Elementa philosophica de ciue, auctore Thom. Hobbes Malmesburiensi

발행: 1696년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

3ro RELIGIO. Cap. xVII. fatrem edi amicum D proximum suum rEXOd. 32. V. 27. di occisa sunt tria dc viginta millia hominum Neque omnis occisio hominis innocentis. vovit enim

Iephte, quicunque fuerit egressu; o c.

eum holocaustum osseram Domino: Jud. II. v. 3 votum ejus Deo acceptum est. Quid ergo prohibetur ξAoc tantum , nequis occidat quemquam , quem occidere non sit ipsi jus, id est, nemo occidat, n i ii id facere suκm sit. Jubet ergo

Iex CARIsTI , circa Occisionem, d proinde etiam circa omnem laesionem hominis ic circa poenas statuendas, soli ci . vitati obedire. Similiter praecepto, non Moechabere , non prohibetur omnis concubitus, sed tantum cum aliena, quae vero aliena est, judicatio ad civitatem pertinet, & per regulas quas praescribet civitas, determinanda est. Imperatur ergo praecepto hoc mari & foeminae, servare fidem , quam dederint mutuo, ex praescripto civitatis. Pariter praecepto, non Furabere, non prohibetur omnis rei in vallo, aut clandestina ablatio, sed alienae tantum. jubetur ergo civis hoc unum, ne invadat aut surripiat quicquam,

quod invadi aut surripi prohibct civitas;& in universum non vocare quicquam homicissium, adulterium, vel furtum, nisi quod fiat contra leges civiles. Postremo, cum jusserit Cianis Tus parentes honorare

362쪽

Cap. XVII. RELIGIO. 3rrnorare, nec praescripsit quibus ritibus, quibus appellationibus, quali obedientia honorandi sunt, intelligitur honorandos esse voluntate quidem & interne, ut filiorum suorum reges & dominos,eXterne vero non ulterius, quam permittit civitas, quae sevum cuique sicut & res alias) honorem assignabit: Cum autem

natura justitiae in eo consistat, uisum cuique tribuatur, manifestum est, ad civitatem pertinere etiam Christianam,

quid sit justitia, dc quid injustitia, sive

peccatum contra justitiam,determinare. . Quod autem ad civitatem pertinet, id pertinere censen dum est ad eum vel eos, qui habent summum civitatis imperium.

XI. Porro 'uontetm Servator noster civibus nullas indicavit leges circa civitatis regimen, praeter leges naturae, hoc est, praeter mandatum obedientiae civilis, non potest civis quisquam privatim de-q,id conterminare, quis sit amicus, vel quis hostis, dia at ad- publicus,quando bellum, quando foedus, pacem quando pax, quando induciae ineundae

Iant: neque qui cives, quae& quorum hominum autoritas,quae doctrinae, qui mores , quae Orationes, quae combinationes& quorum hominum, saluti civitatis vel commodae vel adversiae sint. Haec ergo dc similia omnia,a civitate, id est, a summis imperantibus, si opus sit , distenda su nt.

O s XII. Prae

363쪽

udicare quando opus es Ouini desi

nitio Vess

o quae

sint.

311 RELIGIO. Cap. XVII. XII. Praeterea, haec Omnia, propugnacula , domos , templa aedificare; pondera ingentia movere, ferre, tollere; maria tuto transmittere; machinas ad omnem vitae usum construere; orbis terrarum faciem, siderum cursus, anni tempestates, temporum rationes, ic denique naturam rerum cognoscere; jura naturalia dc civilia callere; scientiaeque omnes, quae Philosophiae nomine comprehenduntur, partim ad vivendum, partim ad bene vivendum neces fariae sunt. Horum scientia quia C HK r-s T V s eam non tradidit) ratiocinatione, id est, texendo consequentias initio sumto ab experientiis, addiscenda est. Sed ratiocinationes hominum,

interdum re stae, interdum erroneae sunt:

de proinde id quod concluditur & te

netur pro Veritate , quandoque veritaS , quandoque error est. Errores autem, etiam circa Philolphica haec, aliquando nocent publice, magnarumque seditionum injuriarum occasionem praebent. Oportet igitur, quoties repugnans bono publico, de paci communi controversia de his rebus oritur, esse aliquem qui de ratiocinatione , id est, an quod infertur, recte inferat ur;

necne, sententiam ferat, ut controversia finiatur. Nullae autem in hanc rem da

tae regallae sunt a CHRIsTO; nequeenim

364쪽

Cap. XVII. R E L I G I o. enim venit in hunc mundum ut doceret logicam. Reliquum igitur est, judices

talium controversiarum eosdem esse, quos Deus per naturam prius instituerat, nimirum, eos, qui a summo Imperante in unaquaque civitate constituuntur. Porro si controversia, de eorum, quae in usu communi sunt, nominum sive appellationum significatione accurata, & propria, i. e. de definitionibus suscitetur, ita ut ad pacem civitatis, vel ad juris distributionem opus sit, ut determinetur, pertinebit determinatio ad Civitatem . nam liujusmodi desinitiones ex observatione diverserum conceptuum , ad quos significandos appellationes illae diversis temporibus iccausis adhibentur, homines ratiocinando expiscantur. Decisio aurem quaestionis, an quis re ne ratiocinatus fuerit, civitatis est. Exempli causa; si mulier partum ediderit formae insolitae; vetet autem lex hominem occidere; nascitur quaestio an partus sit homo. Quaeritur ergo, quid sit homo. Nemo dubitat,quin

judicabit civitas , idque nulla habita ratione definitionis Aristotelicae, quod Homo sit Animal rationale. Atque dioec nimirum jus, politia , & scientia naturales subjecita sunt de quibus

