Viginti septem Psalmi interpretati authore Adriano Lametio Henencurio, doctore theologo, ambianorum decano, & Nouiomensium archidiacono. ..

발행: 1547년

분량: 680페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

dentium siue persequentium potest accipi:quorum utrunq; eadem Domini nostri humilitate factum est: quam contemnens persequetium multitudo circundedit eu. De qua re di-Psal. 2. ctum est, Quare fiemuerunt gentes &c. ADertit regesteserae & principes conuenerui,&c. Credentiu autem per eius humilitatem multitudo, erit ita eum quasi corona quaedam circundedit seu cinxit, ut verissim E diceretur, Caecitas ex Lo. r. parte in Israel facta est,ut plenitudo Gentium intraret: in-

tantum siquidem Istaei &delicta & perfidia occuparunt,

ut veniret tempus quo Gentes omnes admitterentur ad vi-

ita omnis Israel per fidem saluaretur. Haec dum facta

sunt, exaltatus est Dominus in toto orbe terram,quem potestas diaboli possidebat :& vindicauit Messias in daemone, quando ab eo abstulit quod tenebat. Christi nempe aduen-2acha. 33 tu idololatria destructa: uti praedixerat Zacharias, In dioili disperdam nomina idolorum de terra,& non erit ultra eorum memoria: ita ut nulla sit alia modo vera religio nisi tantum nominis Christiani. Sed quum Dominus exurrexerit, quid aliud superest deprecemur, nisi reuertatur ad Patrem Propterea nunc sequitur, Et propter hanc in altum regredere, &ς .

Et propter hanc in altum re edere , Dominus iudicat populis.

Explicans Dauid quae sit illa vindicta quam petit de

coniuratoribus suis, Deo dicit, Propter hanc iustitiam faciendam de supernis procede. Dicitur enim Deus quodammodo progredi in altum, quando effectum sitae pote tiae ostendit, qui prius non apparebat: & in multitudine prodigiorum vere se Dominum ostendit, uti etiam asseruit Moysi& Aaron, Exodi cap. 7, scient AEgyptii, quod ego sum Dominus qui extenderim manum meam super AEgyptum,& eduxerim filios Istael de medio eoru. Et homines videntes Deum istam exercere iustitiam, credunt hanc de eo celsitudinem, quὀd Dominus iudicat populos. si v ro Christianae animae sit interpellatio, talia dilecto loquitur, Mod mortuus es, pro nobis mortuus es: quod resur- rexisti, nobis restrinxisti: idcirco & pro nobis ascende, ac

propte

122쪽

propter hanc tua Ecclesiam regredere in citu unde descedisti. Regredi enim, est unde veneris iterata via reuerti. Hoc modo enim Christus glorificatus dedit Spiritum Sanctum Ecclesiae, oui ante glorificationem eius,dari non posset: Ioannis cap. 7, Nodum erat Spiritus datus, quia Iesus nonduerat glorificatus. Etsi enim Prophetae acceperunt eundem spiritu,& Ioannes & alij ante resurrectione Christi, tamen erat alius modus donationis futur' apertior & plenior. Post resurrectione enim quam primu apparuit Apostolis, insuia Ioan . o. fauit in faciem eorum, qui flatu primo homini anima indidit,& de limo erexit. Significans ergo se esse eudem, insun Ibidem,sauit Spiritu Apostolis, ut de luto exurgerent. Deinde post Ascesionem plenius Spiritum misit in igneis linguis, ut o- AG zmnes Gentes docerent, sicut omnium linguis loquebantur. Et quando aperte haec humanitas Christi in celum recepta, firmatur spes nobis de nostra futura beatitudine, dum iam portione nostrae carnis in caelis glorificatam cernimus. Propter igitur ista tanta dona quae Ecclesiae successerunt, Christo in caelum eleuato, nunc ei dicitur, Propter hac in altum regredere. Tum demum Propheta mutas persenam, subiungit, Dominus iudicat populos:& hoc quidem fit iudicio discretionis & retributionis, nunc pios protegens, & malos ordinans,& postea unicuique secundu opera sua reddens. Poenitens vero supra aiebat, Saluum me fac propter mise- psal

Tic diam tuam. qua vocat ad poenitentiam: Iam autem Vocatus, quia praecepta seruauit secundum iustitiam, petit iudicari, dicens, Iudica me,&c.

