Viginti septem Psalmi interpretati authore Adriano Lametio Henencurio, doctore theologo, ambianorum decano, & Nouiomensium archidiacono. ..

발행: 1547년

분량: 680페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

CHRIs Tu M abundat consblatio nostra' quoniam x.Pet.2. ipsi Deo cura est de suis:&nouit pios detentatione eripere, iniquos vero in diem iudicis reseruare cruciandos. Itaque Dominus I E s v s semper est inuocandus,ut liberet vel saltem consistetur tempore aduersitatis, qui est sa-

Hai.3s. Ius iustorum & protector in tempore tribu lationis. Qiramis obrem omnis spes Ecclesiae, tempore persecutionis, suprae M RisTVM & eius legem reposita,uti perbelle in parabola idem testatur Matthaei . 7, dicens, Omnis qui audit verba mea, & facit ea, assimilatur viro qui aedificavit domum sitam supra petram, & destendit pluuia,& venerunt flumina, & flauerunt venti, & irruerunt in domum illam, & non cecidit sundata enim erat sepra firmam petram. Sic per Esdram consolatur eam Dominus, ita repromittens, Iocundare mater cum filiis tuis, quia te erupiam, amplectere natos tuos usque dum venio, & praestem illis misericordiam. Qi propter nunc sequitur. Infixa sunt Gentes,&c.Animaduerte quemadmodum seruetur poena peccatori de operibus sitis:& quemadmodum qui voluerunt persequi Ecclesiam, ea vulneratione sint fixi qua

se inferre arbitrarentur. Nec abs re fuerit hoc etiam de dimonibus intelligere, qui e M R I s T i potentiam cohibere ac compescere studueret, qua tamen omnes ipsorum poti extinctae sunt vires. Proinde sequitur, In laqueo isto,&c.

in laqueo isto quem absconderunt comprehem μου spes eorum.

. Alia similitudine rursus eandem repetit sententiam,v dam quodammodo pompam agens aut triumphum de inimicorum destructione. Huiusce rei fidem fecit Iulianus Apostata,de cuius morte ita stribit Vincentius, Quum contra Persas pergeret,venit in partes Caesariensium, cui Basilius Magnus tres panes hordeaceos obtulit: Imperator autem iussit stipatores suos accipere quidem panes, & redd re ei scenum,dicens, Hordeum, pabulum est iumentorum

quod dedit nobis, recipiat & ipse Denum: quod suscipiens Basilius,dixit. Nos quide, o Imperator, ex quibus comedim obuitimus tibi,tu aute ex quibus nutris irrationabilia,

reddidisti

172쪽

feddidisti nobis. Audiens hoe Iulianus&insiniens dixit.

Quando Persas subiiciens, reuersus fuero, pessundabo ciuitatem tuam, ut fiat serisera magis quam hominisera. Regrediens autem Basilius in ciuitatem, & conuocansom. nem multitudinem, narrauit et Imperatoris verba, & de .dit consilium optimum,dicens: Pecuniam, fratres, ad nihil reputate,& saluti vestrae prouidete, ut si datum fuerit tem .pus tyranno, muneribus eum placemus. statimque praecepit omni populo & omni Hero ciuitatis cum mulieribus& infantibus ascendere in montem Didimi, in quo honoratur de adoratur Dei genitricis venerabile te lum: de tribus diebus ieiunantes,rogauerunt Deum dissipari iniqui Imperatoris sensum & adhuc postulantibus eis , & vi .gilantinus in oratione, vidit Basilius in visu multitudinem militiae caelestis hinc & inde in monte & in medio eoru su-er thronum gloriosum sedentem quanda in muliebri ha-itu, & dicente ad proxime sibi astantes magnificos viros, vocate mihi Mercuriu & abibit interficere Iulianu, in Deu& filium meum blasphemantem. Sanctus autem cum armis stis adueniens, ut iussus est ab ea, velociter abiit. Et c5tinuo expergiscens a somno Basilius seb timore simul & gaudio constitutus erat. Similem visionem mortis Iuliani vidit ipsa nocte Libanius Sophista,quu ecit in Perside,& Qumoris ageret dignitatE. Expauescens ergo Basilius Magnus cusubolo suo venit in ciuitatem , adiitq; sepulchrum sancti martyris Mercurii, in quo & ipse iacebat, & arma eius

