Viginti septem Psalmi interpretati authore Adriano Lametio Henencurio, doctore theologo, ambianorum decano, & Nouiomensium archidiacono. ..

발행: 1547년

분량: 680페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

ciscum adepti. Aut vox Ecclesiae, quam dum carnales passa est angustias, eduxit Dominus in latitudinem fidei & spei. In Ecclesia siquidem catholica hunc esse morem .fidelium nullus ignorat, ut quato pluribus ipsa persequutionibus c5-

stringitur, tanto amplius dilatetur: dc nanc exercet sponsus& purgat istis medicinalibus molestiis ut erutam de noc seculo in sternum sibi copulet coniugem non habentem maculam, neque rugam aut aliquid huiusmodi. interim quoq; corpus suum multis membris diuersa officia gerctibus, nodo unitatis 3c charitatis,taquam sanitatis astringit: atque ita per gratiam Dei exurgunt inuicti animi,& facto agmine in radios suauiter ruunt, quia vitae aeternae praemia concupisunt. Nec te moueat quod nunc ad masculinum genus deducitur Ecclesia, quum dicitur, saluu me secit. Quippe non videtur ab surdum hoc ei nomen aptari, quae constat ex populo. Iure ergo beatorum istud agmen exultans, saluum se dicit factum, quddad Christiant Oei meruit peruenire fastigium. Id tamen non proprio merito, sed ex vocanter dicente Paulo, Gratia estis saluati per fidem,&hoc non ex vobis, Dei enim donum est, nequis glorietur,&c.Deinde habet litera, Et retribuet mihi,&c.

Et retribuet mihi Dominus secundum in laiam

meam, oe secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi

Dauid optime utrunque seruauit. Nam prius dixit, A tequam assumeretur quoniam voluit me, quasi Deus praebuerit prior misericordia,quam haberemus bonam voluntatem. Nunc vero ait, Retribuet mihi secundum iustitiam meam, quae ex Dei gratia profluit. Nam quomodo ipse Ω-lus lux, selus immortalis,& solus sapiens appellatur, quum inulti immortales, & multa lux, & multi sapientes sint. sie hec iustitia& perfectio hominis, non ex natura, sed ex gratia : & sanguis I E sv CHRIs Ti mnndat nos ab omni peccato, tam in collatione baptismatis, quis in sacramento poenitudinis. Puritatem autem manuum, intelligit opera pietatis quae diuino munere sanctorum Virtus exercet. M a.

352쪽

nus quidem quibus operamur, actiones atque opera nostra significat. Sed no incongrue hoc in loco RεTRIB v ET geminatur, videlicet nequis putet sufficere bona voluntatem sine operibus, quoties bene operari in eius potestate relictu sit. Sic enim oportet Dei cooperatores simus, & ta- i. Cor. 3 lentum Domini creditu ei cum usura & foenore reddamus. Matia et s.

Nec sibi aliquid fallaciter Pelagiana haeresis blandiatur dicit enim Apostolus, De reliquo posita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in die illa iustus iudex. 2.Tim. Non quia suis meritis applicabat, sed suia pta emissis beneficiis Domini iam deberi posse praemiu co fidebat. Id ipsum

Apostolus Iacobus dicit, Omne datum optimum,& omne Iaco. redonum perfectum desursum est,descendens a Patre luminum.& Paulus, Quid habes quod non accepisti si autem 1. r. q. accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis Unde alio loco inquit, Gratia Dei sum id quod sum, & gratia ipsius in I. Cor. is me vacua non fuit:sed omnibus his amplius laboraui, non ego autem, sed gratia Dei quae mecum est. sicut & alibi loquitur, Fiduciam talem habemus per I E s v M c H R i- 2. Cor. 3.s T v M ad Deum, non quod issicientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis: sed sussicientia nostra ex Deo in. Primo ergo fidem & charitatem gratis Deus praestat: deinde pro illis,& operibus ex his emanantibus, quasi promeritis retribuit hic perseuerantiam&alia studiosa. Vnde subdit, Quia custodivi vias,& caetera.