Iudica me,Domine,secudum iustitiam meant, secundum innocentiam meam super me.

In superiori Psalmo, uti supra dictum est, infirmus depre- Pal. s.cabatur, misericordiam potius implorans Dei, quam come- memoras ullum suu meritu. Nucaute quonia vocat' tenuit& seruauit precepta, audet dicere, Iudica me, &c. Felix ista anima &Gscientia quaeli aec potest loqui, Iustitia&innoce- . tia sunt super me, quia a Deo sunt, & de sepernis habemus, non a nobis. Ita ergo dicitur secundum iustitiam meam, &secundu invocetia mea super me. Tanqua si i ucerna ardens

h. iiij.

123쪽

& lueens diceret, Iudica me secundu flamma quae super me est, id est, non qua sum ego, sed qua fulgeo accensa de te. Atque iterum ante iudicium retributionis, ait Propheta,

Consumetur nequitia peccatorum, dcc.

Consumetur nequitia peccatorum, diriges iu- sum, rutans corda'renes Deus.

Loquitur David more expectantiu cu desiderio sentεti iudicis, & cofidentium in bono iure causae sui. Soliti quippe sunt dicere, dignoscentur innocentes atque punientur iniustitiam fouentes. Maxime autem bene sperat pro sua iupsal =3, stitia, qudd Dominus scit cogitationes hominum, & quando vanae sunt. Nunc vero petit cito terminari nequitia Saulis: quod impletu suit, I. Regum cap. 2 7, quando Dauid timens incidere in manus eius, fugit ad terram Philistinorii,& nuntiatum est Saul quod Dauid fugisset in Geth,&non addidit ultra ut quaereret, desperans leposse capere eum. Insupe haec omnia de Christo intelligendo, non potuit illius iustitia dirigi, nisi Iudiorum iniquitas impleta ruerit, uti eis praedixit Matthaei cap. 23, Qui assiij estis eorum qui

Prophetas occiderunt, & vos implete mensuram patrum vestrorum. Illi Prophetas, vos Dominum Prophetarum occiditet illi interfecerunt seruos, vos Dominum crucifigite. Statim tamen sequitur poena decreta, quia venit super eos Matth. 23.

omnis sanguis iustus qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti, usque ad sanguinem Zachariae filij Barachii Scc. Hinc horrendum est peccatis alia peccata addere,& ita sua1nensuram implere: quia incertum est pro qua culpa, aut quanto scelere, occulto iudicio suo sit nos in praesenti vita' iudicaturus Deus, ut seducamur, & seducti tandem perpe

tuis cruciatibus condemnemur. Sic enim poena temporalis decreta, patienter & necesse ferenda est. Propterea 2. Machab. cap. 9,de Anthioco scriptum est, Orabat scelestusDominum, a quo non erat misericordiam consequuturus. &r. Reg. t s Samuel in libro Regum, Porro triumphator in Israel non parcet, & poenitudine non flectetur, neque enim homo est ut agat pinnitentia. HIc autem petit Christus accelerari mortis suae aduentum, ut cito suus clarificetur ascensis.

