Viginti septem Psalmi interpretati authore Adriano Lametio Henencurio, doctore theologo, ambianorum decano, & Nouiomensium archidiacono. ..

발행: 1547년

분량: 680페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

praemaricatione possessiones conseret, & dona distribu εἰ

terram suo exercitui diuidet, quosque terrere nequiverit, subiugabit auaritia: tales erunt eius insidue. Rapere vero pauperem, significat subitum periculii animae ad quod ille nefandissimus trahere nitetur innocentes. Deinde ad expositionem priorum sequitur decora repetitio. Nam ut n5 putares pauperem raptum, aut fisci debito, aut interpellatione cauta ciuilis, geminavit Rapere pauperem,& mox causam persequutionis annectit, D v M attrahit eum, id est dum illum a veritate culturae ad nominis siti venerationem molitur adducere.Na,ut scribitur Danie. ca. ii, Deu patriistioru non reputabit, nec quenquam deoru curabit: nempe aduersum uniuersa cosurget. Sed quia quaplurimos instructis dolis ita capiet,idcirco sequitur, In laqueo suo, dce,

tu laqueo suo humiliab t eum,inclinabithoe cadetiquum dominatus fuerit pauperum.

- . Lasueus significat quo simplicium corda capiuntur, &velut nodo peruersitatis miserrime alligantur. Sed recte ait, Humiliabit eum in muscipula sua: sicut auceps primum abscondit sein iussurio,& eadit inclinatus in terra ne videatur ab auibus,&- arte inconsideratas auiculas serit. Ita

hic pessimus Antichristus suis fictis operibus quibus se

Deum mentietur humiliabit incautum, & tandem inclinabit se, videns omnia sibi subdi, & quasi malorum copia ingurgitans post sanctorum tormenta amictionesque, aliquod sibi inde otium promittet. Sed cadet cum domina- Thess- tus fuerit pauperum, quia dum existimabit se longe este a morte, tunc repentinus ei superueniet interitus. Nam ut scribit Hieronymus in Danielem,ca. II, ipse pugnans G-tra AEgyptios, Libyasque& AEthiopas, & tria cornua dedecem cornibus c5terens,auditurus est de Aquilonis & de orientis partibus aduersum se bella consurore: quo veniens cum magna multitudine. ut conterat & interficiat plurimos, figet tabernaculum suum in Apaduo iuxta Nicopolim quae prius Emaus vocabatur ubi incipiunt Iu- d. aeae prouinciae montana consurgere. Et quii fixerit tabe naculum suum in montanet prouinciae radicibus, inter duo maria,

192쪽

i; aria, mare videlicet quod nunc appellatur mortuum,ab Iosue 3. Oriente, & mare magnum, in cuius littore Caesarea, Ioppe, Ascalon, & Gaza sitet sunt. tunc veniet usque ad summitatem montis eius, hoc est montanae prouinciae, id est vertice motis Oliveti qui inclytus vocatur, quia ex eo Dominus atque saluator ascendit ad Patrem in & nullus Antichristo tunc amplius poterit auxiliari contra eum Domino ceu lente: sed, ut antea diximus,is est periturus, dc merito cadet. Dixit enim &c.

Dixit enim is corde βο,oblitus est Deus: ertit faciem suam ne uideat in sinem.

Nimis stulta cogitatio: Crediturus est Antichristus Deuhaec inferiora non curare:& ipsum dissimulare, quando ei honorem sacrilegus conabitur auserre. Hic est lapsus&casus miserrimus humani animi suis iniquitatibus sepulti, qui tunc ignosci sibi putat,dum seruatur ad ultimam opportunamque vindictam interim nullam esse Dei praescientia. sed potius fato quodam terrena ista contingere credit. Sed nulla apertior insania quam confiteri esse Deum,& neg re prssicium futurorum, qui optime &veracissime creditur&cuncta scire antequam fiant,&nihil inordinatum relin- Rom-x3 uere: a quo sunt omnes potestates, qui dicitur omnipotes, Riedo quod vult. Vnde absit a nobis eius negare pretescietiam, ut liberi esse velimus,quo adiuuante etiam semus Iibori .r quippeneque haec praesicientia necessitat, sicut dum naturali euidentia iudicat creatura parietem esse. , neque propterea paries necessario est: sed & hoc Dei auxilium. causa est non antecedens, sed concomitans nostram voluntatem e quare non necessitat. Proinde non frustra sunt leges , obiurgationes, exhortationes , laudes, & vituperationes , quia& ipsas suturas esse praesciuit Alitissim us, 3c

