Elementa philosophica de ciue, auctore Thom. Hobbes Malmesburiensi

발행: 1696년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

,SO RELIGIO. Cap.xvI stincte, Deum Abrahami dc Isaari: dc post, idem Pactum renovaturus per Mosen cum toto populo oraesis, Exod. 3. vers. 6. Ego, inquit, sum Deus patris sui , Deus Abraham, Deus Isaac, e, Deus Iacob. Deinde cum populus ille constitisset in deserto prope montem Sinai, non modo liberrimus, sed etiam subj

ctionis humanae propter memoriam recentem servitutis AEgyptiacae inimicis

simus, Pactum illud props

tum est omnibus redintegrandum, hac

formula, Exod. I9. Vers. Si ergo au dieritis vocem meam ct custo ieritis Pactum meum nimirum Pactum initum cum Abrahamo , Isaaco, & Jacobo eritis mihi in peculium ex cunctis popuIM , mea .r es enim omnis terra, ct vos eritis mihi in Regnum Sacerdotale, o gens sancta. Respondit autem omnis populus simul, vers. 8. Cincta quae loquutus est Domi-

ΠΜI, faciemus.

Iade ναἰ- IX. In hoc Foedere animadvertenaeem Dei, di est inter alia, appellatio Regni non nεme' re ante ustirpata. .amquam enim Deus vis ti & per naturam , & per Pactu cum

' Abraha besset ipsbrum Rex, debebant tamen ei obedientiam dc culturn naturalem tantum, quatenus subditi ipsius; religiosum vero qualem instituit hamus , quatenus subditi Abraia i , o risus tabi suorum Principum naturam

322쪽

Cap. XVI. RELIGIO. 28rturalium. ipsi enim Verbum Dei nullum acceperant praeter illud narurale verbum rectae rationis, neque pactum inter Deum & ipsos ullum intrercesserat, nisi quatenus voluntates eorum includerentur in voluntate Abrahami, ut

Principis sui. Jam vero per pactum initum ad montem Sinai, consensu habito singulorum, fit regnum Dei super eos institutiυum. Ab hoc tempore initium habet celeberrium illud in scripturis sacris, & scriptis Theologorum

Regnum Dei: atque nuc spectat, quod cum Israelitae Regem exposcerent, dixit Deus Samueli, I Sam. S. vers 7. Non te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos. dc quod dixit Samuel draelitis, Issiam. I 2. vers ia. Dixistis , Rex imperabit nobis, eum Do inus Deus vester regnaret inmobis di quod dicitur Jerem. 3 I. vers3 i. Pa n, quod pepigi, M. cum Ss

dominatus sum eorum. atque etiam doctrinandae liui;cinus mentio fit apud Joseph. Ant. lud. lib. I 8 cap. z. his Vc bis: autem studium sapientiae sectantium viae primus autor fuis Ddas Galliaus. Hi caetera eum Phariseis con entiunt, nisi quod constantissimo libertatis amore flagrant, credentes solum Deum, Dominum habendum ae Principem , ct facilius vel exquisitissima parnarum genera laturi, una cum coramus suis ac caris miss

323쪽

RELIGIO. Cap. XVI. simis, ' am mortalem aliquem appetare

Dominum.

X. Jure regni per Pactum sic consti

tuto , Videndum proximo loco est , quasnam eis Deus proposuerat leges. Eae vero omnibus notae sunt, nimirum De- ealogus , & illae aliae tam juricialas , quam ceremoniales , quae habentur avicesimo capite Exodi usque ad finem Pentateuchi obitum Μεψis. Legum autem in universum per manum traditarum, aliae sunt quae naturaliter oblis gant, ut quae a Deo , quatenus rae, latae sunt, de vim uiam obtinuerunt etiam ante Abrahamum. Aliae quae obligant ex vi pacti initi cum Abrahamo, utpote latae a Deo, quatenus Deo eAbrahami, quae vim suam habuerunt ante Mosen, propter Pactum illud prius. Aliae ver5 obligant ex padio illo solo quod postrem uiri, initum est cum ipso populo, utpote latae a Deo quatenusculiari Israelitarum. Primi generis sunt omnia praecepta Decalogi quae pertinent ad mores, qualia sunt, Parentes honora- his , non occides , non moechaberis ; non furaberis ; non dices Di um testimonium ;non concupisces. Sunt enim leges naturales. Praeterea praeceptum de non a umendo Dei nomine in vanum 3 et enim pars cultus naturalis, ut ostensum est capite praecedente, articulo is. Item secundum ,

324쪽

cap. XvI. R E L I G I O. cundum, de non aiarando per imaginem a

se ipsis factam; est enim M hoc religionis

naturalis, ut eodem articulo ostenditur.

