장음표시 사용
301쪽
& eredui. Charitas etia ideo stabilitur.Na ad Colosscapes propterea scribit Apostolus, Q surim sunt, quaerite:vbs Christius est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapite,
non quae super terram. Assumptus vero iam fatetur in dex-' tera patris delectationes esse usque in finem. Sedens enim a dextris Patris habet principatum super omnes creaturas, de iudiciariam potestatem super homines & daemones in terra & in inferno: adeptusque est nobis diuinam visionem ae fruitionem & aeternam selicitatem : quaequidem felicitas his tribus potissmum clauditur, mansione caeli empi- rei, visione diuinae essentiae, atque summo & aeterno gau- 'dio cum quiete & delectatione. Non est autem arbitrandum c H R i s T v M sedere ad dexteram Dei Patris quas humana forma circunscriptus sit Deus, ut de illo cogitantibus, dextrum aut finistrum latus animo occurrat. Sed
ad dexteram, intellig&um est dictum esse in summa beatitudine,ubi iustitia, & pax & gaudium est: sicut ad sinistram
Matth. as hordi constituuntur, id est in miseria,propter iniquitates Alabores atque cruciatus. Quod ergo Marci cap. vltimo, c H Ri s T v s dicitur sedere, non membrorum positionem, sed iudiciariam significat potestatem, qua illa mai stas nunquam caret, semper digna dignis tribuendo. Quanuis in extremo iudicio multo manifestius inter homines v-nigeniti filij Dei iudicis vivorum atque mortuorum claritas indubitata fulgebit. Omnes deprecemur si nunc non
meremur vestiri hac concupita gloria,nunquam tamen e Hudamur a venia.
cationem meam. Titulus est, oratio David.Ex quo nihil aliud apnaret, nisi
austor:&quod per modum orationis institutus est psalmus iste. Argumentum autem eius ex ipse ntelligendum est, in quo manifeste apparet persenam orantem persequutionibus multis vexatam iniuste, petere custodiri a Deo, ac con-
302쪽
Rituere satietatem suam seu finem in bonis animi, eora Altatissimo. Vnde nonnulli hunc Psalmum ad literam recipiunt pro Davide inique a saule afflicto:quasi nunc hinc liberari petat ob iustitiam quam seruauit erga ipsum Saul.&domu eius: sicuti patet in decursu primi & secundi libri Regum: de proinde vitam suam saluam velit ab inimicis. De qu quidem Dauidis iustitia iam abunde satis in praecedentibus Ptamis disseruimus. Nec obstat quod in quarto huius Pal.
mi versiculo se innocentem profitetur. Vere etenim innocens fuit, sicut etiam in Psalmo septimo hoc idem dixit, a que hanc Dauidis innocentiam referente Philon attesta tur illa pulchra oratio, quam Ionathas Dauidi vale faciem his verbis habuit, Memores simus inquit Ionathas ad Davide)frater, testamenti instituti inter nos,&iuramenti positi in corde nostro. Et si prior te obiero, 3c regnado regnia' ueris, sicut loquutus est Dominus, non memor sis irae patris sed testameti tui, quod dispositum est inter me Sc te: nec memor sis odij quo te odit pater meus in vanum, sed dilecti
nis meae, qua te amaui: nec memor sis quod tibi ingratus fuit pater meus, sed memor esto mensae in qua manducauimus simu h nec retineas zelum quo te zelauit male, sed veritatem quam habemus ego &tu: nec cures mendacium quod mentitus est Saul, sed iuramenta quae adinvicem iurauimus. omnia fatis Dauidem iniuste a Saule oppressum demonstrant. Veruntamen alii arbitrantur omnia istius Psalmi de C H R i s T o, adiuncta Ecclesia, quae cor- Colori
pus eius est, ad literam intelligenda. Nam Glus ille est qui coram Deo Patre de iustitia gloriari potest: non David qui
pereauit,& indiguit liberante gratia e H R i s Tr. Et hoe decladiat Augustinus lib. 2. de baptismo paruulorum quia Psal. tir omnis homo mendax & peccator, nisi selus mediator Dei &R6., Ω hominii, homo cir Rrs Tvs Illsus. Et ideo selus i,Tim. id
