Viginti septem Psalmi interpretati authore Adriano Lametio Henencurio, doctore theologo, ambianorum decano, & Nouiomensium archidiacono. ..

발행: 1547년

분량: 680페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

ius mali libido mentes hominum inuasit, ut etiani quI ni bacul ab aliis vitiis recesserunt, in istud tamen quasi in extremum diaboli laqueum incidunt. Sed Christicola hoc malum ita effugiat,ut non modo ipse non detrahat, sed nec alii ouidem malagno detrahenti aliquando credat. Nec obtre- Matoribus, authoritatem de cosensu tribuat, nec eorum vitium nutriat annuendo. Noli inquit scriptura)consentaneus esse cum derogantibus aduersus proximum tuum: αnon accipies super illum peccatum tuum:&alibi, sepi aures tuas spinis, de noli audire linguam nequam. Est sane tale hoc vitium quod vel imprimis extingui debeat, & ab eis qui se sancte instituere volunt,prorsus excludi. Nihil enim tam inquietat animum, nihil est quod ita mobilem mentem ac leuem faciat, quam facile totum credere, & obo ectatoriim verba trierario mentis assensu sequi. Hoc est quod saepe de amicissimis etiam inimicos facit, dum concordes quidem, sed credulas animas maliloqua lingua dissociatrat contra, magna quies animi magnique est morum grauitas, non temere de ouoquam sinistri quid audire. Beatusque est qui ita se contra hoc vitium armaui ut apud eum detrahere nemo audeat. re hortatur Hieronymus, Nulli un- ouam omnino detrahas, nec aliorum vituperatione te laudabilem videri velis, magisque vitam tuam ordinare disce quam alienam carpere. Et de Augustino legimus coua obtrectatorum venenum in mensa sua scriptum habuisse, Quisquis amat dictis absentum rodere vitam, 'Hanc mensam indignam nouerit esse sibi. sed contra iustus timentes Dominum glorificat. Nam honor, testimonium est seu signum virtutis. Quid mirum ergo si tudiose exhibeturὶ Egenti quidem plus lucri, excellenti autem plus honoris inquit philoseplius)tribuendum

est. Nanque virtutis uberrimum alimentum atque praemiuhonos, omnEsque trahimur ad studiosa, gloriae & honoris Niditate.Tu vero, lector, animaduerte etiam hic radicem affectum, Ortόso; virtutis illius quam humilitatem appetamus, plenissime describi. Assectus siquidem humilis in duas est, recognosces aliud suum esse nisi malum:& propterea non tantum nihi-lifacit.

272쪽

1N PSALMUM XI ID

lifacit, sed & abominatur seipsum ad omne vitium pronu, Roma. 7

α in cuius carne non habitat bonum.Vnde ad Saulem elatum I. Regum cap. is. dicitur, N6nne quum paruulus es-

. ses in oculis tuis,caput in tribubus Israel factus es 3 Altera pars humilitatis magnificat, honorat & glorificat quicquid Dei est, quasi omnis sufficientia nostra ex eo sit, & idcirco 1. Cur timentibus Dominum defert. Nam scit in eis ipsem habi-DU. Interea autem 'uxis prospice, quid si1bnectit David. Qui iurat proximo suo, & non decipit, &c.

Qui iurat noximo suo, oe non decipit, quipe

niam suam non dedit ad usuram: σ munera δε-

per innocentem non accepit.

Comprimis Propheta dolossim iurametum damnat, atq; si exceptio firmat regula) qualiter iurandum sit, ostendit. Est autem Iurare sententia Augustini de verbis Domini

