Viginti septem Psalmi interpretati authore Adriano Lametio Henencurio, doctore theologo, ambianorum decano, & Nouiomensium archidiacono. ..

발행: 1547년

분량: 680페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

mortui, in Christo renascimur, deificae vitae initium Iormamque accipientes. Per munus Cofirmationis iam in Christo renati, stabilimentum contra omnia tentamenta suscipimus:quippe militia est vita hominis super terram,& Iob. . per multas tribulationes currimus ad patriam. In isto spirituali certamine quotidie Eucharistia tanquam iterato ci- reficimur: Si morbo animae laboramus, statim spiritus saIutem, per poenitetiae sacramentum recuperamus: Caeterutum ad corporis, tum ad animae prosperam pertinet val tudinem, Extrema unctio, qui delendo peccatu, etiam corpus sanat quod propter noxa quandoque affligitur & dum ipsum fanat, etiam anima sanat. Nempe ex aegritudine eor- Iacobi poris plerunque tabescit anima, organis suis languetibus praeptata, ne bonis operibus vacare possin. spiritualis autepropagatio per sacramentum ordinis in Ecclesia cotinua- tur: Corporalis vero, per sanctum connubium, sine quo spiritualis hominum seboles deficeret. Ecce septem legis diuinae positiuor recta signa, quae nos passim laetificant, quibus prorsus in vita spirituali rescimur,munimur, protegimur,&sum'. Sequitur,p RAECEPTu M Domini lucidia,&c. Hoc in Ioco Psalmographus reuertitur ad explicationem illius legis quam nostri theologi iudicatiuam appellant:& haec ut inquit lucida est, quippe a natura indita: 1icut dicit philosephus quaedam esse quae statim nominata inuoluunt aut bonitatem aut malitiam, & Beatus Augustinus testatur sertum, homicidium,& caetera istiusmodi, non ideo mala, quia prohibita, sed ideo prohibita quia mala. Quid insuper tam natura cognitum quam hoc, in quo iubemur om- Mati. . nia quae volumus ut faciant nobis homines, eadem nos faciamus eis. Ista lex illuminat oculos nostri cordis: nam docet quid amplectendum, quid sugiendum sit, atque hoc diuino munere illustrati, ab ignorantiae tenebris ad claram lucem amandorum & fugiendorum peruenimus. Interim timor Domini sanctus, Sc.

Timor Domini sanctus permanet in seculum so I iudicia Domini aera iustificata in semetipsa.

Tres timores ostendit nobis in domo sua pateriamilias: s C. ij.

402쪽

nam aliter timet eum seruus, aliter filius, ather vocor. Se uus timet peccare, ne vapulet: filius, ne haereditate perdat:

uxor, ne repudietur. Primum timore, seruilem appellamus,

qui bonus interdum, utpote si duntaxat causa impulsiva vitandi peccata fuerit: de quo Apoca. cap. 3, Vtinam calidus esses aut frigidus. Calidus est, qui charitate feruens nihil omittit eorum quae a Deo praecepta seni: Frigidus vero, quia formidine poenae incipit mandata seruare: neque t les deiicit Dominus,sed sequitur, Qina tepidus es,incipiam Apoc. 3. te euomere ex ore meo. Tepidus aute intelligitur, qui nec

amore trahitur, nec tormetorum metu ad diuinae legis ob--

seruantiam coarctatur: qui tepidus metaphorice dicitur, quia neutrum potest, videlicet nec calefacere nec stiges cere,adimplendo mandata, siue amore diuino, siue timore poenae. Perfectius tamen, sanctius quoque est, aut a secundo aut a tertio timore voluntatem Dei Patris nostri facere: unum Filialem, alterum Castum nominamus: quo Ecclesia sponsum suum quanto ardentius diligit, tanto attentius ca-r.Ioan . uet ostendere. Et quanuis perfecta charitas foras mittat timorem, quantum ad aliquos actus:is tamen sanctus reuerentialis timor manet in patria & in secutumaeculi: quemadmodum in praefatione Misse canimus, Tremunt potestates: mixta enim cum pauore dilectio,iimor est Domini, qui vulgo Reueretia nuncupatur. Itaque sic Deum timere,no