potest interpellare pro membris. & per iustitia suam petere apud patrem sua membra iustificari, quod nulli alteri hominu cocessum legitur. re sextusdecimus prisiens Psalmu sc orationem continet personae Dominicae,coniuncto sibi
corpore, quod est Ecclesia, Sc cantatur ex persona Christi, Colosi: a Rrsui contra Iudaeos, de ex persona E cclesiae for sitan cotra
303쪽
bereticos.Nunc igitur vox est Christi in passone,& sectest .ae in tribulatione. De hac voce in passione legis, Matthan cap. 29, dum Messias progressus pusillum procidit in faciε suam, orans & dicens, Pater mi, si possibile est, transeat a me
calix iste. Et tunc non prς timore, sed pro misericordia orauit, ut si possibile esset, sine interitu Iudaeorum Gentes crederet, neque ita in petram offenderet Istaei. sed quoniam,Rom. II. testante paulo, Iudaeorum delicto salus est Gentibus: &diminutio eorum diuitiae Gentium, idcirco protinus subiun-Maab. 2s xit, Non sicut ego volo, sed sicut tu vis. Clarior autem est litera, si hoc in loco cum Septuaginta legas, Exaudi Deus iustio meae, quam si cum vulgata editione dicas, Exaudi,
Domine iustitiam meam:tametsi utrunque Christo conue-Esa. 63. & niat, qui peccatum non fecit, & in cuius ore non est inuena, Pet.z. tus dolus. Et iam orat, non pro sua utilitate, sed pro nostra firmitate: ut sic omnis eius actio, iugis nostra sit instructio:& illius exeplo in afflictione semper meminerimus orare, quoniam oportet semper orare, & non deficere. Lucae cap.r7. Is verὁ semper orat, qui semper agit bona, nec desinit quis orare, nisi quum desinit iustus esse. pelix autem qui taliter orat ut pro iustitia petiti exorare speret. Additur, Intende,id est maxime perpende deprecationem meam, quae est de malis praecauendis aut amouendis: quemadmodum oratio fit pro deuotis,ut in bono perseueret. Nec incassum ditanantibus rebus verba ista copulata sunt. Intudere, certate oculorum est, preces admittere seu exaudire, aurium. sed ideo ista verba sociata sunt, ut ambarum rerum unus in Deo intelligeretur effectus. Quicquid enim vel auris audit, vel oculus videt, vel manus palpat, aut palatum gustat, siue nasus odoratur, Deo sola contemplationis virtute notissima sunt. Et non selum ait Redemptor intendas deprecatione. meam, sed&auribus percipe,&c.
Auribita percipe orationem meam non in Iab iis
David veritatem sui sermonis more humano Deo expli- eans, Ausculta inquit) orationem meam veraciter factam
sine labiis doli, sine ulla fictione aut fraude. Neque enim
304쪽
iniuconscius sum quod Sauli dolosa aliquando Ioquutus sim, quinimmo amorem & dilectionem meam in eum palam confessus. Tantundem hic Christius secundum hominem Deo patri dicit. re considerandum quis, magna sacramenta fidei nostrae Psalmus iste complexus est, ut qui
audit supplicatem homine, eundem debeat credere Creatorem. Aduertentes igitur modum incarnationis,videmus quia duae naturae per indiuiduam unitatem inconsua atque immutabiliter inuicem sibi conuenerint. Caro n uecaro est & non deitas, licet Dei facta sit caro. Similiter eti Verbum Deus est & no caro, licet dispensatorie propriam
fecerit carnem. Quod vero nunc ipse C H R I s T v s orat,
non est diminutio deitatis, sed veritas carnis. Oratio siquidem quum sit eleuatio mentis in Deum, fit ab inferiore ad superiorem, a minore ad maiorem. Vnde neque Christus secundum deitatem orauit, qua est aequalis Patri, cunctis cum eo imperans: sed tantum secundum hominem preces postulationEsque obtulit, ipsam humanitatem quae in multis infirma erat) sanari cupiens. Oratio vero Messiarin eo quod absolute voluit, semper est exaudita. No autem
in eo quod voluit conditionaliter, aut voluntate, ut natura.