valent plurimum quantum eas valituras esse praesciuit: depreces valeat ad ea impetranda quae se precantibus con-

essurum esse praesciuit. Nam iusta praemia bonis factis, de

peccatis supplicia constitui sunt: neque enim ideo peccat homo, quia Deus illum peccaturu esse' praesciuiti immo

ideo no dubitatur ipsum peccare quu peccat: quia ille, cuius

193쪽

praescientia falli no pol l. . ton fatu, non aliquid aliud, sed ipsum peccaturum me prssciuit: quiquide homo, si nollit, omnino non peccat: sed si peccare noluerit, etiam hoc ille praesciuit. re diuersum pactum,diuersusque huius primi agentis ad causas secundas concursus, unam facit causam liberam, alteram naturale. Verum ad scopum unde

digressi sumus, redeamus. ndo ita pessime excaecabitur Nauli. g. Antichristus,longe a suo Creatore factus,tiis fluctuans Eeclesia sicut nauis in tempestate)Deum tanquam dormientem excitat,dicens: Exurge Domine,&c.

Exurge, Domine, oe exaltetur manus tua: ne

obliviscaris pauperum.

Exurge, dicitur citius Surge,hoc est velociter veni, & manifesta ni potetia tua cotra filium iniquitatis. Exaltetur manus, quae & operatione significati sed ista Dei operatio, iudicium est quod expectamus esse venturum, & quod accelerari postulabunt sancti , ut is conteratur & pereat qui se sine fine omnia possidere inaniter iactabat. Illud enim te- . pus des erat,iat venire, in quo iste superbus possit occumbere. Sequitur, Ne obliviscaris pauperum. Quibus ro-. gat propheta ne iuxta votum Antichristi Deus Christianorum obliviscatur in finem seculi, ubi futura est retributio meritorii: sed tunc iustitia & misericordia simul erui. Iustitia malos perdet, bonos praemiabit: misericordia rigorem iustitiae temperabit, meritis uberiorem mercedem reddet. Istiae sunt duae molae quibus haec mundi machina in pressis- Deut. 14. & tribulationum molendino regitur: una superior,quae& spem ad alta promouet: altera inferior, quae cor & mea,tem deprimit,atque timere facit. Una sine altera inutiliter habetur, quia fiustra misericordia sperat, qui iustitiam non timet:& incassum metuit,qui non confidit. Itaque nunc da hoc iudicio uniuersali intelliges in exultans Propheta ait,

Propter quid,& c. m.

Propter quid irritavit impius Deum8 dixit enim in corde suo Mon requiret.

. In hoc versu, mirabili breuitate M saicitatio primittitur,

α conueniens

194쪽

de renuenies responsem sequitimenterrogando enim pronuntiandum est, Propter quid irritavit impius Deumrdeinde respondendum,Dixit in corde suo non requiret. Constat enim Dominum irritatum,quado eum impius facta sua non putat posse requirere, sed inueniet memore, dum existimabit oblitum, & tunc malus insperato ad gehennam parabitur, quando sibi restigeria promittet. Deus siquidem qui fecit nominem rationale animal ex anima dc corpore, qui bonis & malis essentia,etiam cum lapidibus vitam seminalem,& cum arboribus vitam sensualem,etiam cum pecoribus vitam intellectualem,cum solis angelis dedit, neq; ipsum hominem peccantem impunitum esse permisit, nee sine misericordia dereliquit, usqueadeo omnia mira pro uidentia gubernat. re decipitur impius dum blasphernans, asserit, Non puniet Dominus, siue quia impotens, siue quia nesciens: quippe res non ita sese habet ut eteli. Nam tu Deus Vides,quoniam tu laborem,&c.

