장음표시 사용
371쪽
3D RELIGIO. Cap. II. qui loquitur, animum suum aliis verbis,
quoties opus est, explicantem. Haec in terpretationis adjumenta in scriptis v teris aevi desiderata revocare , neque ingenii quotidiani, neque sine eruditione& rern m antiquarum summa peritia omnino ingenii est. Non lassicit igitur ad interpretationem scripturarum , ut quis linguam calleat , qua loquuntur. Neque interpres Scripturae canonicus unusquisque est: qui commentarios in eas scribit. Possunt enim homines errare , possunt etiam eam vel ad ambiti nem suam inflectere, vel in servitutem praejudiciis suis trahere etiam repugnantem: unde sequetur, habendam esse sententia m erroneam pro Verbo Dei Etiamsi autem accidere hoc non posset, tamen statim ut commentatores hi discesserint, commentarii eorum explicationibus, de procedente tempore, explicationes eX- positionibus, expositiones novis commentariis indigebunt sine fine, ut nullo modo doctrinae Christianae canon sive regula qua controversiae Religionis determinandae sint, consistere possit in quacunque interpretatione scripta. Restat, ut interpres canonicus debeat esse aliquis, cujus munus legitimum sit, ortas controversias, Verbum Dei in ipsis judiciis explicando, terminare; cujus propterea autoritati standum non minus
372쪽
Cap. XVII. R E L I G I o. minus sit, quam eorum, qui Scripturam
ipsam pro Canone fidei primi nobis
Commendaverunt, idemque sit interpres Scripturae, dc doctrinarum omnium supremuN.
XIX. Quod ad nomen attinet Eeclesiae, ab origine idem senat quod Latine Concio, sive conventus civium ,
cui & Ecclesiastes idem quod concis 'tor, id est, is qui ad conventum loquitur. Quo sensu legimus in Actis Apostolorum Ecclesiam legitimam, di Ecclesiam
confusam:Aeh. I9.v. 32. . o. illam pro coetu convocato, hanc pro concursu populi per tumultum. Caeterum Ecclesiam
Christianorum in Scriptura Sacra intelligitur interdum quidem conventus, i interdum vero ipsi Christiani, etsi non actu congregati, siquidem in coetum introire, M communicare cum congregatis concessum sit. Exempli causa:Dis Ecclesiae, Matth. I S. v. I7. de congregata intelligitur ι aliter enim dice; e aliquid Eeclesiue impossibile est. Sed, de saetit Eectesiam, Aet 8. v. 3. de non congregata. Sumitur autem Ecclesia aliquando probaptizatis, sive fidei Christianae professoribus . sive illi sint interne Christiani, sive simulate; ut, ubi legimus aliquid dictum, vel scriptum, ad Ecclesiam, vel dictum, decretum, faetum ab Ecclesia ;aliquando autem pro esectis tantum , ut
373쪽
RELIGIO. Cap. XVII. ubi dicitur sancta ct immaculata Ecelesia. Ephes F. v. 27. Non autem sunt electi, quatenus militant, proprie dicta Ecelesia; nam convenire nesciunt, sed sunt Ecclesia futura, nimirum in die illa in qua a reprobis segregati triumphaturi sunt. Rursus Ecclesa sumi aliquando potest pro omnibuo simul Christianis collective ut ubi C H R I s T V s vocatur eaput Ecclesiae ; de caput corporis Ecclesiae. Eph. s. 23 COl. I. U. I 8. aliquando pro partibus ej us, ut Ecclesia Ephesi, Ecclesia quae est in domo ejus, septem Ec-eusae, dcc. Postremo, Ecclesia prout procoetu actu congregato sumitur, pro diverse fine congregandi, lignificat aliquando eos, qui congregantur ad deliberationes Zc judicia, quo sensu vocatur etiam concilium, &synodus; aliquando eos, qui conveniunt in domum orationis ad colendum Deum, qua significatione ponitur 1 Cor. 1 . v. Φ, F.