trepida confusio, sed imperturbata constantia est atque in omni sanctitate versatur, qui suum iudicem hoc modo & timere cognoscitur,& amare. Is timor sanctus, qui sanctita- . tis causa est, & mundos homines reddit: vel ideo sanctus de mundus, quia post animae purgatione innascitur:& permanens, quia timor ille qui ad munditia peruenit, elicitur a dilectione .dilectio enim salte foras pellit initialem timorem qui in charitate imperfecta est, partim timore pinnae, partim ex amore iustitiae obediens. Hic autem timor qui munditiam subsequitur,permanet in aeternu. Addit Propheta, I v Di C I A Domini vera,&c. Ηkmadata Dei,iudicia appellatur, quia ex iudicio sunt prolata:&haec sunt vera,quia siue minetur, e polliceatur Dominu s, neminem fallit: de sola proprie omni prorsus errore carent, & iustificantur in

403쪽

turin semetipsis: nanque non egent alterius authoritate,

quam illius a quo sunt, sed quae vera pariter sunt & iusta: nempe quod proprie verum fuerit, illud etiam iustum erit. Et quia talia sunt iudicia Dei, ideo sunt des derabilia su

per aurum,&ca tera.

Desederabilia super attr--Μndem pretio- 'sum multum, O dulciora siver meloe favum.

Nuc quantum latentis energiae habeat regina sacra philosophia, paucis ostendit Psalmographus: quae sicuti dic bat Plato si oculis cerneretur, maiores adhuc excitaret amores sapientiae: nam Dei munus est quod vivimus, istius autem philosophiae, quod bene vivimus sine qua non modo nos, sed nec hominum vita esse potuisset, de quam si quis sustulerit, selem e mudo abstillisse videbitur. Haec enim ut cum Cicerone loquar urbes peperit: haec dissipatos homines in societate vitae conuocauit: haec mortales primo inter se domiciliis,deinde coniugiis, tum literarum ac vocucommunione coniunxit: quamobrem flexanima a doctis

nuncupata, & Augustini testimonio ipsius philosophi,

theolui appellati, quod&diuinorum & terrenoru uinulambitu omne primi tradiderunt. Nil miru igitur si omnes hanc philosophia ament, nil cunctandu siptam ab omnibus excolatur, quae tanta suis alumnis comoda praebet, quae tam pulchre mortales principio quasi beluas in homines transsermat,& eos a Caeteris mutis animatibus separat. Veruntamc terrere potest propius accedente illius magnitudo: nam ea teste Boetio res icientiu hominu primum stu- stratur intuitus, ac pulsare caelum semini verticis cacumine videtur: tum demum sicut se habet oculus noctuae ad lumen Solis, sic intellectus noster ad ea quae nec oculus vidit, nec auris audivit. Et quantum suspicor ipsa theolo- i Cor *gia fila humani intuitus, & raritate transmittit, & splendore reuerberat, & subtilitate frustratur, Sed hoc unum interim ardentem auditorem consolatur, dum Quintiliani sententia) nullus reperitur qui sit studio nihil theologiae consequutus. Et sicut cornu, si attenuetur, peruium fit: ita mens nostra si sese continuis Sacrorum exerceat si

C. iij.

404쪽

diis, statim qui unque cognoscere potest:atque facilismum est eum quaeuis studia assequi, qui studio delectatur. Adde Theologiam hoc habere peculiare, quod lactis more quito quis magis eius dulcedinem stixerit, tanto plus nutrimeti spiritualis ex ea recipit. Quae quum ita sese habeant, ni hil amplius subdubitemus illam amplecti, illam excolere,

cuius consiliis semper utrunque fortunae vultum eodem a nimo ferre possumus. Hac veneremur, curias thesaurus nec nimia liberalitate perditur, nec nimia parcitate putrescite hanc redamemus, cuius opes ab initio auferri nequeunt