Vides quoniam tu labor - dolorem consi

dera ut tradas eos in maram tuas. Hic aperte insinuat David quoniam nullus Domino il- Iudere possit. Vides inquit laborem Se dolorem, quos ille perfidus homo peccati,dum sub lingua habebit,d te prorsus ignorari credet, sed tradetur in manus tuas, quia vigna factis recipiet. lapropter non iam putet peccator se eua-ssse, si illum bonitas Dei patitur diu peccantem: nec patientiam Domini putet contemnendam, quasi non curanteres humanas, Intelligat autem ideo a se dissimulari, quia non in hac vita iudicium Dei promissum est futurum, ut inventura vita pleniteat illum, iudicem Deum non credidis. D. In poena enim positus sine fiuctu poenitentiam poenitebit, quia no credidit iudicium Dei quod videt verum. Necesse est enim ut acrius emedetur, immo poenis perennibus torqueatur, quem patientiae longanimitas non emendauit.

interim Dominus pauperem diu amicium subleuabit. Et meritὁ tu, Deus optime, et succurres, ipsum 3d tuendo di sis rando a potente, a tibi derelictus est,&e.

195쪽

Tibi derelictius spauperiorphano tu eris adiuton

Sermone facto de impiis, atque ipsis cqmotis, redit Propheta ad iustos, ut sicut illi distia factis recipiunt, ita isti promissa praemia consequantur. Vnde Domino nunc ait, Tibi derelictus est pauper, qui ab omnib' est spretus, ut tu solus sis spes eius : quare & ei sepiuscule manu supponis, quemadmodu nutrix puero nondum firmos gressus habe-titiustitia dirigis, ut bene incedat: misericordia subleuas, ne cadens nimiu laedatur. Caeterv ipse in sic pascis hie bene ciis, ut quii velis, claudas manu, & egeri. aperias, & abutat. Vti alio loco scribit Psalmographus, Oculi omnium in te sperant Domine,& tu das esca illorii in tempore opportuno: Aperis tu manu tua & imples omne animal benedictione. Tum demit calicii tribulationis que praegustasti, prout expedit, ei propinas: huc humilias & hunc exaltas: quia calix in manu tua vini meri plenus mixto. sic discit pauper iustus aequanimiter omnia propter te sustinere et uc eum paulatim bonis cumulas, ne si forte simul omnia ei dones. statim impinguatus, incrassatus,dilatatus recalcitret. Miruvero quod Esaiae cap. 9, ei promittis, dicens, Nunquid potest mulier obliuisci infantu suu , ut no misereatur filio uteri sui3& si illa oblita fuerit, ego tame no obliviscar tui: ecce in manibus descripsi te. QP verba satis clare ostendunt

quomodo etiam orphano cui mortuus est pater mundus,& mater concupiscentia eius)tu eris adiutor, cui impius fuit persequutor. Ergo contere,&c.

Contere brachium peccatoris ρο malsii: quae

returpeccatum illius , non inuenietur.

In mentem Prophetae subit Antichristi nequitia: rogat ne illi diutius bacchari liceat in sanguine missioserv. Pr pterea expetit confiingi illius sortitudine, qua per brachiii significat. Neque dubiu est perire scelesta potinate,cuius damnandu constat authore. re si forte aliquando quaerat ipsum Dominus ad poenitentia, nec inuenietur eius dei ictu ad emendatione. Unde in militia expellitur impius. Prouerb. cap. i mortuo eo, nulla amplius illi spes relinquitur

196쪽

linquitur. Prouerb. cap. Io. de re fit, si certa sit Ecclesiade cuiusqua improbi Gallina poenitetia,ut neq; postea pro eo oret, arcui nec pro malo danato angelo.Na ubicuq, ceci Ecclesii derit lignu ibi erit. Neq; miru si tande cessabit effraenata huius Antichristi licctia, na satis superq; satis repurgatis Christicolis, nulla amplius castigatione opus erit: velati plano ferro no opus est lima. Quapropter queadmota pater emedato filiollagellu quo eum ante cecidit, postea dat vitricib'flammis ita&hic miserrimus sceleru ultor,tandem . aeter-

no igni ouesandus reseruatur. Itaque Antichristus peribit, qui ad tempus floruerit: Sed Dominus regnabit,dcc.

