Viginti septem Psalmi interpretati authore Adriano Lametio Henencurio, doctore theologo, ambianorum decano, & Nouiomensium archidiacono. ..

발행: 1547년

분량: 680페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

1 o EXPOSITIO abominabiles facti sunt in studiis suis, affectibus videlicet

verbis atque gestis. Hoc modo enim Dei maiestatem dc gloriam minuerunt, ut his quae minima &praua sunt, similitudinis Dei honorem darent. Primi horum Babylonij Deum vocaverunt sigmentum Beli, cuiusdam quondam hominis mortui, qui principatum in eos dicitur egisse. Coluerunt & serpetem dracone, quemmccidit Daniel homo Dei, Danie. δε cuius similitudinem habent. AEgyptij autem colebat quadrupedem, quam dicebant Apim, in similitudinem vaccae. Q d malum imitatus est Hieroboam, vaccas instituens in

3. Reg. 3 a Samaria, ovibus sacrificarent Iudaei:&volucres, quia cora-SOseet i s cina sacra habent Pagani. Haec ab his facta sunt qui se sapietes existimauerunt in mundo: quia enim inuisibilem Deum non honorauerunt, ista faciendo, nec his quae visibilia senesapere potuerunt. Itidem fecerunt Romani & Graeci, excepto quod simulachra hominum pro diis colebant, dum AEgyptij bestias adorarent. Romanos tamen plus quam annos centum & septuaginta Deos sine simulachro coluisse. - testatur Augustinus lib. 4. de Ciuitate Dei, nec fuit apud

eos neque picta, neq; ficta Dei prius species: sed in his prioribus centum & septuaginta annis templa quidam aedis ..cabant, sacraque tuguria erigebant: simulachrum vero nullum corporeum dicabant, perinde atque nefas esset deterioribus meliora assimilare, neque aliter atque intelligentia

Deus percipi possit. Sed postea Tarquinius priscus vanitate&stultitia Gr: aru religionu, Ethruscarumq; domi imbutus, Romanos edocuit simulachra diis ponere: sicut prius Numa ipsis templa erexerat. Sed forsan insinuabit aliquis Quid nunc dicemus de nosti is, qui & sanctam Trinitatem imaginibus depingunt 3 Etsi vero super hoc controuersiaqu Lm videatur, nihil tamen improbabile existimo, si ad denotandum simplicibus trinitatem persenarum, in diuinis Pater sub imagine antiqui dierum, Filius in forma hominis assumpta, & Spiritus sanctus sub columbae specie

tradantur . Danielis enim cap. 7, ipse Pater antiquus dierum nominatur.& ad Philippenses cap. 2, de Filio ait Paulus, Semetipsum exinanivit, sermam serui accipies, in similitudinem nominum factus, & habitu inventus ut homo.

Porro

242쪽

Porro stiritus sanctus in columbae specie supra Christium Matth. a baptizatu apparuit. Hoc modo inuisibilia per visibilia,qu,

tum possumus,c5prehendimus:mEnsque nostra istaru imaginu inspectione ad credenda mirabilia diuinitatis opera quae maxime repraesentant excitatur, atque coram ipsis diuinas personas adoramus : sicut neque adoro imagine Christi, quia lignu, nec, quia imago: sed adoro Christu cora imagine Christi:praesertim cum haec imago Christi excitet me ad amandu Cnrisia. Aliud est enim picturam adorare, aliud per picturae historia quid sit adoradum addiscere.NIquod legentibus praestat scriptura, hoc idiotis cernentibus dat pictura: in ipsa legunt, qui literas nesciunt, atqueipsis pro lectione pictura est. Sed adhuc pictura maiorem fert opem contuentibus, ad quippiam designandum, quam scripturarvnico siquidem contuitu ipsa imago proponit oculis inspectantium ea quae exscriptura non nisi paulatim, Sc per Iectiones ipsius moram atque successionem possunt comprehedi. Multo itaque celerius obiectat imago nostris obtutibus id quod signatur per eam, quam scriptura. Quare, A. de of Inquit Damascenus, quum non omnes calleant literas, ne- thod. fide. que lectioni vacent, excogitauerunt patres velut quosdam eap. i . triumphos in imaginibus describere, ad velocem memo- 'riam. Inde sepiustule accidit non habentes prae oculis Domini passionem facti obuii imagini crucifixi, procidentes

