Viginti septem Psalmi interpretati authore Adriano Lametio Henencurio, doctore theologo, ambianorum decano, & Nouiomensium archidiacono. ..

발행: 1547년

분량: 680페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

do, quo resergente, eum subuertes. Rabet enim ruinam so rum inuidia, si hunc quem occidi studuerunt, videant triu- phantem. Quapropter nunc sequitur, Eripe anima mea, id est cito sac eam resurgere: aut hic rogat sponsum suum Ecclesia, liberetur a diabolo, vel ab haereticis, & ab unoquoque homine malo. Christus aute nunc animam suani

dicit Irameam, id est gladium Patris: quandoquidem per ipsam diabolum vicit, mundum sordida superstitione purgauit, atq; per ea debellati est captiuitas, qua omnis humani generis soboles inclusa tenebatur. Hanc ergo petit erui ab inimicis manus, id est virtutis Dei. Ipsi enim Iudaei gladium, seu potestate quam a Deo acceperat ad punitionem

peruersoria,& defennone iustorii, prorsus conuertebant in

exterminiu boni & iusti, quoscuque probos & sanctos iniaque affligendo. Nam lapidauerat Stephanu, vimque Iacobum occiderunt, Paulum denique relegarunt, & antea sanguine Prophetarum laetati sunt. Vnde 4. Regum cap. 2 l .legitur quod tempore Manasse offusis xst sanguis innoxius in Hierusasse, donec repleretur usque ad os . Quapropter tu Domine orat Christus a paucis de terra diuide eos, &c.

Domine, ά de terra diuide eos in uita eorum: de absconditis tuis adimpletus est uenter eorsi.

Precatur David ita sitos inimicos ab eo diuidi, ut nunquam eum contingant: & eorum opulentiam reformidat, qui pauper & paucis comitatus erat. Sed haec bona temporalia propterea nominat Abscondita, aut ratione iudiciorum, quia nobis abscondita sunt iudicia Dei, quibus satiat impios bonis temporalibus, itistos vero passim eoere & angustiari permittit: aut ratione naturae ipsarum diuitiarum. Nam sunt velut res absconditae, hoc est conditionibus serdidis & obscuris constantes, ad differentiam bonorum spiritualium, qui e ex se clara & lucida sunt. Nunc etiam se oratio cotra Iudaeos, quos in vindictam suae mortis a terra Iudaeae eiici,&per omnem orbem dispergi expetit Christus, ut serviant caeteris nationibus, in ostensionem siti criminis:& a paucis eos diuidi quaerit. Siquidem in principio nascentis Ecclesiae pauci fideles in regnum Aoippae seces-

322쪽

strantisolet etiam serpenumero scriptura per Paucos,rro . Manli. 7 bos homines significare:quia&praui homines plures sunt, peiora numero semper vincla. Bene autem intellectus Iudaeorum hic comparatur ventri. Nam de praeceptis legis . di miraculis quae modo Abscondita nominatur venter. id est carnalis sensus eorum, repletus est. Siquidem teste Pau Rom. Io eis tanquam amicis primum credita sunt eloquia Dei, & Gallus. lex ipsis paedagogus fuit in Christo, qui ex eis secunducam, . nem nasciturus erat Dropter quod prae aliis debuit iste populus quadam mira sanctitate pollere, ad quam induculle di Prophetae.Verutamen super his omnibus impugnatus, incrassatus, dilatatus recalcitrauit: nec es tando ad saluton profecit testimonium generis, quia scilicet filius esset Abranae: quinimmo quanuis his bonis caelestibus enutritus, i men vere saturatus est porcina, id est immundicia, & rei quias peccatorii dimisit posteris. Q propter Matth.ς p. 23, ciuitati Hierusale exprobrat Redemptor, Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gestiua cogregat pullos suos sub alas &noluisti Sane quemadmodulioς .animal tam magnum inditum amorein filios habet, ut eorum infirmitate afficiatur:ita Dei sapientia per carnem infirmata, ad Israel εc instruedum & protegendum, si voluisisti, venit. In eo autem quod dicit, ite is volui congregare filios tuos: onines Retroprophetas a semitas esse te ritur. Sed tantas diuitias bonitatis & gratiae Dei contempsit domus Iacob. Vnde sequitur, saturati simi,&c.

saturati sun dist, oe disserunt reliquias pura paruulis suis.