a custodiui uias Domin6nec impie gessi A

Deo meo. Hoc ponit ut causam puritatis manuum sitarum: mundat enim erant inquit quia custodivi vias Domini, hoc est eius madata. Viae vero Domini sunt,dilectio Dei,&charitas J- Matth. ii ximi. In quibus duobus mandatis testante Christo per Matthaeum uniuersa lex pendet de Prophetae. Nam ad saec duo refertur totus decalogus, & monita prophetarum ibi habent finem. propter duae tabulis legis datae sunt Moy-- Exod. 31 fi, in quibus erant decem praecepta, quae sunt decachordum Psil. i 3. psalterium tria in una, quae sunt ad Deum, septem in altera, quae sint ad proximum. quasi omnia alia madata & mo-

353쪽

nitiones selliin sint quaedam explicationes istorum duoruamorum Dei Sc proximi. Recte igitur se dicit curam h buisse viarum Domini, qui iii comuni cursu vitae haec duo praecepta obseruauerit. sequitur, N E C impie gessi a Deo meo: quod faciunt hi qui seinet post agnitam veritatem, Mi Petic dum iam Deo bene famulari coeperunt, recedunt a bono

Gen. I9- inccepto opere, canes iterum ad vomitum redeuntes. Ne-α Luc i Z que recordantur uxoris Loth, quae exiens de Sodoma esui tale peccati, dum aspexit retro, & quasi pristinos malos mores, quos deseruerat, adhuc olfacit,statim couersa est in statuam salis. Sic exemplum facta, dc condimentum unde se tui fallantur &sapiant. Non enim statim sortissimo athl tae sufficit in stadium descendisse, sed ipsum percurrere o- -Timo * portet: & qui certat in agone, non coronabitur nisi legitime certauerit. Itaque usque adeo in Deu debet fixa esse no-Rom opera,vt quu semel sene coeperimus, nusquam Dosthac ab eo deflectamus, quin nec mors,nec passo, nec trisulatio quaevis vllatenus nosmetipses ab ipQ separent. Et ad hanc iustitia custodiendam, contrariamque impietatem deuitandam, utile est nunquam fuisse iudiciorum Dei immemore Quapropter nunc ista ratio redditur. Qimniam,&c.

Qtremum omnia iudicia eius in constedila meo,

O mi estis eius nos repuli i me.

Si de iudiciis Dei nuc agendu est, haec inscrutabilia sunt.'n ' ' Quis inquit Apostol' cognouit sensum Domini 3aut quis 60 η' emiariti, eius fuli 3 In causa adiicies, cuis prior dedit illi.& retribuetur ei Z- ratio iudiciu Dei iustifica quo orationem pro uno fusam audit, pro altero cosimili no exau- . ri dit.Nam quia & esse & viuere ab eo suscipimus, nulluei pos' sumus munus deferre, quod ipsum ad gratiar vicem nobis astringat, quin sine iniustitiae aut illiberalitatis nota potest nihil retribuere operanti. In hoc enim dissert humana amicitia ab illa quae ad Deum habetur, quod quum amicu orauerimus, possumus eum beneficus & oratione multa ita

astringere,ut absque illiberalitatis & ingratitudinis vitio nequeat petita denegare. secus de Deo,qui nullius libere litatis impartietae debitor constitui potest, propter immc-