Primum testatur Paulus ad Hebraeos, de eo ita scribens, Hebris Qua in diebus carnis suae preces supplication que ad eum
qui posset illum saluum facere a morte, cum clamore valido &lachrymiis offerens, exauditus est pro sua reuerentia. De secundo testatur Psalmographus alio loco, haec in typo psal. 2 Saluatoris referens, Clamabo per diem &non exaudies. Nunc autem excolit regius Vates quod praecedenti versiculo dixit. Percipere enim, est perrecte capere. Postulat itaque Redemptor suam petitionem integre recipi: & quia iusta est, & non duplici corde aut ore menci prolata. Quefctsi modii orandi detestatur Domipus, Esaiae cap. 29, his verbis, Populus iste labiis me glorificat, cor aute eius longe est a me. Quod quidem est vigilare oculis & corde dormire t quum debeat Christianus etiam quu dormit oculis,
. corde vigilare. Deinde subiungit quid petit, uasi dice .
. ret, hoc unum peto ut de vultu tuo, &c.
305쪽
3io EXPos ΙΤ Io De uultu tuo iudicium meum prodeat: Oculi tu;
Nunc aperit David praeparationem sui animi in hac tumultuosa infestatione Saulis. Qui e paratus erat patienter ferre quicqv id decreuisset Altissimus, quod vere Christiani est antini: quemadmodum sic quotidie diuina institu- Matth. c. tione oramus, dicentes, Fiat voluntas tua. Nam ut inquit Apostolus ad Rom. a quid oremus sicut oportet, nescim', sed ipse Spiritus sanctus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Vnde in oratione oportet semper totum diuino arbitrio committere. Interim ait Ambrosius spiritus supersundit se precibus nostris,ut imperitiam & improuidentiam nostram motu suo aperiat, & illa nobis a Deo pe- tit ouae prosint. T sic pro nobis interponit se idem spirit quum scit nos per ignorantia non per iactantiam, contraria postulare quam conuenit. Insuper David iam de vultu, id est notitia Dei, facie enim videmus ius pro se requirit,& iudice implorat, qui omnia noscit, nec eget alterius testimonio, sed solaercetitudines, in oculis eius sunt rationes videndi. Quare I. Regum cap. 26, Saulem alloquens,talia intulit, Si Dominus incitat te aduersum nae,odoretur cacri- ficium scilicet patientiae meae, quae & ei non minus sit accepta quam victima. Aut si vox est Christi ad Patrem, nune Propheta ostendit quid facturus est Dominus in iudicio,vescilicet quu venerit Filius hominis in maiestate sua, & sederit super thronum glori. π Q. ae, congregentur ante eum omnes Gentes,&separet eos ab inuicem, alios ad dextram statuendo, alios ad sinistram &audient eum dextri,dicentem, Venite,&c.& sinistri Ite,&c. Tunc de vultu, id est notitia Dei, hoc iudicium fiet, ut scilicet Filius iudicans,aliud non proferat, quam quod Patrem nosse conspicit. Et hic est propria Scripturae diuinae loquutio. Nam demente seleemanare sententia: qu0d nunc Domino per tropicas eloquii tiones decenter aptatur. Quia ille quod iudicet videt,dum testis est examinis sui, nec vi qua alicuius testimoniu qu. .rit, qui selus omniu veracissime secreta cognoscitiad Rom. cap. 8, Q micrutatur corda, non quasi quaerens quod ne
306쪽
stitat eui nihil est occultu sed ei hoc maxime proprium est,
solus cor intueatur,dum aliis forte tantu per nutus, eo vo-
lente,patere potest. Orat in Q per Christus seipsum a Deoliatre iudicari pro ratione suorum operum, sciens quia nulum peccatum haberet, & idcirco efflagitat, oculi diuini prospiciant hanc sua & aequitate 3c innocentia, ut qui iniuste a malis condemnatus est, hos postea peruersos iudices iuste damnari cernat. vel si cu Hieronymo dc Augustino regis, Oculi mei videant aequitatem: iam deprecatio est ipsus Messiae pro suis & praedicatoribus & pastoribus, ut notantu bonu intelligant, sed & bonu faciant. Nam ut dicitur an principio decimi libri Ethicoru, Sermones de moribus