Multi doctissimi interpretes hoc in loco legunt, Satura ti sunt filiis: non aute porcis siue porcina.Dicentes in Ae et brato haberi dictionem Banion, quae filios non suo signifi- cat. Alia exemplaria habent, saturati sunt porcis seu posecina. Et errore huius varia lectionis credo ortum esse scriptorum vitio, quum Graece, dictiones Porcis 3c Filiis maximam habeant literarum similitudinem. Iod si legas, Saturati porcina: Aliud bene Iussidis conuenit: nanque a

323쪽

' diebat senses eorum mandata Dei, & illi saturabantur so

dibus peccatorummouoque modo bonis caelestibus pasti, malorum faecibus explebantur. Porcina enim ad polluta Leuli. t i. rejicit: quae inter caetera veteris Testamcti praecepta, immunesi praenotatur. Neque aliquado tandem rationem sui Exo. 7. 8. nominis habuerunt ipsi Hebraei dudum siquide AEgyptus&ο . propter iniurias illorum, diuersis plagis percutitur in de- Exod. I s. serto: caelesti pane cibatur:omnibus Gentibus terrori sunt, qudd populus Dei nominarentur, Sc Deus pro eis pugnaret. His titulis ad virtutem animari debuerunt, &ab inu

sione Christi Domini areere debuit,&Gentis &horu

tulorum claritas. Facinus tamen non dissuasit, aut Memae reuerentia,aut beneficiorum ab eo receptorum recordatio. Vsque adeo excaecauit eos impudorata patrandi facinoris volutas,ut nec generis recogitauerint iacturam, nec

ullius diseriminis habuerint aestimationem: sed praecipites, di furibundi in Domini victimam feruntur:sic transmitterites reliquias peccatorum filiis suis. Quando enim clam Matt.27. uerunt, sanguis eius super nos. super filios nost os memsimam haereditatem filiis reliquerunt. Perseuerat 'uidem usque in praesentem diem haec imprecatio super ipsos: MEsaiae t sanguis Domini no aufertur ab eis.Vnde per Elatam Deus loquitur, Si leuaueritis ad me manus,non exaudia vos manus enim vestrae plenae sunt sanguine. Si aute hic nunc cuvulgata editione aliquis legat, Saturati sunt filiis, adhuc istud populo Israel quadrat: qui tametsi malus fuerat,tamead stellas caeli,puluerem terrae,& arenas quae in littore maris sunt, multiplicadus erat. Gen. cap. 13. Sc a 2. In reliquus

etiam duas suis paruulis dimiserunt, descriptam vides abi' dantiam temporaliu usque ad nepotes nempe testimonio Prophetae Dominus visitat domum aut parentelam usque Exod. 3 . in tertiam dc quarta generatione: nam tandiu durat proa-α Nu. 16. uorum sanguis 3c memoria. Sed forsita hanc opumuid detestas, Domino dicit se maluisse sua paupertate Apatientia sibi diuitias caelestes peperisse, quam re-pinis, imitatione socioru saulis,& Scribaru ac Pharisaeoria, multa isto in seculo suis filiis acquisitisse, quae tande patrε ac Hraros eius in aeternam Sebennaperdidissenti Probe ergo

nunc

324쪽

IN PSALMUM XVI

Hinc belut alter Seneca) talia intonasse censeri potest,

Regnet quisque volet alto culmine aula Ne Lare tuto angusta foueat domus, Nullis nota Quiritibus artas per tacitum quat. Sic quum traiiuerint mei nullo cum strepitu dies, Obscurus moriar senex. Illi mors grauis incubat, Q iij notus nimis omnibus ignotus moritur sibi. Quapropter quia ad hoc nostra redit oratio, nostraeq; deuotionis assect', nostra opera, nostrae patietiae exercitia, ut gloria Domini satiari valeamus,idcirco subiungit, Ego, &c. -

aurem in iussita apparebo in constilla tuo:

sari r quum apparuerit gloria tua.