Completa

124쪽

Completa vero est nequitia Iudaeorum quando crucifixus est. quod verbum &ipse positus in cruce dixit, Consum- Ioamis. matum est. Directus oest autem iustus, quando resurrexit Min caelos ascendit. Sic pietatis studio id videtur expeti, per quod vita omniu probatur impleri ,Aut istud nuc non optat Propheta, sed tantum quod facturi erant Hebrari, prae licit. Et quoniam non solum dictum est Apoca. cap. 22, Qui in sordibus est, sordescat adhuc: sed etiam dictum est, Iustus iustificetur adhue,& sanctus sanctificetur adhuc: annectit, Dirige iustum, scrutans corda & renes Deus. Semper Ecclesia in occulto directa est. Id quidem tempore martyrum,quum adhuc odiosum esset nomen Christi:& propterea usque adhuc multa sancte selum traditione Apostolom obseruam', quae nusquam ab eis literis mandata reperimus. Sed ista primitiua in Ecclesia duntaxat ore ad os dabant, ne vilescerent aut pessundaretur apud Ethnicos & infideles, quo-xu tunc erat maior numerus quamChristicolarum. At pomqua magno in culmine coepit esse nome Christi, crevit hypocrisis, id est, simulatio eoru scilicet qui nomine Christiano malunt hominibus placere,quam Deo. modo ergo dirigetur iustus in lata cosusione simulationis, nisi du scrutatur corda & renes Deus, videns omnium cogitationes, que nomine cordis significatae sunt,&delectationes, que nomine renum intelliguntur Recte temporalium & terrenarii rerum delectatio renibus tribuitur, quia & ipsa pars est in ferior hominis, de ea regio est ubi carnalis generationis voluptas habitat, per quam in hanc Laerumnosam & fallacis laetitiae vitam per successionem prolis natura humana tralia

funditur. Sed quia mali sunt occasio directionis bonorum, nam quod lima est ferro, hoc est malus bono) ideo subnectit quod non selum dirigit, sed etiam adiuuat iustum Dominus: dc propterea inquit, Iustum adiutorium,&c.

Iustum adiutorium meum i Domino, qui saluos

scit re las corde.

Qimniam Dauid non humano sediliuino iudicio se sib- mittit iustificandum,& Deus non semper in hac vita bonos declarat iustos, sed impios permittit florere, tanquam si es-

125쪽

sentiusti: ideo nite ait, quod ipse adhibet defenserem situri

Deum, non quatenus permittit mala, sed quaten' saluat rectos corde. Pr terea incarnatio illa quae propter nos suscepta est,hk ad nos loquitur animados: nam licet istud de se

videatur dicere Christus per id quod subiectus est Hiri, spε

tamen in se credentibus inestimabili pietate largitur. Nam quum una eadEmque Dei hominisque persena ut, seu hu- inanitas dicit adiutorium, potentia verbi, quod rectis corde & veniam tribuit & salutem. sic igiturPersectus nunc his pr. esidiis fultus, etiam ait, Iustum adiutorium meum a Domino, qui me iuste adiuuat contra malos, quique saluos facit rectos corde, qui in operibus suis rectam habent intentionem. Est enim hoc auxilium medicina Christianai sed duo sunt officia medicinae: unum quod infirmitatem sanat, alterum quod sanitatem conseruat. De primo supra di-Hal. c. citur, Saluum me fac propter misericordiam tuam. Quippe ibi misericors auxilium est, quia nullum de condigno Rom. . , t et meritum peccator, qui adhuc iustificari desiderat, credens in eum qui iustificat impium. Hic vero iustum est auxilium, quod iam iusto tribuitur: & de genere est conseruantis medicinae. Vtetaque caluos facit, sed illa ex aegritudine ad salutem transteri, haec in ipsa salute conseruat.

Iusto aute auxilio salvos facit Dominus rectos corde. Nam sicut scrutatur corda & renes, ita salvos facit rectos corde.& renibus: quia cogitationes malae sunt in pravo corde, bonae in recto cordet delectationes autem non bonae ad renes pertinent, quia inferiores sunt atque terrenae bonae vero non ad renes sed ad ipsum cor. Propterea non ita dici possunt recti renibus, sicut dicuntur recti corde, quit iam ubi cogitatio, ibi & delectatio est. Sed operuersexu iniqui

tas consumaturi

Deus iudex iustus,fortis paties,nunquid i a

scit per singulos dicit

1.Cor. s. Iustus dicitur Deu*,quia tribuit unicuique in sine prout gessit in corpore. Ipsu etiam est sortis, quia nullus potest impedire