354쪽

a beneficia quibus omnem creatura praemenit. Sed si quandoq; debitor fiterit, sibi debitor est,ut promissa compleat. Inde est quod aliquado decreuit Dominus misereri totius multitiidinis, si vel unus possit homo deprehendi bonus. Hiere.cap. s, Circuite vias Hierusalem,& aspicite & considerate & quaerite in plateis an inueniatis virum facientem iudicium, & quaerentem fidem, & propitius ero eius. Vbi Hieronymus, Si unu inuenerit iam iamq; peritura Hierusalem, qui in te faciat iudiciu & quaerat fide, Deus tui miserebitur. Vbi grandis amor iustitiae: ut nequaquam iuxta interrogatione Abrahae & responsione Dei pro dece viris iu- sitis,sed pro uno iusto Deus liberauerit ciuitate.Interdu autem nec iustora vult misereri propter comixtos malos. Iob cap. 3s, Clamabui, & non exaudia propter superbiam maloru. Vbi Greportus: Reatus opprimentiu prohibet audiri Voces oppressoru,nec eripiutur visibiliter iusti, quia saluari iniusti inuisibiliter no merentur:& du tribulatione temtur, iraru nequitia cosum matur. Et glossa interlinealis, sicut aliquando Deus suos, propter inimicos eripit, ut illi couertatur, ita aliquadositos no audit propter damnatione persequentiu. Quinquu absolute cotra locu vel persona decreuerit Altissimus bestias malas,fame, gladiu & bellu immittere, nullius oratio potest mutare hanc sententia. vii testis locuples est Hieronym', super huc lota Hieremis cap. Io, Tu ergo noli orare pro populo, quia non exaudia,&c. t lia scribes, Praecipitur Hieremdar ne velit pro eis Dominii d precari, in quos iam est consummata sententia, ne videatur oratio eius infirma, & propriis sceleribus non exaudiri.

Istud etia probat vectu Domini, Ezechielis cap. et , si dixero gladio transi per terra, & interfecero de ea hominem de iumentur&tres viri, Noe, Daniel&Iob fuerint in medio eius, Vivo ego dicit Domin Deus, no liberabui filios neq; filias, sed ipsi soli liberabutur. Et haec inenarrabilia Domini arcana possunt ad quatuor iudicia referri. Duo sunt pro praesenti via: puta prosperitas maloru,& tribulatio sanctorum:duo pro futuro post viam statu, videlicet, remuneratio iustorum,& condemnatio peccatorum. Quare semper circunspectus viator debet praesentem vitam messi & aestati

355쪽

comparare.Nam nunc inter ardores tentationum tempus est colligendi futurorum merita praemiorum. Dies vero tu Ecele. ν dicij, hyemis assimilatur rigoribus: quia tunc nulla relinquetur facultas pro vita laborandi sed tantum quisque poterit de horreo priscae actionis proferre, quantum prius recondiderit. Haec autem quam utile sit Christiano semper animo menteque reuoluere, nullus sanae mentis ignorat. Eccles 7. Qu ippe dum lac meminerimus nouissimorum in aeternum Ro. 8.& non peccabimus: interim si copatii nur& conregnare spe-Σ. Timo. 1 rabimus, post Christum crucem nostram ferentes. Nec nos alliciet perditorii hoc in mundo prosperitas, quae cito peri- Rom. s. tura est. Sed dicemus non esse condignas passiones huius seculi ad suturam gloriam, qu. e reuelabitur in nobis:atque Sapie. iz. talia Domino cum sapiente intonabimus, Qujs dicet tibi quid fecisti aut quis stabit contra iudicium tuum 3aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum3 aut quis imputabit tibi si perierint nationes quas tu fecisti naunicuique gratiose commodas quicquid habet. Itaque ex his neque itistitias Dei a nobis repellemus, quod faciut carnis fragilitate superati, qui sub fasce boni incoepti operis deficientes,deserunt aequitatem quam coeperat custodire. Sed Dauid nunqua repulit iustitia Domini, quia semper in eius carne permansit. Proinde ait, Et ero immaculatus,&c.

Et ero immaculatus cum eo, oe obseruabo me ab iniquitate mea.

