Viginti septem Psalmi interpretati authore Adriano Lametio Henencurio, doctore theologo, ambianorum decano, & Nouiomensium archidiacono. ..

발행: 1547년

분량: 680페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

ri querelae patrum Messam in limbo expectantium t pro

sertim quum indicibile tormentum sit concupiscere bonu,& diutius expectare venturum. Sed quantum antiqui Patriarchae&Prophet. aedesyderarunt in carne videre Chri-oen. 49. stum, indicat venerabilis Iacob, qui quum moriturus filios benediceret, ait, Salutare tuum expectabo, Domine: quasi, Non ut infideles expectabo Antichristu, sed veru c A R i- Esaia: σε. s et v M Redemptorem naudi.& Esaias, Vtin .am disrumperes caelos & descenderes,& qui semper promitteris, tu alia quando promissa compleres. Hoc aute eo tempore dicebatur, quando necdu Saluator aduenerat, nec de utero Virginali naturae nostrae atque substantiς assumpserat hominem

que saluaret. M omnia & postulationes & ardetes precationes de Redemptore mundi fuerunt. Verutamen neque ipsam Domini incarnatione usque meruerat, qu. ae fuit opus merae gratiar, cuius nultu meritu praecessit: uti scribitur Ioanis cap i, Gratia & veritas per I EsVM CHRIs Tu Mfacta est. Et testante Augustino in rebus per tempus ortis illa summa gratia est, quod homo in unitate persen colunctus est Deo. Nec etiam ipsi patres petebat ut Christus aliquando in carni aretur, quod ex diuino promita certii habebant: sed tantu petierunt ut veniret & incarnari no disserret. Quare hoc meruerunt quod petebat, puta accelerationem incarnationis: & id imprimis beata Virgo Maria, de qua canit Ecclesia, Quem meruisti portare, resurrexit: non quod ipsam incarnationem Christi meruerit: na potuit ille de alia matre incarnari. Sed praedefinito ab Atto quod aliquando filius Dei incarnaretur, meruit potius de ea, quam de alia muliere homine assumeret. Istius sigilli manifestatio fuit hominibus tantu bonsi, ut propterea Christus Lucae cap. io, Apostolis dixerit, Beati oculi qui vident quae vos videtis Christum scilicet in carne. Dico enim vobis quia

multi Prophetae & Reges volueriit videre qu. P vos videtis,& non videriit. Puta liberatore captiuae carnis. Qia propter Matth. ii. huiusce rei causa Ioannes in vinculis, mittes Discipulos, sciscitatur a Christo. Tu es qui venturus es, an altu expectamus 3 Non quia ipsum esse mundi Redemptore dubitet, de Ioad, i. quo iam dixerat, pcce aptius Petiecce qui tollit peccata

mundi,

232쪽

biundi. Sed quaerit ut sciat si is qui per se in mundum nerat, per se etiam ad inferni claustra descendat. eri

im praecurrens mundo nuntiauerat, hunc moriendo, de ad inferos praecurrebat. Qusebat igitur ut qui natiuitatis illius praecursor extiterat mundo, descensionis etiam illius ad limbum praecursor fieret , & proxime venturum inferno nuntiaret, quem iam venisse mundo dixerat: vesic tandem grata patribus noua perferret, quorum vota breui implenda assereret : & tanto magis acceptum seret hoc nuntium, quanto diutius ipsum ante expectatum.

Nam opportune post sellicitudinem, gaudium : post laborem , quies sequitur. Placet cunctis iecuritas, sed magis ei qui timuit: iucunda omnibus lux, sed plus his qui

de tenebris ad diem transeunt. Proinde & voluit Baptista, ipsi patres seper hoc nouo rumore exultantes iamresonare inciperent istud Daviticum, Laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti: annis quibus vidimus mala. quidem mala etiam aliquantisper durare nunc iterum deplorat Propheta, dicens : Usquequo exaltabitur inimicus, & caei.