Deum in testem amimere, siue immediate in se, siue mediate creatura, no vi creatura sit testisveritatis, sed ipse De cuius perfectio & vestigiu veritatis sita in creatura relucet,&qui illius author est. Nam quum homo & falli & fallere - ponat,atque vanitati omnis creatura subiecta sit,ad Roma. - cap. 8. necesse est pro certitudine habenda, adducere testem Veracem & stientem, qui nec fallit nec fallitur: & hie seius Deus est qui non decipit, nec decipitur. Inde merito receptum est ut quod sitb inuocatione diuini testimonij dicitur, pro certo vero habeatur: & antiqui cofirmationem sermo a iis,iuramentum appellabant. re stribit Apostolus ad Hebraeos, Omnis controuersi ae sinis ad confirmationem est iuramentum. Itaque iurare ad latriam spectat, quia est protestari & profiteri Deum esse summum & infallibilem veritatem. Insuper iurado per Deum, fatemur Deum nobis superiore: iuxta illud ad Hebr. aeos ca. s, Homines per maiore sui iurat. Attame ut iuramentu debite fiat, ista observentur de quibus Hiere. ca. 4, Iurabis,vivit Dominus,in veritate, in iudicio, & in iustitia. Requiritur ergo veritas tam in conscientia quam in serinone iurantis : in constientia quidem,ut ita esse credat sicut iura in assertorio vel ita fac

273쪽

iandi, nascatur consiletudo, 3c ex consiletudine eadamus inperiurium:sicuti scribitur Ecclesiastici cap. 23, Vir multum iurans, implebitur iniquitate. Praetercaconsidera Laec pr narrata verba Christi, cotra errorem Iudaeorum dici: nani ipsi putabant solum iuramentum falsum, esse illicitum, non

autem iuramentum incautum: neque existimabam se teneri iuramento, si quadoq; per creaturas iurassent, quando ex lege audierant, Reddes Domino iusiurandum tuum. Qua-Propter duntaxat pronitas ad iurandum his videtur

hibita, ne & simul ex hac peierarent. Nam teste Augustin nemo novit nisi qui expertus est quam sit disticile de

consuetudinem iurandi extinguere,&nunquam temere facere quod aliquando necessitas facere cogit. Quod vero sequitur, Sit sermo vester, Estest, Non non, di concordat. Nam ut ait Augustinus de verbis Domini, hoc Est est, Non non, tanquam bonum est appetendum, quod am-vlius est, a malo est. Quippe quoties iurare cogeris, scias hoc heri ex infirmitate eorum quibus aliquid suades: quaertique infirmitas malum est non culpa sed poenae. Nam incredulitas huiusmodi magis est poena quam culpa. Itaque non dixit, quod amplius est, malum est. Sic igitur Mauertorium & promitarium iuramentum recipimus. ΛΩsertorium quidem,quod est respectu cuiuscunque temporis, obligat semper asserentem ut verum dicat. Promissbrium Iero, quod est tantum de futuro, exigit ut quod auis iurauit, veriam faciat: & utrunque si fiat cum obligatione ad poenam, execratorium nominatur. quod quiden:

re Augu o) est grauissimum genus iuramenti. Nam quilo uis ait Per salutem suam, salutem suam obligat Deo: duudicit Per filios meos,oppignorat eosDeo, ut hoc eueniat in caput eoru, quod exit de ore ipsius, si verum,uerum, si falsum, falsum. Nempe tametsi creatura prorsus Creatoris sit

Irutam e bonum Tel solatiu quod ex creatura recipimus i

Deo nobis conceditur,&propterea positimus ipsum Deo tanquam nostrum oppignorare. Qui propter nemo unquidolose iuret, quia Deum testem falsi facit: neque aliquando quis dolo suo proximum laedat. i. ad Thessalo. cap. 4NHiris superfrediatur & circunueniat in aegotio λζ.

274쪽

siti. Insupernusqua incaute iuremus siue rem per se mala Mati. I . promittcdo, sicut Herodes, qui nece Ioannis praestitit ne promissum negaret. De quo Isidorus: in male promissis rescinde fidem, &c. siue rem illicitam nobis pollicemur, vequi sacramento abnegaret opus consilij: siue iurando nos aliquid facturos quod non possumus: nam ad impossibile nemo obligatur. si tamen haec impotentia faciendi, posteaquam quis iurauit, contingat, quae nec tunc praeuideri debuerit, excusatur qui ita iurauit, ea tamen lege ut si forte

posthac potuerit quod spopondit, impleat. Nullus contra Iosileb. Dei praeceptum iuret, neque obiiciat quis pacem quam Iosue cum Gabaonitis iureiurado firmauit, quos occidi praeceperat Dominus. Deutero. 7. Animaduerte siquidem facere contra verba legis, & non contra animu praecipientis,' peccatu non esse. Finis autem huius praecepti Deutero. 7.