Promittit Domino regius Vates fugere conseritu malo- Dan, ', rum, atque ei assimilari: qui quu sit Sandius sanctorii, contubernium maculatorii no admittit. Et recte tale secietate declinat David. Nam quadoque Dominus propter c5mixtiό- ne seu initu foedus cuiniquis, percutit innocetes,& in bonis fortunae,& in bonis corporis, atque usqueadeo exace batur, ut etia iustorii preces petentiu liberari, renuat audire. Pro his habes historia Iolaphat a. Paralipo. cap. 2 Q, qui . quavis rius & iustus, tamen quia Qcietate merciu contraxerat cit Ochosia rege pessimo, nuntiatu est ei ex verbo Domini, P contritae fuerint naues, nec ire potuerint in Thar-G. Idem legis a. Paralip. i9,videlicet quia Iosaphat rexIu

356쪽

da auxiliatus est Achab regi Istaei pro recuperanda Ramoth Galaad occupata per infideles,redeuti de bello & miraculose seruato, per Dominu dictu est ei, Impio prates auxiliu,& his qui oderiat Deum amicitia iungeris,&c. Atque nonnunqua Dominus pro peccato eoru quibus attinemus, etia in nocetes punit uti legis Numeri 14.de Hebraeis qui- bus dictu est, si iij vestri erunt vagi in deserto quadraginta

annis,& portabunt fornicatione vestra,donec cosumantur cadauera patru in deserto: iuxta numeru quadraginta dieruquib' cosiderastis terra, annus pro die interpretabitur, &c. Et 3. Regu cap. ii, propter peccatum salomonis, Dominus

pro icit se praecisuru dece Tribus a filio suo, parces ei propter David patre tu. Quid miruergo si nuc Propheta a tali sodalitio immaculatus fieri spondet, & perseuerare vult in illa innocetia in qua vocatus est Certe ex his verbis quae sequutur, Obseruabo me ab iniquitate mea : subtiliter beati vita desicribitur, qui quando ad aliqua se gratiam Domini

peruenisse cognoscit, cauet ne iterii iniquitatis antiquae calamatibus innodetur. Proinde oportet sit immaculat' deIemtione mala cogitationis, simul etiam caueat maculam seu iniquitatem praui operis, quod esset sirum, si quadoque ipsum perpetraret. Itaque tale semper debet esse nostrum studium nostriimque desyderium , ut intus simus immac I. ati, foris vero innocui, quia unum sine altero non sufficit. Tunc retribuet ait D. iuia mihi Dominus,&c.

Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam

meam, fecundum puritatem manuum mearum in conoeectu oculorum eius.

sperat praemiti no solii propter latitudine fidei, quae perdileaione operatur: sed etia inquit propter longitudinem Gala. s.

perseueratie retribuet mihi Dominus secundu iustitia mea. Na ut scribitur Ioannis cap. 9, siquis Dei cultor est, & facit eius voluntatE, hunc exaudit. Quippe sentctia nonulla antiquorum, si dii curam habet aliquam humanarum rerum, ut existimatur & credituri rationabile est eos gaudere optimo & cognatissimo sibi, cuiusmodi est mens, de amantibus illam maxime honorantibusque fauere, tanqua rerum

et . iij.

357쪽

charissimarum sibi curatoribus ac recte & bene agentibux Decet ergo illorum vota ac de*deria exaudiri. Pulchre verd additum est et M conspectu oculorum eius, quod utiqueno potest, nisi beatis euenire:o sicut illi semper corde D minum contuentur, ita eos iugiter virtus diuina respiciat Et utriusque retributionis speratae scilicet, & expertar, una communis ratio subiungitur, videlicet suavitas diuini regiminis,stibiungendo, Cum sancto sanctus eris, &c. Insuper quia dixit de iustitia, ostendit quomodo habeatur: salubriter nos instruens & admonens qu8d secietas bonorum sit a petenda,malorum fugienda:dicendo,

innocens eris.

