De veteri ritu nuptiarum & jure connubiorum Barnabas Brissonius, Antonius Franciscus Hotmanus

발행: 1662년

분량: 566페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

DE VET. RIT. Nu Pritriinonium esset, si signatae tabulae non es.sent. l. 4. D. defiae inst m. Quod & auctoritate Quintiliani, lib. s. es. It& jurita

De arrhis , sponsalitiis largitatibus. HIs ita peractis, solebant arrhae quaedam

intervenire, quae a sponso sponsae dabantur, in testimonium.& quasi pignus, de suturis inter eos nuptiis, factae sponsionis reaeque aut sponta dabantur, aut apud proxenetas deponebantur: quo fiebat, ut hoc modo proxenetica, illo vero stonsalitia nuncu- 'parentur. C. de sponsal. , arrhis sponsa

proxenet. Fiebant etiam donationes quaedam a sponse; vel etiam, sed raro, a sponsa sponso: quae ideo largitates adpellabantur, quia gratuito conserebantur. I. cum veterum,seseq. C. de donat. ante nupt. l. I. C. si advers. donat. Arrhae autem nomine saepius non nummi, sed pronubus anu- Ius dabatur. Iuven. satyr. 6:

Et digito pignus fortasse dedisti.

Eum vero anulum ferreum fuisse, refert Plin. lib. 3 3. capite I legationem acceperant, inquit, aureo anulo tantum utebantur; intra vimor, ferreis: quo argumento etiam M 1 nunc

272쪽

168 ANT. HO TMANus nunesponsa anu ferrem mittitur, i uesina gemma. Aureos tamen anulos etiam dedisse, seminasque domi gestasse, satis constat ex Tertulliani apologet. sic enim scriptum est rcirca feminas illa majorum instituta ceciderami, qua modestia, qua serietati patrocm bantum. quum aurum nulla membra norant, prater unisum digitum, quem sponsim oppignerasset pronubo anulo. Clem. Alex. lib. 3.

es -οικουν-. Aitque Isidorus, lib. ΣΟ. eum., mulieres binos aureos anulos

in digitis habuisse, ac praesertim in quarto digito, quod in eo vena quaedam sanguinis ad cor usque proveniat, ut idem auctor scribit, lib. 1. de div. offici, ex Agellii lib. I o. cap. IO. o, Macrobii lib. 7. e. 13. Solere Malia multa arrhae nomine dari, indicat hic locus Capitolini de Maximino iuniore: De-stonsa illi erat Ania Fadilla, proneptis Antonini quam postea accepit Toxotim,ejusdem familia senator. manserunt autem apud eam arrha regia; qua tales fuerunt et monolium dealbis novem , reticulam de prastas decem , dextrocherium cum castula de facinthis

quatuor, prater vestes auratas omnes regias, ceteraque insignia sponsaliorum. Sed &, claves domus uxori tradi, solenne suisse, Festus

273쪽

DE UET. Riv. NuPΥ. 269 Festus ait: ad significandam partus facilitatem. licet verisimilius sit, has communionem denotasse. scribit enim Tertul. 4b. δε hori. ad castis. ad elaves custodiendas uxores plerosque domum duxisse. &, has iudivortiis adimi, Ciceronis Philip. &B. Ambrosii epist. 6s .ad Syagrium,auctoritates vulgares sunt.SoIinus,cap. l6. de Thracum moribus: Nupturas, qua pra aliis specia valent, subarrhari volunt. alii, subhastari. Ubi M. Ant. scribit, siubarrhandi verbum apud antiquos auctores se non legisse. Iulianus Pontifex: Si quis desponsaverit uxorem,

vel flutare verit. Innoc. 3. in cap. i6. de despons Subar avit eandem. Iq. &3 . Ieg. Burgund. Xenophon, lib. 3. ait, Thraces solitos uxores suturas

emere.

CAPur XI. De osculo. Λ ecedebat & plerumque osculum. Quod religionis erat. l. si a sponso, I 6. C. de donat. ant. nupt. osculum , inquit Servius, reide, re ionis erat; βavium, voluptatis. Et Donatus in Eunuehum Tis. sic scribit:

cuia, ossiciorum s t; basia, pudicorumo fectuum ι suavia , libidinum vel amorum. Neque vero tam frequens erat apud 3ntiquos, quam est apud nos, osculum.

