De veteri ritu nuptiarum & jure connubiorum Barnabas Brissonius, Antonius Franciscus Hotmanus

발행: 1662년

분량: 566페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

B. BRIS SONII, J. C.,

Et is suprema Parisiensi curia Prasidis,

JURE CON NUBI ORUM,

Liber Singularis. Olennes nuptiarum ritus ita sunt a me proprio libro expositi, ut vix quicquam ad plenam & persectam ejus argumenti cognitionem jure ac merito desiderari possie videatur. Huic consequens duxi, alterum de justis injustisque Quiritium nuptiis librum adjungere. Superiori enim tractariti hoc veluti cumulo addito, juri s civilis & antiquitatis Romanae stu- 'diosis hac in parte satisfactum iri arbitror: quibus non modo, quo ritu, sed & inter quas personas olim justae ac legitimae nuptiae

contraherentur , utriusque libri conjunctione planum fiet. Atque ut via & arte proc dat oratio. a qua aetare justae nuptiae contra herentur , primum dispiciendum esse censeo. Nam, cum nuptiis habilem aetatem constituerimus, ad alias inspectiones veniemus: St, ad certa veluti capita omnia nuptiarum impedimenta revocantes, facilem, ni fal-

102쪽

οῖ B. BRIssONII alor, lectoribus, ejus quaestionis, quam tractandam suscepimus, cognitionem relinquemus. Igitur, ut ab aetate ordiamur, in matrimoniis contrahendis aetatem contrahentium

definitam esse, Modestinus lib. ψ. disserentiarum scribit a. Ea vero definita aetas pubemtas est, vel ipso Justiniano teste, qui justas nuptias inter se cives Romanos contraxisse tradit b, qui secundum praecepta legum coibant; masculos quidem puberes, seminas autem viri potentes. Cui accedere Dionis testimonium velim, qui tib. 34. ita scribiti Δούλ. ταῖς ἐς κἀπι-ε A duodecimo siquidem anno pubertatem seminas auspicari, prudentibus placuit : ex eoque tempore Romae puellae nuptum dabantur.Id quod ea ratione factum

Plutarchus interpretatur e , ut celeriuS conjugum mores tenella adhuc aetate imbiberent , & ad obsequium virorum facilius flecti fingique possent. Aliter atque Spartae servabatur, in qua adultiores demum virgines, da plenis nubiles annis, viris in matrimonium collocabantur. Verba Plutarchi, quae hanc institutorum utriusque gentis diversitatem declarant, haec sent: Του Λυκουργου πεπει

103쪽

eo vero tempore pubertatem in seminis legibus definitam, quod generationi essent ab eo anno aptae, Macrobius lib. 7.Saturnalium ita scribit: Nec hoc tacebo, ait, quod, cum calor semper generationis causa sit , femina ideo celerius, quam pueri, fiunt idonea ad generandum , quia calent amplius. Nam ct secundum jura publica duodecimus annus in semianis , quartus decimus in puero definiunt ptiberratis atatem. Idemque auctor lib. I.Commentarior. in Somn. Scipionis, post annos bis septem generationis vim in masculis moveri scribit. ideoque & tutelam pueris, quasi virile jam robur adsit, absolvi: ab ea tamen feminas, propter votorum festinationem , maturius biennio, legibus liberari. Aristoteles quoque, his consentiens, lib. 7. ζώων ἱήπρὸ ς, Tot ληλια NHον π ύημενων G

que testamenta seminis citius quam masculis E L facere '

104쪽

,oo 'B BR Isso Nii facere licet a. Ceterum si minor Ia annis domum pro uxore deducta esset, non ante justa& legitima uxor fiebat quam apud virum duodecimum annum implesset b. Sed nee prius a viro dos, ejus nomine promissa, peti Poterat. Nam cum omnis dotis promissio tacita saturi matrimonii conditione suspendature, ante duodecim annorum aetatem,

nondum utiliter secuto matrimonio, dotis petitio viro non competebat. Quapropter si ante impletum duodecimum annum repudiata conditione discessisset, pecuniae in causam dotis numeratae, quae dos fieri nuptiis minime secutis non potuerat, exemplo dotis, condictio ei dabatur, cum iisdem tamen privilegiis quae actioni de dote concedebantur. At, cum apud virum major i 2 annis esse coeperat, tum matrimonio subsistente, in dotem pecunia numerata vertebatur. Interim vero dum pubertas conjugis exspectabatur, siquidem sponsalia intercessissent , quamvis uxorem putaret eta qui duxerat, sponta tamen vice ea habebatur d, eique vitium oblatum maritus sponsi loco persequi ex Severi rescripto poterata. a I. a qua aetate. s. D. de testament. β I. minorem. A. D. de ritu nuptiarum. σ I. do- ais promissio. 68. D. de Jure dotium. d I. eum hic status. 32. quia sponsam. V. D. de donat. int. vir.