Usquequo exaltabitar inimicus meussuper met

respice exaudi me, Domine, Deus meus.

Crebra hic est repetitio unius & eiusdem, ad maiorem sirmitatem seu expressionem conceptus mentis . Quaretiam tertio conqueritur David vel super eleuatione Saul, dicens: Usquequo in exaltatione perseuerabit inimicus meus λ Et supplex recurrens ad Deum, tanquam in sublimi constitutus, orat , Respice oculo misericordiae: exaudi me liberando a tantis angustiis, Domine per omnium gubernationem, Deus per creationem , Meus per verum cultum & fidem. Seu vox Patriarchiarum & Ecclesiae est, qui de regno diaboli quod passim ante C H R I-s T v M per idololatriam colebatur lugent, & ipsium

ocius per Messiam exterminari dejderant: uti repromittebat Daniel cap. s. ita scribens, Dum urgetur sanctias

Gnctorum , tunc implebitur Prophetia quippe lex de p. iiij.

233쪽

Propheis usque ad Ioannem & desebitur iniquitas, VI:

Matth. ii. delicet idololatria , quae fere uniuersum orbem labefa-'ctabat. Nam homines aliis adulando, suos proauos deos esse finxerunt: ipsos primum statuis donantes. Quem

admodum gessit Ninus fabricans statuam Beli patris sui, quam & ade rari praecepit: atque haec paulatim per animas hominii, daemonibus similes & ludicrarum rerum auidas, irrependo, longe laidque vulgantur': & interim mon has statuas subintrat,& in his consultus responsa dabat: ex quibus coeperunt varia sacra variis diis institui. Tria quoque genera Deoru per Scaevolam Pontificem disput ta: unum a poetis, alterum a philosephis, tertium a principibus ciuitatis traditum. Quod utique tertium, non aliam

ob causam serie factum videtur, nisi quia hominu velut prudentium de capientium negotium fuit populum in reli nibus fallere,& in eo ipse no selum colere, sed imitari etia. daemones, quibus maxima est fallendi cupiditas. Sicut enim d. aemones nisi eos quos fallendo deceperint, possidere non possunt: sic& homines principes non sane iusti, sed daemonia similes, ea quae vana esse nouerunt, religionis nomine, populis laquam vera suadebant zhoc modo eos ciuili secietati velut arctius alligantes, quo similiter subditos possiderent. Quis autem infirmus & indoctus euadere potuit simul fallaces Sc principes ciuitatis,& chemones Z Sed quum istud venenum tam late funderetur, recte nunc petunt fide-Psal. 3 s. les huic malo mederi. Qirippe beatus est populus cuius est ξorninus spes eius, &qui non respexit in vanitates, &in has insanias falsas. Quare optime contigit naturae huma-Luca: I. nar quando visitauit Deus, & fecit redemptione plebis suaer Et crexit cornu salutis nobis in domo David. In qua secundum carne natus est c H R is T v s. Istud nunc impleri obnixe pro suis deprecatur Ecclesia, veniatque Dominus Psal. 13. & I E s v s fortis in praelio, destruere omnes hos spirituales Lucae tr. inimicos, facere misericordiacu patribus. Qi pd & copletu existimat Origenes, ita scribens, Ego puto inquit quod in aduentu Domini Saluatoris& Abraham& Isaac& Iacob frui volueriit misericordia Dei. Neque enim credibile est,

Ioan. s. ut qui prius viderunt diem illius & laetati sunt, postea in aduentu

234쪽

adum ipsius & natiuitate de Virgine, nihil utilitatis acceperint. At post longa suspiria petitur etia aspectus Dei, ut seruet, ne aliquando fiaudibus inimici cadamus: simul ut

exaudiat mittendo cito eum quem missurus erat.At dicitur, Illumina oculos meos, & caei.

Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte: nequanta dicat inimicus meus , praeualui aduersus eum.

