Viginti septem Psalmi interpretati authore Adriano Lametio Henencurio, doctore theologo, ambianorum decano, & Nouiomensium archidiacono. ..

발행: 1547년

분량: 680페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

prophetiae poni praeteritum pro futuro,sicut & In praesenti versiculo ita fieri asserit Augustinus 3 Memineris Euangelium historiam esse no prophetiam atque historiam destriabere res iam factas aut statim complendas. Quare non re cipimus aliquem adultum nunc adhuc inuincibiliter igno- rare legem baptismi, seu legem diuinam positivam ad sa-Piu. - Iutem necessariam : nam auattu saltem interiori & signato Dei lumine super nos omnes,de his satis audierunt: & nisi culpa sua quis obstiterit, protinus quantum susfficiet ad salutem, a Deo si petat illuminatur, qui semper prope est om- Pici, nibus inuocantibus eum, quod exemplo demonstratum videmus Achoru cap. Io. de Cornelio Centurione:& I. Ioa. 2.. scriptum legimus, Non necesse habetis ut aliquis doceat vos, sed sicut unctio eius docet vos de omni & verum est, dc non est mendacium, attamen fatemur posse inuincibiliter ignorari ius diuinum positiuum ad salutem non necessarium: pro ut contigit Machab is, qui propter religio- nem & obseruantiam Sabbati, creciderunt non licere sibi manu auxilium serre, aut loca speluncarum obflauere. r. Machab. cap. 2. Itaque Deo & nos ista haec loquimur, quia senus ille Euan gelicusadntis usque peruenit: senus qui in omnem terram exiit, si nus qui ad cunctos missus, ut cuncti in caelum intrent. Quid ergo superbe scismatice contra te conaris 3 audi testamentum patris tui: partem vis in lite retinere, qui potes totum in concordia possidere quid fugis in tenebras 3 Christian' es, audi CHRIs TVM: . . semus es, audi Dominu: emendare, respisce, fac dicamus Lucae is de te, mortuus erat & reuixit, perierat & inuentus est. Nomihi dicas, Quid me quan is, si peri j: ideo enim te quaero, quia peristi. Noli, inquit, me quaerere. Hoc sanὶ vult. iniquitas qua diuisi sumus, sed non vult charitas qua fratres sumus. sequitur,

in βle sposivit tabernaculum suum, oe ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo.

Hic Hieronymus ad veritatem Hebraicam legit,soli posuit tabernaculum in eis: quasi sol in medio septem orbium

planetaru habitet: habet enim uos orbes supra se, scilicet

392쪽

Marte, Iouem & saturnu,& tres insta se puta Veneta, Me curium & Lunam: siue nos post dictionem Tabernaculum, virgulam ponentes & dictionem quae Graece gi του habeatur non pro relativo,sed pro adverbio loci intelligentes,comodissime ordinem reddimus, Posuit Deus ac determinauit soli habitationem illic, id est in caelosita tamen ut superflua sit pripositiq I N. Na quu Grm sexto casu careant, hic illius

loco, tertio ututur,&dictioso LE, hoc pacto, soL I apud

eos est. Et ordo traditus recte fieri potest ut diximus. solitaque qui constitutum sibi in caelo habitaculum nunquam reliquit, diuinae gloriae ac prouidentis perpetuus est pr o. Atque hic ex descriptione selis in medio caeloru habitatis, satis reliquos insinuat Prophetas, & nequis putet alibi solε . quam in caelis. Nunc vero ipsum depingit ab occasiu & or-

tu: occasum autem comparat tentorio seu umbraculo. Solenim occidens testante Virgilio ) demenso decedit Olympo, atque aestimatur a vulgo ingredi tentorium in quo pe