In animo iusto inquit David)apparebo in cospectu tu glila per gratia, in futuro per gloriam. Et ideo sequitiir, Satiabor non in bonis tEporalibus, sed quu apparuerit gloria Ioan. II, tua, id est Filius tuus qui est solus,ita,& sanctoru omnium & Iq. gloria. Felices qui praesentiu deliciaru & vanitatum obliti, merebuntur ibi satiari. Pro hoc oportet expergefaciamus Dei imaginem, quam portamus: & id quidem omni studio&conatu, videlicet Deum intelligamus, qui per illam rei raesentatur: ipsum amemus, mores, actionesque nostras ili conformemus in eum sperantes. His artibus hic parada

est nobis haec adeptio futurae beatitudinis. Aut siChristununc loqui velis: Ego est Filius Patri) qui non app. arui eis qui corde tenebrose &Qrdido lucem veritatis &sapietiar non vident, in iustitia tua apparebo in conspectu tuo deuicta morte. Et quum illi saturati sunt immundicia, ut me nonoscerent: ego satiabor, dum manifestabitur gloria tua in his qui me intelligunt. satiabor, cassos ascendens, quum apparuerit gloria tua canctis & electis tuis, qui per me crediderunt:quia meum est quod illis est praestitum. Nam ego in hillis sum,& ipsi in me tecum. Sic gloria Patris ostenditur in iudicio Saluatoris, quum unusquisque recipiet pro actibus suis, sicut ipse Dominus Apostolis dicit, In illa die cognoscetis, quia ego in Patre,& Pater in me est. Sic Patris & Filii & spiritus sancti una natura, una potestas, una gloria Ioan r . x. iij.

325쪽

declaratur.Nos vero a te redempti Domine i E s v, tanta potentia pietatemq; cernEtes supplices exoramus, ut examinati diuino igne, no simus humanorum operum detractores, sed in te stabiles fixique,tuam gloria iugiter extoI-lamus in opere, proferamus in fide, laudemus in voce.

Illam te,Domine Onitudo me Dominusse mamentum meum ct ref um meum, cr

liberator meus.

sentetia Hieronymi,tItulus huius Psalmi ad vetitate Hebraica, talis est, Victori, seruo Domini. David, qui loquutus est Domino verba Cantici huius, in die qua eripuit euhominus de manu omnium inimicorum eius, & de manus aut, &dixit,Diligam,&c. At si miraris incongruu principium a coniunctione copulativa, recole coniunctionem reserri ad internam cogitationem: hoc est non solum eogitauit haec olim David sed & dixit: vel quia non simul haee fuerunt dicta, sed diuersis temporibus diuersae particulae quoad sententias, prout pericula occurreriit. Ideo inchoauit a coniunctione ut intelligas Dixit, & dixit, hoc est pluries dixit,& quasi simili verborum contextu incipit hoc Canticum,2. Regum 22. Q d vero per Victore significetur, satis in praecedentibus Psalmis dictum est. Sed aduerte quod non fuerit una dies liberationis Dauidis de omnibus inimicis suis,& de manu Saulis, aut hic ponitur numerus singularis pro plurali, & est sensus, pro diebus liberationis eius, &c. aut dies liberationis ab omnibus appellatur tempus, quo David requiem sertitus est, subactis omnibus inimicis suis:& hic senis quadrat textui atque hi-α.Reg. 22. storiae libri Regum. Edidit siquidem Dauid tunc tempo-xis hoc Canticum, ad gratias agediim Deo generaliter pro salute sua ex omnibus inimicis, Accoprimis a Saule, cuius Antiq. Iu . persequutio fuit ei inter multa & maxima pericula acer- lib. 7.ca. bissimum malum. Istud testatur Iosephus talia de Davide 12. libro septimo Antiquitatum scribens, Expeditus David a