erat, ne filii Israel idololatria incolarum Terrae sancti a cultu unius Dei auocarentur. re cessante huiusinodi periculo, cessabat & haec lex:quoa contigit in ipsis Gabaonitis, qui struituti addicti,nullos amplius de domo Iacob ad idom lolatria adducere poterat. Quare,inquit Ambrosius, Nul- ctauit eos Iosue meliore morte, ut esset esemetior sentctia,' sed diuturna. Subnectit David alia partu iustitiae, quae est damnatio usurar: laudando proximu qui pecunia suam non dederit ad usura. Et merito quide. Nam lucru ex usura non tantu hoc iure diuino, sed & lege naturae prohibetur, quum sit lucrum de re non sua: nempe mutuans, domitatu pecunis

mutuatario transfert. Quare contra natura est, si inae commodum reportet. Istud praeterea usuram explodit: nam est

bono politico contraria, quae sensim ciuium opes cossimi ipsbsque depauperat: quemadmodum & tinea clam totum vestimentum rodit,atque homines in republica otioses facit, qui neque agriculturae, nec aliis artificiis & negotiationibus necessariis propterea intendunt. Nolo autem quis nobiscum contendat hanc non semper esse omni iure prohibitam, sed fuisse Iudaeis concessam, saltem cum alienis. Deutero. 13, Non foenerabis fratri tuo, sed alieno. Nanque cum Lirano credo ad veritatem Hebraicam hoc in loco legendum esse, Non vadistis fiatri tuo, sed alieno. Quae lex

275쪽

explicat qualiter suis, o ualiter alienis mutuabant Iudaei si enim fratri mutuum dabant. non recipiebat ab eo pignusis vero alieno, vadium accipere poterat. At ue usi iram nulla lege fuisse Hebraeis licitam, testantur libri prophetici, qui in multis legales explicat, & eis posteriores sunt. Nain

quotquot Prophetae de usura scripserunt, semper eam damnant. Sequitur vltima pars, quam nunc pro iustitia commendat Propheta, dicens, E T munera super innocentem non accepit. ut non deprimant iudices causam innocentis pro munere alicuius. Vnde Esaiae cap. 33. dicitur pro iusto, Qua excutit manus suas ab omni munere, iste habitabit in excelsis. Munera quippe excaecant oculos sapientium. Deut. 9.Felix conscientia quae proiicit hanc auaritiam quae materest calumniar, ut non conturbent iudicium veritatis munera offerentes. Quare Micheae cap. 3.dicitur, Principes eius in muneribus iudicabant, Sacerdotes in mercede docebat: ct Prophetae in pecunia diuinabant. Propter hoc, causa vestri Sion quasi ager arabitur,& Hierusalem quasi aceruus lapidum erit. Quod generaliter Hieronymus ad corruptos iudices&Pseudoprophetas trahit, qui aedificauerunt Sion

in sanguinibus,& Hierusalem in iniquitate, rapinis pau-

perum, caede insontium, occisione sanctorum. Et post hare: mala non intelligentes peccatum suum, quasi sceseribus redimerent charitatem Dei, iudices ac sacerdotes & pro phetas Dei se esse memorabant, & secundum impoenitens cor suum dicebant, Dominus in medio nostrum est, & n5venient super nos mala. Si ouila autem haec qua' de Hierusalem dicuntur & de Sion Ecclesiam etiam transsierat, ipsa certe auaritia suorum pastorum aliquando destituetur. ndo enim iuxta personam iudicant, & in disceptatione negoti j no valet causae meritu, sed reoru potetia, nonne abominatur iudiciu & omnia recta peruerintῖ Voces Domini venditant. & de colubis mercantur in templo gratiam,&omnia hic vadinalia facientes. Quapropter sicut im Synagoga ita dc nos clerici hac auaritia aliquando pessundabimur. Sed dic Samuele accepisse a puero saulis quarta par

tem sicli pecuniae pro Prophetiat istud no habet Scripturarquin potius a Propheta pascuntur dc inuitantur ad pran- I. R . '.

s. h.