126쪽

Impedire eius voluntatem, quae si seneplaciti fuerit doctorum sententia semper impletur . quemadmodum loquitur per Esaiam cap. 46, Consilium meum stabit,& omnis voluntas mea fiet. Qua in re satis patet nullum es.se Deum nisi eum qui & futura ab artemo indeceptibiliter nouit, & ea in impedibiliter implet. Caeterum quid de eius. patientia dicemus 3 An diuitias bonitatis eius & patiε-tiae & longanimitatis contemnemus 3 Copiosa est bonitas quae multa vel multis peccantibus multa bona ministrat, blandiens, ut ad poenitentiam attrahat: copiosa, quae tot M tanta peccantes sustinet, nec cito punit, & noc est longanimitatur quia non ad horam est, sed longa per multa e pectans tempora, & propter conuersionem dissimulat, me' tu iudici j terret, & spem conuersis promittit. Hac de

causa subditur, Nunquid irascitur seu ut quidam significantius legunt Nunquid iram adducit per singulos dies quia non in ipQ est ira qua punit, sed hanc per ministros

exercet, quam per patientiam ad tempus dissimulat, expectans interim peccatorem ad poenitentiam, neque quotidie punit prout & quotidie peccamus: &propterea adprobandam hanc Domini longanimitatem, nunc dictum est, Iram non asseri per singulos dies. Sed nunquid propterea tibi de impunitate blandiris, quia Deus in praesenta non reddit Et tu longitudinem temporis & abundantiam bonitatis intuens, putas iam non est; iudicium 3 Audi scripturae sententiam, Non tardat Dominus promissis, sed Patienter agit propter vos, nolςns aliquem perire, sed omnes ad poenitentiam conuerti: bonus est expectando, iustus puniendos unde admonet Propheta, Ne tardes conuerti ad Dominum, neque differas de die in diem t subito venit ira eius, & in tempore vindictae disperdet te. Et iterum, Ne dixeris, peccaui: & quid accidit mihi triste 3 est enim Altissimus patiens redditor. Multi se homines per patientiam Dei seducunt, quia non vult statim punire pec

cantes. Putatur enim aut res humanas minime curare, aut

culpas indulgere, quia differt. Pleriq; etiacotra se callini

Iur cur in pretienti no reddit no intelligetes, s s ita fieret,

Ecclesiasticis.

ibidem' i

127쪽

nullus pene hominum remaneret, neque unquam de Iniustis fierent iusti. Ideo autem hominibus videtur Deus diu expectare peccantes, quia nos quum parui teporis Gmus, annos centum arternitatem putamus: ille autem a-oud quem mille anni pro uno sunt ale,centum annosvnius Psa. 8s. & sorae spatio non coaequat. Quppropter hoc paruum esta. Pet. 3. apud Deum, quum etiam homines soleant multo tempore correptionem sperare peccantium. Stultus igitur qui tardit conuerti ad extremum usque suspirium vitae suae, α hanc Dei patientiam contemnit: qui no sic ea utitur ad poenitentiam ut Deus intendit, sed ad impunitatem vertit. m enim poenitentiam tunc moribundus agere potest vir totus in peccatis genitus, & enutritus, qui nec eam gustauit, nec quid poenitentia sit, nisi sorte dormiendo, nouit totus adhuc stcularibus innodatus negotiis, quem angustia premit parentum quos deserit,quem infirmitas coni rit,quem dolor diuitiarum & temporalium bonorum concutit, quum eis non posse frui amplius se cernit Quiae sane potest esse poenitentia, quam solum quis accipit quia se vitiere non posse amplius cernit3Quapropter ne tardet Christianus conuerti ad Dominum, filius ad patrem cito consu-giat, neque misericordia Dei abutamur. Nam tanto grauiora inueniuntur delicta, quanto diutius pia longanimitate ad poenitetiam tolerata sunt. Vnde hic Psalmographus ne audita hac tanta patientia Dei jecuri fierent pigri peccatores, addit: Nisi conuersi fueritis,& carte.