quando aiscordat ab his quae secundu sensum videtur, spreti atque reiecti habentur,& veritate interimul, quit sermones minore habeant fide qopera, sed. sermo bono opera coformis, is imprimis recipitur & maxime aedificat. Potest insuper accipi hic esse oratio Mediatoris requirentis ut c5tinue omni affectu in diuina aequitate tendat, quam & sibi scopu sicuti sagittarijsignum habetes semper in omnibus
Proponat, ut sic nunquam ullam peccati maculam contranat. O aspectum salutarem l 5 purissimos oculos i Nesciunt profecto huius mudi tenebris obscurari, qui merentur tanta claritate perfici. Iam autem, ait Patri Filius, Fac quodare peto, quia tu qui omnia vides, Probasti cor meum,&c.
Probusti cor meum, O uisitasti nom: igne me examina; or non est inucnta in me iniquitas.
Aduerte hic quod oratio ista Dauidis est sicut oratio Eze- chia apud Esaiam cap. 38, Memento quaeso quomodo ambulauerim cora te in veritate,& in corde perfecto, & quod honum est in oculis tuis fecerim. Recenset nanque nunc David suam constantiam in bono non iactando, sed ut ea quae grata sunt Deo, in seipso commemoret,& crescant: atque exponit modum quo cognitus est a Deo, ad similitudinem auri seu argenti quod cognoscitur cossatione in igne. Et quum auri instar inquit)susus sim & probatus, nulla tamen in me inuenta est iniustitia quam parauerim aduersur aes. Neque enim inter angustias malum aliquod adue
307쪽
sus eum ut pusillanimis,aut consultaui unquam, aut decresui. Et ipsum cor suum dicit visitatione tribulationis probatum esse. Quae quidem tribulatio non solum nox fit, quia perturbat: sed & ignis, quia urit atque purgat: qua examinatus,iustus inuentus est. Quo genere tentationis omnes
certissime diiudicamur, Ecclesiastici cap. 2, In igne probatur auru&argentu:homines vero receptibiles in camino humiliationis & pati&iq. Sic trib' modis exercemur: a Deo
enim flagellamur, cauendum ne murmuremus: a proximo persequutiones,& damna, & columelias sustinemus, cau du ne mala pro malis reddamus: ab aduersario tetamur, sed
prospiciendii ne ad delectatione peccati vel flectamur, vel pro nis praesentia qu ramus: quinimmo in spe futuroru bonoru quς repromini Deus diligetib' se, semper maneamus. Aut si nuc sint verba Christi ad Patre,ordine seruat egregiu. Prius se dicit probatu, deinde fuisse visitatu: sed proba otio significat passione, visitatio resurrectione. Ibi enim J-batus est ubi inter multas Iuleoru iniquitates, & pericula
mortis, mirador patietiae documera monstrauit. Visitatus est autEnocte, quando anima eius no est in inferno derelicta, sed ad illam mirabile resurrectione aeternae gloriae claritate peruenit: caeterv igne tribulationia & angusti aru examinatus : nam passus est inimicis gaudentibus, amicis condolentibus, mulieribus flentibus, discipulis dormietibus praetristitia, compatiente matre, in anima θc spiritu concrucifixa, Petro negante, Iuda tradente, Apostolis fugientibus, in capite eorona spinea, & arundinis percussione, in facie sputa& excrementa, in genis & barba alapas & vellicatione, in collo & dorso colaphos, ac graues illudentiu percussiones, in humeris crucis pondera, in manibus & pedibus trans Ta clauorum vulnera, in latere aperturam, in corde profundam lanceae fixura, in corporis superficie nuditatem dc diram flagellationem, in ossibus, visceribus, brachiis, cruribus & iuncturis rigidissimam extensionem, & in membris vitalibus & venis totius sanguinis inusionem pro nobis pertulit. Sed non est in illo ulla inuenta iniquitas, quam tanta examinatio aliquando repurgaret . quin usque adeo inquit sum iustus Vt non loquatur os meum,&c.
