De veteri ritu nuptiarum & jure connubiorum Barnabas Brissonius, Antonius Franciscus Hotmanus

발행: 1662년

분량: 566페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

bris Attellanarum scriptoris, apud Senecamb fit mentio. Enim vero mimi, pantomimi, histriones, ορχηςm, qui fracto, molli, atque effeminato gestu motuque corporis,& muto manuum sermone, res quascunque fictas gestasve exprimebant, & ica oculis subjiciebant ut manibus quodammodo loqui viderentur, artem ludicram facere procul dubio censebantur. De quorum artificiosa saltatione,

si, quae cogitatione complexus, aut observatione consecutus sum, ea hic effundere vellem, latissimus certe digressionis excursionisque campus pateret. Sed ne parergis liber hic turgescat, magis est, ut proprium ei tractationi librum aliquando, si Deus dederit, exiturum destinemus. Interim vero, quo loco ac numero ejusmodi voluptatum artifices olim fuerint, scire interest. Idque ipsa legis, in qua constitimus, prohibitio exigit. Hoc enim exposito, nemini dubium relinquetur, cur ab earum nuptiis, quarum pater artem ludi- cram secisset, senatores senatorumque fi

lios lex Julia repulerit. Artem plane ludi

cram, scenamque totam, veteres in probroduxisse, genusque id hominum non modo

honore civium reliquorum carere , sed &tribu moveri,censoria notatione,voluisse,Ci-

132쪽

a18 B. BRisso Ni Icero lib.4. de Repub.fclipserat; ut a B. Au σgustino lib. a. de civit. Dei, cap. I 3. resertur. Idemque lib. I. de consensu Evangelis. cap. 3 3, Nonne Cicero,ait,cum Roscium quendam laudaret histrionem, ita peritum dixit, ut selin esses dignus qui in scenam deberet in-rrare; ita virum bonum, ut solus esset dignus qui eo non deberet accedere. Suid aliudve issimo ostendens, nisi illam scenam esse tam surpem, ut tanto minus ibi esse homo debeat, quanto magis fuerit vir bonin y UndeTertul- sanus in lib. de Spectaculis, Etenim, ait, is actores administratores spectaculorum, lo- eum, quadrigariossenicos, rasticos, harenarios illos amentis ignos, quibus miles animas femina,aut illi etiam eorpora sua substemunt,

propter quos in ea committunt qua reprehendunt, exeadem parte, qua magni faciunt δε- primunt-diminuunt: imo manifeste δε- mnant ignominia ct capitis mutatione'. ar- centes curia, rostris, senatu, equite, ceteriseque ordinibus ut ornamentis si uiritium. Arnobius lib. I. adversus gentes : Exist- matur tractari se honorifice Flora, si in ludis flagitiosas conspexerit res agi, migrarum a lupanaribim in theatra. Itane sud nones Horum imminuere digesitatem dacaFe Uecrare turpis ab res diis, quas censor animim restuat, ct quarum actores inhonem: OD3 vestrum, , inter capita computari

133쪽

DE Ju RE CON Nun. I, 9 'indicavit infamia ' Iani veluti amentatam hastam verissime Arnobius, ex ipso Quiritium jure , in eos torsit. Edicto namque praetoris infamia notabantur .at, qui artis lu- dicrae, pronunciandive causa, in scenam prodiissent. Quapropter aemilius Probus, in praefatione libri De vi t. exeellent. im- perator. Magnω, inquit, laudibus tota fuir Gracia, vicitorem ob is citari. In scenam vero prodire, se populo esse spectaculo, nemini in eisdem gentibin fuit turpitudini: qua omnia apud nos partim infamia, partim humilia,atque ab honesate remota,ponuntur. Hujus rei argumentum est, quod, qui ad principem provocantem, eum , qui artem ludicram faceret, torsisset , verberasset judex , lege Iulia de vi publica, contra atque si idem'

in reliquorum civium corpus admisisset, non apprehendebatur b, ipsemet legis exceptione nominatim tutus: quae genus id ho- .minum,quasi beneficio suo indignum, aspernabatur. Quinetiam Hylam pantomimum, querente praetore, in atrio domus suae Augustum flagellis quod erat servile supplicium) verberasse, Tranquillus memorate: ubi & illud refert, magistratibus omni