CHRISTUs praecepta tradere, aut quicquam docere, praeter hoc unum, ut in O 6 omni-

365쪽

314 2. E L I G I Ο. Cap. XVII. omnibus circa illa controversiis cives singuli civitatis suae legibus ec sentcntiis obedirent, ad ossicium suum pertinere

negat. Hoc tamen meminisse oportet, eundem C H R i s T υ M ut Deum potuis

se jure non modo docere , sed etiam imperare quae voluit. XIlI. Ossicii Servatoris nostri summa erat, viam docere, δc media omnia ad salutem & vitam aeternam ; mediorum autem ad salutem unum est, justitia dc

moralia, obedientia civitas , dc observatio omnium non ut legum naturalium. Doceri autem pos ibesire' sunt haee duobus modis. altero, ut theo' μέ xf remata per rationem naturalem ; dedu

cendo jus de leges naturales a principiis contrassicibusque humanis; atque doctri

na ea sic tradita, examini potestatum civilium subjecta est. altero, ut leges, per autoritatem divinam,ostendendo, talem esse voluntatem Dei; atque hoc modo docere, ad eum itum pertinet, cui voluntas Dei supernaturaliter cognita est, hoc est, ad CH n is TUM. Secundo, ad ossicium C H R is T I pertinebat condonare poenitentibus peccata ; nam id ad hominum, qui jam peccaverant, salutem hecessarium erat, neque ab alio fieri potuit. Non enim poenitentiam sequitiae remissio peccatorum naturaliter, ut de

bita sed dependet sui gratuita) a vo

luntate Dei supernaturaliter revelanda.

t ' Tertio,

re omnia quorum

non est scientia prvo te dicta.

366쪽

Cap. I VII. R E L I G Ι o. Tertio , ad Christi ossicium pertinebat,

docere ea mandata Dei omnia, sive circa cultum, sive circa dogmata fidei, quae ratione naturali sciri non possimi,sed revelatione rantum; qualia sunt ipsum esse Christum ; Regnum suum non ter

restre, sed coeleste; esse praemia is poe 'nas post hanc vitam ; animam esse immortalem 3 Sacramenta tor o talia fore ;

di similia.

XIV. Ex iis, quae dicta sunt in arti' Di siu-culis proxime praecedentibus, non est-ιom-

dissicile distinguere inter Oiritualia α ρε tum

temporalia. Cum enim per spiritulia, a seir ea intelligantur quae fundamentum habent in autoritate dc ossicio CHRISTI,neque nisi ea C H R i s et u s docuis.set, sciri possent; sintque caetera omnia temporalia; sequitur, definitionem&sententiae lationem, circa justum & Ἀ-jusum, cognitionem controversiarum omnium circa media lacu vel defensionis publicae, & examen doctrinarum tibro- , rumque in omni scientia rationali, Iuris se temporalis Quae vero a CHRISTI verbo dc autoritate tantum dependentia, mysteria ei sunt, eorum judicationem 1um esse Pirit se. Definire autem, quid sitflirtuale, quid temporale, quoniam Servator noster distinctionem illam non tradidit, rationis inquisitio . 'est, pertinetque ad Quati:

O 7 quam

367쪽

16 RELIGIO. Cap. XVII quam enim sanctus Paulus multis in locis distinguat inter *iriuata & carnalia, vocetque*iritualia, ea. quae sunt Spiritus, nimirum sapientiam ,sermonem scientia, frim, facultatem sanodi morbos, operationem miraculorum , prophe

tiam , discretionem dirituum, frientiam linguarum , interpretationem sermonum, Rom. 8. s. I Cor. I 2. 8. 9 omnia per Spiritum Sanctam supernaturaliter inspirata, dc ea quae animalis homo non potest intelligere, sed ille tantum,qui cognovit sensum Christi: 1 Cor. a. I , Is, I 6.bona

Vero fortunae carnali avocet, Rom. IS . 27.&eos, qui homines sunt, carnales: I Cor. 3. I, 2, 3. non tamen definivit, neque regulas dedit, quibus sciamus quida ratione naturali, quida supernaturalim, inspiratione proficiscatur. Dei quo- XV. Cum igitur constet, Servato-tuplicia rem nostrum judicandi determinanditer intel- que controversias omnes circa tempora- Γως. summam autoritatem commisisse,

vel potius non abstulisse Principibus, iisque qui in singulis civitatibus sum.