Secundi generis est praeceptum Decalo- primum , de non habendis diis adienis ;in eo enim consistit essentia pam Abrahami, per quod Deus nihil aliud exigit, quam ut ipse Deus ipsius esset & seminis ejus. Item praemetum de sanin avis sabbato. Est enim instituta septimi diei

sanetificatio in memoriam creationis Hexemerae, ut apparet ex his verbis, EXOd. 31. v. II. Pactum est subaudia

tur sabbatum sempiternum inter me ct misi draei, signumque perpetuum: sex

enim H huae fuit Dominuae caelum is terraim, ct in septimo die ab opere regavit. Tertii generis sunt leges diciales , ceremonialesique , quae spectabant ad I uia, selos. Primi 6c secundi generis seges in tabulis lapideis scruptae, nempe Decalogus, in ipsa Arca conservabantur: caeterae scriptae in totius legis

volumine reponebantur in arcae latere. Deut. 3. v. 26. hae enim retenta fide

Abrahami prierant mutari, illae non po

terant.

XI. Leges Dei omnes sunt Verbum , Dei, sed non e converso omne Verbum σDei est lex. Ego sum Dominus Deus tuus qui eduxit te de terra AEgypti , Uer θ' ra bum Dei est, lex non est. Neque omne

325쪽

13. B. E L I G I O. Cap. XVI. id quod ad Verbum Dei declarandum; una cum ipὶ enunciatur, aut scribitur, statim Dei est. Nam, Aeedidit Dominus, non est Domini vox, sed

praeconis, sive Prophetae. Id omne dc Q-1umVerblim Dei est,quod Deum loquutum esse pronunciavit Propheta verus. Scripta autem Prophetarum comprehendentia tam quae Deus, quam quae ipse Propheta dicit, ideo Verbum Dei appellantur; quia Verbum Dei conti nent. Quoniam autem Verbum Dei id omne & selum est, quod pro tali exhibetur a vero Propheta, sciri quid sit Verbum Dei, ante non potest, quam cognoscatur quis sit Propheta verus ;nec Verbo Dei Credi, quam Credatur Prophetae. MV a populo Israelitico cre- ditum est propter duas res: miracula, de Mem utcunque enim magna & evidentissima miracula operatus fuerat, non tamen ei credidissent, saltem non cre-

dendum erat, si ad alium cultum eos ex

Egypto evocasset, quam ad cultum Dei brahami, I aci, &yacobi; patrum suorum. Fuisset enim contra Pactum ab illis cum Deo initum. Similiter duae res

sunt, nimirum praedictio futurorum su-- pereaturalis; quod cst ingens miraculum ,' es in Deum Abrasami liberasorem eorum ex AEgypto, quas Deus omnibus D. ii pro notis veri Prophetae ha

326쪽

Cap. XVI. R E L I G I o. assbendas proposuit. Cui alterutra harum deest, is propheta verus non est, nec pro verbo Dei habendum est, quod pro tali obtendit. Si desit fides , reprobatur his verbis: Deut. 13. vers. 1, 2, 3,ψ,ν- Si surrexerit in medio tui Propheta, aut

qui somnium vidisse se dicat, &praedixe

rit sign- atque partems- , ct eveneris quod loquatus est, dixeristibi: eamus , fruamur Deos alienos, m. Propheta i te, aut fictor semiorum interscietur. Si praedictio eventuum desit, rejicitur his verbis; Deut. I 8. vers. 2I. 12. g Nodsi tacita cogitatione reqponderis, quomodo possum intelligere, quod Verbum Dominus non his loquutus y me habebis silinum. Caed in nomine Domini Propheta irinin dixerit, edi non evenerit, hoc Dominus non est sequutus, sed per tumorem amimi

sui Propheta confinxit. Jam quod Verbum Dei sit id quod per verum Prophetam

pro tali enunciatur, & quod verus ει 'pheta apud Judaeos fuerit, cujus fides ve- . ra erat, de cujus praedictionibus eventus res ndebant, extra controversiam est.

Sed quid sit sequi Deos alienos,& utrum eventus, qui praedictionibus respondere

assirmantur,eis vere respondeant,necneis

multas controversias pati potest, praese tim in praedictionibus quae obscure a que aenigmatice eventum praesignifi

cant, quales sunt praedictiones prophet

327쪽

ago R. E L I G I O. Cap. XVI. rum ferὰ omnium, ut qui non palam, sicut Moses, sedper aenigmata ctforas Dominum vident. Num. ia. vers s. De his utero judicari aliter non potest,

quam per Rationem naturalem. depen-

det enim judicatio illa ex interpretatione Prophetae & comparatione ejusdem

cum eventu.