d nunc memorat, o v M sancto sanctus eris, sorte no inllud respieit quod usitata vulgi sentetia dicimus, Cuctuo aliquis iugitur, talis erit. Sed si vis hoc in loco planum facere sensum canetis: illud ad memoriam reuocabis, qu8d. . per Propheta Domin dicit ad populit, si ambulaueri ni ix conspectu meo recti,& ego vobiscu rectus incedam: si vero ambulaueritis peruersi, & ego vobiscu peruersus ero. Vnde sententia clara est, scilicet diuinu regimen est suave propor

tionaliter gubernans Vnu quenq; , Ut cuiusque poscunt me

rita. Et Hieremias cap. 22. simili metaphora usus dixit, Seduxisti me, Domine, & seductus sum. Aut quum de iustitia superna loqueretur David, quia unicuique reddit secundustorum actuum qualitatem, nunc exponit quemadmodum possit impleri quod lex praecipit obseruari. Conuersatio enim nostra ex prioribus aut ducibus suis maxime similitudinem trahit,dum unusquisque tali ingenio gaudet, quali fuerit praeditus ille que sequitur. Hinc est quod nobis salutarisci moralis regula data est, quod cum sancto viro, id est Domino saluatore ipso praestate, sancti esse possumus: sicut ipse dicit Levitici is,sancti estote, quoniam ego sanctus sum.

Pricipitur etiam tertium, ut cum innocentia eius Innocen

tes esse mereamur. Proinde Christiano semper incubit a curate fugere quodvis suspectum contubernium. Qius enim unquam mortalium iuxta viperam securos semnos ca-

358쪽

pit3 securius est perire non posse,quam iuxta periculum noperiisse. In altero tranquillitas est, in altero gubernatio: ibi

gaudemus,hic euadimus. Sequitur, Et cum electo,&c.

Et cum elidis eledrus eris,oe cum peruerso

verteris.

Potest hic reddi primus sensius qui praecedenti versiculo scriptus est. Quis se Deus ab eo que eligit, eligitur: uti Pau-

Ius dixit, Coprehendam a quo coprehesus sum. Vel nucestargumentu a covictu, quia ex couictu mores formatur, atq; moribus coutuaru velut attactis quibusdam coloribus inde notamur: quemadmodum & qui ingit picem, inquinatur ab ea. Ecce viator) duae viae tibi ostensi sunt, una iustorii & salutis: altera reproborum & damnationis. Qis in morte ducit, fugienda: ut si voluptas tibi blanditur, tam caute eam fit se, quam prudenter seniores plebis Troianorum se habeant ad Helenam, quam nec tangere nec videre volebant. Ita dicente Aristotele, Qv d lenes plebis patiebatur ad He-Ienam, hoc oportet &nos pati ad delectationem, &in omnibus, illorum dicere vocem. Contra vero amplectere humilitatem. Quonia tu, Deus populum humilem saluti, &c.

Quoniam tu populum humile aluum scies, oculos superborum humiliabis.

Quid mirum igitur si quemadmodu scribitur Iacobi cap. , Deus superbis resistit, humilibus aute dat gratia. Ipse enim quit per naturam sit excelsus & iustus, de omnia alia ad eum coparata, sint infima:idcirco humilia respicit:alta vero&superba despicit. super quem enim requiestit,nisi super humilem & quietum,& trementem verba sua3Potentes potenter tormenta patientur, humilitas autem usque adeo excellens bonii est, ut & ipsa quoque superbia ea palliari appetat ne vilescat. Paruulos diligit Dominus, humiles magnificat & exaltat. Hac de causa presbyteros Daniel puer iudicat: Amos ruborum mora distringens, repete propheta effectus

est. David pastor, eligitur in Rege, Ic Saul quia esset paruulus in oculis suis,caput in Tribubus Istaei fact'. Publicanus insuper stans a longe quino audebat prs humilitate oculos

359쪽

leuarem civium, sed percutiebat pectus, petens sa,i D Eprop tium . descendit iustificatus in domum suam a Phari-