308쪽
pter uerba labioru tuorum ego cui isdiui uias duro.
Hic versiculus consequentia non caret ad praecedentia, ut aliqui existimarunt: quinimmo commodissime eis adiu-gitur,&causam continet quare examinatus fuerit &amicius Beatus David. Hac inquit de causa tu metentationibu s examinari permisisti, ne si maior fuissem quam qui tentari aut affligi possem, extollerer: fortassis ne accusare Saul aut illius in iuuitias superbe deridere atque exprobrarem.
Et iam ipse David explicat qualis in corde dc opere fuerit
erga Saulem & suos. Hoc deliberaui ait in corde meo: Sermo meus non recedet a diuina regula, ad operationes hominis imperandas aut cocedendas, selitas exerceri a militantibus vagis &pauperibus.Vnde dicebant serui domino r. Reg. 2s suo Nabal,de armatis Dauidis, Homines isti boni satis fuerunt nobis. Vtinam idem nunc facerent nostri seculi milites, quos feraru more in omnem solui licentia passim videmus, quasi militiae leges 8c omnia boni & aequi sancita, nucinter eos emortua sint. Semper filius Isai de Rege suo modeste ac reuerenter loquutus est, uti perbelle demonstrant verba quae ad Saule fecit i. Regii cap. 24, & 26. Nunqua ei maledixit, neque ei aliquando sinistre imprecatus est, sed semper dedit locum irae. Nec obstat quodi. Regia 24,sau, AIem silper sua salute alloques, dixit, Iudicet Dominus inter
me&te,dc ulciscatur me Dominus ex te, manus aute mea
non sit in te. Maledicus enim dicitur qui alteri malu imprecatur, fine iustu non intendes, ob que videlicet alteri liceat malu illud imprecari, quaqua no inferre. Si aute recte. intedimus, tunc in malo no stamus, sed per malu in bonii precatis affectus protenditur. Plerunq; certe inquit Gregorius ouenire solet,ut no amissa charitate,& inimici nos ruina laetificet:& rursum eius gloria sine inuidiae culpa contristet: uu& ruente eo quosda bene erigi credimus, proficientelo, plerosque iniuste opprimi formidamus. Ouonia si de inimici morte omnino gaudendu no esset, Propsem no di- Psal. s yceret, Laetabitur iustus quia viderit vindicta, manus suas lavabit in sanguine peccatoris. E em ergo ratione licet ei
309쪽
optare messi, qua & gaudere, cu acciderit: queadmota faeisi bat David in verbis praenarratis. Saepiuscule tame du in scripturis sanctis talia legimus qu.ae ruina sonat vel occasionem proximam ad offensam, no precatis Voto, sed praenuntiantis affectu intelligeta sunt Ut est illud Domini ad Iuda, Ioanis cap. I LO laod facis fac citius. & Apoca. vltimo, Qui nocet noceat adhuc,&qui in sordibus est, sordescat adhuc. Itaque nunc concludit David propter haec verba Domini, Leuit. cap. I9,Non queras ultionem, nec memoreris iniuriae ipse in multis opprejus, abstinens ab omni vindicta interim durissima pertulerit, quod maximum patientiae genus est. ad Rom. cap. it, Non vosmetipsos detendentes zelo scilicet. Pea. 32. vindictae: nam scriptum est, Mihi vindictam & ego retria buam, dicit Dominus. secus si zelo iustitis, quemaamodum gessit saluator, Ioan .cap i 8. ita seipsum defendens contra ministrum Pontificis, eum iniuste percutietem, Si male loquutus sum, testimoniti perhibe de malo, si aure bene, quia mec dis Naq;, ne laedatur iustitia iniuria propulsanda est. Aliter dic in casu iniuriae