de quas siquis aliis distribuerit 3 diminutionem propterea non patiuntur di hanc observemus, cuius iudicia des e- prouer- rabilia sunt super omnia huius mundi bona, quae pretiosi ab hominibus reputantur. Et attende hic quo ordine haec omnia laudet David: nam sicut obrietum pretiosius est auro vulgari, ita dulcedo fauorum suauior est melle, quod ex fauo extrahitur. Est enim quasi adeps mellis illa stillatio qua sponte ex fauis prodit. Per pretiosissimas igitur materias,& cibum sit auissimum, desyderium & dulcedinem diuinorum iudiciorum demonstrauit. Qui vero ab huiusmodi naturalium rerum desyderio procul fuerit, ille diuina iudicia. hoc est, legem Dei, quasi ramelicus semper appetet, eisque nunquam satiabitur. Nam dejderabilia sunt haec iudicia Dei sit per pompas istius seculi, quarum desyderio se,ut non

dejderentur, sed timeantur aut contemnantur, aut non

credantur iudicia Altissimi. Qu si quisquam sit aurum

lapisque pretiosus, ut igne non consumatur, sed assumatur in thesaurum Dei, plusquam seipsum desyderat iudicia Dei, cuius voluntatem praeponit suae. Et siue quisquam iam sit mel, qui iam solutus huius vitae vinculis , expectat diem quo veniat in epulas Dei, siue adhuc sit favus, ut quasi cerati circumplicetur hac vita, non huic concretus, sia implens ea, cui opus sit aliqua pressura no opprimentis, sed exprimε-tis manus Dei, qua de tεporali vita in aeterna eliquetur, dulciora sunt illi iudicia Dei quam sibi ipse est, quia super mel

de favum illi dulciora sent. Ista faucibus tantum sapiunt, illa metibus plenissime dulcescunt. Propter quod accuratissime struanda sunt, & idcirco nunc sequitur, Etenim senius, &c- Etenim

405쪽

itenim seruus tuus custodit ea: in euod 1idis

illis retributio multa.

De seipse Propheta hoc dieit:vel in uniuersunt, quὁdomnis qui seruus Dei est, atque ita per virtutem assectus, necessario omnia obseruat, qui superius dicta sunt. C v s T o-D I τ enim, posuit pro eo quod est, amat atque operaturrnam amor Dei nunquam est otiosus, & ideo H est in corde.

ostenditur in opere: quippe non loquendo sed custodiendo probat David desyderabilia esse iudicia Dei, & dulcia. sed quum parum sit dulcem esse obseruationem legis, nisi reddenda multa merces expectetur: idcirco post obedientiam praemia subsequuntur. Propter quid enim seruus custodit mandata domini, nisi quia ninc bonum multum sperat 3 Si

Pr cepta mea seruaueritis inquit c H R i s T V s, Ioannis cap. imanebitis in dilectione mea, sicut & ego praece pia Patris mei seruaui, & maneo in eius dilectione. Quid autem tam commodum quam ut quis diligatur a Deo 3 Tata siquidem diuini amoris dona sunt, ut comprehendi ne-lueat. Unde nunc merito dicta sunt M v L T Α, que non insutura tantum vita, sed etiam in praesenti valent. Nam hic in eorum custodia magnum gaudium, quum seruire Deo, regnare sit: in patria etiam erunt salubria, ubi propter haec satiabimur. Quapropter recte Cato senior equites his verbis ad midiosa animabat, Cogitate animis vestris siquid per laborem recte feceritis, labor cito abibit, benefactum autedum vivetis, a vobis non abscedet, sed si quid per voluptare nequiter egeritis, voluptas quidem cito transibit. ignominia autem perpetua. Qua de re custodiamus semper ea quae frugi sunt, a scelerum sentina continuo diuertamur: amanda totis remis velisque amplectamur, & fugienda cxecrabili odio expellere cogitemus. Sed quoniam quam dissicillimum estsingula pro his recte perpendere,& in nullo labi, propterea subnectit regi' Vates, Delicta quis intelli:gity&c.

406쪽

Delis a quis intelli tib Occultis meli manda me Domine, oe ab abenis parce seruo tuo.