conseruabantur. Q rens autem ea,& non inueniens, vo

cavit custode, de sciscitabatur ab eo ubi illa fuissent qui cu sacramento iurabat vesperi ibi ea fuisse , ubi perpetuo conseruabantur. Credidit ergo visioni Basilius, & cum faudio recurrit ad montem, omnibus adhuc dormientius, quos exeitans , ad orationem hortatus est, & cum exultatione euagelizavit illis revelationem sibi factam, de tyrannum hac nocte interfectum,& cum omnibus gratias ages reuersus est ad ciuitatem , & veniens ad sepulchrum S.

Nercurij, inuenit lanceam illius sanguine madida. Moxq; aduenitide Libanius, Iuliani asor, qu res baptizari,&asserens q*od cum secus Eustatem fluuium esset Iulianus

173쪽

Matis .et Sapostata , & relicta nocte septem excubiae militum custodirent eum, venit quidam ignotus miles cum armis suis αlancea, qui valido & terribili impetu perfodit eum .Et subito ascedens, nusquam comparuit: ille veris miserrimus Imperator diram atque horribilem vocem emittes, cum blasphemo clamore expirauit, manu propria sanguinem excμpiens,talia dicedo: Vicisti Galilare, vicisti. Ecce qui post victoriam uti scribit Hieronymus) diis sanguinem Cnristianorum voverat, proprium sanguinem & vitam prior perdidit, seruatis per Deum suis Christicolis. Sic qui alium iniuste. persequitur, eo interitu moritur, quo alium occidere arbitratur. Vnde tritum dicterium, Saepe sagittantem didicit referire sagitta. R ecte igitur nunc subnectit Psalmographus, Tandem cognoscetur Dominus iudicia faciens, &c.

PPoscetur Dominin iudicia faciens, in operiabus manuumsuarum comprehensus e speccator.

Vera nimis & absbluta sententia: quoniam tunc mani feste cognostetur C M R i s T v s Deus & homo, quando informa humana iudicabit orbem terrae. De quo iudicio Matthaeus, inim venerit inquit Filius hominis in maiestate sua, & omnes angeli eius cum eo, tunc sedebit supersedem maiestatis suae & congregabuntur ante eum omnes Gentes, & separabit eos ab inuicem, sicut pastor segregat oues ab hoedis:&statuet oves quidem a dextris, hoe s autem a sinistris. Diuinitas tunc per iudicium apparebit, sicut& in primo aduentu humanitate humilitas demonstrata. quod fatis aperte praedixit Daniel, cap. 7, Aspiciebam inquit) in visione noctis, & ecce in nubibus caeli quasi Filius hominis veniebat, ct usque ad antiquum merum peruenit. Quia Patri per omnia aequalis Filius, & in conspectu eius obtulerunt euir puta in cruce: & propterea dedit ei Pater. potestatem dc honorem & regnii, & omnes populi, tribus, o Linguae ipsi seruient. Potestas eius, potestas aeterna, quaeno auferetur,& regnum eius quod non corrumpetur. Quς de secundo Messiae aduentu intelligenda sunt: praesertim quod in primo aduentu cum humilitate & paupertate venturus erat, sed in secundo in ea came gloriosa veniet iudi

caturus

174쪽

eaturus, in qua primum quas abiectus venerat iudicandus. . Vnde eodem capite praemittit Daniel,Videns ait) sui,do- Danie. r. nec throni positi sunt,& antiquus dierum sedit. Et post pauca subnectit, Iudicium sedit, & libri hoc est costientiae si gulorum quae omnibus patebunt aperti sunt. Et paucis interiectis, subdit praecedentia verba quae ad Filium exest ratione qua supra reseruntur. -e alio loco Euangelii.