326쪽

praeliis & periculis quum,pace iam inissima frueretur, c

tica in Deutri, hymnosque vario metro composuit:diuersaque faciens organa, docuit ut Levitae secundum ea Deo hymnos edicerent per sabbatorum diem, aliasque festiuitates. Organorum autem species huiusmodi erat '. Canora quidem cithara decem chordis coaptabatur & plectro percutiebatur. Nilla vero duodecim sonos habens , digitis tangebatur. Erant & cymbala aerea& grandia & lata. Veruntamen nunc de his quae dicta sint sustulant, neomnino horum organorum natura nestiatur, sed potius intueamur qualiter David de cunctis suis aduersariis saluus factus, Deum laudandum instituerit. Interim autem memineris etiam quod Paulus ad Roma. affert ex hoc Psalmo salutem Gentium ex diuina misericordia per Messiam: dicens Gentes super misericordia honorare Deum,sicut scriptum est, Propterea costebor tibi in Gentibus, Domine, &nomini tuo Psalmudica quod est penultimus versus istius psalmi. d ideo dixerim, ut intelligas materiam Psalmi sic esse laudem Dei pro salute & victoriis Dauidis , ut tamen terminetur ad diuinam laudem futuram in Gentibus propter Nessiam promissum ex semine Dauidis .Nam totus nic Psalmus, sub persena Dauid ad Christum pertinet. Et

forte citabatur a Levitis ad victoriam vocum, quia lex vetus omnibus neruis vocabat Christit, veniret ad redimedii& liberandii genus humanu, acciperetq; imperiit totius mussi. Qi Ure hic nostru eritIropositu ut mystica historii Reguadmiscctes, hunc Psalmu &ad Christu & ad eius Ecclesiam

referamus. Proinde continet multa secramenta diuersaque

Ecclesiae tepora.:Caticu est laetitiae pro die resurrectionis quo vere liberauit Deus Pater Filium suum, caeterost etiam in spe. Et David secundum historia cantauit istud canticu, quia persequutione pateretur ab inimicis 1 Christus vero in passione, ciu morte morte vicit: Ecclesia quoq; in persequutione, que more palme, quato plurib' tribulationibus onerata, lato plus valuit, atq; firmius stetit. Dicit ergo hic David, Christus, & Ecclesia, Diligam te, Domine, per quem fortis sim ad exercendu bona, tollerandum mala, N expugnandu tentamenta,&c. atq; liberati ab hostibus suis recte

x. iiij.

327쪽

consteantur Dominu suam esse virtutem: quo donantectum est ut inimicis suis sortiores apparerent. Id enim tantum restat de omnibus ereptis. Qus tamen de C H R I s τ oscribimus, ea secudum hominem accipe. Is vero diligit Dominia, qui mandatis eius deuotus obtemperat, scuti testatur Ioan, δη- per Euangeliu, dicens, Qui audit verba mea, & facit ea, hic

est qui diligit me. Post haec regius Vates singulis diuersisque verbis pr dicado,declarat quid sit Dominus, modo virtus modo firmamentum, modo refugium, modo liberator, modo adiutor, modo protector, modo cornii salutis nominatur. Haec omnia pulchre ostendunt quis eius est Dominus. Sed iuste addit Dominum firmamentum suum, quonia

ab ipso concessum est ut inimicis suis in acie firmus obsi- steret, & uiuaci animositate pugnaret, habens in eo firmsi

fundamentum, ne ventis tentationum usquam moueretur. Forte igitur nunc, aut David aut C H R I s τ v s homo, aut

Ecclesia infert, Domine, firmasti me, quia refugi ad te. Tu enim mihi semperes turris fortitudinis a facie inimici. Refugi autem, quia liberasti me. Qiis sermone merito liberatorem suum Dominum agnoscit, qui eum de ciuissimi regis Saulis ira,tanquam de inferni ore liberauit,& a principe huius mundi Saule, relictisque vitiis intactum fecit.

sequitur, Deus meus,&c.

Deus meus,adiutor meus, oesperabo meum.