adoremus Christit, illiusque passione veneremur. Quapro&cinctorum in templis ac viis publicis religiose eriguntur, quarum usus filii etiam tempore quatuor primorum generalium conciliorum receptus. Mod & ita fieri approbat cap. Venerabiles de consecra.di1tina. tertia. Neque olim Dominus Exodi cap. zo, prohibuit absolute filiis Israel facere sculptile: ipsi enim' in te-plohabebant duos Cherubim aureos, Exodi et s. sed illud

latum sculptile vetat emgiari, cui diuinus cultus exhibeatur, more idololatrarum. sic igitur ibi, uti & nunc, solum exploditur idololatria, retrahunturque mortales a cultua lorum, in quo nullus facit bonum:quia qui cum Christo non colligit, spargit:&qui non est secum, contra eum Matui. 1 Leu. -d vero nunc in praesenti versiculo sequitur, Nori

243쪽

Psal. 87. est usque ad unum tametsi plures dicant istud in eodice Hebraeo non inueniri, tamen hanc sententiam quae digna sierecipiatur cum sacris doctoribus exponemus: ut sit exceptiua loquutio, cis RisTVM a communi labe heneris humani excludens , tanquam nullus eo dempto a natura bonus sit: sed ipse selus est inter mortuos liber:quemadmodum si dicimus, Iste ager usque ad mare tenditur, non utique simul computamus &mare. Seu ut hae duae negationes, N o N est qui faciat bonum, NON est v ue ad unum, adhuc tibi magis eluceant: certe solus est Christus sine quo bonum aliquod incipere vel implere fragilis natura non valet. Quamobrem iure negatum est ullum facere bonum, nisi usque ad ipsum fuerit, eo miserente, peruentum. Sed interim qui peccant, sunt inexcusabiles, quia Dominus de caelo prospexit,&c.

Dominus de caelo pres missuper filios bomisciit uideat si est intelligens aut requiros Deum.

Esa. Prospicit per animas sanctas Dominus quas saepe Caeludicimus,quae & sedes eius sunt, non quod aliquid Dominulateat, sed ita Deus per iustos, prospicit peccatores, ut per

studiosorum opera, malorum iniustitiam arguat. Nunc vero honoratius Iudaeos appellat filios hominum, ad ratione compositorum, propter unius Dei cultum, quem aliquado seruauit Synagoga:&illos Israelitas prospexit, quia imprimis ad eos mini Filium seu, qui inter eos de tribu Iuda, secundum carnem, descendit: quemadmodum testatur paulus ad Heb. cap. 7, licens, Manifestum est quod ex Iuda ortus sit Dominus noster. In qua tribu nihil de sacerdotibus Gen 'η s. Moyses loquutus est. Quibus patet iuxta Prophetiam Iacob Dominu ex Iudaea venisse, nisi forte quis dubitet quia Luc. r. . Helizabet quae suit de tribu Levi) dicitur a Luca cognata beatae Virginis, matris Christi. Sed iuxta Ambrosium, morem Hebraeorum attendas, qui omnes Iud. aeos cognatos apRom. s. pellabant:dicente Paulo, Optabam ego esse anathema pro fratribus meis, cognatis secundia carnem. Adde quod Helin

c. r. zabet dicitur de Aiabus Aaron, siue quia nupta Leuitico, proinde

244쪽

, oinde de familia Ze filiabus Aaron: aut quia Esmeria Q.

ror beatae Amiae, Sc mater ipsi Helizabet,nupsit Levitico, quu&uibus Leuiciam reliquis tribubus misteretur. Nee

est quod quis obiiciat lege pro filiabus Salphat, qua, Numer. cap.vltimo,calatum erat, Unusquisque in sua tribu nuberet. Nam solum istud sancitii est pro primogenitis,& his ad quos haereditas spectabat: quales erat ipla filiae Salphat,

