Viginti septem Psalmi interpretati authore Adriano Lametio Henencurio, doctore theologo, ambianorum decano, & Nouiomensium archidiacono. ..

발행: 1547년

분량: 680페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

deret, quae nec possessiones in terra, nec in urbibus diamos habere permittit. Et quid dico domos in ec plures tu-Mau. Io. nicas, nec multam concedit possidere pecuniam. De qua Nicolaus Papa tertius in cap. Exiit qui seminat Duas siquidem paupertates C H R i s T v s instituit: prima fuit pro illis qui praedicaturi mittendi erant in Iudaeam , ad annuntiandum aduentum Regis, quae est, Nihil proprium habere sub caelo, nec in speciali nec in communi: immo in re quae usu consumitur uti scribit Occam in opere nonaginta dierum tantum habetur nudus usus facti, quemadmodum & seruus licite utitur pane & vino magistri sui, absque tamen ullo ilIorum dominio: & hanc paupertatem approbat Dominus . Matth. cap. io, Nolite posside-- Te aurum nec argentum, nec pecuniam in zonis vostris,' non peram, nec duas tunicas, nec calciamenta, neque virgam : dignus est enim operarius cibo suo. Quae propterea ita statuiri s s v s ait Hieronymus) ne causa lucri & non causa salutis sui, Discipuli praedicare viderentur. De qua paupertate sermo est in pr. aedicto capite, Exiit qui seminatrquae vere hodie est Franciscanorum, quorum bonorum do Leuit. 1 f. minium penes sedem Apostolicam residet, sicut Deus sibi reseruauerat dominium terrae promissionis, relicto usu i- Deut.13. psis filiis Israel, prout in Deuteronomio dicitur, Ingressus vineam proximi tui, comede uuas quatum placuerit. S

cunda paupertas est pro illis qui fixi mansuri erant in congregatione. Et ista dicit nihil habere ut proprium, sed praei ci se ut commune. De qua Actorii cap. 4, Multitudinis credentium erat cor unum & anima una, nec quisquam eorum

quae possidebat suum esse dicebat, sed erant eis omnia communia. Qui ita vivunt, coenobitae vocantur, quae vita tanto felicior, quanto statum futuri seculi propius imitatur. t. Cor. is. Vbi omnia communia, quia Deus est omnia in omnibus. De hac paupertate loquitur Ioannes vicesimus secundus, in cap. .um inter nonnullos. Sed utranque hanc paupertatem Christus diuersis temporibus facio approbauit. Primam, Lucae cap. 8. nihil possidens, ut peculium vel commune, sed solum vivens ex his quae deuotae scaemine sequetes eum, administrabat. Nam ut inquit Beda antiquus mos

262쪽

PSALMUM XII ii

erat Iudaeorum . nec ducebant in culpam o mulieres sua substantia asceret doctores: quod & in Veteri lege, de Sunamite illa scribitur, quae selita sit Eliseum recipere,& ponere ei mensam & panem dc candelabrum, &c. Secunciam autem paupertatem laudauit Lucae cap. 22,dicens Aposto lis, Quando misi vos sine cacculo& pera & calciamentis, nunquid aliquid demit vobis 'At illi dixerunt, Nihil. Dixit ergo eis, S cd nunc qui habet sacculum tollat, similiter &peram,&c. ubi glosa interlinealis, In hoc nobis datur exe Plum, ut nonnunquam causa instante de nostri propositi xigore sine culpa intermittere possimus. Itidem gessit Ioannis cap. I 3. loculos suos Iud. E committens:&tunc primum

inquit Augustinus Ecclesiae, pecuniae serina est instituta, ut intelligeremus quod praecepit non cogitandum esse Matth. de crastino, non ad hoc fuisse praeceptum, ut nihil pecuniae seruaretur a sanctis: sed ne Deo propter ista seruiatur, &propter inopiae timorem iustitia deseratur. QDrit ergo nunc David sub forma peregrini incolatus, ut intelligas