Nisi conuersi fueritis, gladium suum vibrab ,

recumsuum tetendit, parauit illum.

Imprimis subiungitur futura punitio Saulis & praedicitur modus mortis quo occisus fuit: tum quantum ad gladiu; Saul enim occidit seipsum irruens super proprium gladiu,

qui dicitur hic gladius Domini quia id fuit factum periu-

1.Re. vlti. stitiam Dei vindicantem :tum quantu ad sagittas r nam Saula sagittariis Philistinorum,antequa irrueret super propriugladiu, percussus fuit, ut patet i. Paralipo. cap. Io.&. I. Re- . Suin c-p.Vltimo, quoru arcus ratione qua supra) hic dici, . tur arcus Domini. Aut si mauis nuc Propheta contumaces

. terret

128쪽

terret Iudaeos,qui Domini lege cotempta, idolam culturis nefandissimis seruiebant. Gladius squidem fuit Christuς.

qui primo aduentu vagina humilitatis tectus,in secuta eo ruscabit suis lucens, & impios terrens.Vibrare autem illud dicimus, quod modo lume, modo umbras tremulas probatur ostendere: hoc constat Domini incarnatione euenisse,

quando perfidis tenebras, fidelibus autem lumen suae deitatis ostendit. E t ne dicant homines id sibi non fuisse pridi-- ctum, arcum id est scripturam comminantem tetendit,minando malis, ne eius patientia remissa putaretur:& in qua sortitudine noui Testamenti, quasi neruo quodam puritia veteris flexa & edomita est. Ad extremum posuit,Parauit illum, ut mos ipse sagittantiu plenissime videretur expressus: qui postquam tetenderint arcum, contra signum manu

collocant, in sagittandi opere brachia praeparantes. Hunc igitur arcu Dominus parauit,& per Apostolos & per legisi latores,& per doctores scriptura promulgata,& intelligibilem Lesedo. Arcus etiam iste,iustitia Dei vindicativa accipi potest. Sepius te enim contra Ecclesiam tendit Dominus arcum suum, quasi inimicus, quia ipsa inimica est, nee

vult audire clamantem, ut poeniteat & redeat. Per arcum

enim sic iudicium intelligitur quo quisque fidelis nuc percutitur, ut corrigatur,vel mitius puniatur,aut diu tenditur ut quum peccata consiammata fuerint, ad puniendum grauius relaxetur .Nam quum Deo peccauerimus, & diutius per patientiam eius expectati, ad eum per poenitentiam reuerti noluerimus,lendit arcu iudicij sui contra nos, & dextera potentiae suae qu icquid ornatus scientiae vel virtutum visi sumus habere, totum dissipat,& exercet in nobis vindictam indignationis suae, eo quod noluerimus intelligere misericomam & benescentia immuta clementiae suae. Sed videamus uterq; arcus praeparatus quas sagittas emiserit. .

Et in eo parauit uasa mortis , sanitas suas a dentibus secit.

De Saule intelligedo, sagittae Philistinorum quibusc5- 1.Re viti. fessiis, recte & ardentes, id est valde graues suis complicibus,& vasa mortis fuerunti Caeterum ad alios sensus rem

129쪽

eas. si in descriptione foedorum semper quis bastitur, iam ei cum Persio cantandum,

Optent te generum Rex & Regina, puellet

Te rapiant, quicquid calcaueris hoc rosa fiat. Istud etiam dat conlilium ridens Hieronymus, quibus absconditis possit pulchior apparere: nasus non videatur in facie, sermo non senet ad loquendum, atque ita & formosus de disertus videri poterit. Per arcum insuper iudiciu Dei intelligendo, in eo diueris sunt sagittae:aliae mittuntur Colos. s.' ad perimendum veterem hominem cum actibus suis: alliae

ad flagellandu, aut ad coronam, aut ad correctionem, aut ad poena. -sdam aute non percutit Dom inus ut corrigidur, quia arcus in furore tenditur, ut corde indurati durius feriatur. unde psal. sy, Dedisti metuetibus te significatione, ut fugiat a facie arcus,&c. Et pulchre dixit Ardetib , no arsuris, hoc est qui arsurisut sagittis ipsi'. sed quoructiq; corda ardere viderit, illos pcutit. Nuc sequitur malorii culpa.