noctet velut in tabernaculo. Q mim tacet omnis ager, pecudes pictaeque volucres: & medio volvuntur sidera lapsur quumque tempus adest, quo prima quies mortalibus aegris incipit,&dono diuum gratiuima serpit. Mox sequitur illius ortus , g τ ipse inquit Vates tanquam sponsus procedens de thalamo suo, subintellige verbii E s T:ubi eius ortum assimilat egredienti sponso de thalamosito: ipse enim oriens epredixur de hemisphaerio nobis occulto, ornatus suis radiis, sicut sponsus egrediens de thalamo, sua secum composita habet ornamenta:vnde pro hoc ita quidam lusit: Emicat Oceano Phoebi rota clara relicto: Illustrata nitent lumine cuncta suo, Quia sol igniferos currus e gurgite magno sustulit,&claris astra sugauit equis. Illius vero thalamu hoc decore fingit Virgilius AEneidos lib. , Et iam prima nouo spargebat lumine terras Tithoni croceum linquens aurora cubile. In quo ipsius crepusculum satis depictum est, quando pulcher & decorus apparet radiorum fulgentium decore, instar sponsi exeuntis a thala mo, atque ex his naturam beneficam ipsius solis orietis deprehedet. Vide etiam hic in sele figurari ortum conceptuq; C H RI s T i, qui in sel'hoc est in manifesti , posuit taber-

393쪽

iam tot annis mandato Dei inieritiat. Qia; in vero ad ditur, A s v M M o caeso egressio eius,utrius' i motus solis termini descributur,passim ab omnibuscogniti:tum motus raptus, quo ab oriente mouetur in occidente, sequedo motu

oimi mobilis: tu motus super polos Zodiaci, quo facit dininetiam Oatis & hyemis, accededo ad tropicos Cancri MCapricorni. Tropici enim Cancri & Capricorni sunt Gnes seu extremitates motus Solis a septentrione & austro. Ad Christum etiam hunc sermonem conuerte , bene giganti comparatur: quia humanam natura potentiae suae magnitudine superans,omnia mundi vitia cum suo truculetisismo authore prostrauit, & alligauit fortem diabolum , 'vasa eius quae nos fuimus diripuitis a D exultauit: quippe non inuitus infirmitates hominis assumpsit. Ipse autem via huius vallis miserie cucurrit mam non fecit hic moras:natus statim venit in passionem, resurrexit & ascendit. Merito insuper dixit, v I A M cucurrit, cuius in nulla inudi ambitione potuit actus haesitare. Et nequis crederet Christum habere totum suum principium ex thalamo Virginis Mariae sicut blasphemant Ebion, Cerinthus & mraerni Iudaei) ideo nunc subnectit Propheta, quod licet Christiis secundum humanitatem processerit temporaliter ex Virgine Naria, queadmodii Sol ex aurorar tamen secundu diuinitate egresso & natiuitas eius est a summo cito, id est de Patre natus est ante secula, neq: temporum coditor tepore tenetum

pro ut scriptum est, Michaeae cap. Egressus eius ab initio a diebus aeternitatis. Nam in principio erat Verbum apud Deu: sed quemadmodii sol, quaru ad nos, nascitur ex aurora, ipse tamen semper fuit ante aurora, & semper manet in suo caelo: ita Deus,Verbii aeternum, licet sit natus ex matre de utero Virginali se dii carnε, tame ab artemo & semper nascitur Filius a Patre, & semper natus est, semper in eo manes quam ad diuinitate. David vero lili diccdo EI vs, n tauit unitatε trinitatis: immo si diligentius intueamur,tota

haec Trinitas nuc & versiculo sequenti osteditur: A summo caelo Pater significatur: Spiritus Sanctus his verbis quae nucnuc sequutur, N E c est qui se abscodat a calore et i Egresso

eius, natiuitas Fili j no teporalis, sed aeterna,qua exivit a P

394쪽

Ecclesi

ue, quae est ante omne principiu. quippe quu ipsim Filiussi

constet esse principium. Occursus vero qui statim subnectiatur secundum hominem dicitur,quia post assiimptam carne Christus in utraque natura permanens, dum reliquit mundum, & ad patrem ascendit, sedi maiestatis Paternae occumrit, Quare sequitur, Et occursus,&c.

Et occursus eius usque ad summam eius, nec squi se abscondat i calore eius.