quum de hominum bonorum & maloru nunc permixtione, postea separatione quae utique in die iudicij futura est loqueretur Dominus, adhibuit similitudinem do tritico seminato, & superseminatis zizaniis, eamque suis exponens

Discipulis, Qui seminat inquit bonu semen, est Filius hominis, ager autem hic, mundus est: bonum vero semen, hi sunt filij regni: Σ1zania autem, hi fili j sunt nequam: inimia cus autem qui seminauit ea, est diabolus: mesus vero,consummatio est seculi:mes res, angeli sunt. Sicut ergo colli' guntur zizania , & igni comburuntur, sic erit in consummatione seculi. Mittet Filius hominis angelos suos, & 'lligent de regno eius omnia scandala,&eos qui faciunt ini- . quitatem:& mittent eos in caminum ignis, ibi erit fictus& stridor dentiu . Tunc iusti fulgebunt sicut sol, in regno Patris eorum. Hic quidem iudicium vel diem iudicij,&se iudicem no nominauit Filius: sed id multo clarius ipsis re bus expressit, do in fine seculi futurum esse praedixit. Tunc

aperte cognostetur Dominus iudicia sacere, quandoquide peccatoribus dabitur aeterno cruciameto torqueri. Hoc est enim iudicia vera facere, uniuscuiusque merita sine aliqua confusione discernere. Subnectit Psaltes unde Posca' mus Dominum vera iudicia facere, scilicet quia malis ope diribus suis peccator ligatur, & secundum mensuram delitii, fit plagarum modus. Sentiamus ergo locum peccatoru seripliciis esse prςparatum,& non solum peccatorem delictorusuorum recordatione esse cruciandum, sed intelligamur intrinsecus poenale malum quod sceleratis legimus imminere. Nam ut dilucide agnoscamus beatitudine a damna- tione quibusdam terminis esse diuisam, recordemur Diui- Luc. is tem epulonem oculos sublevasse, pauperemque Laetarum

in sinu Abrahae fuisse conspectum, se autem flammis vltria

175쪽

cibus deputatu. sequitur, Convertantur peccatores, &Κ

Convertantur peccatores in inferatum: omnes G res qMe obliuiscuntur Deum.

Iloe in versiculo est canticum diapsalmatis, quasi occurata haetitia separationis quiae hie, si non loco sed assectu, in . ter bonos & malos. Et nunc etiam praedictio est, neque a liquid optat Propheta:cuius verba δe ad nouissimu uniuet. sale iudicium,&ad earticulare cuiusque reserri possunt. Quia 3c nunc quotime iudicat,& ab humani generis initio tumeavit Dominus,eiiciens de paradyso, & a ligno vittiectae primos homines praeuaricantes: immo nec angeli ι. Petri t. pec ntibus pepercit, quin non sine illius alto iustoque tu

dieio,& in hoc aereo caelo ac in terris, & daemonum & hominum miserrima vita est erroribus aerumnsi que plenissima. Atque homines plerunque aperte,plerunque occulteluunt pro suis factis diuinitus poenas, siue in hac vita, siue post mortem. Vnde, sicut dicit Apostolus,inscrutabilia sene Rom. it. judicia Dei, & inuestigabiles viae eius. De uniuersali etiam iudicio praesentia intelligendo, postquam peccatores ad Deum eonverti noluerunt, ad infernum descendant necesse est. Iste quippe dies propriὸ dies iudicij Vocatur, eo qu danullus ibi erit imperitet querelae locus, cur iniustiis ille sit felix ,& cur iustiis ille infelix. Omnium naque tunc non nisi bonorum,vera & plenissima felicitas ,& omnium non nisi malorum digna& summa in selicitas apparebit. Resurgat ergo statim peccator resurrectione animae, quae est' per gratiam, nisi velit in hac resurrectione corporum pei rire per culpam. Porro de quibus peccatoribus nunc loquatur David exprimit,dicens: Omnes gentes quae obliuishuntur Din. Certe hac animaduersione percutitur peccator,ut moriens obliviscatur sul,qui dum viveret, oblitus

Rom. t in c&-non probet Deum habere in notitia, dat illum Deus in reprobum sensum. Sed aliter eontingit iusto, Qtaniam, Oc cata.

