum cum Christo: atque hanc Apostolus pani soli desert,t aquam susscienti, c. mis ait, Quoniam unus panis &Vnum corpus multi sumus omnes qui de uno p. ne - participamus, ita Graece legitur omnium exemplarium consensu, ut Erat nuς annotat, de innuit Bera. Contra vicisti m vni potioni consociationem illam rescriis acceptam, quando inquit: Etenim in uno spiritu omnes nos in unum corpus ba- ptisati sumus, siue Iudaei, siue Graeci, de omnes nos unum spiritum potauimus: ubi utitur eleganti anallage 3c commutatione, ut baptismo non coadunationem spiritus, quae ipsi debetur, sed corporis, quae proprie ex Eucharistia proiiciscitur, rcddat: de contra ad potionem Eucharistiae spiritale nexum reserat, cum realis ac corporalis proprie ex ipsa acquiratur. Accerte si in priori membio scripsistet Apollo luet, ut habent codices Latini, qui de uno pane& de uno calice participamus, itidcinfecisset in secundo loco, de meminisset manducationis, sicuti de potionis in codem spiritu. At non voluisse addere, qui de viro calice inde constat, quod, sicut dixit,

omnes unum corpus S unus panis sumus, qui de uno pane participamus: ita debuisset dicere,omnes unus sanguis S unum poculum sumus, qui de uno calice pamticipamus. Igitur finem omnem & cffcctum, qui ex commvn: one speratur & q ae- Iitur, tam astequimur ex una quam ex utraque specie, siue consideres memoriam Sc apprehensionem passonis de mortis Dominicae, cuius merito omnis alius finis 5 fructus nobis obuenit, ut peccatorum remissio , vita aeterna, coadunatio cum Deo de Christo, siue omnium membrorum inter te. Sed quo veritas perspicacius cernatur, pensitemus tria ordine: Rem, unde sipiritalis fructus prouenit: Rem, cuius merito fructus cssicitur :& Rem quae cum suo fructu commemoratur Ze repraesentatur in communione. Prima eli totus Chrillus, Deus & homo qui aeque inest cuique speciei, aisue ambabus simul:& aeque ex unaquaque suntatur, atque ex ambabus, sicut paulo ante euicimus. Et quod sub specie panis vi sacramenti, ac verborum sacramentalium solum corpus cite dicitur, de non sanguis nec anima, ac diuinitas Chri lii, nisi tantum concomitanter, ut nec sub specie vini corpus de anima,eademque diuinitas,diuersitate in quidem ostendit inter transsubilantiationcm panis,& transsi: bstantiationem vini, quae conuertutur vi verborum in id quod ipsis exprimitur: sed non ostendit diuersitatem in re, quae per communionem su-

initur,sue sub utraque specie, siue sub una: De modo quo insit, nihil refert, si vere ac realiter adsit: nec litterest, si medicamentum idem sumas edendo de bibendo simul,siue edendo duntaxat,modo hic atque illic aeque insit, atque aeque percipias. Res autem illa contenta tam sub una, quam sub utraque sacraincti parte, operatur

799쪽

DECIMA REPETITIO

omnem spiritalem fructum sacramenti diuinitas enim est potissimum agens. Eius instrumentum est Christi corpus diuinitati unitum,ctiam mortuum,sed multo magis vivum, sicut antea quoque docuimus. Non enim Christus ait Cyrillus j solo

verbo mortuos excitauit,& mortuos curauit,sed carnis suae vivificae contactu . Sunt

