장음표시 사용
381쪽
3 8 FR. HO TMANu Stis temporis usurpantur, Accipio te in uxorem, Accipio te in maritum , tum per ea ver ba neque sponsalia contrahi quia datur &accipitur, non promittitur: ut cum pontifex virgini Vestali dicebat , Te, Amata, capio, apud Agellium neque matrimonium: quia jure civili matrimonium non verbis, sed solenni in domum deductione contrahitur. d. l. 6. C. de donat. ant. nupt. Jure autem divino matrimonium sine praecedentibus sponsalibus contrahi non potest, ut sep rius docuimus: quamvis Romano jure nonnunquam nuptiae sine sponsalibus contrali
bantur ; ut ex Plauti, & Terentii, & plerisque Iurisconsilliorum locis intelligitur. quippei eum perditis reipublicae temporibus &prostisatis civitatis moribus, etiam tacite& re ipsa, matrimonia sine ullo ritu, solo usu & consuetudine annua, contrahere tur; foedo eerte & turpi atquq improbatomore, ut inter omnes bonos constat. Nequaquam igitur probanda est illa Petri Lombardi argutia, qui, eum iuris civilis minusquam theologiae peritus esset, lib. 4. dist. 2 8. ita loquitur: Abudes promittere, aliud facere. qui promittit, nondum facit. Ab ergo pro- .mitiis , se aliquam in uxorem ducturum, no dum eam in uxorem duxit;st, qua spopondit, se nupturam , nondum nupsis. Quid tum postea, jurisconsulte noster Ergo, inquit,
382쪽
Da SpoNsALI Bus.' 379 aliud est per verba defuturo, aliud re verba de prasenti sponsalia contrahere. Quippini nam per illa, vera&justa sponsalia contrabuntur : per hiaec, neque sponsalia contrahuntur; quae sua natura in laturum tempus conseruntur: neque nuptiae; quae nudis verbis sine solenni ritu & deductione non contrahuntur. Sed tamen non idcirco dicendum est, Quemadmodum aliud est promissio de vendendo, aliud venditio; sie 'aliud est promissio matrimonii, aliud matrimonium. Multo etiam minus hoc modo: -tum interest inter pactionem de suturo contractu, & ipsum contractum; tantum
sere distant sponsalia de suturo, a sponsalibus de praesenti, quae sunt ipse contractus eoniugii. Haec atque hujusmodi multa dici video a bonis theologis, sed non bonis iurisconsultis. Nam jure civili promissio de vendendo aut locando nullius momenti est. nudi enim pacti nulla obligatio est. l. si iiibi ,17. C. de loc. ct cond. l. nuda, I. C. de contr.
βψ. Nudae pollicitationis, ait Paulus, obligatio nulla est: lib. sent. a. tit. I . se lib. F. ait. 12. Sic promissio de donando, jure Di- Festorum non erat obligatoria, & perspicue
a donatione separatur, LI. D. de transamon. I. cum donationi, 3 4. C. eod. l. in adibin, s. D. de donation. l. ex conducto, I 3. S. Papi man. D locat. l. 3. C. de repud. heria. Conet ventio
383쪽
33o Pa. HO TMANus ventio de redhibendo non est redbibitio. l. quodsi nolis, 3 I. . illudplane, I 8. D. de Ail. Uis. At promissio de eontrahendo matrimonio certam obligationem, si minus jure Digestorum ess cacem, at certe naturalem&jure divino firmissimam parit. Sic igitur apte & cum jure civili congruenter dictum fuit, Quantum interest inter contractum emtionis, venditionis, & traditionem rei venditae; tantum sere interest inter sponsalia & nuptias . nam per illam obligatio conistrahitur. cujus vis non ea est, ut rememtΟ-ris faciat; sed ut venditorem ad rem tradendam obliget, aut id, quod interest, praestandum. l. 3. D. de obl. - r. l. i.'pass. D. de a f. emt. Per hanc vero rei venditae dominium, quod penes venditorem suit, in emtorem transsertur. Quodsi quis roget, qualis per sponsalia obligatio contrahatur; ita respondendum est: Si quidem dies nuptiis dictus est, esse obligationem in diem; sin autem dictus non est, puram esse. Dies autem aut certa est, veluti, hal. Maii ; aut incerta, veluti, eum utrique nostrum erit commodum.