176쪽

Quotium non in finem obliuis erit pauperis: Hentia pauperum non peribit in finem.

Ecce, si non statim adest in tribulatione Dominus,neque propterea aufert suum auxilium a sanctis:atque interim hi mala aequo animo ferre discunt, ac prospera non magni dere, quae adipiscuntur &mali. Ac per hoc etiam in his rebus quando non apparet diuina iuuitia, salutaris est diuisis doctrina: nam quum omnes quotidie peccamus, quid mirusi omnes quotidie patimur Iure etiam istam vitam boni quando diuinitus affliguntur cum malis amaram sentiunt. cuius amando dulcedinem peccantibus eis amari esse noluerunt. Flagellantur enim simul, non quia simul agunt malam vitam, sed quia simul amant temporalem vitam, non quidem aequaliter, sed tamen quam boni contemnere deberent, ut illi correpti atque correcti consequerentur aeternam, ad qua consequenda si nollent esse secij, se rentur & diligerentur inimici: quia donec vivunt, semper incertum est utrum voluntatem sint in melius mutaturi. Qua in re non utique parem , sed longe grauiorem habent notam pigri Praelati, quibus per prophetam dicitur, Ille quidem in seo peccato morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. Deinde habent aliam causam

boni, quare hic temporalibus affligantur malis, qualem habuit Iob,ut sibi ipse humanus animus sit probatus & eogni utus quanta virtute pietatis gratis Dominu diligat. Hoc modo diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, neque haec patietia bonorum peribit in finem, per quam nile malos ferunt,& iustitiam Dei longanimiter expectant. Sed ideo haec dicitur patientia pauperum, quia est circa aerumnas pauperitSmque fidelissima virtutis custos. Na si quibuslibet desit patientia, anima no potest esse studiosa. Q propter patietia est inter anxias tribulationes seculi v': ad finε mortis, in timore Domini gratiam actio iugiter obseruata: de qua Dominus Lucae cap. 21, In patientia vestra possidebitis animas vestras. c um sic ipsas animas ad patiendum Tione regimur:&quato magis in hoc seculo persecutio nibus inimicoru potetia, vel morboru cruciatibus fuerimus Eeten.

177쪽

,νσ EXPOSITIO

tanto post resurrectione in furum maiora praenita consequemur. Vnde hac de re iubilant beati, dicentes: Laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti, annis quibus vidimus mala. Veruntamen ne patientia haec quandoque pereat persequutione Antichristi,nnnc precatur Ecclesia, Exurge Domine,&caei.

Exurge,Domine,non consertetur homo,iudicem tur Gentes in conspeElla tuo.

Hic vox Ecclesiae senat contra Antichristum. Nam quum de fine seculi Propheta ageret, aduentum Antichristi cor dis illuminatione prospexit, & periculi magnitudine perterritus, magna voce exclamat, Exurge, Domine, in iudicium: lion praeualeat homo pςccator, scilicet Antichristus. Daniel. 9. Tunc enim testante Daniele, fiet abominatio in desolatio- Natali. 2q nem,& erit maxima persequutio Ecclesiar,tantaque tribulatio, qualis non fuit ab initio mundi. Licet enim mali semper saeuiant in bonos, tamen contra eos tempore Antichristi apertissime di crudelissime insurgent: quemadmodum satis patet Apocalypsis cap. ii. Nam sub Antichristo Eccle-- . - sa patietur secundum vae rutpote usque ad fidei catholi e suppressionem, de eius tyrannis du rabit mensibus quadraginta duobus,vel diebus mille ducentis nonaginta: uterque numerus facit annos tres cu dimidio, quanto scilicet tempore CH RIsΥvs in carne praedicauit. hoc est tempus, tepora & dimidium temporis: de quo Danielis ea. I 2. Quando vero Antichristus sit venturus nescitur certum te-pus, sed stestante Abbate Ioachim sicut Zachalias pater Lucaer. Ioan is inter synagogam & Ecclesiam, id est inter primum& se dum statum mundi constitutus , praedixit S 2uatoris adesse pr sentia: tame ea quae Christ' erat facturus seriatim aperire no est permissus. Sic nos qui inter secundia & tertiumlandi statu sumus, multa quide& certa de Antichristo aede tertio mundi statu futuro conleplari permittimur, ordinem vero rei iuxta distinctionem operum vel temporum mprehendere nequimus. Omitto breuitatis gratia nune recensere plurimorum super hac re eoniecturas, in quibus nulla certitudo inuenitur. Attamen nunc verum est Antinchristum