274쪽

Nam , ut apud Persis testantur Xenophontib. I. pari ic Herodot. lib. I.; sic apud Romanos nulli jus erat praeter cognatos cognatasque osculari, ut est in problemate Plutarchi. Cujus rei erga seminas rationem reddit Plinius, ex Catone, lib. I . cap. 13. ἶut scirent , an temetum bibissent. Aliam recitat Plutarchus , in Romulo. Eucheris Lugd. epist. lib. 3. in Genescap. 29 . Ορ-

Lum est Iacob Rachel. consuetudinis fuit in illa simplicitate antiquorum , ut propinqui propinquas suas oscularentur. Et hoc hodis

fit in mumu locis. Adeoque rara erat ea communicatio . ut & Cato censor Manlium senatu ejecerit, quod coram filia sua impense

uxorem suam osculatus esset, ut resert Plutarchus in ejus vita. Scribit etiam Valerius,hb. 6. cap. r. , P. Maevium in libertum

quamvis gratum admodum sibi animadvertisse, quia eum nubilis jam aetatis filiae

suae osculum deὁisse cognoverat praest tim cum non libidine , sed errore lapsias videri posset. Ceterum, amaritudine poenae,

teneris adhuc puellae sensibus , castitatis disciplinam in generari , magni aestimavit; eique tam tristi exemplo praecepit , ut non solum virginitatem illibatam , sed etiam oscula ad virum perserret. Qua de causa non sine ratione quaesitum est a nostris doctoribus, utrum ea, quae osculum praebuit ν

275쪽

procurat. κενοια φιλήκ αναδεια τερος ,

ut ait Theocritus ἐλ κη. Unde illud Plauti in Curculione :&ui ὲ nura nueleum esse vult, frangit nucem: vult euiare, pangit saltem suavium.

Ovid. lib. I. amor.

Oscula qui sumsit, si non cetera fiumsit, Hoc quρque, quod sumsit, perdere dignus

erat.

Erant tamen quaedam venustatis blanditiae, quae quidem fiebant osculo, sed non eo modo. Nam alii dextram ad osculum reserebant , totumque corpus circumagebant, ut seribit Plinius lib. 13. eap. a. Vel caput submittebant : quod in adorando frequentissimum fuisse probat Petrus Pithoeus, vir seigularis doctrinae ae praestantissimi ingenii. Labiorum etenim ad solis ortum projectionem cum manus deosculatione fieri hic, Iocus Luciani . - confirmat et

alludit Apuleius, lib. 4. Et admoventes oribu fluis dextram priorem, digito in erectum positem residente, ut ipsam prorsus deam Henerem , religiosis adorationi σM vene-

276쪽

uenerabantur. Alii non suam , sed eius ἰquem salutabant, manum deosculabantur.

quod Priamum fecisse, Achillem salutando,

Plutarchus, in Catone Uticensi: Υ'-ν όντων

nelius Tacitus, lib. Is r Et dextram osculis fatigare. Item, lib. II : Exosculari Othonis manum.Ad illaque pertinent haec verba Macrobii, Saturnal. I: Invenies dominum spe Deri oscula alienorum servorum manibus in- Agentem. Seneca,epist. 7: Hos ego eosdem δε- prehendam alienorum servorum osculantes manum. Et Apul. apol. 2: Pontianus ante peris nostros advolutus, flens , ct manuου no-μm osculabundus. Suetonius, in Tiberior Chariclem medicum, quod e convivio egrediens manum sibi osculandi causa adprehendisset, Scc. Alii, ut est apud Arrianum, de Epicteto, lib. I. cap. Is., oculos deosculabantur, alii collum ceterasque corporis parim, quas physici consecratas numinibus praedicabant, ut aurem memoriae, frontem genio , dextram fidei, genua misericordiae, quemadmodum notat Serv. lib. 3. AEneidos. Plautus, in Poenulo: o Sira

277쪽

DA VET. Ri T. NuPT. 273 Smete exorem,sine te prendam auriculis, sinadem suaummis. Mentum etiam misericordiae gratia osculari, asserit Plinius, lib. II .ev.. s. Et haec solita oscula & quotidiana, ut vocat Suetonius in Octavio, perfunctorias salutationes adpellavit Optatus Millevitanus, libro 4. contra Donatistata. Qiunetiam genua, aci terdum pedes, exosculari moris erat. quod de Caio Caesare notat Seneca, lib. 2. de benefic. cap. I 2. Invenis, inquit, a uia infra genua, quo libertatem detruderet. Et , hoc edictis vetuisse C.Caligulam & Diocletianum, testatur Pomp. Laetus. Julius Capitolin. de Maximino iuniore ita scribit: In salutationibus Aperbissimus , adeo ut manum porrigeret, O genua sibi pateretur

osculari, nonnunquam etiam pedes. quod nunquam passius est senior Maximinus. qui dicebat, Dii prohibeant, ut quisquam irigenuorum pedibus meis osculum Agar. Hae salutationes erant quotidianae. Labellis vero labella jungere, rid, aut, impudicum erat, aut senexeligiosum. Nec omittenda sunt verba epistolae Salviani Trapio conscriptae: Osculare saltem obsecratione pedes parentum tuorum quasi ancilla, manus quas alumna, ora quasi filia. Tunc itaque aliquid necessitatis intervenisse putabant, cum sponsi, non contenti stri-