Dominus regnalit in aeternum, oe in seculii culi peribitis Gentes de terra illius.

Extincta clade generali, ad futurarum rerum ordinem descendit regius Vates, nempe mortuo Antichristo: uti innuere videtur textus Apocalypsis, cap. i , Dece Reges qui potestatem accipient post bessia, cum agno pugnabunt, Magnus vincet illos, quonia Dominus dominora est,& Rex regii. Tum demu Apocalypsis cap. ΣΟ. scribit Ioanes, Ligadus est diabolus per annos mille: ut numerus determinatus pro indeterminato usq; ad extremii iudicium probabiliter

intelligatur. Quo iteruallo oportet illu Qtui breui tepore: quado uide interim veniet Gog, cui' persequutio durabit modicu. Antichristo siquide interepto, icipiet ut non ullis placet septimus Eccleuae stat', in quo ipsa pace donabitur: ct tunc Dominus aperte reunabit in suis, nisi quod ad paruum spatium adhuc Ecclesia vexanda est: quemadmodule stari videtur idem Ioannes ibide cap. 8, ita narrans, Quum

aperuisset sigillii septimum, factum est silentiu in caelo,hoc est Ecclesia,quasi media hora, id est usq; ad Gog, inter queae Antichristuerit modicii siletiu seu pax Christicolis. sed

Gog postmodusiibrepet ut repentina lupinas ad perseque-du iustos, veluti perbelle asserit Matthorus, dicεs, Sicut erat Mati. et in diebus Noe, ante diluuiu, comedentes &bibetes,&nubentes, & nuptui tradentes, usque ad eum dic quo intrauit

Noe in arcam:& non cognouerunt,donec venit diluuium,

di tulit omnes: ita erit & aduentus Filij hominis. Quae pax n. q.

197쪽

re securItas in qua eonuiuia & conubia absque tImore erae centur, non vicietur fore modici δc breuis temporis i sed ad Apoe. zo. spatium per Apocalypsim percantatum referenda. Post cuius Gog interitum, Christus ad extremum iudicium veniet,tan quam triuphator omnia discussurus. Abacuc cap. r. Congregabit quan arenam captiuitatem,& ipse de regiabus triumphabit, expolians principatus & potestates, quis Coloss. 1. do tradiderit regnum Deo & Patri, quando erit Deus om-i.Cor is . nia in omnibus. sed quid Gog&MagoE designent quan-- uis Augustinus aliud non intelligat niti per Gog, odium malorum tectum,& per Magog ipsium odium detectum tamen verba Ezechielis cap. 39, non improbabiliter sonare videntur aliquas Barbaras Gentes inclusas, quae in hae vltima persecutione erumpent contra Christicolas, nouisn-mo imminente iudicio quae usqueadeo saeuient, ut & hominum carnes crudas comedant, & sanguinem bibant: λcuti seribit idem Ezechiel loco praedefinito, Dic inquitγomni volucri &uniuersis auibus, cunctisque bestiis agri,

conuenite, properate, concurrite undique ad victimam mea, qua ego immolo vobis,victima grande super montes Israel, ut comedatis carnes & bibatis sanguine: carnes sostium comedetis,&san inem principum terrae bibetis. Etlias Gentes no incredibile est nunc intelligat Vates de ter Esaiae raregnoque Christi eiiciendas, instante iudicio. Nam stria secundum pium est, Tollatur impius ne videat gloria Dei quam pau- septuag. peres possidebunt Quippe de*derium pauperum,&e.