per natis tatu:& no timetur probabiliter geminata percusso. Cap . Olim. De restitutione spoliatorii. De Christo insuper hunc versiculu intelligedo pulchre subiunxit Vt non loquatur os meum, id est,& uego taceam, tu tame Pater me puru esse perpendis. Quid entiri opus erat eum de probitate morsi moraim aliquid loqui, dii certum sit a paterna maiestate cuncta cognosci Humana ignoratia verbis instruenda est, diuinitas aute certiis me nouit omnia, etiam quutacetur, admissa. Qualia vero sunt opera hominii, de quibus nuc est sermo, breuiter dissinit: sci- Iob.s licet sunt viae durae, sicut beatus Iob scribit, Avis nastitur advolatum, & homo ad laborem. N.am quum peccata vitatur, carduus callis est .difficilisque semper ascensiis: dum vero ad vitia prolabimur, lubricum iter ac declivum, ut ait Poeta. Noctes atque dies patet atri ianua Ditis, sed reuocare gradum, superasque euadere ad auras Hoc opus, hic labor est. Quare Matthaei cap. 7. scri- bitur Angusta porta & arcta via in quae ducit ad vita. Cau sa redditur inam Aristotelis sententia, non contingit be- ne agere,nisi uno modo:siquide bonum est ex integra cau-
310쪽
3issa : peccare vero multifariam euenit, nempe malum est ex sngulis desectibus. Adde quantum sensus & cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia. Qitia de Gen. t. refit testante Chrysbstomo omnis iustitiae introitus angustus sit viventi in carne, propter aduersitatem hominis Adar, cui graue est & difficile a sua natura carnales passiones praescindere: praesertim quae fiunt circa delectationes, gustus & tactus,auumendo laboriosa poenitetiae opera. Vnde Philo phus, circa snc primi Libicoru, Vt resolutae corporis paries, si ad dextram mouere velis in sinistram feruntur, ει & animo ducuntur in continentium appetitus. Adiunge quam difficile deperduntur semel aequisiti vitiosi habitus, quemadmodum testatur Hieremias cap. I 3, talia anserens, Si mutare potest AEthiops pellem suam, aut Pardus varietates suas, & vos poteritis benefacere, quum didiceritis malum. His occasionibus via iustitiae laboranti an- usta est, tametsi amanti lata sit & facilis. Quomodo tamen ic dicit V ias duras,quas propter verba Patris & Prophetarum custodiuit, quum Matth. vi cap. II.dixerit, Iugum meumaue est, Sc onus leue est 3 Sed id ipsium Domini iugum suaue est volentibus, durum nolentibus, testante Augustino ad Ianuarium, Sicut corpus suo pondere facile nititur, vel deorsum, si grauer vel sursum, si leue: ita animae in id quod amant facile feruntur amore. S icut enim pondera & collocationes corporum, sic amores & delectationes animarum. Amor meus, certe pondus meum. Memineris Hieronymum hoc in loco legere, Ego obseruaui vias latronis: sed tantundem est dum dicit Deo Patri, Ut seruarem voluntarem tuam, poen as debitas latroni sustinui in passione, percusis & crucifixus, & custodivi vias duras mortalitatis human. ae,propter Iegem tuam, & verba labiorum tuorum: ut
nihil nisi tuum loquar, &in lingua non peccem, quod est Iaco. 3 perse rum. Nam ut testatur Ambrosius non mediocre periculum est quum habeas tanta eloquia Dei & opera quae incit, illis praetermissis loquaris & audias quae seculi sunt. Igitur o Pater subiungit Redemptor Perfice gressus meos