. M s ctissima

278쪽

x74 ANT. Ilo TMANusctissima stipulationis formula, utrimque osculo delibato ad omnem comitatem amia citiamque procliviores se reddebant: & ideo sponsas velari dixit Tertullianus, lib. de

veland. virgin. Atquin, inquit, apud ethnicos velata ad virum ducuntur. Sic autem ad desponsationem velantur,quia& corpore,& spiritu,masculo mixtae sunt per osculum & 'dexteras, per quae primum resignarunt pudorem : spiritu, per commune conscientiae pignus, quo totam condixerunt confusionem. Quintil. declamat. 27s et Nec satis. est, maritum tantum oscuis putari. CAPuet XII. De multa repudii.

Qv o v si a pactione sponsiis & sponsa

discederent, repudiumque fieret, sestenim hoc verbum huic rei proprium, L inter divortium, i I s. l. interfluprum, o I .f. I.

D. da vemb.signis. multabatur is qui cau- .sam praebuerat: si sponsa , arrhas in duplum reddere debebat: si sponsus, non repetebat. l. pen. C. de spons Antiquitus, in id quod intererat, condemnationem fieri, retulit Agell. lib. 4. cap. a. Quod si neuter praebuisset eausam dictivendorum sponsali rum, cessabat hujusmodi poena. ut, si mors intervenisset,l.3. G desponsal. aut aliud impedimen-

279쪽

DE UET. Ri T. NuPT. a pedimentum. L . C. eod. tit. nisi osculum intervenisset. Sponsalitias enim largitates in partem tunc tantum sponsus repetebat.

L si a sponsio C. de donat. ant. nupt. Cujusjuris ratio est singularis mulierum favor, quae saepissime spe futuri conjugii, solitae suae verecundiae tantillum terminos

egressae, aliquid de sua pudicitia delibasse ri

dentur. CAPu T XIII. Da die nuptiarum.

SI vero promissis staretur, dies nuptiis

dici solebat. Pacuvius apud Nonium, cap. de doct. indag. Gnatam despondit, nu- iis hane dicit diem. Et Terent. in Andriar His nuptiis dictus es dies. Προλυιὼω τ μων adpellat Basilius, eo αυχμου. Eratque diligentissime observandum, quis is suturus esset dies. Neque enim mense Maio fiebant; quemadmodum testatur Ovid. lib. 6. Fast. & Plutarch. in . probi. Nec mensis Februarii iis diebus quibus parentalia gelebrabantur; ut idem Ovid. refert lib. 2. East. Ac, ex ejusdem auctoris lib. 3., Martii triduum, quo Saliorum lesta celebrabantur, infaustum fuisse constat, donec nimirum essent recondita arma intemplo Martis. Ex omnibus autem men-

280쪽

a 6 ANT. HO TMANussibus Junium aptissimum suisse, ex ejusdem

lib. 7. monemur. Macrobius etiam, Saturn. cap. I , ait, calendra, nonas, idus, omnesque serias, praeterquam viduis, religiosis fius e. Cujus rei diversas rationes reddit Plutarch. in probi. Eoque pertinet illud Varronis a Macrobio ex Augurum libris

relatum, lib. I. Saturn. cap. 16: Viros vocare feriis non oportet. Denique cavebatur, ne ullus esset motus caeli, aut terrae, neve turbatiore caelo sedus inirent. quam ad rem antiqui auspices adhibebant. C A P u T XIV. De tribus diebus nuptiarum. AT , non unum tantum, sed tres dies, in nuptiis peragendis rituales suisse. sciendum est, ut recte intelligatur Scaevolae responsum, in I. pen. D. de donat. int. vir. Πxor. dum ait: Mori, cum inseparata diata ab eo esset, die nuptiarum, priusquam ad eam ransiret,&c. Nam primo die sponsus visita bat sponsam apud ejus patrem. Et hic dies Q ρωλιοι dicebatur. Diem intelligo non naturalem, sed civilem; ut is incipiat a media nocte. l. more, D. de feriis. Serv. s. lib. AEneid. Nocte vero sequente apud socerum manebat sponsus. Quo fit, ut dies se- eundus ἀ- ουλια dictus sit: quia eo die per- noctaverat

SEARCH

MENU NAVIGATION