Desederium pauperum exaudivit Dominus, o

parationem cordis eorum audiuit auris tua.

Bene vota iustorum verbis congruis expriminur. Nam de*derium iustorum & hic est cum Deo per fidem,& in msapien. s. ternu erit cum illo per spem. In hac tamen coditione mortali, & corpore corruptibili quod aggravat animam, semper timendum est: nam tametsi ratio imperet, nequaquam

sine conflictu vitiis imperatur :& utique aliquid subrepit infirmitatis etiam bene confligenti, siue hostibus suis victissi=ditisque dominanti. Quare quum illa quae hic resistunt. pericilloso debellatur praelio,& illa quae victa sunt, nondux securo

198쪽

securo triumphantur otio, sed adhuc sollicito premuntur imperio , quid mirum si in tantis tentationibus, iustus semper suum de*derium ad Deum figit, qui superbis resi- Iaco. . &siit,&humilibus dat gratiam ZVnde exaudit eum Dominus I. Petr. s. ut vindicet contra impios: & pr parationE cordis eius quia aeternum quod hic non videt, sperat,& per patietiam interim expectat audit auris Altissimi.Aurem vero non membrum corporeum in Deo, sed potentia qua preces nostras uacceptat, intelligere debemus. sicut potentia qua videt ocutus: qua perficit, manus dicitur. Desyderiu vero tuoru, Cliti ne, imprimis est hoc, scilicet te Iudicare pupillo & cxt.

iudicare pupillo humili, ut no apponat uiatra magnificare se homo super terram.

Ecce authoritate Prophetica commonemur non solum

2Elibet pupillum, sed pupillum & humile Deo esse gratisinu. Hic vero dativo no accusativo casu loquutio eli, hoc est non ut pupillum iudicet Altissimus, sed ut iudicetur pupillo, & humili, quatenus accipiat vitam aeterna,& amplius non extollantur siue Antichristus, sive Gog. siue Magog, cotra tuos electos, Christe. His bestiis destructis, tuc adueniet ea pax, de qua Esaias cap. 1, Erit in nouissimis diebus Pr paratus mons Domini, & fluent ad eum omnes Gentes, conflabunt gladios suos in vomeres, & Ianceas suas in falces, non leuabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur vltra ad praelium.

IN Domino confia: quomodo dicitis animae meae, Transmigra in montem ficat passeri

Decimus iste Psalmus contra hireticos de infideles decatatur:cui ad veritatem Hebraicam Hieronymus pro titulo praeposuit Victori David quas hie nomen Victoris sit no men ossa cij, aut modi musici:&propterea is Psalmus assignatus est ipsi Dauidi, tanqua praesidenti in illo actu mutaco: Nuc vero Eccleta haeresibus pressa, c5tra haereticos se-

199쪽

is 2 EXPOSITIO

ipsam munit. Neque id mirum:oppugnant siquidem illam

semper, quavis nunquam eam expugnare valeat: aduersiis

Mare. is . qua Domino teste nec inferoruportae praeualebui. Nomihi diues Ciceronis lingua sufficiat, no Ieruens Demosthe-- nis oratio, si velim eoru fraudulctias prodere: quom toxica

eo caeteris peius est, quὀdquu sit pestilentissimum, latius se diffundit, acutius penetrat, tenacius adhaeret, atque ideo difficilius curatur. Sed certe quemadmodii olim Iebusariis semper mansit inter filios Israel, in ipsa etia Hierosolyma, nec usqua deseri potuit Deo ita aut permittente aut disponente ad Iud oru desidia excitanda, ut videlicet agnoscersit se inter eos habitare quos perimere, & propter suoru insidias sibi timere oporteret ita nite quado insurgut haereses,

sic erudimur cautius vigilemus, & ambulemus . neque in terim frustra contingunt. Nani tande sic non solii debemus

his qui bene dixerunt,sed & his qui male. Quippe falsis oppugnato, veritas postea clarius agnoscitur, agnita ardetius amatur, amata denique acrius defenditur. Quapropter n5