Praestitorum suauitate pellecti& verus & mysticus David, in summam repetunt superiora quς dixerunt. Sed considera quod ita percurrunt ungula, ut nusquam suis meritis praesumant applicare collata, sed toti a Deo de Domino pendet,quem suum appellant, per specialc cultum δc gratiam,quibus dignatur ab eis coli. Eligamus quo vocabulo

Creatorem nostrum nominare volumus: Deus,nomen est

naturs: Dominus, vocabulum ossicij: primu pertinet ad maiestatem & dignitatem quae ipse est: secundum,ad potestatem & dominium quod in nobis exercet. Deus dicitur quinos & omnia ex nihilo creauit: Dominus cui cuncta subduntur. Itaq; iure illius aut filij aut serui esse debemus,quε- admodum loquitur Malachiae cap. i, si Pater ego sum, uluse est honor

328쪽

est honor meus si Dominus ego sum, ubi est timor meus 3 . αcosidera quod filius ac seruus in scripturis sanctis, voluntate fiat, no necessitate naturae. Qui enim spiritum aD- Roma. s. ptionis acceperit, in Filium Dei vertitur:qui autem spiritu seruitutis, in timorem Dei seruus efficitur. Vult itaque primum Deus ut filij eius simus, & bonum volutate faciamus. Si hoc consequi nolumus, ut saltem seruos nos habeat, &a malis, per silppliciorum formidinε recedamus. Sic enim testante Esaia) a timore spiritu bonum parturimus. Seruus

enim etiam honorat dominum, quanuis non eadem charitate qua filius: sed Deus sciens differentiam serui & fiij, a filio gloria. a seruo timore, qui est initiu sapientiae, expetit: ut de timore serui, ad gloriam filij transeamus. Sic in uno prouer .i

osteditur nobis quid amemus, in altero quid resormidem': in utroque quid credamus, quid speremus. Propterea vero regius Vates nunc Deum adiutorem suum dicit, qui ei adiutorium prius vocationis suae praestitit,ut sperare in illu ponset. Sed quia etiam nobis cooperator est in bono, ideo inib-dit, sperabo in eum. Insuper de futuro fiducialiter sperare se dicit, qui eum in praeteritis senserat adiutorem. Mox sequitur pulchra ratio tribus comitata beneficiis, cur ad ipsum spe semper dirigam', quia videlicet Protector me ,&c.

sceptor meus.

Protector est Deus defendendo & tegedo sicut stutuin

contra quastunque insidias siue insultus maloru. Quod autem hic dicit regius Psaltes Cornu salutis suae Dominum, ad inimicos pertinet dissipandos. Cornua enim sent arma beluarum, quibus salutem suam solerti concertatione tuE-tur.Et quemadmodum in animante cornu eminet, ita Christus est eminens nostra salus, qui infirmitatem hominis reparauit, & saucio ac laeso adfuit. Ipse siquidem humana naturam quae per peccatum in Adam ceciderat, eam assiimendo sebleuauit, de per mortem ac passionem fanauit: tum demum in ea resurgendo & ad c. Hos ascendendo, sic eam glorria & honore multo donauit, atque erexit cornu, id est firmam celsitudinem salutis nobis. In cuius figuram Dauid de

329쪽

t. Reg. Is Salomon eornu olei sint in regni gloriam consavi se& 3. Re. r. prius Saul lenticula. Non ergo in cornu illud superbiae, i. Reg. io. sed in cornu salutis Messiar, adiutorium habere condamus.. Et ideo inquit David Ipse erilsusceptor meus: tinua medicus infirmum suscipiens ad sanandum. Ecce dulcor accepti beneficij repetitionem facit & senses & verborum. supra enimAcliutorem nuncupauit, quem hic nominat susceptorem. Suscipitur etiam Ecclesia in fide,&susceptus est Cliristus a Patre in humanitate, quem a dextris in caelo recepit, S collocauit. Non quod filius priorem locum occupet,qui natura Patri est aequalis, de ratione qua homo est,cedere debuit Patri primam sedem. Sed aut Pater sedet in throno maiestatis suae,& ita iubet Filium hominem sibi a dextris, hoc est in secundo loco sedere. Aut praestat se Filio tanquam sti- Iatorem protectorὀmqn & tunc reponit Filium in primo, oc est in tutiori loco:& sic in Psalmo decimoquinto dictu

est, Providebam Dominum in cospectu me semper, quό-nia a dextris est mihi, ne comouear. Istora tantorii beneficioru no immemor David, propterea intonat, Laudas,&C.