105쪽

DE Jun E CONNUB. Io Iterat a. Quod si sponsalia non antecessissent, nec pro sponsa nec pro uxore haberi poterat. Nec eo magis donationes ei factae valebant, utpote quae quasi ad uxorem, non quasi ad extraneam, factae essent. Quamquam autem nuptiae cum minore IE annis non contisterent: in patrem tamen, qui filiam minorem duodecim annis nuptum collocasia set, auctorque ei factus esset ad contralien

dum, actio in factum, ex edicto si uod false

tutore auctore gestum est,non dabatur b. Ignoscendum enim patri prudentes censuere, si filiam suam maturius in viri familiam per ducere voluerit. Praesumtum est quippe,

propensiori potius in filiam assictu , quam viri in fraudem illiciendi causa, hujusmodi

nuptias eum conciliasse. Quam conjecturam capi, paterna pietas & naturalis erga liberos caritas suadet. Non modo autem in matrimonio, sed ne in concubinatu quidem, minor annis duodecim puella haberi jure licito poterat GPost aetatis vero inspectionem, ad iustam matrimoniorum conjunctionem, status ac conditionis eorum, qui matrimonio jungerentur , ratio habenda erat. Ac primum inter liberas ac serviles personas , nuptias olim E 3 nona I. si uxor. 13. f. divus. 3. & s. si minor. 8.D. ad i. Iul. de adult. b l penult. 6. 3 . D. quod falso tui. e l. I. in fin. D. de concub.

106쪽

rox B. BR Isso Nil non constitisse, certo certius-est. Quinimo libera mulier , quae cum alieno servo post trinam domini denunciationem in consuetudine perseverasset, Senatusconsulto Claudiano, quod a Justiniano subi tum b est, libertatem amittebat, servitutique vindicabatur, quemadmodum Ulpianus in fragmentis niuiorum e, de Tertullianus d , significant. Quamobrem, si ancilla libero nupsisset , dotisque nomine pecuniam numerasset, sive scisset ancillam se esse, sive ignorasset, nec matrimonium erat, nec viri ea pecunia prius fiebat, quam tempore legibus statuto penes se pro suo habitam ac pota sessam eam usu cepisset. Plane, si apud virum ad libertatem pervenisset, conciliabatur convalescebatque matrimonium: exindeque dotis nomen, si necdum usucapio impleta esset, sortiebatur: matrimonioque soluto, ejus, ut dotalis, repetitio competebat e. Iusta vero matrimonia non inter liberas quascunque passim personas, sed inter solos cives Romanos contrahebanturf. Nam cum Latinis peregrinisque connubium, niti id eis concessum esset, non erat. Testes sunt Ulpianus in Trulorum fragmentis g, & BOethius

a l.si neget.D.de liber. l. Proculus. 67. D de jure dot. l. 3. C. de . incest. nupt. h Rubr. de Senat. Claudian. tol. e Tit. II. S. Io. d in lib. 2. ad uxor. e l. Proculus. ε7. D. de jure dotium.

I institui. de nupt. in princ. 1 Tit. I. S. 3-

107쪽

Det Ju RE CONNu B. IO3thius in eommentar. ad Topica Ciceronis. Ex quo Seneca lib. . de benesic. Promisi tibi,fliam in matrimonimn : posea peregrinus

apparuisei. Non es mihi cum extraneo connubium. Macrob. lib. I. Saturnal. cap. 6: Libertinis vero nullo jure uti pratextis licebat, ac multo minus peregrinis, quibud nul a eset cum Romanis necessitudo. Itaque maximam apud

populum invidiam Antonio conflavit, ab eo contra leges ac patriae instituta contractum cum Cleopatra conjugium. Cujus facti indignitatem Plutarchus absque nota

praetereundam non censuit. Sic enim in ejus cum Demetrio collatione scribit: His

etiam tulisse populum Romanum Xiphilinus narrat, quod Titus Berenicen AEgypti, cam in palatio uxoris loco habebat, ut proinde repudiare eam sit coactus. Itaque, qui cives Romani non erant, connubii jus, nisi civi ate impetrata, non habebant. Memoriaeque adeo proditum est, Campanos, civitate Romana donatos, Sc a Censoribuet Romae censeri coactos , ut sibi cives Romanas uxores ducere liceret, petiisse; & ,

si qui prius duxissent, ut habere eas sibi liceret ; utque ante eam diem nati, justi sibi liberi heredesque essent. rum utrumque eis indultum esse, Livius refert lib. 37.

