Viginti septem Psalmi interpretati authore Adriano Lametio Henencurio, doctore theologo, ambianorum decano, & Nouiomensium archidiacono. ..

발행: 1547년

분량: 680페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

tamen interim suos deseruit,sed in his tenebris hic per fidε2. Cor. s. ambulamus, non per specie . quadiu quod non videmus spe Rom. s. ramus, ac per patientia expectamus. Verutamen etsi lateat,estancircuitu eius tabernaculu eius. Puta, quia dum assumptus est, fuit in circuitu diuinitatis ipsa humanitas, velut tabernaculii eius. Ex quo collise ipsum Dominii cum corpore in caelu ascendisse. Aut nucest in circuitu eius tabernaculum eius,videlicet populus catholicus, in quo ipse habitat,& in medio eorum est, quum omnibus sine acceptione personaru fauet. At non aperte eum hac fidelis agnoscere potest per scripturas veteris Instrumenti: nam tenebrosa aqua, id est obscura doctrina,in nubibus aeris, hoc est Prophetis, quos ideo nubes aeris appellat, quia sicut nubes plauia portat,& terra aridam irrigant: ita ipsi a terrenis eleuati, in serioribus imbrem salutis compluvi, de eoru doctrina corda simpliciu irrigat. Tales tame tenebras postea depu-iom. i Iit adueniens lux vera, Quia prae fulgore, &c.

Praefulgore in con speclla eis nubes transierut grando oe carbones ignis.

Si de Davide sermo est: reuertitur ad enarrationem sub Exod. r . uersionis exercitus AEgyptiorii, quando pede sicco transieriit filii Israel mare Rubrum. Nam ex nube quae castris eorum imminebat, circa crepusculu facta fulgura & tonitrua, Antiq. Iu- quibus rotae&currus AEgyptioru deleti: ita ut teste Iose-dai.lib. 1. pho quit AEgyptioru exercitus omnis intrasset, mi are rur- p. i . sus effusum est, & descendens ventoria procella, imbrEsque simul e caelo pariter descendentes, & tonitrua grauissima, coruscationesque labentes & fulmina omnes comprehenderunt AEgyptios, nihilque fuit vindictae rerum euenientium per iram Dei ad perditione hominu, quod eis minime tunc accessῖt, noxiosque caliginose & fluctuose mare apprehendit. Sicque calore fulminis superueniente, nubes

ex qua pluuia, grado & ignis transiit atque cosumpta est. Neque mireris quod Propheta prius describit cessationem grandinis &carbonii ignis,quam describat generationem eorum, qua in sequenti versiculo describet. Fecit enim hoe quia simul cessant cum pluvia. De Christo vero nunc ista

intelligendo

342쪽

Intelligendo, praedicatores instar nubium, aquam sacrae Scripturae distillantes, transierunt de Iudaeis ad Gentes, sicut primo filiam principis curare venit I E s v s , sed mulier fluxum sanguinis patiens, praeripuit sanitatem. Ma thaei cap. 9, Hi praedicatores facti sunt grando, obiurgationibus dura corda feriendo, ut quos benescentia: co stlatione ad Deum adducere non valebant , hos minis &terroribus intrare compellerent. Aliis autem suerunt carbones ignis, ipsos fidei & charitatis ardore inflammando, atque more Orphei infernales furias musica ad pietatem reducentis sax ea corda hominum, in carnea, disciplinae serula transmutando . Doctoris siquidem praecipua pars est, vitioses, & a se inuicem per passiones varias discordantes, in unam ciuilitatem recolligere, & eos per leges & rationes sapientiae castigare. Sed & nubes hoc est mystica nostrae fidei secreta sunt in consspectu Dei prae fulgore. Nam tunc omnia limpide cognoscemus,&rciielata facie , quae

nunc tantum in nube, ac obscure, siue per speculum cerni - 2. Cor. 2.mus: nec propositionibus exquiretur, nec Parobolis tegetur: quod manifesta luce tunc declarabitur. Nequis er- 2. Cor. I 3.

go se putet csse in futura luce, quia hac in via aliquantisper Scripturas intelligit, sequitur, Et intonuit,&c.