quod loquitur de mansuro recognoscente terram esse Dei,& se incolam. Aut si legas Quis habitabit, &e.)hic Dauid exprimit mores ministrantibus in templo Domini de-0deratos. De quibus Levitici cap. et i, Omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet oia ferre hostiae; Domino: si caecus fuerit, si claudus, si vel paruo vel grandi 5c torto naso, si fracto pede, si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculis, si iugem scabiem, si im- inem in corpore, si herniosus. omnia praesigna quales in ima debebant clie sacerdotes & pro veteri & pro nostra noua lege: qui sicut praesiunt honore, ita subditos sibi populos virtutibus praecellere habent, tanto quanto saul ab humero reliquum populum superemia I Kς 'φ' nebat. Pro hoc aute meminit regius Vates de tabernacu lo ut simul Ecclesiam intelligas. Nam suo tempore uti scribitur I. Paralipo. cap. 3 6. arca adhuc fuit sub tabernaculo quod ei tetenderat. Non enim aedificauit domum Domini, sed Salomon filius eius. Ille quippe inquit Hierony- 2. Reg. itanius occidit Uriam Etheum, moechus extitit in Bethsabea:

μ quia erat vir sanguinarius,non ut plerique existimant

. r. iij.

263쪽

EXPOSITIO

propter bella, sed propter homicidium: templum Domini

aedificare prohibetur. Tabernaculum vero quum proprie accipitur, belli res est, unde & Contubernales milites din cuntur, tanquam simul habentes tabernacula. Quare tabernaculum hoc, tempore Dauid & Mosis, quod titit mobile, Ecclesiam militantem figurauit, in qua ad triumphan Hebr 3' tem peregrinamur: quemadmodum testatur Paulus, dices, Non habemus hic ciuitatem permanetem, sed suturam inquirimus. & χ.ad Corinth. cap. s, Quandiu in hoc corpore sumus,aDeo peregrinamur. Tabernaculum quoq; hoc quuproprie sit belli atque militantium, antesignauit pr sentem Ecclesiam, in qua contra diabolum dimicamus. Porro meminit diuinus Psaltes de monte sancto Dei, quiquidem fuit' . mons Moria in Hierusalem, electus ad cultum diuinitatis: in quo aedificatum est postea templum, in quo vidit Iacob scalam,&c .in quo fide obtulit Abraham Isaac filium suum, quum tentaretur: in quo ne Isaac a patre occideretur te- Antiquit. ne Iosepho) produxit Deus ex improuisbarietem ad sacri-Iud. lib. i. scium. Sed templum istud quod postea in hoc monte aediscatum est, figurauit permanentem dc perpetuam, quam in caelesti patria speramus, vitam. Vnde intuere quam pulcherrime varios sensus iam apta verba distingant. In tabernaculo dicitur quis habitare, qui adhuc in huius seculi agone contendit: in monte vero quis requiescit, quando iam unusqliisque fidelium post labores huius vitae,arternae pacis securitate reficitur. Nune incipit David suum aue pugilem aut ministrum in Ecclesia militante depingere, ex his sanctissimis institutis qui voluit Dominus suo in Popum to Israel obseruari.

Gen. 22.

cap. 32.

Qui ii inditur sine macula, Ο operatur tu

tiam. En dicitur qualis quisque in Ecelesia siue ad ministeriasue ad sacerdotium praeficiendus. Is ingrediatur sine macula: seu potius, ut Graeca dictio verius significat, ire prehensibilis ambulet. Quare,sententia Origenis, requi