X X. Ecclesa autem, cui attribuun
tur per alia, dc propria jura a tio es-que, dc de qua necesse est intelligi illa ;
dic Ecclesiae; qui non obedierit Ecclesae; dc ejusmodi omnes loquendi formulas; definienda ita est, ut intelligatur ea voce multitudo hominum qui Pactum novum cum Deo per Christum inierunt, hoc est , multitudo eorum, qui susceperunt Sa
374쪽
cramentum Baptismi in multitudo, ct
jure in unum locum convocari possit ab aliquo , ct eo convoca ite , adesse omnes vel per se , vel per alios obligamtur. Nam multitudo hominum, si coire in unum coetum, ubi opus est, non potest, una persona dicenda non est. Feclesia enim n que loqui, neque decernere,neque audire potest, nisi ut coetus. Quae a singulis dicta sunt, nempe tot sententiae fere, quot capita, unumquodque eorum ii minis unius, non Ecclesiae dictum est. Porro si coetus fiat, sed illicitus, considerabitur ut nullus. Nemo igitur eorum qui adsunt in tumultu, decreto caeterorum tenebitur, praesertim vero si dissenserit. neque itaque Ecclesia talis decernere aliquid potest; tum enim decernere aliquid multitudo dicitur, cum unuS-
quisque decreto majoris partis obliga tur. Oportet igitur ad Ecclesiae cui quidem personalia tribuimus) definitionem
accedere, ut possit non modo congregari; sed & jure. Praeterea, etsi sit, qui
iure caeteros convocet , possint tamen,
qui vocantur, jure non venire, id quod accidere potest inter homines, quorum alius alii non subjicitur non est illa Eeclesia persona una. Nam quo jure ii, qui
ad tempus & locum, quo vocantur, con veniunt, una Ecclesia, eodem etiam ii,
qui ad alium locum a se constitutum
375쪽
RELIGIO. Cap. XVII. confluunt, alia Ecclesia est. Et quilibet homo rixstrum numerus Ecclesia est; de per consequens tot erunt, quot
sunt opiniones diversie ; hoc est, eadem multitudo hominum erit simul de una dc plures hcclesiae. Itaque Ecelesa nisi ubi certa 8c cognita, hoc est, legitima potestas sit, per quam singuli per se,vel per
alios in coetu adesse obligentur, una non est. Atque unitate legitimae potestatis convocandi Synodos de conventusChristianorum, non uniformitate doctrinae, fit ma de capax functionum personaliunis quae alioquin est multitudo, & persona in plurali, utcunque opinionibu3 co
XXI. Iis, quae dicta jam sunt,neceL
saria connexione adhaeret , civitatem Christia norum hominum, & Ecclesiam eorundem, prorsus eandem rem esse, duobus nominibus propter duas causas appellatam. Nam materia civitatis dc Ecclesiae eadem est, nimirum iidem homines Christiani. Forma autem quae consistit in legitima potestate eos convocandi, eadem quoque est;constat enim,singulos cives obligari eo venire, quo a civitate
convocantur. Quae vero civitas Vocatur, quatenus conflatur ex hominibus, eadem
quatenus constat ex Cisrisianis, Ecclesia
. XXII. Cum iisdem cohaeret dc hoc, si pluin
376쪽
Cap. XvII. RELIGIO. a 3ssi plures simi civitates Christimae, ea - eAlavi imul Omnes Ecclesiam personaliter unam neanis non se. Possunt quidem consensu mutuosis ne una fieri,sed non aliter,quam ut fiant et- unam E iam una civitas. Convenire enim nisi certum tempus & locum constitutum, non possunt. Sunt autem persenae, loca,& tempora conventuum juris civilis; ne- sue otiisquam civis, vel externus,pedem in ullum locum inferre jure potest, nisi permittente civitate, quae loci domina est. Quae vero nisi permittente civitatefieri jure pon possunt, ea si jure fiant, fiunt per autoritatem civitatis. Est certe Ecclesia universe unum Corpus musicum , cujus caput est C Marsaeus, sed
eadem ratione, qua omnes simul homines Deum rectorem mundi agnoscentes, unum regnum , & una civitas sunt, , quae tamen neque u persona est ,- neque unam actionem aut sententiam communem habet. Preterea ubi dicitur CHRIsTus esse caput corporis Eccis .
sae, manifeste apparet, dictum id esse ab Apostolo de electis, qui quamdiu in hoc
mundo sunt, potentia tantum Eccle sunt, quae actuante non erit,quam a reprobis quidem segregentur, inter se ve-rd congregentur in die judicii. Eecle Romana permagna olim fuit; sed fines imperii egressa non est i neque ergo uni- 'versa, nisi eo sensu, quo dictum etiam
377쪽
est de Ro=mana civitate , Orbem jam te tum mictor Romanin habebat , cum non haberet partem ejus vicesimam. Pob quam autem imperium civile in pamtes discerptum fuit, singulae civitates inde exortae . totidem crant Ecclesiae, de quam habuit in eas Ecclesia Romana pomtestatem , ea tota pendere potuit ex ipsorum autoritate, quae excussis Imperatoribus, Doctores tamen Romanos habere contentae sunti