Et intonuit de caelo Dominus, ct Altissimus dedit uocem suam, grandosecarbones ignis.

Pro enarratione magnalium quae gessit Dominus in exi- Exod. ri. tu Israel de AEgypto, ista satis praecedenti versiculo decla- de i . rata sunt, & ad Dauidis liber. ationem utcunque applicata. Consistit autem metaphora in hoc & sequenti versu, quod Deus vel ut Dominus, puniturus, sonum emittit & vocem& minas & sagittas : ita quod tonitruum est sonus: grando vero Sc ignis, vox: fulgura, minae: fulmina autem, sagittiae. Veritas significata ex parte quidem Dei est, quod Deus est authoi tonitrui, grandinis,&c.& utitur istis, ut Dominus suis tubis, sua voce, suis sagittis,&c. Ex parte autem rerum harum, est illarum subiectio nutui diuino, neque a natura alienum aeque per antiperistasim scilicet )in nubibus y. iiij.

343쪽

3 r EXPOSITIO

generetur carbo ignis,sicut & grando. Vnde Exodi eap Hdicitur, quod grando de ignis mixta pariter serebantur:

ouae omnia prodigia forsitan saepiuscule contigerunt, qua do Dominus inclytum suum Dauidem e faucibus inimicorum eripuit, dc propterea nunc ipse gratias agendo isto-xu meminit. Ad Christu vero pr sentia referetio, intonuit Dees pater se per Filiii, Ioan. ca. i 2,quado eo dicente, Clarificaui & item clarificabo, turba quae stabat & audierat, dicebat tonitruu factum esse. Similiter Altissimus dedit vocε sita in transsiguratione. Matth. cap. 17. dum adhuc Christo loquente, ecce nubes t ucida obumbrans eum, & vox de nube, dicens, Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene Matthf3- complacui, ipsum audite. Quia in re sicut baptizato Domiano sic Sc clarificato mysterium sanctae Trinitatis ostenditur: quia gloriam eius quam in baptismo confitetur credendo , in resurrectione laudabimus videndo. Spiritus Sanctus ibi in columba, hic in nube lucida. quia qui modo Nait. II. simplici corde fidem seruat, tunc aperta visione quod crediderit contemplabitur, & ea gratia qua illustrabitur, protegetur. Sed & quum opera Trinitatis ad extra sint indiuisa, & Filius in Apostolis reliquisque legis diuinae praedi- dicatoribus, loquutus sit: idcirco nunc vocem eorum suam esse asserit. Non enim dicebat Paulus audeo aliquid loqui eorum quae per me no efficit C H R I s T v s, ad Rom. cap. I s.& ista vox recte grandini carbonibusque ignitis nite

comparatur. Nam iuxta capacitatem auditorum, modo minando & terrendo intonabant, modo promittendo & demulcendo dabant vocem Apostoli, nunc ut grando contudens, nunc ut ignis inflammans, ut sic in profundo rerum humanaru omnes audirent caelestia,& qui adhuc esca serre non valebant, saltem interim lacte nutrirentur. Eadem simul audiebant paruuli & prouecti, quisque pro modo suo capiebat. Subnectit litora,

Et misitsagittas suas, m dissipauit eos Astur

multipbcauit conturbauit eos.

Sagittae CHRIsTI fuerunt Apostoli & Euangelistae cum pennis virtutum recte volantes : ita ut aliis quidem essent

344쪽

essent odor vitae in vitam, & aliis odor mortis in mortem. 2. Cor.2 Na nesciunt praedicatores qui sunt praedestinati, omnibus de Christo costanter annuntiant: & interim haec praedicatio Christi odor est. Quia sicut quae non vidctur,cognoscun per odore,ita inuisibilis Deus per praedicatione hac Christi intelligi voluit. Odor iste vegetat diligetes, necat inuidentes.quasi qui inuidet famet Christi.bono odore moritur, qui aute diligit,uiuit in bono odore. Hic Augustinus loco Disi