Isbid aceipi potest siue David dicat, Illumina oculos

neos adoptimum consilium capiedum ut vitem decipulas atque laqueos inimici:& periculum explicat, Ne aliqua loobdormiam morte, incidendo in manus Saulis. Et talia loquitur non diffidens de diuina promissione, sed secundum humanas rationes & causas territus, ac petens illuminatum consilium, ne alioqui videatur tentare Deum t simul ne usquam extolleretur saul, quod viribus propriis Da uidem oppressisset. Sive quum diabolus per peccatum pri- Ioan .s mi parentis de homine triumpharet, eum dc sua captiuans, a qua seruitute solus filius Dei liberabat: nunc regius Vates pro cunctis filiis Adae Propheticum carmen exorat, ut Messias respiciat, ut exaudiat, ut illuminet oculos qui obdormierant in morte, ut non dicat malus angelus, Praevalui, obtinui, & ero Dominus in aeternum. Atque ita ista est vox laesae humanae naturae ad Deum, Illumina oculos meos,& caei. hoc est, Opetua, tanquam splendidissimo candore solis, dissipa noctem calamitatum mearum, ne crescentibus malorum tenebris, durissimo mortis somno

mei consopiantur. Quapropter testante Augustino) qu uis potuit Deus hominem aliunde suscipere in quo esset Mediator Dei & hominum,no de genere illius Adam, qui Gene 3 peccato suo obligauit genus humanum, sicut ipsim quem primo creauit, non de genere alicuius creauit. Poterat ergo vel sic vel alio quo vellet modo creare unum alium quo vinceretur victor prioris : sed melius iudicauit& de ipso, quod victum fuerat, genere assumere hominem, per quem hominis vinceret inimicum:vi eiusdem generis ei-

235쪽

. EXPOSITIO

set satisfactor, cuius erat praeuaricator. Iuste siquidem ab eo exigitur emenda, in quo reperta est offensa. Simul etiam ut magis atque magis innotesceret misericordia Redeptoris, qui etsi ab aduersario spretus, tamen ut ipsum redimeretsuo generi personaliter uniri voluit: non quod simul maculam originalis assumpserit ted ad ostendendam dignitatem humanae naturae, illius voluit Deus esse redemptor, cuius fuit& creator. Interim vero donec Saluator venisset, nunc petit Propheta oculos cordis Christicolarum illuminari, qui in mortem obdormiunt: quando fidei lumine sepulto, carnali delectatione clauduntur. Ipse est enim somnus de quo laetatur inimicus: haec est, quam timere opor tet, insultatio Diaboli: qui si semel vicerit, propterea sem per magis audet. Vnde subnectit Propheta, Qui tribu Iant me, & caei.

Qui tribulant me, ultabunt si motus fuero:ego autem in misericordia tua speraui

Nota locum: sicut Moyses Exodi cap. 32. placauit Deum talia allegas, Nequsso dicat AEgypti; , callide eduxit eos ut interficeret in motibus & deleret e terra : quiescat tua &c.& ipse Deus affirmat se rationem habuisse, ne forte superbirent hostes Israel,& dicerent: Manus nostra excelsa, &c- Deutero. 3M Ita Dauid modo a Deo petit ut illuminet, nomoriatur, ne incidat in manus Saulis, ne inimici glorietur,

uod praeualuerint: praesertim quum ipse Dauid spem fi-ucianaque suam omnem in Deum reposuerit, hoste; vero . eius in viribus & persequutionibus suis. In periculis ergo nec debemus desperare, nec de nostris viribus praesumeret sed totam spem nostram in Dei misericordia figere, qui potens est & nos subleuare si cadimus,& stabiles facere, ne labamur. Aspice insuper, quanuis de*derio magno aduetus Christi teneretur Propheta, patientiae suae tamen momenta declarat, dicens, Etsi adhuc contingat propria vota Rom.f. differri, ipse tamen superna misericordia suur ante, in spe venturi sum firmissimus, quaespes non confundit. Nam eius pignus, Deus, qui non fallit. Vnde probatur non habere spem, qui aut praeceptis aut promissis confunditur

Christi.