etiam remotiora instrumenta,ut species ipsae Eucharistiae,atque sacranacta, aliaque quae apeellamus actionum media & organamon tamen ad pluralitatem instrumetorum sequitur effectuu multitudo,aut diuersitas,quoniam non ab instrumentorunaturali virtute,sed a potissimo agente ac mouente prodeunt.Res, cuius merito eia sectus nobis procurantur, est corpus Christi mortuum,& sanguis eius effusus , siue mors corporis,& effusio sanguinis Ea de causi omnia,quae de sanguine Christi nobis emanarunt,imo omnia quae de corpore & sanguine prouenerunt,eade soli compori mortuo Christi, siue morti corporis assignantur. Christus peccata nostra tulit super lignum in corpore suo, liuore corporis eius sanati sumus. Corpus Christi a terra sublatu omnia ad se traxit,&aspectu in ipsu omnibus credulibus vita cotulit, ut aenaeus serpes omnibus ipsu in luctibus sanitate.In corpore vulneratus est propter iniquitates nostras,&attritus propter scelera nostra. In corpore traditus est propter nostra delicta,rcsurrexit propter iustificatione nostra. Innumerς sunt aliae scripturi, quae totu effectu spiritale attributum sanguini sus , S: corpori simul,etiam corpori Christi,vel Christo secundu carne attribuut. Nec interest, quoad hoc,mortuum ne corpus Christi,an viuu consideres,quonia sicut nec singuini, ita nec ipsi unqua diuinitas defuit. Propterea scripsit Ambrosius, ex illo destincto corpore vita manasse,

eumq; vita produxisse e lateris vulnere. Res vero, cuius cu suis effectibus sit comemoratio in comunione,est Christus Deus & homo,mortuus & rediuiuus ad remis sione peccatom,vitae aeternae collatione,unionem omni u nostru cum Deo &Christo, atque inter nos mutuam. Constat autem ex allatis scripturis,utramuis speciem tam persecte nobis ista omnia afferre & exhibere,quam utramque. Proinde non est,quod ex fiuctu importunius rixemur de communione utriusque speciei. Quod

si insistimus in modo sumendi diuerso, & modo significandi, qui variat ex duplici forma,panis,& vini, estis, atque potus, est quidem aliqua diuersias inter esum solum,& csum atque ootum simul sed non tanta,ut ponat differentiam in re sumpta, eo quod per esum simul & potum non adducitur plus spiritalis alimenti,quam per alterum. Similiter in significatione de reoraesentatione specierum est ρiqua diuersitas, sed nec tanta, ut rei significatae discrimen ullum appareat. Tria quidem species ipsae repraesentant. Nam species panis fgnat corpus Christi pro nobis mortuum esse , species vero vini languinem Christi pro nobis effusum. Sed siue dicatur homo se tradidisse in mortem ab aliis illatam, siue sanguinem aliorum violentia stidis te, siue utrumque coniungas, eodem redit significatio. Deinde species panis denotat Christi carnem esse spiritalem alimoniam, &species vinni Christi sanguinem fieri spiritalem potionem. Sed in spiritalibus non differunt cibus & Dotus, odoratus, visus, tactus , sed unum S: idem ista omnia significant, & diuersitas ista nominum & significationum ex analogia rerum corpora lium diuersam ducta, no facit in re spiritali diuersitate. Ita Christus describit multis parabolis incremetum Ecclesiae,&per granum synapis, S per fermentum mulieris,& tamen non est res diuersa. Apostolus Paulus suam praealcationem nunc cibum, nuc potum,nunc odore, nunc fulgore vocat, nde utique re indicas. Et sapiens sapientia nuc aquae comparat, nunc pani. Cibauit inquit illum pane intellectus, & a-- quae sapientiae salutaris potabit eum. Apud Matthaeum & Ioannem Christus iusti-

tiam nominat cibum & potum. Terti 5 species ipsa panis designat mysticu Christi

corpus

800쪽

DE COMM. SUB ALTERA SPECIE. 38o

corpus ex multis constari unum,sicut ex multis granis conficitur unus panis, &sp cies vini mysticum Christi corpus unum euadere, sicut ex multis racemis vinu c fluit. Sed siue dicas Ecclesiam congregari in unum,instar granorum &racemorum, Lus Asine alteram talit m similitudinem addam, eandem utique rem enuntias. Itaque non