Nune describit qualiter sol de Occidente ad Orientem

summum eius quotidie reuertitur.De quo regregia perpuliaire Virgilius in opere Epigrammatum ita lusisse fertur, sol oriens, currusque suos e gurgite tollens Oceano,claro reddidit orbe diem: Flammisersimque iubar terraeque poloque reduxit, Et pepulit radiis astra repente suis.

Istud idem & ordine quidem infatigabili testatur Ecese

siastes fieri, talia scribens, Oritur sol & occidit, & ad locum sium reuertitur: ibique renascens gyrat per meridiem, §itur ad aquilonem: sic ortu & occasu suo quotidie mu-di interitum demonstrans, atque humanam aetatem sensim Iabi,dum nesciat homo,ostenciens. Si tamen sol nobis occidens, Antipodas illinret, de terra intra couexa caeli suspensa eos contineat, dubium est. Et quanuis hoe ita fieri fabulam esse dixerit Augustinus, quin potius existimat ab illa parte non esse nudam terram ab aquarum cogerie, tamen opinio vetem cui Cicero, Mela,& maximi quique suffragati sunt fuit, Australem illam plagam penit' incognitam nobis esse quae Antipodas continet. Cicero in sexto de Republica, interfusum maximum inter nos & illos Oceanum putauit, quem nemo unquam penetrarit: idque susissime Macrobius persequitur.Vnde Cosmographi omnes,c lum,& proinde terram in quinq; cingula diuiserunt: quom post ema duo, quod caeli verticibus subiecta essent, procul a caeli motu, a solis orbita, duobus perennibus sontibus caloris, perpetuis rigoribus infestatur.Medium vero, in quo de concitatissima est caeli vertigo & via solis, nimio aestu perustum, cultum omnem humanum abigit: quae media sunt inter frigida, de tostum

395쪽

tiniun,temperie sua sedem animantibus praebent. Cingu Ium in quo nos sumus ad Septentrionem vergens, Boreale temperatum dicitur: contrarium illud Australe, itidem t peratum. Tum iubet Cleomedes zonas istas duas, quatuor in partes aequas rectis angulis secari: qui partes, quae in e dem sunt zona, incolunt, inter se sunt circuncolar: qui dia uersis aut aequa distantia ab Occidentali inaequali a polis tabitant, sunt quasi contra se positi:aut in aequis omnibus sene Antipodes: Luce differunt ac tenebris,non vicissitudinibus anni & temporum,atque ita non est qui se abscondat a calore solis. Nam nulla terrae plaga est, quam is calor non attingat: hoc enim uniuersi percipimus plus & minus. Cartem ad ea Ris Tu M nostrum, de quo digressi sumus, redeudor occvRsus eius secitdum homine dicitur, qu ia postasiimptione carnis in utraque natura Christiis permanens, ad sedem maiestatis Paternae occurrit in ascensione, regres sus unde venerat. Ipse tamen quum venit a summo,in nullo

minor filii, quum rediit ad summum Deri, homo, aequalis Patri in deitatis substantia perseuerat, i nihil humana detraxit humilitas.Occursus igitur eius in coaequalitate aeter- , nitatis, quia ascendit ad caesos, sedet ad dexteram Patris, ubi antea & semper fuit cum ipse. QDd vero sequitur, N E eest qui se abscondat a calore eius. His verbis designat Propheta spiritum sanctum, quem post ascensionem Redemptor discipulis misit.Act. cap. 1, Sicut ignis,uenit is spirit 'foenum carnis consumpturus, aurum cocturus & purgatu

rus. Ipse calor est, a quo nemo possit abscondi, qui deitatis sta' potentia uniuscuiusque corda cognoscit. Nullus est qui de hoc calore no habeat aliquid, ex multis diuisionibus gratiarum, sicut dixit Paulus i. ad Corinth. cap. i 2, Aliis datur sermo tipientiar, aliis sermo scientiae, &c. Protinus sabnectit David, Lex Domini, &c.

I ex Domini immaculata conuertens animas t

Amonia Domini fidele, sapientia praestans paruulis.