quae fratres ad succedendum non habebant:& istius edicti causa fuit,ne forte tandem esset commixtio sertium & h. reditatum in anno iubileo. Mulieres vero apud Hebraeos, ex edicto diuino, Numeri cap. 2 7, non succedebant in haereditate, nisi illae quae non habebant fratres. Quare etiam inter Iudaeos genealogiae a viris non a mulieribus describebatur. Quid mirum ergo si ipsa Esmeria minor natu, ad quam haereditas non speciabat, extra tribum suam nupserit,& inde Helizabet nata simul sit,&de Levia patre,&cognata Virginis ex stipite matris de Iuda 3 Quippe Anna &Esmeria testante Hieronymo ambae de Iuda, quia de Be- Num ii

thleem, praesertim quum Moyses praeceperit unum quen- que habitare iuxta tribum suam. Ecce igitur quomodio Dominus oculo misericordiae prospexit Israel dilectum suum: illi enim populo mire cognoscitur datum, quod repellendo sacrilegus a se reddit alienum. Propterea vero nunc sequitur in litera, v τ videat, id est videri faciat si est intelia ligens,&c. Nempe des erat David Iudaeos intelligere& Ioan. t. sapere per Verbum factum hominem. Nam sic Messias ab eis Deus intelligi debuisset, qui multis miraculis aduentum suae diuinitatis ostendit. Hoc quoque mysterium vitae aeternae iam inde ab exordio generis humani per quaedam

signa& sacramenta remporibus congrua, quibus oportuit, per angelos praedicatum est. Deinde apse populus Hebraeus in unam quandam rempublicam, quae hoc ocra - 'mentum ageret, congregatus est: ubi per Prophetas id quod ex aduentu C H R i s T i usque nunc & deinceps agitur, praenuntiaretur esse venturum. Omnes insuper non Q lum Propheticae quae in verbis S intelligentia sunt nec ta tum praecepta vitae, quae mores pietatemque cosormant, atque illas literis continentur, vervinetiam sacra sacerdotia, '

245쪽

EXPOSITIO

tabernaculum siue templum, altaria, sacrificia, eeremonIis dies festi,& quicquid aliud ad eam seruitutc pertinet quae Deo debetur:& Graece proprie Latria dicitur, ipsis ea omnia significata & praeniitiata sunt. Quyre debuit & ipse populus esse requirens Deum, illius fide mandataque seque-

do. Eth Ie unico versiculo arcanum sanctae incarnationis aperte ostenditur, fidesque nostra & Iudaeorum ad id excitatur, atque Gentium idololatria exploditur. Per hane si uidem religionem unam & veram potuit etiam aperiri eos Ethnicorum esse immundissimos daemones, sub desim charum occasionibus animarum vel creaturaruspecie mundanarum, deos se putari cupientes, &quasi diuinis honoribus eisdemque scelestis ac turpibus rebus superba impuritate laetantes, atque ad verum Deum conuersionem -- manis animis inuidentes: ex quorum immanissimo & impiissimo dominatu, homo liberatur quia credit in eum qui praebuit ad exurgendum tantae humilitatis exemptu, quanta illi superbia ceciderunt. Sed audiat lector censuram quae super his omnibus sequitur, Omnes declinauerat,&c. Veruntamen quia temerarium videtur quod Dauid adhue mortalis, iudicem se praestiterit omnium & singulorum hominum, dicens quod nullus est faciens bonum: idcirco nue pro hoc inducit Deum inquisitore & testem: inquisitorem quidem,quia Dominus de caelo prospexit: testem aute, se iungendo quod vidit, Omnes declinauerunt,&c.

Omnes declinauerunt imul inutilis factisunt: non est qui faciat bonum,non est usque iud unum.

Haec verba perbelle quadrat obstinatis Iudaeis, qui usq; in hodiernu die negant filiu Dei aduenisse, no cognoscctes Psal. 3 Saluatore, qui operatus est salute in medio terrae eoru : qu rum pertinacia etia insensibiles creatum couincunt. Om- nia quippe elementa authore seu venisse testata sunt. Nam ut cum Gregorio de eis quoda usu humano loquar Deum Mati. i hunc caeli esse cognouerunt, quia protinus stella miserui.& Σ . Matin i cap. z.de Magis, Vidimus stella eius in Oriete,&c. Luc. 23. Nare cognouit, quia sub plantis eius se calcabile praebuiti Nata. 27. Terra cognouit,quia eo moriete coiremuit: Sol cognouit,