108쪽

Io4. B. BR Isso Ni IEx peregrino autem & cive Romana qui nascebantur , peregrini nascebantur: quoniam lex Mensia, quae in hac parte legi naturae derogabat ex alterutro peregrino natum, deterioris parentis conditionem sequi jubebat b. At ejusmodi peregrinitatis observationem tandem exolevisse, significare videtur Prudentius lib. 2. contra θmmachum, his vertibus

Distantes, ait, regione plaga, divisaque poηto

Litora, eonvenit ni nunc per vadimonia ad unum

Et commune forum, nunε per commercia

artes

Ad coetum celebrem. nunc per genialia fulcra Externi adjus connubii: nam sanguine misio Texitur alternis ex gentibud una propago. At a provincialibus, cujuscunque ordinis aut loci essent, cum Barbaris conjugia contrahi, Valentinianus & Valens prohibuere. quorum de, ea re exstat in Cod. Theod. constitutio c. Enimvero patribus cum plebe connubium ne esset, i 2 tabulis sancitum erat quemadmodum Dionysius Halicam. lib. II. Antiquit. cum Livio tib.4. ab V. C. narrat. Nam, cum auspicia plebeii non haberent,

, eaque a l. lex naturae. 26. D. de stat. homin. b VI-pian. in fragment. Tit.I. S. I. c in l. un. de nupta Oentu.

109쪽

DEJu RECON Nun. Ioreaque apud solos patricios subsiderent; idcirco ne incerta prole auspiciorum jura turbaremur, inter eos connubium decemviri diremerunt. Quod tamen eorum legis caput non multum post temporis , tribunorum plebis contentione ac convitio, abrogatum esse, iidem docent. Senatores etiam, senatorumve filii, libertinas uxores ducere prohibebantur. Quae prohibitio quoniam ex lege Iulia de maritandis ordinibus descendit, necessario nobi ejus legis sententia, breviter tamen, quoad ejus fieri poterit, explicanda est. Nam ab aliis dicta nec repetere, nec interpolare libet. Primum autem admonebo, Julium Octavitam Caesarem Augustum, compositis intestinis externisque bellis, cum & oriabi pacem, & sibi, bona populi gratia, imperium conciliasset, ingravescente jam aetate, civitati resormandae legibusque scriben-dis animum adjecisse. Quam rem, jam factam, ut suturam, Ovidius M. ultimo Met assentatorie ita canit: Pace data terris, animum ad civilia mentet

Iura suum, legesque feret justissimus auctor,

Exemploquesuo mores reget. Legum autem earum quasdam ipsemet consulatum gerens tulit, quasdam per Coss. o dinarios, suffectosve, rogari & ad populum ferri curavit. Etenim, ne antiquum reipu-

110쪽

ro6 B. BRI sso NI Iblicae statum pessumdare subvertereque videretur , legem inconsulto senatu, & cujus patres auctores prius facti non essent, protinus serendam sibi esse non censuit. Quemadmodum Zonaras ita scribit: Ου ιδντιι

sissectos Papiam &Popaeam legem de praemiis parentum tulit: quae propter argumenti adfinitatem iJuliae conjungi solet. Quae leges sama se supra ceteras, quarum ille princeps auctor suit, extulerunt. -ta enim. pars juris earum legum commemoratione vacat aut quae frequentiores Occurrunt, quam ex Iureconsultorum ad eas leges com--mentariis, inscriptiones' Constat namque,

non ex catalogo modo qui Pandectis Piunis praefigitur, sed & ex capitum inscriptionibus, leges has Iunium Mauritianum libris

sex, Marcellum totidem, Terentium Clementem aeque atque Ulpianum viginti,Pa Ium decem, Caium quindecim , interpretatos esse. Quorum si nobis scripta integra auti Justiniani facinus aut temporis injuria reliquisset, apervacanea & inanis omnis nostra

sacricra quoniam, si non li

benter p

SEARCH

MENU NAVIGATION