spauit, legit Dispersit,tanquam in omne terra exierit sonus - . tubae Euangelicae. seu si Dissipauit legas, vere per Euange- ' 'lium omnem impietatem, omneque peccatu dissipavit Aiatissimus, fideles recipiendo, impios abiiciendo. sequitur, Fulgura multiplicauit.Haec fulgura, suerunt innumera persanlios facta miracula, quae corda viventium excitarunt, quemadmodum selent crebra visa fulgura nos in bonum admonere. Praegicatio haec Euangelij facta est in virtute signorii & prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti, ad Rom. cap. Is . Signa appellantur, in quibus quum aliquid sit mirabile, indicatur etiam aliquid futurum : Prodigia vero, in quibus tantummodo mirabile aliquid ostenditur. In virtute aute Spiritus Sancti potest illa potestas intelligi, qua manus imponebant Apostoli super credentes, &signo visibili . , . ,

accipiebant Spiritum sanctum vel superinfirmos,&sanabantur. Sic pridicationem eorum vi Tus c5 mendauit,& per potentiam minora & maiorum miraculorum, doctrina ip- serum est approbata. Ista tamen fulgura multos conturbauerunt: quae conturbatio imprimis his c5tigit, qui Christusurrexisse manifestis argumetis agnoueriit, prima facie ter- Luc.vit

riti & conturbati, existimantes se spiritu videre.Idem legis Matth .ca. s , De Gerasenis, qui viso Christi miraculo in canatione duorum insignium Lemoniacorii, exierunt obuiar g s v, & rogabant eum,ut transiret a finibus eorum quod

quide no de superbia, sed de humilitate faciunt, qua se praeientia Domini indignos iudicabant. Sicut & Petrus in captura piscium cadens ad genua Saluatoris, & dicens, Exia me Domine , quia vir peccator sum. Lucae cap. s. Tantundem existimauit & vidua ad Eliam. Id legis 3. Regum cap. 17 .Nam timebant Geraseni ne destrueret eqs praese

345쪽

tia sancti talis suae, & propter peccata sita, sicut destruxorrat porcos : quod tamen signum fecit Dominus, ut per Matth. g. interfectionem porcorum, hominibus salutis occasio praeberetur: simul ut intelligerent ipsum habere uniuersorum dominium, Θ c. Ecce quomodo miraculis homines bona conturbatione conturbauit Messias, quippe eos sic ad poenitentiam in uitauit. Proinde subdit Pomographus, Et apparuerunt fontes, & cari.

Et apparuerunt fontes aquarum, oe reuelati suntfundamenta orbis terrarum.

si de filio Isai sermo est, rursus redit ad enarratione transitus maris Rubri per Moysen & suos, in quo fontes qui in

fundo maris latebant, minorata aqua apparuerunt. Atque hic & versiculo sequenti metaphorice describitur Deus velut iratus statu & increpatoriis verbis efficiens ut appareat fundamenta orbis & profunda, seu effusiones aquarum. sed ambiguit forte videbitur en describatur eruptio aquarum, an deiiccatio earunde: Etsi quidem describatur noua aquarum eruptio, insinuatur apparitio nouae aquae ex eversione alicuius partis terrae, quae ex interno vento causatur. Videmus enim quod euersa quandoque aliqua rupe ex vi interiorum exhalationum quaerentium exitum, noui sentes seu nouus lacus apparet. Si aute describitur exiccatio aquarum,tangitur exiccatio lacuum seu fluminum: δc versiculo sequenti additur Ventus, pro causa desiccati ua: more Scripturq. Gene. enim cap. 8. affertur pro causa exiccationis aquarii, diluuij ventus, iudicitur, Adduxit Dominus spiritu super terra,& imminutae sunt aquς.&Exodi cap. i . scribitur, Min extendisset Moyses manum super mare, abstulit illuTDominus, flante vento vehementi & vrente tota nocte,&vertit in siccum,& sic apparuersit fontes aquarum, reuelataque fundamenta orbis terrarum, hoc est inferiores partes terrae: & hic sensus magis quadrat contextui literae. Quocunque tamen modo intelligatur, veritas significata ex parte Dei est, quod ipse est author horum ut agens a proposito, & creatura subest eius imperio. Verum de C H R. I s T o singula intelligedo:eo mortuo & resuscitato fontes