sollim maior utilitas fritistus aut effectus non donatur ex duplici specie potius quam ex unica,sed ne quidem significatur& repraesentatur. Nihilominus, quamuis idemst & reprcsentetur effectias utriusque speciei,& Vnius, plenius tamen & luculentius exprimitur de figuratur sub duplici specie,quam sub una: quoniam sub unaquaque duarum specierum iteratur& conduplicatur adiuersis rebus corporalibus sumpta repr sentatio eiusdem effectus, & sub una specie tantum semel fit illius eiusdem es.sectus delineatio. Nihil ergo discriminiis inter communionem unius de utriusque speciei in Eucharistia costitui poteli,quam plenior de perfectior repraesentatio eius. dem rei & effectus,tametsi non sit maior & amplior illius donatio aut perceptio. At inquiunt plerique in expressiora signa longe magis exuscitant animum atque fidem: ideo lacramenta viuidius,amplius,atque clarius significantia, tactus plus asserunt. Propterea Cyprianus muniendos martyres ait calice sanguinis Domini, quo anime- etur ad intrepidam languinis sui effusionem. Nihil sane incommodi fuerit, concede- '' revini speciem efficaciorem effe&utiliorem in signando& repraesentando Christi sanguinem, & ad excitandam ac mouendam fidem, ad prodigendum sanguinem pro Christo. Hoc enim non est proprium opus, aut effectus sacramenti, siue non pertinet ad opus operatum sacramenti, sicut loquimur,sed ad opus operantis: quod etiam sine specie vini, in specie panis adimpleri potest, vel etiam sine ulla specie tacramenti,per alia verborum signa, siue per preces, siue per alias pias meditationes. Quamuis igitur ad significandum sit luculentior vini species, non tamen est perfectior, quantum ad rem sumptam,& operantem spiritalem effectiam: nec expressiori significationi maior fructus promittitur, quemadmodum non plus fructus habet, qui ter bapti latur, seu in flumine mergitur,quam qui aqua semel aspergitur. Ex his Aduersariorum proposita argumenta facile diluuntur.Nam ex ratione cibi de potus nulla oritur diuertitas rei, quoniam in spiritualibus idem est cibus & potus, sitis de fames, sed in signis manet quaedam significandi eandem rem disserentia, a variis similitudinibus tracta De viaitate de integritate sacramenti Eucharistiae Aduersarij pu- ms mm gnantia loquuntur. Nam quando exprobrant nobis , quod mutilamus una ex parte Eucharistiam, quando abstinemus a calice, de utraque specie unuin sacramentum constant: modo urgent utramlibet speciem esse signum essicax, & ex opere' operato peculiarem conferre gratiam, atque ita duo sacramenta ex duplici elememto componunt. Fatemur quidem a veteribus saepe nuncupari sacramenta&myst

riapluraliter, propter diuersa signa exteriora,sed re vera unicum tantum ab ipsis de a nobis traditur esse sacramentum, quia sub illis variis signis unicam tantum de eanderesectionem spiritalem signat &facit, sicuti ipsa Eucharistia unum est sacrificium: quia utraque specie unum Christum in cruce oblatum refert, & Christus tanquam unum contentum sub ambabus speciebus offertur: nihilominus sub illis in ratione

sacramenti &sacrificij longe uberiori s & perfectioris est significationis, quam sub

Vna parte , sed non plus rei aut fructus aut gratiae essicit, quemadmodum it rum repeto in baptismi trina mersione constituitur unicum sacramentum, quod idem unica quoque copletur,sed non adeo significanter,quamuis quoad rem &esse-ctu qualiter. Sed notandum venit,quod Christus Lararum excitauit suo verbo, &duodecim annorum puella verbo de tactu:& quamuis non plus vitet puellet per plura signa de initiumenta intulerit,quam per unicum Lazaro:attamen eundem effecta

SEARCH

MENU NAVIGATION