titur in ordinando sacer sole, etiam populi praesentia, ut sciant

264쪽

sciant omnes & certi sint qud i qui praestantior est ex omni plebe, qui doctior, qui san ior, qui in omni virtute eminentior , ille legitur ad sacerdotium . Utinam adhuc nunc pro hoc rite apud nos seruaretur quod statuit primum Braccarense concilium , decretisque Zoetimi papae iterum ad memoriam reuocaretur. Si enim sacerdotium integrum fuerit , tota Ecclesia foret: si autem corruptum fuerit, omnium fides & virtus marcidi est. Nam scut quum videris arborem pallentibus soIiis, intelligas ruta vitium habet in radice: Dc quum videris populum in-isciplinatum, sine dubio coghoste quia sacerdotium eius non est fanum. Vnde admonebat Paulus Timotheum, dicens, Manus nemini cito imposueris, ne videlicet quis facile accipiat Ecclesiasticam dignitatem, nisi prius de vita &moribus eius fuerit disputatum: ut dignus, approbatus minister aut secerdos constituatur. Hoc enim est manus clio imponere inquit Leo Papa ante maturitatem aetatis, ante rempus examinis, ante tempus emeritum obedientiae, ante experientiam disciplint, sacerdotalem honorem tribuere non probatis. Nolo tamen negare quin aliquando iuuenest rouehi liceat. vii Paulus Timotheo scribenat, Nemo ado x Tim escentiam tuam contemnat, sed id cautissime fiat, putasia perte multam frugem de se postea promittat ipsa iuuentus.

Hoc unum vero maxime ministros Ecclesiae deterrere habet, nequani que indigni ad Gnctancienda accedant, aut stetestas blasphemias suas neque enim preces diuerim, ait Dionysius) sacris aris inserant. Nam communis doctorum sententia est, Quicianque minister Ecclesiae exequitiir in peccato mortali actum sui ordinis , nouo mortali peccat:

quia contemnens sacramentum. Et Levitici cap. 22, voluit lex, Omnis homo qui accesserit ad ea quae consecrata sunt, in quo est immundicia, peribit coram Domino. Itaque estote mundi, vos qui portatis vasa Domini. Nam dicit Dionysius de caelesti hierarchia, Immundis iacta symbola&signa sacramentalia tangere nefas est. Porro subnectit Propheta aliud requisitum ad debitum pugilem, vel ministrum in Ecclesia, Is stilicet operetur iustitiam. Non dicit operetur castitatem,operetur sapientiam, operetur fortit r. iiij.

265쪽

dine. Iumila legalis sola magna virtus est& mater omniud

quam si damnaueris, Solem emudo substraxisse videberis. Ipsa enim generalis virtus & concordia aliarum,praesertim quum rectificet atque regulet omnes alias virtutes iuxta

medium suum, actus quoque humanos in debitum finem dirigit, sicut & tantundem de prudentia, generali nomine sumpta, Plato dicebat. Caeterae virtutes habentem delectat, iustitia non solum habenti, sed & aliis prodest, reddens Vnia cuique quod suum est. Pingitur caeca, quippe non nouit pamtrem vel matrem: nouit personam,no acceptat, Deum imi

latur. Ea remota inquit Augustinus) quid sunt rKna, nisi magna latrocinia 3 nihil quoque tam inimicum, quam iniustitia, ciuitati: nec omnino nisi magna iustitia geritur aut stare potest respublica. Atque ex his collige tunc esse republicam, id est rem populi iuris consensit & utilitatis communione sectati, quum bene ac iuste geritur, siue ab uno Rege sue a paucis optimatibus, siue ab uniuerse populo. At sicuCicerone de republica disputante, loquendum est, dostramas quum rempublicam sicut picturam accepit egregiam,

sed evanescente vetustate, non modo eam coloribus iisdem quibus suerat, renouare negligit, sed ne id quidem curat,vt formam saltem eius, & extrema tanquam lineameta seruet. QMd enim manet ex antiquis moribus, quibus lapietes dixerunt rem stare publicam quos ita obliuione obloletos videmus, ut non modo non colantur, sed etiam ignorentur. Iustitia videtur nunc non esse viva moribus, sed tantum picta coloribus. Veruntamen regius Psaltes ostendit quia sit operari iustitiam,dicens, Qui loquitur veritatem.&c.

Qui loquitur ueritatem in corde suo: qui non e 'dolum in Ingua sua.