loco omnique tempore. coercitionem

134쪽

: aso B. B RI s s o N II in histriones, lege veteri permissam, Augustum adentisse. Marito etiam cum paucasi omnino personas in uxoris adulterio deprehensas occidendi jus lex Julia de pudicitia daret, id ei licere in eos, qui artem ludicram sacerent, voluit a. Accusandi quoque,& publico judicio reos postulandi, his, qui artem , Iudicram secissent, potestas denegabatur b. Proinde & hujusmodi artem, citra capitale

flagitium , exercere miles non poterat. Tiberium quidem certe, Dio auctor est e, . histriones urbe expulisse, arteque ea interdixisse , quod & seminas ignominia

adficerent, & turbas excitarent. Contra, Caius eos , statim atque imperio potitus est, eodem Dione tested, revocavit. Rursus Domitianus scenam his interdixit, ut Sue ton. in ejus vita memorate, intra domum tantaxar exercendi artem jure concesso. Fuit plane tempus, cum nec equitibus scena indecora esset , ut eam illis senatusconsulto Aususti temporibus interdici necesse fuerit. Quod Suetonius in Augusto docet f his verbis : Ad sceniem quoque

gladiatorias operas equitibuου Romanis AEquando usu est. verum pri quam senatus sonsulto interdiceretur. od idem Dio ita. reseri,

135쪽

ῆξibo 'οις , επι ιιουτον θα,. Ex quo lucem accipiet alter Suetonii in Tiberio locus, quo ex juventute utriusque ordinis profligatissimum quemque, quominus in opera scenae harenaeve edenda senatus consulto teneretur, famosi judicii notam sponte subiisse narrat a. Postea tamen, quod& mirum visum iri praemonet , equitissas gladiatorium ludum indulgentia quadem, permisium fuisse, Dio auctor est b. Κα κως

ανῖ ἀπριιοις θοίναῆν οφλισκανω. Suetonetus etiam, Neronem quadringentos senatores, sexcentosque equites Romanos, de

quosdam fortunae atque existimationis integrae , ad serrum exhibuisse , narrat c. Proinde, Vitellio imperante , quemadmodum Tacitus scribit , severe cauistin

F 6 fuit,

136쪽

luit ne equites Romani ludo&harena pol lueremur; cum priores id principes, pecunia, & sepius vi, pertulissent. Ac Domitianum quoque, quaestorium virum, quod gesticulandi saltandique studio teneretur, i enatu movisse, traditum est a. Quod autem ait lex, FA C iT FECE RIT, cum

effectu accipiendum est b. Et jdeo, qui ope-

ras suas locaverit ut in scenam prodiret, neque prodiit tamen, lege contineri non videtur c. Factum enim, non voluntas, apprehenditur. Quo pertinet apud Quintilianum d. proposita quaestio, an theatrali lege, quae

eum, qui artem ludicram exercuisset, a I 4 primis theatri ordinibus arceri volebat, is, qui praetori in hortis ostensus esset, nec tamen productus, contineretur. Cui non abii milis Se alia quaestio tractatur apud eundem,

aut alium Quintilianum,Dectam. OZ.Certe

in senatusconsilio e de postulando, Min alio legis Juliae capites, sola operarum ad bestias depugnandas locatio, etiam nulla pugna secuta . notat. Ita quippe utrubique verba scripta sunt. In edidio autem praetoris de i famibus, quod ad ludicram artem attinet,

consilium ac conatus non PuΠitur. Ceterum, a Suet. in Domit. cap. 8. h Wkl. 1. s. haruverba. D. quod quisque jur. e l. 3.D.de his qui Notis insem. d lib. 3. instit. orat. cap. Le l. r. S. 6. vers in senatusconsulio. D. de.pinae. . Aquilibminus. 37. D de ρPeL. liberti.

137쪽

DEJu RE CONNu B. I 33 Ceterum, huic legis Juliae capiti congruenter Constantinus sanxit, ut ne senatoribus, praefectis, duumvirisve, vel sacerdotibus municipiorum, libertam, libertaeve filiam, scenicam, ves scenicae fili .am, tabernariam, tabernariaeve filiam, vel lenonis aut harenarii filiam , uxorem habere liceret. Quam constitutioncmValentinianus de Martianus in Novellis laudanti . Ei vero Justinianus , quantum ad scenicas personas 'attinet , derogavit b, constituens, mulieribus,

quae pudorem situm scena aut ludo qu sidoque polluissent, si derelicta inhonesta conversatione, honestiorem commodioremque vitam fuerint amplexae, licere principali rescripto, cuilibet personae, quacunque dignitare praeiaitae, nubere, quali omni pristinae vitae macula poenitentia, principisque beneficio , diluta atque abstersa. Addidit vero legi Juliae senatus, ut neque damnatam publico judicio ducere uxorem,

aut retinere, jus esset e. Damnatam accipe eam quae non provocavit. Ceterum, si provocavit, nondum damnata videtur:

Idem est, etsi ab eo, qui jus damnandi non

habuit, damnata sit. Damnata enim tum videtur, cum damnatio tenuit. . Qum ego

Τit. 4.. Noves. Mart. b in l. imperialis. de nuptiis. ς l. Palam. 4.3. senatui riti nupt.