mum obtinent imperium. Videndum . deinceps est, cui commiserit similem autoritatem circa spiritualia. Id quia sciri non potest nisi ex Verbo Dei, de Eccle traditione , inquirendum proximo loco

est ; quid sit Verbum Dei; quid illud interpretari quid EHesia & quid Ee-

368쪽

Cap. XvII. RELIGIO. clesiae quoluntas & mandatum. Ut omi tamus, quod Verbum Dei in Scriptura sacra ponatur aliquando pro Filio Dei: accipitur ea vox tripliciter. Primb propriissime pro eo, quod Deus loquutus est; sic Verbum Dei est quidquid loquutus est Deus ad Abrahamum & Patriarchas , Mosen x Prophetas; vel Servator

noster ad distipulos, & alios quoscunque. Secundo, quicquid dictum est ab hominibus jussu vel impulsu Spiritus

Sancti; quo sensu agnoscimus,Scripturas sacras esse Verbum Dei. Tertio quidem in novo testamento frequentissime Verbum DPisignificat doctrinam Euangelicam, verbum de Deo , sive verbum de Regno Dei per CHRIs τυM. Ut ubi dicitur CHRISTus praeticasseEuangelium Regni Matth. ψ. v. 23. Ubi Apostoli dicuntur praedicare Verbum Dei. Ach. I 3.v. 6. Ubi Verbum Dei appellatur Perism

Pirae. Act. s. v. 2 o. Verbum Euangelii. Act. I6vers. 7. Verbum Fidei, Rom. IO.

vers8. Perbum veritatis , addita interpretatione) id est, Evangelium salutis, Elipes r. 1 3.. Et ubi appellatur Verbum Apostolomm Dicit enim Sanctus Pa lus: Siquis non obedit verbo noho, dcc. a Thest 3. v. r . Quae loca intelligi aliter non possunt quam deri bina Euangelica. Similiter ubi dicitur Dei

dis eminari , crescere , di multiplicari

369쪽

3ig RELIGIO. Cap. xv IL, Adh. I 2. v. 24 dc cap. I 3 . v. 9. id de ipsa voce Dei, vel Apostolorum concipere dissicile est;de doctrina facile. Atque in hac tertia acceptione, Verbum Dei, est omnis quae hodie e cathedris docetur, dein Theologorum libris continetur δε- mina de Me Christiana. ιNon ε- XVI. Jam Scriptura sacra ut quam agnoscimus a Deo inspiratam , totatasὸλ secunda acceptione.' f. aa Et innumera ejusdem loca in prima. Et

era,ωνιλ cum maxima pars ejus versetur in R veri ad corusis vel praedictione, vel praefigu-

canonem ratione anteC H R I s T I incarnationem,

fideiCsem vel in Evangelizatione dc explicatione,A 'AE. post etiam in tertia significatione, ubi Verbum Dei sumitur pro Verebo de Deo, id est, pro Euangelio, Scriptura sacra est Verbum Dei, ideoque etiam canon. regula Omnis doctrinae Euangelicae. Quo niam autem in iisdem scripturis multa leguntur Politica, insorica, Moralia , Physica, dc alia, quae nihil omnino spectant ad M seria Mei, ea loca etsi veram doctrinam contineant, & Canon sint,ta-

ιεgitimilium doctrinarum, noniam enCanon esse

possunt mysteriorum Religionis Christianae.

XVII. Et quidem Verbi Dei, non vox, 8c litera, doctrinae Christianae Ca- AIET sententia vera & genuina; pturarum non enim regitur animus per Scripturas

370쪽

' Cap. XVII. RELIGIO. 3ryras nisi intellectas. Scripturii igitur 3 ut js. VH fiant Canon , interprete opus est, Se' tam DELquitur autem. hinc duorum alterum, aut

verbum interpretis esse Verbum Dei,aut Canonem doctrinae Christianae non esse Verbum Dei. Horum posterius falsum esse necesse est. Doctrina enim , quae nulla ratione humana, sed per revelationem divinam tantum sciri potest, regula esse non potest nisi divina. Quem enim fatemur scire non posse, an doctrina aliqua vera sit necne, us sententiam in eadem doctrina pro regula habere impossibile est. Prius igitur verum est :bum interpretis Scripturarum, esse merbum Dei. X UI II. Interpres autem is, cujus sententiae tantum honoris defertur, ut habeatur pro Verbo Dei, non est quilibet into ννε. qui ex lingua Hebraea dc Graeca Vertiti discripturam auditoribus suis Latinis, La - Scriptu-tine; Gallis, Gallice ; di caeteris singulis νς eadem

vernacule; non enim est hoc interpreta- ς' γri. Est enim ea universim sermonis natura, ut quamquam inter signa quibus conceptus nostros aliis patefacimu νpri' inuti simcipem locum mereatur, non tamen id munus explere selus sine ope multarum circumstantiarum possit, Habet enim

viva vox praesentes interpretes, nimirum tempus, locum, vultum, gestum,

SEARCH

MENU NAVIGATION