276쪽

dium saul illi iisque puer.Veruntames ita demus,hoe n a- .gis inquii Hieronymus stinendium fuit laboris, quam munus Prophetiae. Quare quodcunque munus peruertes sempera superiore cauendum, & nunquam repletum nummis marsupium sit, praeuaricatio veritatis. Suoiungitur det cora conclusio, Qui facit lim,&c.

Qui urit hac,non mouebitur in aeternum.

Completis ergo his decem virtutum indiciis, in hoc 3e perfectionein seruatam ostendit,& adiecit, NON mouebitur in aeternum, id est Nunquam. De singularibus tamen Hiere. I. personis non potest hoc intelligi ut sonat, quu constet Hi . q& qq. remiam sanctum ab utero matris ex terra promissionis d fecisse. Nec puta lum est quod fuerit solus iustus eiectus ab hac terra, quum scriptust, Ecce reliqui mihi septem millia qui non curuauerunt genua sua ante Baal. 3. Regu cap. I9. Verificatur ergo sententia haec de singularibus personis, subintelligendo quatum est ex earum meritis. Sancti enim viri eiecti sunt, non propter sua, sed propter populi peccata. Sed considera quia, F A c I T dixit, non CANTA T, ut nos ad bene & studiose operandum invitet,& non selum ad recte dicendum aut cantandum. Bona enim teste Philo B-pho discimus no tantum ut sciamus, sed & Vt agamus. Vnde Augustinus, Cave ne bene cantes & male vivas. Sie igitur qui facit praedicta, non mouebitur in aeternum a via iu- , sta, nec a diuina voluntate, quae est mensura omnis iustitiae. Nam lib. s. Ethicorum,iustitia dicitur iuxta medium &illud nominatur iustum quod fit iuxta aliquod principium& regulans & rectificans & mensurans actum. Iustus quoque appellatur, qui non recedit a centro legis in qua haremuina voluntas, quia est mensura operum nostrorum, manifestatur. Itaque qui sic irreprehensibiliter operatur,no selum a commotione aeterni iudicis securus erit,uerum & ipsum montem tabernaculumq; caeleste possidere merebitur: sicut a contrario sensu arguedo, qui non facit haec iam corruit in aeternum. inquit Hieronymus c5tra Russinum,&c.

In Psaia

277쪽

xi Domino, Deus meus es tu,quomi bonorum

meorum non eges-

Iuxta Hebrariam, titulus est, Michtham Dauidi: quam di ctionem si in duas vividas, scilicet mich & tham, sic interpretatur a Hieronymo humilis & simplicis: pro quo etiam Aquila & Symmachus humilem simplicEmque p6suerunt: fgnificates ut ait idem Hieronymus hunc Psalmum proprie ad Christum pertinere,dicentem Matthaei cap. ii , Discite a me, quia mitis sum& humilis corde: quasi Dauid hunc Psalmu ediderit in laude humilis & simplicis Christi. Aliam multiplicem expositione istius dictionis Mich ibam

peritis linguae Hebraicae relinquo ob quanquidem multi plicitatem, varie plures hun intulit verterunt. Sed de materia istius Psalmi certiores nos fecerut principes Apostolorum Petrus & Paulus, tametsi nonnulli arbitrentur praesentia scripta suisse pro afflicto David a Saule & Absalone.