quia

246쪽

IN PSALMUM XIO

quia lucis suae radios abscondit: saxa & parietes cognouexunt, quia tempore mortis eius scissa sum: Infernus cognouit, quia hos quos tenebat mortuos, reddidit. Cur ergo huc qui Deum omnia insensibilia elementa senserui, adhuc insidelium Iudaeorum corda minime cognoscunt, & duriora saxis scindi ad poenitentiam noluntZeumque c6fiteri abii Eant,quem elementa ut diximus aut signis aut scissionibus Deum clamant qui etiam ad damnationis sus cumulum euquem natum despiciunt, nascitum longe ante prssciuerunt: dc no quod nasceretur noueriit, sed etia ubi nasceretur solii. Na ab Herode requisiti locunatiuitatis eius exprimul que Matth. I Scripturiae authoritate didicerant:vt ipsa eoru scientia & il Iis fieret ad testimonium damnationis, & nobis ad adiutorium credulitatis. Porro hunc Nessam venisse eis satis demonstrat prophetia Iacob, de qua Gen. cap. Α9, Non auferetur sceptrum de Iuda,& dux de Oemore ei', donec veniat

ut mitte ius est: & ipse erit expectatio Gentium. inaequi-ε solum impleta fuit tricesimo primo anno regni Herodis Ascalonitae, quo anno teste Philone) ipse coepit primu iure regnare super Iudaeos. Na prius idem Herodes longo bello

contra Aristobolu pugnauit:&interim Ioannes Hircanus, magnus Sacerdos cui' filia ipse Herodes in uxore duxerat, . . circucidens se ob regni & eius amore a captiuitate Parthica rediit: quem postea idem Herodes, una cum ipso Aristobolo, qui patre absente regnum Iuda moderatus erat, dolo interemit, simulque omne seme Regium, & omne Regiam genealogiam destruxit, perditque pueros Betheemitas Ta-nedrim,& omnes iudices interfecit, uno dempto, qui dicebatur Baba filius Bota ut astruit Ioanes Annius) cui oculos eruit. Tum, uxorem sua, filiam Ioannis Hircani cuduob filiis ia adolescentibus, . atq; matre uxoris occisae, socru suam narrante Eusebio crudelissime interemit: simulq; testante Philone Salome serorem suam,& virii eius de tribu Iuda impie necauit. Quo tepore tandem fessi Hebrari concussionibus de tumultibus ipsius Herodis,ultro ipsi ac eius posteris regnum obtulerunt, iurantes in fide ipsius ac poster rum sese permansit ros: & tunc solum fuit verὶ ablatum sceptrum de Iuda. Nam tunc solum coepit iure regnare in Ita-

247쪽

daea, & ante duntaxat tyrannice &per usurpationem re gnabat: quippe & cui semper resistebant Iudaei, & domu sAsmonai, siue Graece)Machabarorum, aut Latine pugna' torum. Quare tcste Philone) solum sex annis idolii Herodes legitime regnauit in Iudaea, & annis uno & triginta tyrannice antea regnum occupauit: quo anno tricesimo secundo C H R I s T v s natus est, qui erat Octaviani Augusti annus quadragesimus secudus. Quapropter plurimi Iudaei tunc videtes istum Herodem alienigenam, quippe qui. ex patre Antipatro, Idumaeus,& ex matre Cypride,Arabs, in Iuda legitime regnare, primo anno huiusce veri regni dixeriit scepi: una a Iuda ablatum, & tempus aduentus Mes Gen. s. J sar adesse. Nam Deus hac prophetia Iacob dederat regnutribui Iuda, usque ad natiuitatem CHRIsTI, & tantun-Ioan. r 9. dem omnes Iudaei tacite in passione consessi sunt, licentes, Non habemus Regem nisi Caesarem: sic agnoscentes sceptrum a sua prole S tribu Iuda ablatum. Nec est quis obiiciat quod de Ieconia dixit Hieremias cap. 22, Scribe virum istum sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur. Nec enim erit de semine eius vir qui sedeat super solium David,& potestatem habeat ultra in Iuda. Quasi in eo vere Matth. i. fucrit steptrum a Iuda ablatum. Nam de Ioachim natus est Ieconias,de ouo Salatiei,de quo Zorobabel, & per ordinε venitur ad Caristum. Sed id verum est: in diebus Ieconiae non successit ei filius dictus Rex, sicut ipse patri ita succen serat. Nam in reditu a captiuitate Babylonica nodicebantur amplius Reges, ut patet de Zorobabel & aliis: de qui bus Matth. cap. i. Quare alia translatio habet, scribe virunon crescentem,&c. tamen ex isto Ieconia natus est Salati et, qui propterea teste Philone) a populo nominatus est Ner quod verbum lumen significat)nam lucerna Dauid