178쪽

e mun iam venisse in suis membris, & quotidie manet. Nam sicut verus Christu est praemonstratus in multis sanctis viris veteris Instrumcti, & propterea lex & Prophetae usque ad Ioannem: ita falsus Christias, a Nerone ad praesen Matth. ii ita usq; tepora, praesignatus. Qua de re uti scribitur i. Ioa. cap. 1 Antichristus venit nuncAntichristi multi facti sunt. Hoc iniquitatis mysteriu iam aperte unde proh dolor regnat. Nam hodie fit discessio tum a fide Ecclesia cuius ceremoniae irridentur atque oppugnantur: tum a sede Petri, quae floccipenditur: atque sic soluti in omnem licentiam, seu equi indomiti magis atque magis in dies currimus ad malum.Neque aliud superis nisi ut propterea cito in sup- .pliciorum fouea cadamus. Nunc quoque expetit Prophe- ta Gentes celerrimo Christi aduentu iudicari, quae cum ipso saeuissimo Antichristo, in scelera magna lapsurae sunt. Quia autem inquit Christe, te & tuam legem bonam no-Iuerunt, Constitue, &c.

Constitue,Domine legislatorem super eo ut sciat

Gentes quoniam homines sunt.

Nonnulli ista referunt ad Christumi quasi propheta iri sum deprecetur faciat iudicium de Antichristo suisque sequacibus, quum sit constitutus iudex vivorum & mortuo- Acto. 16 rum,& Pater ei omne iudicium dederit. Sed quum primo Io .s.sio in aduentu ob humilitate carnis a multis non est receptus ut Deus:nunc hoc in secundo aduentu diuinitatem notam cunctis seri expostulat:ut sciant Gentes quoniam ho mines sunt, neq; earum opis esse Deo resistere. Verius etiavidetur nunc David Antichristum significare, ut talis prin- 'ceps detur peccatoribus:non qui eos bene regat, sed qui cuipsis una iuste pereat: quatenus iuxta iniquitatem seruientis,iniquitas Domini ut:&qui noluerunt recipere veritatem, subdantur mendaci legislatori: veluti scribitur Ioan. cap. s, Ego veni in nomine Patris mei, & non accepistis me: si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. Istud est inchoatum apud Iucheos, quando ipsi receperiit Bencoz ba tanquam Messiam, qui tamen nullum diuinum habebat testimoniusiue per miracula siue per scripturas. Perficie -

179쪽

tur autem ab eis in ipso Antichristo, quem pro Messia reci pient. Vnde huiusce rei causa se circuncidet: quare ei adhaerebunt,donec eius mendacium per Enoch & Eliam dete- t. gatur. Tantundem facient Gentes falsis illius prodigiis Apromissis delusae. Unde sequitur, Sciant Getes,&c. Na qui nolunt liberari a filio Dei, &renouam in Christo, oportet maneat cuveteri suo homine, quado homines sunt. Atq; forsita hoc dictu etia minantis est, ut ad conuersione potius inclinentur, qui de sceleris sui libertato praesumunt. Deinde addit Propheta voce gementii dices, Vt quid Domine,&c.