Verulame Petrus Ααoru cap. 2, inducit multos versus huius Psalmi ad manifestanda res lirrectione Christi: probans quod Dauid non loquitur de seipso, sed de Christo quu dixit, Non derelinques anima mea in inferno, nec dabis sanctum tuu videre corruptionE. Idem legis dictu a beato Paulo Acto. cap. 3. Quare collige hanc generale regula intelligendi Palmos loquetes de Dauide, quod scilicet quado ea qu. ae dicuntur no couentut ipsi Dauidi, intelligeda sunt de Christo Dauidi promisso. Itaque iste Psalmus secundus est eoru qui passion E & resurrectione Domini breuiter tagiit. Nuc aduertimus homine persectu Iesu in Nar arquia ad pacsionem eunte: nunc qualiter haereditate atque regnum inctio & in terra per patientia ac humilitate adeptus sit, videmus. Nepequu haereditas siue bona paterna dcbeatur filio iure naturali,& Deus pater habeat dominium uniuersoru, Christo igitur, in quatu eius naturali filio, haeet monarchiudebetur, ad Galat. cap. 4, Quod si Christus est filius Dei patris, ergo haeres per Deu: & dominus omni a. quide

278쪽

monarchia Christus inquatu Filius naturalis Patris, In pu

cto suae conceptionis iure haereditario habuit:eande tamen haereditatein Christus, in quantu homo,adhuc sibi meruit. yphess. Nam quod sit redemptor omniv,caput Ecclesiae, atque angelis caneri' ite creatis imperet, hoc ipsum sibi meruit humilitate & passione. ad Philippeies 2, Propter quod Deus exaltavit illum, & dedit illi nomen quod est seper omne nomc, ut in nomine I E s V omne genu flectatur caelestiri, terrestri u &infernoria. Porro immortalitate & impassibilitatem suae carnis habuit in resurrectione, quemadmodum in ascensione hic homo a dextris Patris collocatus, iudiciaria potestate super omnes manifeste accepit: in qua triuphanti forma hominis assumpta, sedebit iudex, qui stetit sub iudice damnabit vero reos, qui falso factus est reus. Vnde Apostolus cap. 3. ait, Ego vici & sedi in throno Patris mei,&e QS propter nunc est vox Christi ad Patrem inter humana pericula ab eo coseruari postulatis. Petit custodiri corpus a corruptione, seruarsq; anima ab habitatione in infernor quod est petere celerem resurrectione. Et quo facilius eius rei sequeretur effectus, sperasse se dicit non in se, sed in Domino semper. Quauis enim in Christo non fuerit spes r spectu beatitudinis essentialis quia fuit beatus a principio conceptionis)suit tamen in illo spes tum respectu beatitudinis corporis proprij, qua carebat, tu respectu sus exaltationis fiaturae regni acquirendi & similium bonorum humanitatis. omnia & sperauit,& meritis propriis ac-phil . t. quisiuit, non inquantum Deus, sed inquatum homo. sic

ergo exinanitus, nuc in forma servi Deo Patri ait, Dixi Domino, Deus meus es tu:ostendens se homine in humilitate carnis, quia aequalis sit in omnipotentia maiestatis. Quippes dixisset, Dominus meus es tu,Filiu minore, Patre maiorε demostrasset. Sed ut istud vitet, propterea intonat, Dixi Domino, Deus meus es tu, per creationem & custodiam. Et viduas naturas in persona saluatoris euideter agnoscas , ipse subnectit ad Patrem, Bonorum meorum non eges. Haec secundu hominE referuntur. In Christo enim una est natura ex infirmitate humilist altera ex sua potentia mirabilis,

ut intelligas quod passiis est fuisse carnis, quod resurrexit, supremae

279쪽

supremae matellatis. Et quavis inquit omnia opera mea, &omnia verba mea & omnes cogitationes meae bonet sint, tarne tu qui me assumpsisti, bonorum meorum non eges. Noenim pro Dei commodo assumptus est homo, sed pro hominis reparanda miseria susceptus est Deus. Utinam aute nunc audiant & sapiant Pelagiani. Nam si hominis Christi bonis non eget Deus, sed a Deo ipse homo accepit omnia, apertissime destruitur arrogantia eorum qui putant aliquid boni suis viribus fieri. Deinde conuertens se CHRIs Tusad auditores, narrat quae bona Deus Pater sibi fecerit, dicens, sanctis qui sunt &e.

fractis quisunt in terra eius , mirificauit omnes

voluntates meas in eis.