qui extincta videbatur, in eo suscitata est: unde Luce cap. Loe Salatiel dicitur Quiniit Neri qui quidem Salatiel genuit Barachio m. qui Barachias a ducatu populi Zorobabel

dictus est. Quare adhuc semper remansit sceptrum in Iuda, etsi amplius Reges apud eos non nominaretur,sed Duces. Adde quod tuc fuit apud eos Zanedrimina durate captiuitate Baulonica Hetbraei iudiςabant legibus suis, quibus ex

248쪽

rebus satis sceptru in Iuda seruabatur. Nam, sententia Philonis,Zane rim erat congregatio septuaginta & unius ex maioribus de tribu Iuda,& aliis tribuous ad regimen totius populi,qui a Deo instituti, Numer. cap.ri. quado iussu Des tempore Moysi septuaginta seniores aetate prouecti ac stie-tia probari delecti fuerunt, qui ipsius Moysi in populi regimine coadiutores essent, ad quos omnes legis ac fidei difficultates seu dubia declarare ac destini re,& in rebus grauibus atq; causis arduis iudicare pertinebat. Deutero. cap. I 7.& in ipsis vere sceptru Iuda residebat. Quare & in eis requirebatur sapietia, senectus, statura pulchra & conueniens, ac

peritia linguarum, qui & quatuor prima iudicia habebant,

videlicet lapidare, comburere , occidere, strangulare. Et quum aliquem condemnabant ad mortem, stabant ieitini in consistorio dolato a Sole oriente usque ad Solem occiden- e . tem: Sc tunc primum iudicium ferebant. Et sicut Moses fuits er septuaginta sibi assessores, ita in Tanedrim debebant esse septuaginta & unus:& ille unus testimonio Talmudistarum semper erat de Iuda: qua de re semper erat regimen populi Hebraei monarchicum quippe ad illum unum omnes causas arduas referebant neque sic usquam sceptrunt de Iuda recedebat. Vnde & existimant quamplurimi, Gen. cap. 6.ad veritatem Hebraicam esse legendum, Non auferetur sceptrum de Iuda:&Scriba siue Legumlator de medio pedum eius: donee veniat Silo, id est M. as. Tune primiim vero tempore Herodis Ascalonitar coepit hoc Za-nedrim deleri, quando expulsi fuerunt de consistorio do- Iato propter falsum testimonium in sanguine. Vnde Scin passione C H R i s T i Pilato dixerunt Iudaei, Nobis Ioan isdnon licet occidere quenquam e quia iam eis ablatum erat iudicium sanguinis. At si alius forsan nobiscum contendat de Machabaeis, qui de L qui fuerunt: tamen longe ante Herodem sceptrum in Iuda habuerant, quippe duces & principes totius populi hoc sufficiet ex parte matrum eos de Iuda fuisse, quum tribus Levi cum reliquis misceatur, ne cultus Dei tantum ad unam tribum pertinere videretur:& ne ipsi nimium suos fiatres grauarent, si tantum ad v- nam tribum pertineret, qui partem in Israel non habebant

q. iiij.

249쪽

Ms EXPOSITIO

Aut hla sententia Philonis notanda est, qui tradit ipses Machabaeos nusquam fuisse Duces aut Reges populi Hebraei, , sed solum habebat nudum usum defendedi Israel,&cum eis semper fuit aliquis de Iuda, ad que vere spectabat talis ducatus &sceptrum. Quinimmo asserit idem Philo ambitionem dominandi in Machabaeis fuisse causiam depressionis Regni Iudae. nam Duces Davitici spreti quidem iureis

scebantur. Nemineris tamen Philonem non scribere qui Duces de Iuda regnauerint tempore Machabarorum. Nam ut dicit Ioannes Annius philo stiuduit per Duces notiores tempora exprimere, Et ne propterea fatearis tandem potuisse fieri deficientibus viris in linea Regia, foeminae steptro succederent, qui extra tribum, puta Leuitico nubentes,sc vere sceptrum a Iuda tractu teporis transferre potuer .