236쪽

christi.Sub Virius fidei,& firmitas magna credentis lGaudebat ad praeseditis absentiam, S interior homo Dei salut

tare iam conspexerat, quem adhuc exterior carnalibus oculis cernere cupiebat. Veruntamen quia haec spes in Deo laetitiam cordis generat, ideo ait, Exultabit cor meum, &c.

Exultabit cor meum in salutari tuo: cantabo Domino qui bona tribuit mihi, cor psellam nomini Domini altissimi.

Propheta Dauid futuram exauditionem diuinam praui

cit, tum suam salutem, tum retributionem, gratias agendo Deo, qui eum in Regem exaltavit. Et praeteritum T R. I

B v I T, resert non ad tempus Psalmi, sed istius suturi re- gni. Aut quum in principio huius Psalmi crebra conque t mone a destiterio suo dicat Vates se esse retardatum, hic si-i bi beneficia Domini iam laetus asserit condonata: siue quia per Prophetic virtute accepisse se dicit, quod manifeste no uerat esse venturu, siue quia hoc ipsum credidisse iam praeuium erat. Sicut legimus Gen. cap. is, Credidit Abraham Deo, & reputatum est illi ad iustitiam. Merito ergo se accepisse dicit, cui tanta fidei fuerat firmitas concessa: & magna naec virtus per quam iam habet quod futurum est: quomodo per hanc Abraham vidit diem Domini, & in eo laetatus est. sed nota quod hic primum dixit, Cantabo, deinde Psallam: si autem aliqua differentia consideranda est, Cantabo corde, psallam operibus bonis: ut CANTABO pertineat ad contemplatiuum , PsALLAM ad practicum conuictum. Qine duo tanquam gemini oculi pulcherrime sociata, reddunt fulgentissimum Christianum. Tria vero nunc nobis inculcat Psalmographus, Nam Christo exultat corde,cantat voce, psallit opere. & merito quidem: nempe diues est pietate, qui & iustis victoriam praestat,& peccatores' ut ad eum conuertantur, inuitat. Atque sic osteditur persectio diui me laudis. si enim Deum pure & perfecte laudare cupimus cuncta quae in nobis sunt, in eius laudem resenarqi debent, videlicet lingua, vita, conscientia, &c.

237쪽

EXPOSITIO IN PSALMUM XIII

Dixis insipiens in cordes inon es Dem. .

Titulus Imius Psalmi secundum Hieronymu est Victori David:nui satis patet ex praecedentibus. Propheta vero nunc depingit qualiter radix omnium vitioru, est male sentire de Deo. Et imprimis facies illa Domini quae in

duodecimo Psalmo tam ardenter petitur, hic cotra Iudaeos quasi aduenerit , dicitur: arguitur quoque eorum & in pientia & duritia, quod praesentem non receperunt, quem absentem des eradant. Similiter & philosephorum ac totius mundi detestandum carpitur sacrilegium,dum peruersa atq; falsa de Deo sentietes nisi siunt dicere, Non est Deus. Quem quidem errorem, etsi corde conceperint,non tamea usi sunt hanc ore proferre. Quippe omnes taIes facti sunt, ut Deum possiit agnoscere si velint, siue per naturam,siue

per facturam & rationem: ut unus creator ex creaturis co-

Rom. I. gnoscatur. Atque idcirco tam pulchra astra condidit, veex his illius maiestas , & quantus & quis, admirabilis' sit, posui agnosci. Fabrica siquidem huius mundi, Deum manifestat: ut enim Deus , qui inuisibilis est, etiam visibilibus possit sciri. Opus factum est ab eo, quod opificem visibilitate sua manifestaret, ut per certum incertum possit sciri, ut per hoc quod caeteris impossibile est, ille esse Deus