Misiaisam XII. Pro Verba Dei habebants, rit 'udaei librum linis totius, qui appella-

-rbmm batur Deuteronomium , usque autem ad De scri' captivitatem, quantum ex Histoxia sacr

i colligi potest, illum selum . nam liber hic traditus est ab ipse Mose Sacerdoti

bus asservandus dc reponendus in latere Arcae Foederis, di a Regibus describendus, Deut. 3. vers. 9. 26. idemque longo post tempore autoritate Regis yosiae pro Verbo Draxecognitus; a Reg. 23. Vers I. Caeteri vero libri Testamenti veteris quando fuerint in canonem primum recepti , non apparet. Quod autem attianet ad Prophetas, Isaiam dc caeteros , cum praedicerent non nisi ea, quae vel in captivitate, vel post captivitatem futura erant, eorum scripta non potuerunt

Iro Propheticis illico haberi, propter

egem supra citatam ex Deut. i 3. versat. 22. qua jubebantur braelitae, ne pro Propheta haberent, nisi eum cujus praedictionibus eventus responderent. Atque

binc forte est,quod , quos interfe

cerunt,

328쪽

Cap. XVI. RELIGIO. . a CCrunt, cum prophetarent, eorum sest-Pta post, propter eventum praedictio, pro Propheticis, hoc est pro verbo

Dei nabuerunt.

XIII. Cognito, quae fuerint sub Pa

1criptis Prophetarum post surgentium, o u recipienda essent pro Verbo Des,id est.μ man eventus praedictionibus retonderent, ρnecne, Iudicandi,& apud quem,vel quos ' Irim receptas ct Herbum Dei sicriptum. interpreta Mi resideret autoritas

hes 'et mutatio. .

Manifestum autem est, potestatem hanc, vivente Mose, totam missu penes p um. . Nam si ipse interpres legum &2M non esset, oportet ut munus illud p rtinuerit vel ad singulos privatim, vel

ad congregationem sive Syna Nam Plin.

minime fuisse privatorum hominum, aut congregationis ex illis compositae. ex eo constat, q uod non adhibiti, imo prohibiti fuerint gravissimis minis, ne aliter quam per Mosen, Peum audirent. Nam Icriptu in est, Sacerrites autem Θne trabeant terminos , nec asiem iant

329쪽

13g RELIGIO. Cap. XVI. dant ad Dominum ne forte intersietast os. descenditque Moses ad populum, θ

Deinde quod neque singuli , neque congrcgatio debeat praetendere, quod Deus per illos loquutus sit, dc perco sequens, quod ipsi Dei interpretandi jus habeant, orta occasione ex seditione Datham, ,& ducentorum & quinquaginta Synagogae pro cerum, manifeste dc expresse declaratur. Nam contendentibus illis, Dominum non minus loqui per ipses, quam per Mosen, sic arguunt: susscias vobis: quia omnis multitudo sanctorum est, ct in ipsis Dominus a eur elevamini super populum Domini' Num. I 6. v. 3, Quid autem de hac controversia statuerit Dominus, ex eo intelligitur, quod descenderunt Core, Dathan ec biso1, J mimi iuinfernum, & unu egressis is Domino interfecit dueentos quinquaginea viros ibid. v. 33.&33'. Secundo , Autoritatem illam non fuisse penes Aaronem summum Sacerdotem, manifestum est ex simili controversia inter ipsum una cum Maria sorore, de Mosen. Quaestio enim erat an Deus per Mosen selum loquutus fuerit, an etiam per ipses, hoc est, an Glus Moses, an etiam ipsi morbi Dei interpretessent. Sic enitia dixerunt: Num per Mosen

330쪽

Deus autem hos increpavit, distinxitque inter Mosen dc Prophetas. Siquis inquiens) fuerit inter vos Propheta, invisione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. at non talis servus meus Moses, &c. enim ad os loqmr ei, o non per aenigmata st figuras Dominum videt. quare ergo non timuistis' &c. ibid. v. 6 7. 8. Postremo, chood interpretatio VPrbi Dra,viventi Molle, non fuerit penes Prophetas alios quoscunque, ex eo colligitur, quod jam citavi in us de excellentia ejus stiper omnes alios ; te ex ratione nam turali, quandoquidem ejusdem Prophetae est , mandata Dei & ferre & explicare; aliud autem verbum Dei tunc non erat praeter illud, quod per Mostuan nunciatum est . Et ex eo etiam quod Propheta eo tempore alius exstiterit nemo, qui ad populum prophetaverit, praeter 7o seniores, qui per obitu=n prophetaverunt. Atque id quoque injuria factum credebat 'o tua, Mosistunc minister , post succesilar , donec consentiente Mose faelum sciret. id quod ex ipso textu Scripturae manifestum est. De semiit Dominus per nubem , erc. auferens delpiritu, qui erat in Mose , .ct Enni septuaginta viris. Num ι . v. Postquam autem nunciatum esset,

SEARCH

MENU NAVIGATION