Laudans, inuocabo Dominum ab inimicis meis saluus ero.

Post omnia superata pericula, filius Isai non elatus se iactat, sed omnia Deo uiuuit, qui dignatus est uniuersa praestare: neque suam, sed Domini gloriam quaerit. Vnde autem quod ordine quodam naturali hic succedunt laus Dei& inuocatio eius, ut scilicet laudatus Deus inuocetur Ioan. 1. de non erit unde noceant impietatis errores, sed omnis qui Rom. io. inuocauerit nome Domini saluus erit. Ecce quata est utilitas laudare Deum. Si enim de in prosperis, & in aduersis quis Deum toto corde lati lauerit, nullus ei poterit nocere inimic'. Qui aute aliter facit, sibi relictus perit, tametsi se . sensibi visisse videatur. At serte cum Apostolo dices, Qu0- modo inuocabunt homines, in quem non credideriit Z pr

H - pter hoc symbolum, intuere ut inquit Augustinus hanc Rom' λψ inuocation em persci fide, spe, & charitate. Fides credit ac laudat: spes & charitas orant atque inuocant, sed sine fidet esse non possunt: ac per hoc Sc sdes orat & inuocat. Propter

330쪽

diro ter quod Apostolus Paulus fidem, quae per dilectione

operatur, approbat atque commendat: qua utique sine spe esse no polin. Proinde nec amor sine spe est, nec sine amore spes, neque utrunque sine fide. Postea subnectit Propheta Huctum se ae iuuocationis, ut intelligas quὀd laudatumDesii vocare non est vanum, sed perutile. Quia inquit inde ab i-l nimicis meis saluus ero. Hac via Dauid a Saule, Christus a Iulaeis, Ecclesia ab haereticis liberatur. Et merito ab inimici, saluari des ero ait Dauis Na circundederunt me dolores mortis, &c.

Circundederunt me dolores mortis, torren tes iniquitatis conturbauerunt me.

Nunc Dauid appellat dolores mortis, insidias seorum inimicorum , qui ous satagebant eum ad mortem tradere: quem & prae inuidia dolebant vivere. Simul etiam Dolores mortis, nominat Satellites Saulis positos ad custodiendum domum, in quam ipse declinauerat, ne exiret nocte, & adi hoc ut mane interficeretur, quibus illusit Michol, deponest maritum per fenestram,& ut refert Iosephus his qui a patre missi erant nuntians quod nocte fuisset factus infirmus, ostendens lectum coopertum,& iecur pecoris, quod sub sago iacebat palpitans, & his artibus ςgrotum vere esse & dorl mire persuadens. pro quo lege I. Regum. decimumnonum caput. Torrens auteni iniquitatis intelligit de homicidiui Uriae, & adulterium cum Bersabea, simul peccatum suum t in dinumeratione populi, pro quibus pluries pressus,& an I gustiis multis conturbatus, sicuti patet 2. Regum cap. I 2. Mi 2 ,quando Rex videns angelum evaginato gladio in Hie solymam properantem, clamauit ad Dominum dicens, Iussum esse ut ipse puniretur, qui pastor erat,& greges qui nihil deliquerant seruarentur: & in se poscebat iram Dei conuerti, & in generationem propriam prouenire supplicita, ut innoxio populo parceretur. Et has sitas pressuras torrentis similitudine vocat: quandoquidem & cito & inopi -

nato, rapide tamen ac multo cum impetu exundariit, atque ita Dauid praeterita narrat ut amplius futura non sermiciet.

Aut si mauis nunc sit vox Christi vel Ecclesiet: i iii 'entu est

I. Reg. 7 Antiquit.

Iudaic. lib

SEARCH

MENU NAVIGATION