138쪽

33s. B. BR Isso Nil interpretationem ex similibus aliis locis haurio a. Publico plane judicio damnata non videtur, quae calumniae praevaricationisve nomine, ex causa publici judicii sit condemnata, licet infamiae notetur In calumniatores enim nulla publica quaestio constituta est. Nam etsi lege Remnia eis poena irrogata sit, non tamen in publicorum judiciorum legibus lex ea numeratur.

Igitur, si ob publici judicii accusationem

per calumniam institutam, sive ob privatum-judicium per calumniam motum , ut calumniatrix mulier damnata sit, senatusconsulto non continetur. Ergo, dicet aliquis,

publico judicio reos postulare mulieribus licet. Quod ita verunt est, si suam suorumque injuriam exequantur, vel laeta majestatis, aut annonae fraudatae accusationem perserant. His enim ex causis ad accusationem

publici judicii admittuntur e: quam si de

stituisse arguantur, ob eamque rem damnatae sint, a senatorum nuptiis idcirco non arcebuntur, quod praevaricationis crimen in

hac specie judicium publicum non sit d. Por

139쪽

DE Ju RE CONN ir n. I 3 'ro , senatoriis personis exceptis , ceter Isomnibus ingenuis libertinas uxores ducςre lege Papia concessum suisse, Celsus testis est a. cujus ipsa verba subjeci: Lege Iulia Papia cavetur, omnibus ingenuis, praeter senatores , eorumque liberos, tibertinaου uxores habere licere. d& Dio comprobat de Augusto loquens. ειδή is, ait, πλυ πλεῖον

ναε κελοοίοις. Qua verba Latine reddam , quoniam in hac parte recta non est, quod ejus pace dictum sit, Xylandri interpretatio : qui ἀγινῆ illic pro patricio accepit, cum ingenuum procul dubio significet. Sic enim theophilus lib. I. Insilui., & Constant in . . Harmenop. lib. I. tit. Mit. αγενῆ definiunt: ελ υθερος εστ . id est, qui satim ac natus est, liber est. Itaque recta est rhaec, quae sequitur, illius loci interpretatio:

Iam vero , quoniam mastulorum ingenuorum numerus major erat, quam mulierum, ρο-

restatem fecit omnibuου pro arbitrio, senatoribus exceptis, libertini generis uxores ducere;

justesque esse, qui inde susciperentur, liberos - nstituit. In eundemque lapidem &Zonarae interpres impegit in eadem Augusti constr-

140쪽

I3β . B. BR is SON i Dionis verba in suos annales transscripsit:

nee dissimilitudo ulla est in verbis, praeterquam quod pro ,

habet. Hoc vero est, quod Marcellus signifi- t a, Vbservandum esse, inquiens, utrism gradus homines, equestris utputa vel plebeii ordinis, qum, qui altioris dignitatis sunt, veluti senatores, ducere , legibus P propter dignitatem, prohibentur. Excipiebat autem lex quasdam personas, quas ne inferioris quidem ordinis homini-ias, dummodo ingenuis, ducere permittebat. Veluti lenam, a lenone lenave manumis sam, vel eam, qua palam quaestum corpore faceret, fecisset. item in adulterio deprehensam, vehudicio publico damnatam, vel quia artem ludicram exercuisset. Cujus exceptionis auctorem laudo locupletem, Ulpianum nimirum, in fragmentis Titulorum ex ejus

Corpore excerptorum, Ti. de calibe, orbo ,

flitaris. Atque ad hoc legis Iuliae de maritandis ordinibus caput reseretida esse censeo, quaecunque de ingenuorum statu &conditione ex Ulpiani libris ad i. Jul. de Pap. in Pandectis tractata reperiuntur. Ingei'um namque habendum eum qui ingeia nuus pronunciatus suisset, licet natura &revera ingenuus non esset, Ulpianus lib. i.

ad inservandum. M. P. denti upti

SEARCH

MENU NAVIGATION