Qui per creaturas Deum laudauerat, nuc eum per donationem legis incipit praedicare: quandoquidem haec lex ut inquit Paulus ad Galat. dagogus noster fuit in Chris Galatii

396쪽

anam persectionem venimus. propter nunc Immac lata appelliatur, siue quod immaculatos facit,sive quia nihil reprehensione dignum continet. si quis tamen propter id hanc diuinam philosephiam accuset,quod inculto humilique sermone tradita sit, neque lautitias vocum, flores acu neres habeat: huic istud unicum responsum sufficiet, Adeo multa esse quorum *lendorem, siquid adluxeris,elimines di non illustres: ita sunt scilicet in sua natura optimo statu, videmutari ab illo nisi in peius non possint. Narmorea domus picturam non recipit: si opus albarium super induxeris,demas de dignitate, de pulchritudine. Non aliter dc sermo istius legis, qui ob ea causam se nudam pra let,& undique cospicuam, tota sub oculos,sub iudicium venire gessit. quia scit se habere unde tota undique placeat, neque indiget pigmentis Rhetoricis. Quis enim cincinnos 3 quis fuca in proua virgine non damnet quis in Vestali non detestetur 3Est ob hac caustin legere res sacras rustice totius qua eleganter sesipias: testante Paulo r. ad Corinth.cap. s. non in sermone esse regnum Dei, sed in virtute. Et si vis estingam ideam sermonis sacri, ea est ipsissima quae Silenorum' Alcibiadis: erant enim horum simulachra hispido ore, tetro dc aspernabili, sed intus plena gemmarum, suppellem- Iis rarae & pretiosae: ita extrinsecus si Theologiam aspexeris, agreste quid videas: si introspexeris, numen agnoscas: plus siquiaem habet in recessu, quam fronte promit

lat. chamobrem haec conuertit animas, inuitans ab errore ad iter rectum, amendacio ad veritatem. Illius enim districtionis metus errantem corrigit, & ad c H R i s T I gratiam secit confugere, quum spem in nostris operibus coeperimus prorsus absque Dei auxilio non habere. Lex ista tantae est perfectionis, quod restituit animam, vivificat mentem. Non enim in solo pane vivit homo, sed in omni

verbo quod procedit de ore Dei. Et haec duobus praeceptis tota clauditur, Dei videlicet, dc proximi dilectione: quod non ita intelligendum est, ut susticiat Christiano, Dei & proximi per sela naturalia dilectio. Sed de hoc pri cepto nobis iniungitur, ut quod naturale est, per donum supernac

397쪽

tibernaturale persciamus. Iubemur itaque Deum ita super

omnia diligere, ut eius amorem proprio praeseramus, & venos, omniaque nosti a ad eum inquam ad linem ordinemus.

Vnde Apostolus, Sive manducatis, siue bibitis, siue aliud i.Cor. quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. Et quia maxime nos ab hoc amore, carnis petulantia retrahit: idcirco dictu' est, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo. In Mass. za corde enim est sons vitae, sensuum, appetitusque principiu, a quo ad amorem sensibilium tracti, ab amore diuino separamur. Ideoque inquit, Ex toto corde, ac si diceret, Subiicias prorsus partem sensibilem volutati, ut & illa pari ordine ad Deum tendens, nulla in re a vero dictamine, Desque lege dissentiat. Sed quoniam absque duce ratione selet aberrare voluntas: sequitur, Ex tota anima: ubi recte per ani- Ibidemqnnam, voluntatem intelligimus. Quippe quemadmodum anima est cuiusuis motus principium, sic voluntas mouet omnes animae rationalis potentias.Additur, Et ex tota mente: nam voluntatis motus a ratione dependet, quum illius obiectum, sit bonum cognitum: atque ita mens hie signifiacet intellectum & rationem, quae usque adeo in Deum tendere debet,ut quicquid intelligit&contemplatur, sit Deus, vel ad eum actu aut habitu, saltem destinetur. At quoniam finis Dequent r sine mesura dilectionis animo insidet, co-grue tribus his subiugitur, Ex omnibus viribus tuis visci- Luc: φ-