I. Cor. II abs re dixit Paulus, Oportet haereses esse. ut qui probati sunt, manifesti fiant. Sed huius veneni si quaeritur origo, imprimis ex officina ethnicorum Philo ptiorum proditia se videtur, uti perpulchre quidam nostrorum ait, PhiloQ-ph i,p atriarch. ae haereticoru m, Ecclesiae p uritatem peruersa maculauere doctrina. Vnde Manichaeus electos suos quos inter animas Platonis in cςlestib collocat, dicit omni care re peccato, nec si velint posse peccare: & id veneni ex Platone maxime desumptu est. Sic Origenes fons est Arrij referente Hieronymo) dii male sentit de Filio, resurrectione quoq; carnis verbo tantum confitetur, caeterv assertione

destruit. Hoc sorte putasse videtur in fide, quod in Pithasora & Platone & Empedocle legerat. Inde etia formae nescio ou. P,& trinitas hominis apud Valentinia: platonicus enim fuerat. Inde Martyrius Deus melior de traquillitate a Stoicis venerat. Et quona pacto anima interire dicatur, ab Epia cureis obseruatur:& ubi materia cu Deo aequatur, Zenonis

diseiplina est & ubi aliquid de igneo Deo allegatur, Horaclitus uateruenit. En igitur caueat qui assidua in libris pro-pli poru hominu lectione detinςtur: dc hoc in xime si illis ab infan-

200쪽

infantia sine ulla rerum discretione imbuuntur. Nam ouod maxime componit hominis animum,lectio est: in his vero prophanis libris multa reperies quicum fide catholica velut ex diametro pugnat, multa quae ad vitia alliciunt, a virtute reuocant : & id maxim e apud Poetas, in quibus turpia sunt in pretio: quum & illa non dedignetur suis diis ascribere. Propter quod no immerito Plato huiusmodi Poeatas a sua republica abigit de Paulus ad Colossen .admonet,

Videte ne quis vos decipiat pωphilosophiam & inane sallacia, secundu traditione hominu, secundu elementa mulli,& no secundu Christum. Considerantes enim has creaturas

visibiles, credui impossibile factu homine posse nasci de virlline,mortuu reuiuere, & cgera superhumana quae fides nostra recipit. A philosophis siquide nascitur mira dicendi libertas, adeo ut nuquam credant alicui, nisi manifestis arguamentis & euidentibus id comprobetur. Unde euenit ut cuseorum iudicio non conueniunt, statim reiiciant. At scies talem argumentorum euidentiam non patitur, sed exigit

captivemus intellectunt in obsequium Christi. Ideo meri, to ait Paulus, Iudaei signa petunt & Graeci lentiam quaerunt: nos aute praedicamus Christu crucifixu, Iudaeis quidescandalii, Gentibus stultitia:ipfis aute vocatis Iudaeis atque Graecis Christu Dei virtute &. sapientia, quia quod stultum est Dei, sapietius est hominibus . Ex his igitur satis patet quam facile decipimur, si sacra cum fastu legere velimus, nimium prope innitentes sententiae. Nanq; per hoc fit ut propriis inuctis magis atque magis delectemur, populare gloriola captates. Inde nascitur obstinatio , & perti uacia. porta ad haeresim latissima. Itaq; Ecclesia his talis reticulis vallata, du plurimos Mercurios,propter nil morum cupiditate, aut nocturnos Amphitriones M soluta lasciuiam, siue Liberii Patrem,vel Epicuros Christianos, semper rubente facie,& spumatibus labiis, esir natisq; couitiis sustinet, qui& suos ab ea auertere atque separare exquisitis fraudibus moliuntur,affirmantes quod apud ipsos sit C H a I s T v s, de quasi pie studioseque admonentes ut ad cos transeundo transmigremus ad Christum, quem se habere mentiuntur, quia in tanto certamine Christiano loquen si sit nunc n. iiij.

I. Cor. I.

SEARCH

MENU NAVIGATION