Deo, qui nimium de meritis extollebatur, atque ita humilis publicanus non audet appropinquare ut ad eum Deus appropinquet: non aspicit ut aspiciatur, premit conscientiam, percutit pectus, poenas de se exigit ut Deus parcat: confit tur, ut Deus ignoscat, ignoscit Deus, quod ille agnoscit. Plia riseriis vero dum se laudat,& Deum non rogat, humiliatur, superbiendo a Deo fit alienus. Sic opertum est Euangelium perfidis Iudaeis, qui fastu atque ignorantia Christum praedicantem, & legem ac prophetas declarantem , audire contempserunt. Credita vero stant haec eloquia sacra Gentilibus, qui non viderunt 3c crediderunt: sed imitatione mulieris cana nitidis de qua Matth. cap. is simul fidem, patientia ac humilitate Domino consecrauerunt. Fidem quiadem, quia etsi Christum docente, aut miracula faciente oculis no perspexerint tamen perdoctrina eius ac Apostoloru, c5uerii sunt: patientia aute, quia quavis pluries spreti quippe non erat missus Dominus nisi ad oves quae perierant domus Israel tamen mox vocati statim intrare non distulemt. Matth. is. Postremo eoru bumilitas ex Euangelio patuit, per quod no canibus, sed catulis coparantur, qui edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. Et causam istius vocationis Gentium, reprobationisque Iud rum nunc prophetice annuntiat David. Sed aduerte dum hic fit sermo contra superbos Iudaeos, illa pars in qua maxime manifestatur gestus superborum, ponitur pro toto, stilicet oculi pro homine. Deinde progrediens Ecclesia, quod enuntiauit, orat,

dicens, Quoniam tu illuminax.&c.

Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine, Deus meus,illumina tenebras mera.

Loquuntur adhuc, siue ipse David petens lucerna sui sceptri non extingui, siue i pia Ecclesia, siue populus ille beatorii, mirabili di core verborum. Atque ad ista duo extrema sermone reserEdo, Lucerna,noctis est lume, qui merito delinquetibus datur, ut per verbum illuminationis fugiat i nebrosa peccata. Insuper quum lucerna sit lumen ut testa, merito

360쪽

iueritὁ lumen naturale, quod corpore terreo clauditur, sic lucerna nominatur:&sicut lucernaeorporis, oculus italu - Matth. s.cerna animae, haec mes. Istam lucerna Deus illuminat, quado huic lumini naturae superaddit lumen gratiae: nempeIratia perficit natura, & dum infundit Christus oleii donoru suorum, prorsus tenebrae prim quae originalis iniquitatis repurgantur. Anima certe hac lutosa carne absconditur, quem admoduni candela ardens in cornu 1 sed sicut quanto plus cornu attenuatur, tanto magis permium fit, & lumen indoclarius apparet ita mens eo plus valet, quo melioribus &honestioribus exercetur caro: quam perfectionem optime adducit gratia. Et nunc Propheta suas imperfectiones, atq; ipsum solum lume, naturae lumine supernaturali nequaqua illustratu, Tenebras appellat. Nanque sicut oculus corporis in tenebris non videt, ita intellectus animae nisi illuminetur ab altero, hoc est a Christo, no bene prospicit. Io. cap.r, Erat lux vera quae illuminat omne homine venientem in hunc mundum. Sic errauerunt vani philosophi in cognitione diuinorum: sic Iume quod in nobis est,tenebre fieri potest. Lucernam ergo suam nunc postulat Ecclesia illuminaria Domino, quae si lucida suerit, ostendit seu eas in quas incauti ruunt, & laqueos in tenebris positos, quibus stulti irretiuntur. In tenebris enim nisi lume habuerit ambulans. aut offendiculum incurrit, aut paratum periculum prorsus non evadit. Sed te, rogo, Domine ait & merito, ni m

Q nia in te eripiar ά tentati cim in Deo me, transgrediar murum.

Si de regio Vate verba sunt, iste tentatus suit occidere Nabal cum omnibus de domo sua: a qua tentatione prsseruatus est per verbum Abigail. propter quod dixit ei, Benedictus Dominus Israel qui misit te hodie in occursum meu rtu, curante Deo, meum mutasti furorem. I. Regum cap. 2s.

od autem sequitur, a N Deo meo transgrediar murum: tantundem est acsidiceret, Te Deo efficiEte, & vincam exercitus in campo, & vinea ciuitates muratas. Quod impletum est quando expugnauit arce sion, quam occupabat Ie-buisus

SEARCH

MENU NAVIGATION