X XIII. Ecclesia stiri appellari posi
sunt, qui munus in Ecclesia exercent publicum. Munerum autem erat aliud Ministerium , aliud Magisterium. Minis -
rum munus erat in servire mensis,procurare bona Ecclesiae temporalia, portionesque quo tempore divitiarum omni abolita proprietate de communi alebantur in singulos distribuere. Metiybi autem
pro ordine, alii e vostoli, alii Episcopi,
alii Presbyteri, hoc est, majores natu sive seniores, appellabantur ; non tamen ut Presfieri nomine aetas, sed oscium distingueretur. Fuit enim Timotheus
Presbyter, quamquam juvenis ue sed quia
plerumque Seniores ad magisteria adhibebantur, nomen aetatis adsignificandum munus usurpatum est. Iidem Magistri pro diversitate munerum vomeabantur alii Apostoli, alii Prophetae, alii Euangelistae, alii Pastorei seu doctores. Et OPus
378쪽
Cap.XvII. R E L I II et O. 33 opus quidem Apostolistin universum erat ; Propheticum autem , revelationes proprias in proponere; Euam gelisticum, praedicare, si ve praecones esse Euangelii apud infideles; Pa storitium,docere, confirmare de regere animos eorum,qui jam crediderant. XXIV. In Elemone E cclesiasticorum E 'ectis duo consideranda sunt, elemo per narum, Zc consecratio sive institutio, quae de ordinatio appellatur. Primos stolos duodecim ipse Cu RisTus Meleeit & ordinaυit. Post ascensionem
proditoris suffectus est, Ecclesii4 quae ex hominibus circiter centum de viginti 'Pastores. tunc temporis congregata est duos eligente: statuerunt enim duos: yseph ct Matthiam ; sed Deo ipso sorte unum
Matthiam approbante. Atque duode-
cim hos appellat sanctus Paulus di primos Apo stolos ; item seposῖolos cireumcisionis Postea additi duo alii soli, de ordinati quidem a Doctoribus di Prophetis Eeclesiue
uti henae quae erat Ecclesia particula- νου per impolitionem manuum, elefri
vero jussu Spiritus salusti. Quod fuerint ambo Apostoli , - constat ex decimo quarto Actorum, versu i 3 Muod Apogo&tum eX eo receperunt, quod jussit Spiri- tus sancti a Prophetis Doctoribusque 2 Ecetc.
379쪽
3 8 RELIGIO. Cap. XVII. Ecclesiae Antiochense segregati fuerint ad opus Dei, ostendit ipse lanctus Paulus , qui distinistionis causa vocat se stolum segregatum in Evangelium Dei.
Rom. I v. I. Sed si quaeratur ulterius ;qua autoritate factum sit, ut pro jussu Spiritus Sancti receptum sit, quod Prophetae & Doctores illi profectum a Spi-
ritu Sancto esse dixerint,irespondendum 1aecessario est, sentoritate Ecclesia Antiochenae. Prophetae enim dc Doctores antequam admittantur , examinandi
sunt ab Ecclesia ; dicit enim sanctus Johannes, Nolite omnispiritui credere, sed pro fate Diritus, si ex Deo sunt , quoiam
multi Pseudo - Prophetae exierunt in mundum. A qua autem Eccle fa, nisi ad quam scripta est ea Epistola λ Similiter reprehendit sanctus Paulus Eoclesias Galatiae quod Judaizarent ;Gal. 2. v. I . etiamsi viderentur ipsi id facere A uetore Petro. nam cum dixisset, se Petrum ipsum reprehendi sie his verbis: Si tu, cum Ddos M, gentiliter vivis er non Daice, gust morio Gentes cogis Ddateare non multo post interrogat ipsiis dicens: Hoc μίμειὰ vobis volo Asope: ex veribus letis vi rit m accepissis, an eae auditu fisi L. .GM. 3. Vers 2. Ex quo patet id quod reprehendit in Gissatis . - aismum , quamquam Petrus sepostolus judaizare Cogeret. Cum igitur, quos doctores se
380쪽
queretur Ecclesia, non Petri , neque e go hominis erat determinare, etiam Ecclesine Antiocheme autoritati innitebatur Doctorum &Prophetarum suorum electio. Quoniam autem per doctorum, sic cle- istorum,impositionem manuum, Spiritus Sanctus segregavit sibi Apogous, Paulum 5c Bernabam ; manifestum est, summorum in Ecclesia qualibet Doctorum
ad ejusdem Doctores pertinere. Episcopus autem , qui di Presbyteri vocati erant, etsi non omnes Presbyteri Episcopi,ordinaverunt tum Apostoli nam Pau-hu & Barnabas cum docuissent in Dembe , Lystra, dc Iconio , Presbytteros constituerunt per singulas Ecclesias, Act. I . v. 22.)otum etiam Episcopi aliis Titus enim in relictus est a Pauis, ut constitueret per civitates Presbxteros: Tit. I. v. s. Et Timotheo dictum cst: Noli negligere gratiam Dei quae in te est , quae data est tibi per Prophatiam , cum impositu e manuum presbyterii: r Tim . . v. I 'Eidemque datae regulae sunt circa Presbyte- Electionem .. Non autem intelligi
id potest, nisi de ordinatione corvm, qui ab . Ecdosiasestigerentur. Constituere enim doctorem in Ecclesia, nisi Ecclesia
permattente, nemo potuit Nam ipserum, solorurn munus erat, non imperare,