Hoc casu , sicuti ex stipulationibus in diem, ita ex sponsilibus praesens obligatio contrahitur, sed praestatio in diem dissertur; ac petires, prius quam dies venerit, non potest. l. obligationum, ΑΑ. s. I. D. de obl. ad . l. mtesimis, εο . D. de verb. obi. Sin autem
384쪽
DE SPONsALI Bus. 381 diei mentio facta nulla est, praesens quidem obligatio nascitur; ac statim sponsa sponso
debetur. l. ea qui kalendis , D. de verb. obl. peti tamen prius non potest, quam tantum temporis praeterierit , quo&commode& honeste fieri praestatio possit. l. quod dicitur, Io . l. liber homo, II 8. D. de verb. obLS. uis. IV. de inut. sipui. Addidi autem,neste; partim propter regulam juris civilis antiquam, Ut in matrimoniis non tantum, quod licet, consideretur, sed etiam quod ii nestum est. l.semper, D. de reg. Dr. partim propter apostoli praeceptum , qui jubet, omnia in ecclesia recte atque ordine administrari. Sed quae tandem istius novi dc antea inauditi juris in ulm Christianorum inducendi causa fuerit, paulisper considerandum est. Nam mihi quidem sic videtur: Cum animadversum esset, nonnullos e Christianorum numero libertatem illam in repudiis mittendis amplecti, & sponsalia de migro 'contracta pro nihilo ducere; commodius visum est, ea per verba de praesenti constituere, ut eo modo pura & praesens obligatio contraheretur. Verum intelligere debebant, primum, isto modo , Dei institutum in ecclesia& moribus Christianorum abrogari. Nam, cum Deus sponsalia nuptiis antecedere , primumque illum ad nuptias gradum esse voluerit ; si sponsalia eodem, quo nu-
385쪽
FR. HO TMANusptias, modo contrahimus, an non spons forum usum ex ecclesia tollimus, & resinter se disjunctas confundimus 3 Deinde, illi levitatis & repudiorum malo Deus satis pro sua sapientia occurrerat; cum ei, qui sine causa repudium mitteret, adulterii crimen imposuerat. Atque haec quidem de sponsalitiorum verborum sermulis & conceptionibus , a Decretalistis institutis , dicta sint. Proximum est, ut, quod jus illarum formu- Iarum esse voluerint, consideremus. Primum autem hoc suit, ut sponsalibus de suturo impune ac sine fraude renunciare liceret: quemadmodum societati, negotiationis causaeontractae, libere ab uno ex sociis renunciatur. c. 2. c. requisvit, I p. ext. de sponsa quod apertissime cum jure divino pugnare, supra multis locis demonstratum est. Secundum, hoc sitit, ut, qui cum muliere sponsalia per verba de suturo contraxit, idem cum altera per verba de praesenti contrahere sponsalia, atque adeo matrimonium, possit. e. commissum, pen. ext. eod. Quod cum idem juri divino perspicue adversatur, tum etiam civili aequitati, ut, quemadmodum qui binas uxores habet, sic & qui binas eodem tempore sponsas habet, infamia notetur. l. I. D. de his qui not. in m. l. eum qui , I 8. C. adleg. Iul. de adust. Quin etiam mulier, quae ipsi nubet, ex civili aequitate,
386쪽
DE SPONsALi Bus. 383 stupri tenebitur. t. pen. D. ad leg. Iul. de adult. Tertium est , ut sponsalia, de futuro facta, per insequentia verba de praesenti contracta, ipso jure evanescant. e. sicut ex
22. ext. eod. contra naturalem & civilem
aequitatem : qua constitutum est, ut, quo quidque modo contractum est, contrario modo dissolvatur; ac propterea certa in repudiis verborum solennitas usurparetur:Conditione tua non utor. l. 1. D. de divort. quippe
cum aequitas , honestas, humanitas denique, postulet, ut mulieri honestae, cui vir fidem dedit. si eam fallat, mature & testato, ut sibi consilium capiat, denunciet: neve minor sanctissimae societatis inter virum &mulierem initae, quam ejus quae negotiationis causa contracta est, religio esse videatur, quae sine renunciatione tacite pro socii libidine atque arbitrio dictivi non potest. Quid multa cum eodem civili jure, qui