346쪽

sontes aquarum salientium in vita aeterna apparuerunt. Ni Ioan. aperti suntProphetς, qui ante vix intelligebatur, super quos

redificaretur orbis terrarum credensDominum. Paruit quoque quod hactenus obscuritas diuini tegebat eloquij, visa

mira consonantia Euangelistarum, qui tametsi loco & tempore distincti,tamen eadem scripserunt, quasi uno spiritus Sancti organo loquuti: receptaque, nunquam satis laudata Septuaginta interpretum in veteri Instrumento transatio: qui testante Augustino a multis non indignis fide narrantur singuli cellis etiam singulis separati, quum interpretati essent, nihil in alicuius eorum codice inuetum est quod n5 iisdem verbis, eodemque verborum ordine inueniretur in caeteris. Quyd siquis istud cum Hieronymo, velut fabulam rideat, quin potiu s dicat in una Basilica congregatos, contulisse, no prophetasse suus cuiq; placeat aut Augustinus, aut Hieronymus. Tame Iustinus narrat in Apologetico ad Getes, Ptolomarum regem, quo fidem certius interpretum e periretur,& ex consensu veritatem colligeret, domunculas Iussisse duas & septuaginta chstrui: secederEq; unum quenque in sitam, quum versurus esset: postea contulisse omnium interpretationes, & per omnia inter se cosensisse. Atque ita hoc unum semper demirandum est, os unum omnibus se- .cerit Spiritus Sanctus. Sic reuelata fundamenta orbis Ecclesiae militantis, apertique spiritales fontes, caeteros ex se Scripturarum riuulos emittetes. Hoc deniq; , qui sequitur, ordine, C H R I s T o lucrati fideles, videlicet Ab increpa

tione tua, Domine,&c.

Ab increpatione tua, Domine,ab inspiratione sti

ritus ira tuae.

A a increpatione, sonat Ab imperior ad similitudine increpantis,&talia clamantis, Nisi poenitentiam habueritis, Lucae. 3. omnes peribitis. Istud patuit in euersione Iudaeorum per Vespasianum, & Titum. Nam fideles qui resipuerant,&Christo crediderant, ante aduentum Vespasiani & Titi per

angelii admoniti sunt, ut recederent de Iudaea, & trasiret ad regnii Agrippae, qui tunc erat Romanis confoederatus: atq;

hoc modo saluati sunt, reliquis Hebraeis perditis, qui non

347쪽

poenituerant de occisione e H Rr s T I. Qirare nunc non

indecenter per increpationem & inspirationem accipiemus hanc Christi ex Euagelio supra memoratam praeda tionem. Nam sic increpabat peccatores vi poenitentiam agerent, & in spirabat ut iram natura timerent. Et bene postquam dixit Increpationem, adiunxit Inspirationem. Tunc enim utiliter foris increpamur, quando inspiramur intus ut timeamus. Ecce quomodo semper opportune a Domino corripimur, & dum foris castigat, intus emendat. Atque se quosdam benigne sicut pius pater, suscipit, nonnullos verout Dominus aci se trahit: quemadmodum Paulo coligit, qui adhuc spirans minarum &ccaedis, de casso prostratus & ca cus factus, audiuit, Durum est tibi contra stimulum recalciatrare. Itaque amodo iam nullus utilem inspirationem spiritus irae Domini contemnat. Deinde loquitur Ecclesia: ubi ostenditur quo ordine lita sunt gesta, Misit de summo,&c.

desummo, oexiccepit me, assumpsit

me de aquis multis.