Iustitι novae legis explicatur, Matth. aei cap. s. his verbis, , Nisi abundauerit iustitia vestra plus quam Scribaru & Phariisorum, non intrabitis in regnum caelorum. Sed tametsi . quidam in expositione laborent, volentes annotare superabundantiam esse in nouo quae non obseruaretur in veteri

Instrumento,quum tamen & in illo mali actus & mala c cupiscentia

266쪽

cupistentiaorohiberentur,nobis nunc sussiciet in hoc maior iustitiae abundantia quam Scribarum & Phari eorum quia illi secundum opera magis iusti appellari, quam secu-cium voluntatem assectabant. Inde nonnulli senserunt lege

veterem selum cohibere manum, non animum: quanuis v-trunque prohiberet. At fatemur,serte duntaxat opus exterius puniebat:& tantum extenditur coactio legis, quantum insitato dicenarum per legem determinataru se habet. Proinde iustitia Christiam modo exigit, veritas sit non solum in corde, sed & in lingua ac opere: ut sicut corpus & anima debent in patria prςmiari, ita nunc totum hominem iustitia sanet. Est autem veritas testante Philosopho virtus per Ethic. . quam homo talem in verbis & factis se ostendit exterius qualis est interius. Nonnulli in labiishabent veritate, quam in corde non gestanti ut si aliquisdolose ostendat viam, scies in ea esse latrones, & dicat, Si hac ieris, a latronibus tutus eris: & contingat ibi latrones non inueniantur: verum ille loquutus est, sed non in corde suo: & propterea fallax dicitur: aliud enim putabat, & nesciens, veru dixit. Quare mendacium inadaequationem sermonis ad rem, aut ad proseretis intentionem includit. Mentiri autem, unam tantum falsitatem dicit, scilicet inadaequationem sermonis ad intentionem siue credulitatem mentis. Vnde Augustinus aliter Mendacium, aliter Mentiri dissiniuit: nam sententia eius, Mendacium est falsa significatio vocis cum intentione fallendi, id est falsum dicendi: quippe nusquam aliter in loco esset medacium. quandoquidem sic neminem decipere in- tedimus. Sed Metiri est loqui contra illud quod animo sentimus. Quadere Abraham, Gen. 22. seruis in immolatione Isaac, dicens, Ego & puer reuertemur ad vos: non est mentitus licet filium occidere crederet. Nam ut ait Apostolus Hebr. ii. ad Hebr. fide obtulit Abraham Isaac, quuna tentaretur, arbitrans quod & a mortuis suscitare potens est Deus. Credidit enim se cum filio post eius suscitationem reuersurum, in Gen. 2M quo promiserat Deus, multiplicationem seminis: nec facile Abrahae mendacium est impingendum, cuius vita & obedientia omnibus caedunt in exemplum. Itaque parum cst verum loqui, nisi etiam in corde ita sit. Multi loquuntur verib

267쪽

tatem in labiis, sed non in corde, qui videntur Tera dicere sed cor cum labiis non senat. Quapropter omae mendacisspeccatum est. Nam quum loquela data sit homini ad expri .

mendum conceptum animi, quotiescunque aliquis loqui-ttir quod in animo non habet, abutitur sermone: de is abusus rei, peccatu mest, quia sic utitur creatura Dei contra Gnem proprium. Quamobrem nuquam mendacio tanquam helleboro utendum est ad custodiam virtutum, vel salutem suam, aut proximi seruandam. Non enim sunt facienda ma-Ia, ut inde veniant bona. ad Rom. cap. 3. neque aliquis ducendus est ad aeternam salutem opitulante mendacio, ait Au, gustinus, sed semper infinitus Deus magis quam proximus diligendus. Nec Abraham Gen. cap. ia. dicens Saram esse sororem suam, mentitus, ut vitam scrvaret, sed caute veritatem celauit. Nam filia fiatris in Scriptura etiam dicitur soror, ut patet Gen. cap. 2o. Sic enim Loth, qui eodem gradar ungebatur Abrahae, dictus est eius Dater. Geii. cap. 13. Ex