licet, quum Deus sit finis noster, ad eum omni studio ac conatu tendamus, eique ratio, voluntas & sensus penitus obtemperent, atque omni virtute & gratia perficiantur. Ca terum quia minus ex hoc constabat qualiter esset proximus diligendus, cuius amor non ita sicut proprius naturalis estivi omnis ambiguitas erroris cessaret, secundum Deus addidit praeceptum, dicens, Diliges proximum tuum sicut teipsum, id est, ad eundem, ad quem teipsum diligis, finem: ut quemadmodum in nobis, ita & in illo diuinum opus eluceat ac laudetur. Quod testimonium de Domini bonitate

fidelius quaerimus 3 quid quaese hac lege sanctius 3 quid his

duobus mandatis seu principiis verius, ex quibus pendent Ieges & Propheti, in quib' & diuina iura,& humanet sori tatis foedera continenturὶItaque haru lex quia testimonium

398쪽

perhibet reuelatorum,tum gestorum, tum promissirum, cete testimonium appellatur, non hominis sed Domini: a que sapientiam pra at non quibuscunque, sed paruulis. Apte siquidem testimonium Domini verax, no facit sui te nisi hominem simplicem, hoc est suasibilem, qui assensum praebet testimoniis diuinis:& intellectum captiuat, quando altitudini arcanorum deest humana & experimentesis ratio probans. Homo enim impersuasibilis loge est ab huiusmodi dono. Adde insuper quum in unoquoque sit dare unum primum quod sit aliorum mensura, in genere legum primaronemus eam, quam nuncupamus Legem aeternam, quae

scilicet omnium est actionum, monitionumque diuinae sapientiae ratio directiua,unde omnes aliae leges derivantur:& haec sapientiam praestat paruulis. Lex autem, ut regula demenstra,dupliciter in aliquo esse potest: uno modo, sicut in dirigente ac mensivante: alio modo, sicut in directo& mensurato. Vnumquodque enim quatenus regulae vel dimen- sonis est particeps, ita demum dirigitur ac menseratur. Quum ergo omnia diuinae prouidentio subiiciantur,manifestum est ipsa aliquid de aeterna lege retinere, quatenus inquam, ex eius characteris impremone ad actus, sin Esque

proprios inclinantur. Inter creata autem, rationalis creatura excellentiori modo diuinae tibiacet prouideliae, prove illius si particeps, eamque pro se & pro aliis exercet. Haec

vero legis aeternae participatio in rationali creatura lex dicitur naturalis, quae est naturalium praeceptorii in intellectu congregatio habitu vel virtute. horu nanque praeceptorum radix, est lumen rationis naturalis diuinitus impressum, cuius virtute quaedam sunt nobis tam in speculativis quam in practicis per se nota: quae in speculativis quide,prima principia: in practicis autem potior praecepta vel primas ac naturales leges appellamus. A quibus tanqua a principiis per

se notis leges alias bifariam ducimus. Vno modo sicut ex manifestis principiis conclusiones: altero sicut aliquorum prudentum decreta communiter probata. Primus quidem modus illi similis est, quo demonurative scientiarum conclusiones ex principiis inseruntur. secundus vero illi, quo

in artibus formae communes ad aliquid specialiter applica

399쪽

tur.Velut sapiens architectus forma aedificiorum communem ad hanc vel illam determinat domus figuram. Qi aergo a communibus principus legis naturae per modii conclusionis habentur: ut ab hoc praecepto, Non occides, elici Em L potest, nemini venenum esse dandum. Quaedam vero permodu determinationis: sicut lex naturae iubet, ut qui peccat, puniatur:sed quod illa vel alia poena plebatur, non fit secundum determinatione legis naturae: ideoque hoc prudentum arbitrio relictum est,ut scilicet id decernant quod bono communi nouerint expedire. Huiusmodi vero leges

humanas aut aduentitias aut positivas vocamus: pro locorum nanque ac temporum ratione, ad consilium sapientis, prout commune bonum exigit, variantur. no enim omnes