omnium crederetur, qui hoc opus fecit. Sic Aristoteles istorum consideratione, & ad vitadam infinitam circuitio-7. nem, tandem ad cognitionem unius primae cauta deuenit qua esse Ens entium fatetur. Sic Pythagoras in finibus veritatis philosophatus, dum existi inauit Deu esse anima motu ac ratione mundu gubernante. Sic Paulus, ubi Atheniesibus loquens, ouu rem magna de Deo dixisset,& quq a paucis posset intelligi, quod in illo vivimus,& movemur & Ω- mus , adiecit & ait, Sicut quidam vestrorum Poetarum di- aerunt: in hoc testimoniti ex Arato accipies, qui de Deo diaxit, Ipsius enim & genus sumus. Sic Plato in his medita tus, scripsit sapiente esse& imitatore S cognitorem & amatorem huius Dei, cuius participatione sit beatus. Dissiniuit

. quoque

238쪽

quoq; finem boni esse, secundum virtutem vivere, & ei soli euenire posse, qui notitiam Dei habeat, & imitatione: nee esse aliam ob causam beatum. Ideoque non dubitat hoc esse philosophari, Amare Deum, cuius natura sit incorporalis. Qii in sententia quum in aliis pene rebus caeteros omnes philosephos vincat, tuc seipsum superat, nec immerito diuinus dictus est, non quod Hieremiam prophetam audiuerit, vel scripturas septuaginta Propheticas in sua peregrinatione legerit. Quippe Augustino testante diligenter supputata temporum ratio Platonem indicat a tempore quo prophetavit Hieremias,centum ferme annos postea natum fuisti. Qui quum octoginta & unum vixisset, ab anno mortis eius usique ad tempus quo Ptolomaeus Rex AEgypti scripturas Propheticas gentis Hebraeorum de Iud a poposcit,& per septuaginta viros Hebrare,s qui etiam Graecam linguam nouerant, interpretandas, hanendasque curauit, anni ferme reperiuntur sexaginta. apropter in illa pere rinatione sua Plato nec Hieremii videre potuit lato ante efunctu, nec easdem scripturas septuaginta legere, quae nondum fuerant in Gr cam linguam trassatae, qua ille pol-

Iobat. Sed forte quia fuit acerrimi studij, sicut AEgyptias

ita & Mosaicas scripturas per interpretem didicit colloquendo, quid contineret, quantum capere potuit addisces. Insuper AEgyptiorum philosephia fuit peruetus, a Chaldaris magna ex parte tradita, imprimi'; ab Abraham: quo in studio multa diuina comprehedere potuit. Quid mirum ergo dum scribit Apostolus ad Hebraeos, Credere oportet Hebr

accedentem ad Deum, quia est,&inquiretibus se remun rator sit. Nam credere Dei unitatem,& eius aeternam remu inerationem, semper fuit post lapsum, homini plena ratione utenti, praeceptum. Quaequidem duo, perpenso ordine rerum, conditioneque fragilis natur. aediscussa, argumento tam efficaci demonstratur, ut neque in contrarium aliquid validu adduci possit. inare etia ante legem reuelata tenebatur primi homines pro tepore induciarii perfecti usus rationis non habere hunc actum, Credo non esse alique Deu: Znam semper tenebantur veste quod recta ratio dictabat. Et dum ita natura bene uterentur,statim prope aderat Domit

239쪽

Gen. II. Ioan . .

nus Invoeantibus eum, ipses illuminando quantum eline cesse erat ad salutem, siue per hominem siue per angelum. Vti& Cornelio contigit, de quo in Actis Apostolorum. Adde quod semper a constructione mundi fuerunt aliquifamosi cultores unius Dei:prout ante diluuium, Gen. cap. s. enumeratur ab Adam usque ad Noe,decem duces fidem

unius Dei sectantes:apud Gentiles etiam fuit Iob vir iustus S timens Dominum: legimusque Adam docuisse filios suos Altissimo sacrificare. Q omnia satis indicat semper fuisse homini possibile si voluit peruenire ad fidem cognitio-nόmque unius primae causae, aqua caetera Omnia emanant,& ita saltem implicitam fidem uni is Dei assequi. Quapropter semper etiam fuit post lapsum homini necessaria fides