quo facto animaduerte ait glossa quandoque licere hostε

per aequivocationem deludere, dicendo de eo qui quaeritur ad iniuste occidendum, Non est hIc, pro non comedit hic. Istud tamen ita fiat ut nusquam coram quo veritatem interrogati agnoscere debemus, illi colemus, sed semper verum Gen. e illiu interrogantis respondeamus. Sie Iacob dicens Isaac patri suo, Ego sum Esau primogenitus tutis, non est mentitus qua rebat enim pater de eo cui benedictio debebatur. Propter quod non decepit patrem: ipse e- c. i. dignit*te ς Oscio erat Esau. Nani matri praegnanti praedictum er. at, Maior seruiet minori. quemadmodum Ginili ratione de Ioane Matthaei cap. 13. dixit Dominus, Ipse est Helias. Harc si ita observemus, non erit dolus in lin- gua nostra. Est autem quidam dolus pietatis, qui aliud nomincludit nisi prudentem occultationem veritatis: & is non reprobandus, si cum modo & requisitis eircunstantiis fiat. Vicesima secuda quavi. r. Vtilem. Nunc aute damnatur dolus Daudis videlicet quia aliud ore profertur, aliud pectore tegitur. De quo Ecclesiastici cap. 1, V duplici corde de labiis scelestis, & peccatori terram ingredienti duabus viis. Desosis enim quum aliud cogitet, & aliud dicat, & frequ ter quod

268쪽

quodDei est, o Gτe exhibeat, licet ardenter quod muniadi fit cogitati,ne quaerat, sic tortuose & non plana via graditur. Quare lacobi cap. i. scribitur, Vir duplex animo inconstatast in omnibus viis suis, qui vult gaudere cum si culo,&gaudere cumDeo:qui de bonis quae agit, non Deu, sed fauorem quaerit:cuius quum oculus, id est finis simplex Matth. c non siit neque corpus, id est opus lucidum esse potest. sequiturin litera, alia pars iustitiae: Nec fecit proximo suo

malum, & cxtera.

Nec fecit proximo suo malum, O opprobrium 'non accepit aduersus proximos suos.

De parabola, Lucae cap. io .omnes homines nobis proxumi sunt,& nulli debemus malum facere, sed quod quisquesbi non vult fieri, alteri ne secerit. Nam scriptu est, Diliges Matth. 2α. proximum tuum sicut teipsium. Quare nemo peccet in proximum corde, malu contra eum codiritando, aut lingua ipsi in facie exprobrando, vel opere eu laedendo, sed charitas comunis sit ad omnes, etiam ad aduerstrios. -d si de ini- Roma. it. micis nobis pr cipitur, ut si esurierint,demus eis cibum, sistierint, demus eis potum :&haec facientes congeramus zarbones super caput eoru, quato magis de his qui n5 sunt inimici 3Neque vero hoc quod dicitur, Hoc enim facies carbones ignis congeres super caput eius, in maim partem accipiendiim est, sed in bonam. Quyndo enim inimicis nostris praebemus beneficia, malitia eorum nostra bonitate si peramuς, & mollimus duritiam, iratumque animum ad . . mollitiem Se beneuolentiam flectimus, atque ita congerimus carbones super capita eorum. De quibus scriptum est, Sagittae potentis acutae mim carbonibus desolatoriis. Vt Psal. rt quomodo de altari a seraphin carbo sublatus, Prophetae Esa. s. labia purgauit, ita & inimicoru peccata purgentur , & vin- Rom. Iucamus in bono malum ι & benedicamus maledicentibus, Luc. s.& imitemur Patrem nostrum, qui solem suum oriri facit su- Matth.

per bonos & malos, & pluit se per iustos & iniustos. Sequitur, v T opprobrium non accepit aduersus proximos.