- Nunc explicat Saluator qualiter a patre tota Ecclesia militante in haereditate acceperit.Setentia Apostoli ad Rom.ca. 9,No ex operibus, sed ex vocate dictu est, Iacob dilexi, Esau odio habui. Ita ut teste Augustino De predestinatione sanctorum non quia Deus nos futuros esse tales praesciuit, nos elegit, sed ut essemus tales per illam electionem. Ipse sane eligendos facit non inuenit, neque huius voluntatis qua ab aeterno vult hunc in fine dierum saluare, in eo est aliqua causa: sicut habet pro libito potestatem figulus ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, Rom. aliud 1n contumeliam: neque figmentum ei improperat, quid me fecisti sic Moysi enim dicit Deus, M iserebor cui misertus sum, & misericordiam pransabo cuius miserebor. Non est volentis neque currentis, sed miseremis Domini. Veruntamen ad Rom.cap. 8, s Deus praesciuit,& pr. aedestinauit: quos praedestinauit, hos& vocavit:& quos vo- eauit, ipsos & iustificavit: quos autem iustificauit, illos de magnificauit. Quae omnia forsita no bene prospicienti, aliquam praedestinationis causam suadere possent. Sed consticera vocationem, praedestinationem & magnificatione eta sectus esse praedestinationis, non causam a Deo ut Deus euvocet quem sciat obaudire: sicut David coligit, qui post veniam tam bene perstitit. Atque hoc loco Paulus selum describit quo ordine res sese habent in electos, & q ualiter elas iiij.

280쪽

iei qu admodum narrat Gregorius 3.dialogorum cap.2s, de beato Petro, qui puellam paralytica sanandam sus Ecclesiae custodi, nomine Abundio, ci praecepit, vel ut minorunondum manifesta sanctitas palam fieret, vel quia tale eis , liarticulare concessum priuilegium. Vti . Regum cap. I 3. egis, quum cadauer cuiusdain defuncti proiectum fuisset in sepulchru Helisti, cotinuo reuixit. Et de matre beati Luciae testimoniu habes,qualiter ad tactu sepulchri beati Agathae statim est a profluuio sanguinis liberata. Ex quibus apparet etia per Vinationes ad certas imagines vel certa loca, nonnunqua sancte fieri.N5 enim usquequaq; neganduest quin in certis locis maxime reluceant beneficia Dei, dc maiora crebri' quam in aliis, vel propter sanctoru reliquias ibidem conditas, vel occulta mysteria futuris teporibus ibi celebranda aut celebrata vel alias caulas nobis incognitas propter quas Deus unum locum elegit suo cultui, non altu. Sic primo elegit tabernaculu quod per Moysen erigi man- Exod. Edauit:deinde locu in Silo deinde temptu Salomonis in Hie Iudic. io. rusalem.vnde ait Moyses, Cave ne offeras holocausta tua in 1. Paral. omni loco que videris, sed in eo que elegerit Dominus &c. Deutiri. Na & Iacob ut habetur Gen. ca. 18.) post scale, curus summitas caelu tangebat angelorumq; in ea ascendentiu & descende tu visionε, ait,vere Dominus est in loco isto, & eso nescieba: surg Ensq , erexit lapide in titulu: fundens oleu desuper,appellauitq. nomen loci illius Betes, quod interpretatur domus vel habita tu Dei. Edoctus diuinitus dissicit quata & quam mirabilia operaturus erat Dominus in loco isto.Na ibi fundandu erat temptu ad Dei specialem cultu,

ibi cosummaturus erat I 3 s v sopus nostrae redemptionis,

seipsum Patri in cruce ossierendo. Et propterea du rediit ideIacob a Mesopotamia, Gene. 3ς. ibide propter haec mysteria futura,iteru Domino sacrificauit. Itaque nec reprobari debet, si dum in uno loco vel coram una imagine crebrescunt miracula, sanitates,&caetera diuina beneficia: non

Iocum, sed Deum qui ibi operatur laudare: nec imaginem, sed coram imagine aut ut alij loquuntur in imagine, Deu& sanctos contingat adorare. Ecce quomodo CH Rr-ε T v s est a Patre magnificatus, atque seipsum per sanctos

SEARCH

MENU NAVIGATION