QVso animaduerte quae de sceptro seu regia dignitate apud Hebraeos tradit ide Philo.Na ut ait) pro regno lex salica apud Hebrari s seruabatur, quomodo & nuc apud Gallos: quippe foeminae in hoc non succedebant. Nam Ocho t. PMa- zias, qui fuit ultimus Rex de linea Salomonis, habebat s rorem Iosabech nuptam sacerdoti, quae tamen ei non successit in Regno, sed Ioab, a linea Nathan fratris Salomonis descendens. Ista igitur de sceptro Iudae, illiusque ablatione ad perfidiam Iudaeorum destruendam, breuiter scripta sint. Enumerationε autem Ducum dc Sacerdotum in populo Israel a reditu captiuitatis Babylonicae, vide in Philone: quam omittimus, ne nimia prolixitate lectorem grauemus. Interim aute utinam his suorum historiographoxii scriptis resipiscant Iudii, quorum caecitatem nunc dure carpit propheta. Aut si ad omnes ipsum loqui' intelligas, per praesentia attende describi vires naturae, &statum mundi ante, aduentum Messiae. Et sic proculdubio vera est tota sententia liuius versiculi,quoniam ex viribus naturae nullus inuε-tus faciens bonum & hic senses directe quadrat meti Apostoli ad Rom. cap. 3. Nee obstat quod multi sancti viri fiterunt ante adiicium c H R i s T I: nam gratia, quociique tepore data est, ad tempus Messiae refertur. Iuxta illud Ioan-

Dan. r. nis, Lex per Moysen data est, gratia per I EsuN CHRI

S et v M facta. Quantum autem i via veritatis ante

250쪽

declinauerint homines, no solum sibi, sed aliis noee tes ostendit David, dicens, sepulchrum patens, &c.

sepulchrum patens estguttur eorum, taguisse dolose agebant, uenenum aspidumsub labiis eo .

Ab hoc versu usque ad eum ubi dicit, Nonne cognoscent omnes, Sc. licet iudicio Ilieronymi & plurimorum ali rum hi tres versus in Hebraeis codicibus non habeantur, sed Apostolus in epistola ad Rom. hoc testimonium conia ROM.3 'tra Iuleos partim de Deuteronomio, partim de Psalterio,

di caeteris Scripturarum locis texuit: nos tame hos tres versiculos pro viribus paucis declarabimus:quandoquidem in usum Ecclesiae consuetudine longa recepti videntur. Nunc vero sepulchrum patens vel pro Iuda is reliquIGque peccatibus, perditorum foetorem verborum significat,

qui omnes contaminat,& interficit audienteM.quippe ex abundantia cordis os eorum loquitur:& ideo non indecen- Matth. ra . ter hoc sepulchria claudendum est, ne adhuc viventibus exhalatione sita generet peste. Nam sicut sepulchru, quia patet, stetidos ociores emittit, ita & istorum infidelium guttur pestiferos sermones, abominabit Esq; blasphemias in Chri- mi&sanctam eius Ecclesia profert. Aut hoc sepulchrurecte contra istos blasphemos intelliigitur, qui occidui Sc quasi deuorant sicut sepulchrum quos spiritualiter interficiuit

per seductiones enim suas in ora, tanqua insepulchra homines coiiciunt, dc iam malis macipati, bonos, si possit fieri, deuorare volunt: ut sicut sepulchru patet ad recipieta cadauera, ita & aduersus bonos guttur eorum. Propterea sequitur, Linguis suis dolose agebant. Corrumpunt siquidem mores bonos colloquiis malis, praua sub specie boni suadentes :& ubi non audent aperte, verbis quidem nonnunquam sancta dicunt, sed malum semper in corde cogitat, aliud ore promittentes, aliud corde volutantes. Inde fit venenu aspidum sub labiis eoru. Hoc dicit Propheta, quia verba huiusmodi hominum muscipula sunt. Ad hoc enim loquutur ut decipiant, ut sicut perlabia serpentis venenum infunditur, ita & per labia horum, dolus & circumuentiones. Aspidum pessimum traditur esse venenum, quo per

SEARCH

MENU NAVIGATION