Vt quid, Dominoreces ' longe, destitis in Odi

portunitatibus in tribulatione'

Hle Dauid certitudine Prophetiae ponit tempus prote-pore atque interim Domino dicit more infirmitatis humans, quia recessisse creditur, quu subuen ire tardaverit. espici insit per nos putamus,si vel minimo tempore auxiliu dita ferat. spicere enim, est dissimulare non videre, ac quasi deorsim aspicere,& non adrε illam quae ante oculos posita est. Sed quii tepore Antichristi soluetur Sathanas, qui millenario ligatus est, Apoca. cap. 2o, ubi mille, pro uniuertatate pontitur,ut numero notetur teporis plenitudo) tunc tablati. 2 . ta erit undiq; afflictio, ut nisi breuiati fuissent dies illi, non fieret salua omnis caro:atoue propter electos breviabuturi Erunt enim hare mala tribus annis & dimidio tantum, ut supra scriptum est. Tunc videbitur abominatio desolatio- Dan. 2-S nis quae dicta est a Daniele Propheta, stans in loco sanctor Apoc. ii 'homo scilicet peccati Antichristus, qui ut tradit Apostolus Matth.*4 1. ad Thessal. 1 eleuadus est cotra omne quod dicitur Deus d colitur, ita ut audeat stare inteplo Dei, &ostedere quod ipse sit Deus quem Dominus i E s v s interficiet spiritu oris sui. Is a nonnullis traditur nasciturus in Cometaim, educandus in Bethsaida,®naturus Capharnau. Et tanquam per istiusmodi rebus exultare postea debeant hae ciuitates, spiritu Prophetico ipsis maledixit Dominus. Matth. cap. II.& Lucae io, Vae tibi Coroetaim,vae tibi Bethsaida: dc tu Capharnati, nunquid usque in caelu exaltaberist quia Ilia

delicet hospitio & signis Christi illustrata de deinde ad infernum

180쪽

ius Antichristi tempore Ecclesia prope desolabitur,& ser- Ioan. ir te tota pessundaretur, nisi ei adessent vetitatis assertores Enoch & Elias, qui erunt praecones siue prscur res sec di & proxime futuri aductus Christi, sicut suit Ioannes primi. Unde Matthaei cap. a 7, Helias quide veturus est,& restituet omniat qui reducet corda patru ad filios,& filiorum ad patres. Malachiae ultimo. De his praecursoribus scribitur Apoca. cap. ii,Dabo duobus testibus meis, & prophetabsit diebus mille ducentis sexaginta, amicti fucis. Vbi aduertequod hi dies non perficiunt tres annos& dimidium, si t& Christus non compleuit dimidium annum praedicationis suae. Postea additur procella Ecclesie Nam hi Prophetae quum finierint testimonium iuum, bestia Antichristus videlicet quae ascendit de Abs faciet aduersus eos bellum, occidet eos. At opportune ad tempus despiciet Dominus in hac tribulatione iustos. Nam permittet insurg re istiusmodi tentationes, ad inflammandos animos dessederio secundi aduentus siti.Vt enim est iucundior lans re- pertus his qui multum sitierint aquam, ita tunc opportunus adest Dominus, quando magnae patienti e nobis sola- tia subministrat. Ueruntamen adhuc nunc insinuat Davideonsilium dilationis,dicens,

Dum verbit impius, inceditur pauper,comprehendimi uir in consilist quibm cogitant.

sagaciter est haec sententia perscrutada, ne dicatur propterea iustus uri, quia hoc in seculo peccator extollitur. Mire siquidem prouidentia Dei de malis operatur. Nam comparatione peccantiu,boni maxime ad recte vivendu accenduntur: siculper haereses crescit atque magis acceptior est inuentio veritatis: uti & post tenebras lux fit iucuaior. Atque ita queadmodii fornax ligna in cinere redόgit, & aurupurgat, sic tribulationes reticula vitiorum,& virtutum sulgorem declarant. Iusto vero in quibuscunque his periculis semper Deus est sua coiiselatio,proinde non timet: uti

SEARCH

MENU NAVIGATION