Nonnulli He clarius legunt, Et opprobrium aduersus pro

269쪽

LGe. et Zximum non sistinuit: tanqualm utrunque malum se. & deerrahere,& dementem audire tametsi opprobrium equi primis ad derisionem tendat.) Sane ridicllum est accusare aliena & non seipsum potius, qui facile ab his capiatur. mare inquit Hieronymus nulli detrahas, nec in eo te sanctum putes, sic aeteros laceres. Accusamus saepeqnod facino clipses diserti in nostra vicia in dehimur. Nunquam Christianus talles detractores videat, nec huiusmodi hominibus applice-

aduersus statrem tuum loquebaris, & aduersus filium matris tuae ponebas scandalum:& iterum,Fili; hominum den tes eorum arma& sagittar. S alibi, Molliti sunt sermones eius super oleum, & ipsi sunt iacula. & apertius in Eccl silentio sic qui fiatri suo oculte detrahit. Sed daces, Ipso non detraho, aliis loquentibus quid facere possum Ad excusandas excusationes in

luditur. Nequaquam mea sed Apostoli sententia est, Nolite orare, Deus non irridetur. Ille in corde, nos videmus an facie. Certe quemadmodum complacentia & gratulatio Iudaeorum in homicidio Iacobi per Herodem, eausam dedat cur voluit ipse apprehendere & Petrum . Actorum' audit verba mendacii, ausa est a ministris doli Sc mendacis: atque nos, qui lubenter obscoena vel diffamatoria audimus ., de illis delectamur, ac pascimur, causa sumus scurrilitatis eorum qui coram mensis nostris lubrica aut turpiloqua euomunt. Sa lomon dicit in Prouerbiis, Ventus Aquilo, dissipat nubes. α vultus tristis, linguas detrahentium. Sicut enim sagitta simittatur contra duram materiam, nonnunquam in mittentem reuerticiar, & vulnerat vulnerantem. Illudque completur Facti sunt mihi in arcum prauum, & alibi, ut mi tat an altum lapidem, recidet in caput eius. Ita detraM quumstem faciem viderit audientis, immo ne audientis quiem, sed obturatis aures suas ne audiat iudicium sanguinis,

fico conticescat, pallet vultus, haerent labia, saluia sccatur.Vnde adem vir sapiens, Cum detractoribus inquit ne

270쪽

Ostoris, quonia repente veniet perditio eoru, & ruinam utriusque quis noultZtam scilicet eius qui detrahit, quam di ius qui audit detrahentem. Veritas angulos non amat,nec quaerit susurrones. Timotheo dis itur, Aduersum presbyterum accusationem cito ne receperi , peccantem autem coram omnibus amue, ut & caeteri metum habeant. Non est facile de prouecta aetate credendum, quam & vita praeterita defendit, & honorat vocabulum dignitatis. Verum quia homines sumus, & interdum cotra annorum maturitate puerorum vitiis labimur,si me vis corrigere delinquete,aperte increpa tatuni, ne occulte mordeas. Corripiet me iustus in misericordia,& increpabit:oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Que enim diligit Dominus, corripit. castigat aute omnem filiu quem recipit. Et per Eiciam clamat Dominus, Popule meus, qui beatos vos dicunt, s ducunt vos,& semitas pedum vestrorum supplatant. Quid enim mihi, si aliis mala reseras meat si me nesciente peccatis meis, imo detractionibus tuis altu vulneres, & quu ce tatim omnibus narres, sic singulis loquaris, quasi nulli dixeris alteri:hoc est non me emendare, sed vitio tuo satistacere. Praecipit Dominus peccates in os argui debere secreto, vel adhibito teste: S si audire noluerint, referri ad Ecclesia: habendosque in malo pertinaces, sicut etbnicos & publicanos. Η c expressus loquor, ut fidelem ouemque renatum in Christo, de linguae aurium prurigine liserem, atque nullIus Iubenter aut temere recipiat criminatorem, sed ante ei non credat, quam dicita sua probauerit. Vnde subnectit Propheta, Ad ni tum deductus est, & caei.

Ad nihilum dedams est in constedia eius mi

Imus: entes autem Dominumglori L

En adhuc sequitur alia pars iustitiae Christianae. Bonus siquide floccifacit malignum detractorem ac semper Scripturae meminit dicentis, Noli diligere detrahere,ne eradiaceris. Pauci admodum sunt qui huic vitio renuntient raroque inuenies qui ita vitam irreprehensibilem cxhibero v lint, ut non libenter reprehendant alienam.Tantaque hu

SEARCH

MENU NAVIGATION