Alediatoris videlicet quemadmodum credebant unum Deuremuneratorem inquirentium ipsum, ita crederent eum de salute hominum curam habere. Quum enim cernerent naturam humanam varie aegrotam, &adiutore indigere, ipsum vero creatorem esse bonum, qui suam creaturam diligeret, existimare oportuit ladem Creator se ae creaturae misereretur, & eum sanaret. Quae fides implicite fuit Mediatoris. De qua Actorum cap. 4, Non est in aliquo alio salus, neq, aliud nomen sub c lo datum hominibus, in quo oporteat nos saluos fieri. Modum autem, siue quona pacto Deus humanum genus redimeret, explicite credere tunc non portuit: neque obligabantur mortales pensitare esse peccatum originale, quo in Adam singuli peccauerunt: nam istud ex reuelatione habuit Moyses: fuit tamen ante circuncisionem pro tempore legis naturae, ista fides signo sensibili protestata medicina cotra labem hanc originalis: sicut postea contra id valuit circuncisio,& nunc baptismus. Vti pe belle scribit Gregorius, talia asserens, Q d apud nos valet aqua baptismi, hoc egit apud veteres vel pro paruulis sola fides, vel pro maioribus virtus sacrificis. Et sorte quicunque actus satis protestativus istius fidei interioris iussiciebat in parente ad emundationem originalis, vel pro se, vel pro paruulo: sicut & nunc adhuc non est nobis praecisa forma sacramenti matrimonij, sed quicunque actus sufficientπ

eclarans consensum inter contrahentes,facit contractum cui iure

240쪽

I Iure diuino positivo connectitur sacramentum, a quo inde oritur indiublubilitas: testante Matthari , Ouos Deus coniunxit homo no separet. Unde talibus verbis, Comme- do tibi paruulum meum, Prima causa, quaecoque sis, potuit pater suum filium emundare: quanuis non improbabile sit etiam tunc fuisse aliqua signa sensibilia instituta, hae fidem declarantia, licet pro his certum quid n5 habeamus. -- replum videtur existimare parentes fideles pro paruulis re-c enter natis nondum a culpa protoplausti repurgatis, aliquas preces funderent, vel aliquam benedictionem, adlii berent. Ecce igitur quam stolide dixit insipiens, siue Getatilis, siue Iudaeus. N5 est Deus, Quapropter sequitur, Corrupti sunt,&c.

Corruptisunt, oe abominabiles facis sunt iustudiis suis: non est qui Iaciat bonum, non es uisue ad

unum. Compi imis Gentes arguit, quae corruptae sent, quia, ut inquit Paulus, um cognouissent Deum, non sicut Deum glorificauerunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis. Putantes enim isti hominum philosophi se Dei magnitudinem in cogitatione posse comprehcdere,

perierunt, creaturas pro Creatore venerati, & obscuratum est insipiens cor corum. Nam nebula erroris ita oculos eis

fascinauit, ut mutauerint gloriam incorruptibilis Dei, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, & volucruin& quadrupedum&serpentium. Nempe usque adeo excaecatum est cor illorum, ut maiestatem inuisibilis Dei, quem ex suis factis agnouerant, non in homines, sed quod peius est & inexcusabile crimen)in similitudinem hominum mutauerint: sic formam corruptibilis hominis Deum appellantes: ut quos vivos numine donare non audebant, horum mortuorum imagines in gloriam Dei reciperent. Quanta aegritudo, quanta stultitia, hos se sapientes appellare adstam damnationem, apud quos plus mortui possunt, quam vivi, & mortui potiores sunt vivis A vivo enim Deo Iecedentes, mortuis fauent. Propter quod hae idololatria Matth.

SEARCH

MENU NAVIGATION