Continuando narrationem de Davide apericulis vitae saluo, tractans ipse dilectionem Dei erga se, applicat ipsam ad rem gestam in Naioth. r. Regum cap. 39,quado post ibi

narratam euasionem ex circundata domo propria a satellitibus Saulis fugiens venit ad Samuelem, & morati sunt Samuel& ipse in Naioth. Quo quum misisset Saul lictores tertio ad capiendum Dauidem, tandem quarto ipse Saul venit illuc,& prophetauit cum caeteris tota die illa & nocte, & sic euasit David,& fuit salus ista manifeste de summo ac excelso diuino brachio, quod reddidit Saulem & lictores catantes, velut extra se positos, atque hoc pacto assumpsit seu liber. auit eum Deus de aquis, id est tribulationibus multis. Et apposite dixitAssumpsit me, hoc est ad se me duxit.Nam qui aliquem adiuuans, e periculo educit, ad se trahere illum solet. Qijd autem per Aquas, Tribulationes intelligantur, patet Esaiae cap. 8, Adducet Dominus super eos aquas fluminis fortes,& multas, regem Assyriorum:cuius potentia occupans terram inundationi fluminis comparatur. Sive ad

Ecclesiam, unde digressi sumus, stylum vertendo, hic iam

ipsa loqui-

348쪽

a osseae i. te

bili mutui amoris vinculo sibi copulavit. Canticorum cap. V.Ego dilecto meo,& ad me conuersio eius. QEsm locum interpretans Bernardus,haec scribit, Qujdiponsa, nisi cstrepatio iustorum Zquid ipse,nisi generatio qua renim Dominum quaerentium faciem sponsit Non enim ille intendit huic,&non ista illi, propter hoc utrunque ponit: Et ego illi,& ille milii: Ille mihi, quia benignus & misericors est: ego illi, quia non sum ingrata: ille mihi gratiam ex gratia:ego illi gratiam pro gratia: ille meae liberationi, ego illius honori: illae saluti meae, ego illius voluntati: ille mihi & no

alteri, quia una sum columba eius, ego illi Jc non alteri: nee enim audiovocem aliorum, nec acquiesco dicentibus mihi, Ecce hic est o M R i s T v s, ecce illic est. Hanc desponsa- Matth. 2 sationem clarius adhuc insinuat Oseas cap. a. talia dicens, Desponsabo te mihi in aeternum, & sponsabo te mihi in ii

stitia & iudicio, & misericordia & miserationibus: & sponsabo te in fide, &scias quia ego Dominus. Vbi ter ponit, Sponsabo te, quasi ter signo particulari sensibili despons ta sit. Primo enim sic despondit eam Deus sibi in Abraham, Gen. icui data est circuncisio in signum istius foederis: secunda E,od. is desposatio fuit sub Moyse in monte Sinai, in datione legis: Ocio. Tertio fuit desponsata in aduentu Fili j Dei in carnem, in quo fidei lumen amplius refulsit, Scharii nuptiam Unsalia contracta suerunt. In Prophetaru*5sione perfectu matrimoniti fuit per verba de praesenti mutua colloquutiona

Mariae & Angeli, ubi Virgo gloriosa co sensum praebes, ait, Lue

Ecce ancilla Domini, sat mihi secundum verbum tuu. Matrimonium vero consummatu filii in carnia & Verbi unione. Foecundatur coniux in Christi passione, quia de latere e 1 RisTi fluxit sanguis de aqua, quibus significabantur Ioan. 19 sacramenta per quae foecu ndatur Ecclesia. De quo connubio ita scribit Augustinus, O magnum sacramentum huius coniugialo quam magnum mysterium huius sponsi & spo-sael desponso sponsa nascitur,&ut nascitur statim illi coniungitur,& tunc sponsa foecundatur quando sponsis moria

Iosa loquitur de temporibus Christianis,atque sua despongiione facta cum Cesisto.Misit inquit)Deus Pater Filiur

349쪽

tur,& tunc ille sponsae magis coniungitur, quando a in i tilibus separatur, quando ille se per caelos exaltatur, tunc ista . in omni terra foecundatur. Propterea nunc ait, Et assumpsit me de aquis multis, id est de multitudine populoria, ex qua ipsa collecta est. Nam induratis Iudaeis, ad Gentes transiit. Sequitur, Eripuit me,&C.

Eripuit me de inimicis mehfortissimis, D ab his

qui oderunt me, quoniam consertati sunt super me.