sciens , non rite atque ut oportet, repudiatam amarito uxorem ducit, adulterii teneatur. I. pen. D. ad leg. Iul. de adult. tantumque in observanda repudiorum forma momentum positum est, ut repudium, non rite, &,
ut Ulp. ait, non secundum legitimam o servationem fictum, pro insecto habeatur. d. l. ρen. ct is non secundum ,3 . D. de don. int. vir. S ux. I. un. in M. D. unae virux. l. nullum, s. D. de divort. -tum jus
387쪽
38 FR. HO TMANus est, ut concubitus, sponsalia per verba dei futuro secutus, pro justo & connubiali ha
beatur. c. veniens, I S. e. cum is, qui fidem,
3I. ext. desponse l. e. de illis, 3. per tuas, ε. ext. de cond. adpos. Quod non modo divino & humano, verum etiam huic ipsi Decretalitio repugnat. Divino juris quoniam nullus eo jure concubitus, niti inter maritum&uxorem, justus& legitimus habetur. Ma- . Titus autem & uxor, ante nuptias & dcductionem in domum, non dicuntur. l. 6. C, Adon. ant. nupt. l. pen. D. eod. Civili juri; quia nuptiae contraleges contractae, hoc est, concubitus salsarum nuptiarum nomine admissus, pro stupro numeratur. l. qui pupiliam, γ. D. ad leg. Iul. de adult. L prasistis, D. de rit. nupt. l. 3. f. I. D. dedon. int. et tr. l. 4. C. denupt. Quintum est, ut concubitus sponsalia per verba de praesenti contracta secutus, pro legitimo & matrimoniali concubitu censeatur. e.s cui, 22.ext. eod. Quod
a sanctissimo Dei instituto plane alienum est: . qui, cum a nuptiis sponsalia distinxerit, sine dubio diversa illarum & horum jura instituit: quae scelerate ae nefarie ab istis sacrile- 'gis confunduntur.
388쪽
DE SPONsALI Bus. 381 CAPur VIII. Altera sontra Canonisas disputatio vistonsalibus, qua vel pura vel sub conditione ct in diem eou-
AL i A quaestio est, utrum pure, an sub
conditione, & in diem. eontrahi sponsalia possint. Nam eodem Decretalistico jure receptum est, ut sponsalia quandoque pure
quandoque sub conditione contrahantur.c. I. c. per tuas,stpag. ext. de cond. adpos. In eandemque sententiam & Petrus Lombardus, &plerique alii Sorbonistae, multa dis. putant. Sed haud satis perite, meo quidem iudicio. Sponsalia enim neque pure, neque sub conditione contrahi possunt. Pure idcirco non possint, quia pure promissiam statim peti potest. Sponsa autem peti jure divino, ut superius demonstratum est, nisi post tempus aliquod, non potest. Sub eonditione non contrahuntur, quia promissio conditionalis obligationem suta
pendit; incertumque relinquit, utrum res d beatur , an non, quoniam in incerti easiis eventum obligatio collata est. l. eondition istis, ε . D. de verb. obl. 6. 4. Instit. eod. M
'nulla iure divino oblisationem pariunt; ut sitae adulterii crimine spoi sR alteram
389쪽
3 6 Fa.ΗoTMΑN. DE SPONSALIBus. alteram ducere, sponsa alteri nubere, non possit: quemadmodum superius expositum est. Quid ergo est λ Dicendum scilicet suerat , sponsalia in diem contrahi: vel certam veluti, hac Mais proximis: vel incertam; v luti, eum utri qua commodum videbitur , ut in manum conveniant, & nuptias celebrent. Nam, sicut ex stipulationibus in diem praesens nascitur obligatio, sed solutio in diem dissertur: ac peti res prius quam dies venerit, non potest: l. obligationum 4. . D. de obl. 6-- centesimis, 46. D. de verb. oblivita ex sponsalibus quidem confestim obligatio nascitur; sponsusque & sponsa debentur: sed petere alter alterum ante diem constitutum non potest:. quemadmodum paulo ante
390쪽
tia ,stutri que definitio propositu. RIM u M illud observandum est , quamvis matrimonii de
nuptiarum nomina interdum promiscue userpentur ; velut
in s. I. Insiit. δε pat. potest. , L si ita, ro. t. eos qui, 6s. h. tit. hane inter illa disserentiam observari posse :
quod matrimonium est conventio inter viarum & uxorem, de perpetua vitae societate ι nuptiae vero , celebratio matrimonii, quae certo ritu,pro variis eujusque civitatis legibus, instituta est. l. n. D. de δεου. int. vir. ctum Similiterque matrimonium a nuptiis di