nomines eisdε legibus positivis & institutis gubernari pota sunt,& ideo has leges voluit philosophus me non ferreas, sed plumbeas, quippe quae flecti possint. Lex tame naturalis

apud omnes nationes eadem & immobilis perstat. Leges quoque particulares ab ea per modii coclusionis manantes, minime immutatur: ex veris naque principiis orta conclusionem veram esse oportet. Ecce sapietiam quam siris paruulis, & humilibus, per legem naturae praebet Dominus. . Verum quia ad humanae vitae directionem non sussiciebat haec lex naturalis, protinus additum auxilium diuinae t gis:vt homo qui ex duplici iubstantia resilitat, corporea videlicet mortali, & spirituali aeterna, in finem etiam supernaturalem & humanam dirigatur. De hac lege diuina nunc sequitur, Iustitiae Domini, &c.

iustitia Domini rectae, latificantes tarda ace

plum Domini lucidam illuminans oculos.

Iustitiae legis diuinae sunt rectae, quia hominem rectitacant, & eum in fine supernaturale ad que creatus en dirigunt. Ob id vero datae sunt: nam tenuitas humani intellectus id expetii data sit lex ex alto, quς cunctos de spectantibus ad salutem certiores faciat: neque talis lex legi naturae aduersatur, sed sicut gratia perficit naturam,ita huius. modi lex naturalem perficit. Proinde eadem praecepta qua- tenus a naturali lumine derivantur, naturalia appellantur,

400쪽

quatenus vero a supercaelesti lumine suunt,& a gratia supernaque charitate perficiutur, in ius diuinum transeunt. Sum tamen pleraque a Christiana religione mandata, quae nullatenus naturali ratione indagari possunt: sed a c ii R et s et olegi satore ad consequutionem Ielicitatis aeternae tradita, quae Lege diuinam postiuam, nominamus Vt, ea quae de sacramentis dicimus : nam illa fiant diuina medicamera

quae gratiam quam significant) efficiunt,& sunt causa sine qua non, illius supercaelestis opitulationis, quam praecipue

in eis operatur C H R I s T v s. Unde Rupistinus de baptismo loques, super Ioannem, inquit, Quae est virtus ista tanta aquae ut corpus tangat & cor abluat 3Mirum sane, nisi

quod sic imbecillitati hominis prouisiim est, cui ita inui Dilia per visibilia nota fiunt, & dum accedit verbum ad et

Rom. r. mentum, fit sacramentum, siue sacrae rei sacrum signum. Et

talia sacra signa habuit synagoga ut &lex noua: quin &ipsa etiam euiciebant quod signavant: nam effectus circuncisionis, absque collatione gratiae compleri non potuit. Rom. 3 Neque Paulus , dicens ex operibus legis non iusti vi omne carnem istud negauit: sed tantum hic disputat contra Iudaeos, qui fesso putabant se saluandos ex sola repromissione facta Abrahae: quorum superbiam reprimit, quia credebant se ex iustitia beatificandos, tantum si secundum ea

nem filii Abrahae essent, & quod propter id operibus eo tum nude consideratis, ex iustitia debebatur gloria. Fatemur tamen sacramenta nostrae legis maiorem gratiam conferte, quam illa veteris Iudaismi: quippe nostra ex virtute passionis cHRIsTI exhibitae, valent: illa autem tantum in passione Christi praeordinata, adiuvabant. Plus v

ro impetrat passio Christi iam exbibita, quies ipsa durarae

praevisa.Atque ita quato excedit Euageliu umbras antiquae Synagogae, tanto persectiora homini aegro medicamenta attulit. Sic huiusmodi iustitiae laetificant corda: nam rectitudo animi, magna cordis est laetitia: & malae habeti, grata sunt medeli nuntia. Adde quia hoc pacto nobis per corporalium similitudine, spiritualia tradit Dominus, quatenus. humanae cogruit infirmitati :atque ex ipsis sacrametis tota nostra spiritualis vita fit. Per Baptisina enim peccato ori

SEARCH

MENU NAVIGATION