En hic Dauid de sua ereptione loquens, minus dicit Sci. Rest i . significat, Nulla enim erat coparatio inter robur sau-- lis regis cusuis, & Dauidem ac Samuelem, & pauculos qui cu eis erant. Aut si nunc est vox Christi vel Ecclesiae: Deus Pater eripuit Filium a Iudaeis, & Ecclesiam ab haereticis.

. Oderunt Iudaei Dominum, dc haeretici Ecdlesiam, qui praeualuerunt temporaliter ad inligendam & conturbandam hanc mortalem vitam. Propterea nuc sortissimos dicit inimicos, persequutores truculentos, qui Christianu populum vexabat. sed tunc fatetur se magis ereptam, quando tyranni consortati super eam. Tunc enim Ecclesia crescere meruit, quando eam, data desuper potestate, inimicus afflixit. Nusquam enim animosiores athletas habuit, nisi quando efferbuit truculenta tyrannorum rabies: nusquam suos doctiores & eruditiores vidit, nisi quando clam Biblia peruertere molliti sunt haeretici nusquam integriores & moribus magis ornatos habuit, quam dum contra hypocritas pugnasiscepta est. O vere diuina prouidelia, ut suis nisibus destruatur inimicus, & quanto se putat amplius laedere, tanto eum

necesse sit plus boni se uisuma insectatione praestareisubne

ctit textus, Praevenerunt me,&cc

Praevenerunt me in die affli6honis meae, es Dominus pro tector meuss.

Si de David nunc est sermo, adhuc hic meminit illius dieii. Reg. is quo in Naioth cum Samuele, reliqus'; Prophetis saluatus est a Saul de suis.Antequam enim inde fugeret praeuentus est alictoribus Saulis ad hoc ut interficeretur,& fuit Dominus modo φcto ei protector ne incideret in manus eoru. Praevenit

350쪽

Praevenit insuper Achitolai Dauidem, qui dederat consiliu

Absaloni ut patrem comprehcderet antequam aliquem lo- cum munitum intrasset, 2. Regum cap. II. Praevenit & ip- 2.Reg.2gsum siba filius Bochri, qui concitauit discessionem populi

contra eum antequam rediisset ad ciuitatem & domum Re giam. Sed inaque simul longe sibi dissimilia conuenerunt. impugnatio temporalis, & aeterna protectio. Ad Ecclesiam insuper redeundo, modo illud tempus significat quo . pseudoapostoli veros praedicatores praeuenire nitebantur. conantes subuertere corda simplicium, usque adeo subtilis est haeresis: quemadmodum & sagitta quae contento ner-uo primlim in incautum dirigitur, difficile vitatur. Ante enim ad eum ad quem iacta est pr uenit, quam obice clypei frustretur. Adde haereticos id habere curae, non quomodo Scripturarum medullas ebibant, sed quomodo aures populi declamatorum flosculis mulceant, atque hac via Ecclesiam pranienerunt in die amictionis: puta quando celebrabantur martyria:& quomodo periclitata est arca in diluuio, ita pe- Gen. riclitatur Ecclesia in mundo:& adhuc nuc hoc pacto res sese habet: nemo securus hunc agrum Dominicum possidet. Dormiente siquidem patrefamilias, inimicus homo Eietaniam superseminauit, ad quam eradicandam quum serui ire Matth. iuproponerent,Dominus prohibuit, sibi semans palearum de Dumenti discretionem. Haec sunt vasa irae & misericordiae

qui in domo Dei ab Apostolo praedicatur. Veniet ergo dies Rom s

quando thesauro Ecclesiae aperto proferet Dominus vasa irae suae, quibus exeuntibus, Sancti dicent, Ex nobis exierui, r. Ioan. sed non erant ex nobis: si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum. sed quandiu hoc in seculo mudata no est Ecclesia, semper Dominus protector eius. Ipse enim cum si is est in tribulatione eos protegendo, & liberando, nonnunquam in corpore, aliquando in anima, quadoque in v-troque, prout videt necinitatibus Sc utilitatibus hominum expedire. Sequitur, Et eduxit me,&C.

Et eduxit me in latitudinem alusi me fecit, qti,

num uoluit me. yox Dauidis post multas tribulationes, regnu Israel ρο-

SEARCH

MENU NAVIGATION