Ecce parturit iniustitiam,concepit dolorem, σpeperit iniquitatem.

Descripta morte Saulis, describitur perseverans malitia ipsius contra Dauid ob quam meruit puniri. Describi tur autem ex similitudine progressus naturalis in generatione humana, in qua primo mulier concipit, deinde parturit,& tande parit: ut per hoc intelligas perfectionem malit habentis omnia requisita. Saul enim primo concepit x Rςg I dolore ex inuidia contra David, dicens: Mihi mille & filio Isai decem millia dederunt. Parturiit autem iniustitia, qu

do dolore inuidiae inualescente qui sitnilis est dolori mu- Iieris parturientis filiam suam Michol dedit ip si Dauid ut eum cadere faceret gladio Philistinorum, I. Regii cap. is.

Peperit etiam in quitatem, quando aperte & manifeste voluit interficere eu, i. Reg. I9, Cuius simile facimus quoties nequitia in animo cocepta, opere cosummatur. De Christo insuper praesentia intelligendo, Populus Iudaeorum parturivit iniustitia, quando videns Dominum pro saluteumana miracula facientem , & pro virtute signorum a Ioan tr. multitudine adorati, de eius exitio potius cogitauit, quam

130쪽

tum a Philistaeis, ut patet r. Paralip.cap. io. De Hierusalepraeterea intelligendo, conuersus est dolor & destructio in eam quae erat caput & metropolis totius Israel. Hic similiter c Α p v T, nostram anima debemus accipere, qua parte simus sine dubio celsiores. QDd si delictis contingat anima vinci, supra eam necesse est emineant peccata, quae mul titudine prauitatis exundant: & recte tunc erit iniquitas eius superior, & ipsa inferior, quum ipsi iniquitati suae sponte se subdiderit: & ita suo vulnere vulneratur : quomodo si aliquis mittat in altum lapidem, & non sit cau- Eccle. 2s tus ,& lapis venerit in caput eius. Vertex vero dictus est, quod dextra laeuique vertat capillos, qui significat capiatis summitatem: quam rationem esse non immerito dixerimus, quia contemplativae animae culmen excelsum est: unde etiam Creatoris portat imaginem. Haec si peccatis obruentibus inclinetur, peccata grauant & onerant ne sursum volet. Hoc fit quum in homine perueri seruit ratio,& libido dominatur. Sed quia talia Persectus iste iam euaserat, laudat Deum,& dicit, Confitebor,&c.

COVitebor Domino ecundum iustitiam eius, altim nomini Domini absimi

Concludit David gratiarii actiones,praeuidens se exauditum:& promittit, Confitebor Domino confessione laudis secundum iustitiam, non meam, sed eius qui exercuit iudicium inter saulem & me: qui non permini timetes se disperdi. Et psalla &c. qui me a lametis tristiti. E in gaudia sempiterna perduxit. Sic & quilibet fidelis potest Deo confiteri, vere iustus es, Domine, quando & iustos usqueadeo protegis, ut per teipsum eos illumines, & peccatores sic orcinas,ut non tua, sed sua malitia puniantur. Itaque postquadixit, Confitebor Domino &c. ne peccatorum consessionem intelligeremus, adiecit ultimii, Et psallam,&c. Psali re autem iustorum ad gaudium pertinet, sicut poenitentia peccatorum, ad tristitiam .unde hic Psallere accipi potest, ut sit, operibus Domini mandata peragere,& hymnos voce

ac corde cantare.

SEARCH

MENU NAVIGATION