Merito dubitat Propheta quisnam futurus sit usqueadeo

sapiens ad discernendum peccata, ut in ea non incidat: nam Rom. p. vas electionis perspicu e loquitur, Consentio legi Dei iuxta interiorem hominem, video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae,& captiuatem me in lege peccati, quae est in mebris meis. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hui'3 Nec est cur dicas Apostolum istud ex persena peccatoris scribere debebat Gquidem dicere, Infelix ego peccator,& no Infelix ego homo: homo quippe naturae est, peccator voluntatis. Audi in-Ibi super eundem Apostolum apertissime praeiticantem, Quod operor non cognosco: no enim quod volo operor, sed quod odi, illud facio: stio quod non habitat in me, hoc est in car-sap. 9- ne mea bonum. Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam,&deprimit terrena habitatio sensum multa cogi-ROm 7. tatem.Velle inquit mihi adiacet, perficere autem bonum, non inuenio : non enim quod volo bonum, hoc facio, sed quod nolo malum, hoc ago. Quod si hoc Pauli testimonio non mouὁris, audi aliud eiusdem cui contradicere non po- . Cor- 4. tes, Nihil mihi conscius sum, nec tamen in hoc iustificatus sum. Qui hoc dicebat,nullius utique peccati sibi conscius e- Prouer Iz radi sed quia legerat, Sunt vi ae quae videntur viro iustae, nouissima autem earum respiciunt in profundum inferni. Et iaterum, Omnis vir videtur sibi iustus:Deus autem corda hominum dii igit. Ideo temperabat sententiam, ne sorte per i- Eccles p. gnorantiam aut infirmitatem deliquisset,maxime quu scri Deu-6- plura testetur, Est iustus qui perit iniustitia sua. Et sibi, Iu-3 Reg- is ste quod iustum est sectaberis, ne opinione veritatis a iusti- Psit. I. tia declinemus; recordantes Saulis & Achan. propter Pial 3: & omnis creatura peccato subiacet, & indiget misericordia Dei,dicete Scriptura, Misericordia Domini plena est terra. Iob v s. & illud idem amrmat Iob, talia scribens, Nu quid iustificari potest homo comparatus Deo aut apparet mundus natus de muliere Ecce enim l una non splendet,& stellis non sent mundae in conminu eius, quanto magis honi putredo, dc

407쪽

filius hominis3Nepesi aduersus famulos sitos n5 credit, &contra angelos, prauum quid reperit, quanto magis in his qui habitant domos luteas, e quibus & nos de eode luto su- Iob .mus3Ηoc est illud quod in Prouerbiis legim , Quis gloria- Prou.eto. bitur castum se habere cor aut quis confidit se mundum esse a peccato 3 Vnde scriptum est, Ne beatum dixeris quepiam Eccl. tr.

ante mortem: quandiu enim vivimus, in certamine sumus, dc quandiu in certamine, nulla est vi ctoria. Pugnant continuo aduersiam nos dolor & voluptas, amor dc timor. Qit

propter dixit Iosephus, fiangi & regi posse perturbationes

animi, non eradicari:& quinque Tusculanarum quaestionuCiceronis libri, his disputationibus reserti sunt: pugnat enim,iuxta Apostolum, aduersim nos stagilitas corporis, & Ephes c. spiritalia nequitiae in caelestibus. Manifesta sunt dicete eo- Gala. s. dem opera carnis & opera Spiritus, de haec sibi inuicem adauersantur, ut non quae volumus,illa faciamus. Ex quo intelligimus non nostrae selum esse potestatis facere quod velimus,sed&Dei clementiae, si nostram adiuuet voluntatem. d mirum igitur si nune super suis peccatis a Deo illuminari postulet regius Vates praesertim quum aliqua sint maxime latentia, ea praecipue quae in animo consistunt: Mmedicina istius humanae infirmitatis est confugere ad Deupro venia, & pro custodia. o c C V L T A autem, appellat peccata vitiatae in Adam concupistentiae: nam ab occulto inimico venisit,&illud bellum serier iuxta nos est:& propterea ea peccata verissime sita esla dicit Propheta: ab his ardenter supplicat mundarima quanto magis adhaerEt, lato difficilius expelli ac superari poliunt. A L I E N A verissent

quae suggestione mundi, vel Astoli fiut. super his inquit

P A R C a ne seduear, neque enim alienis capitur, qui est mundus a suis. sed quum dicit s E R v o tuo, iam se ostendit Legi diuinae iure famulari. In uno ait Munda, in altero Parce. Quia si mei, &c. .

si mei non fuerint dominati,tunc immaculatus Oro, P emundabor a delicto maximo.

Praesentia intellige acsi David intulisset. Si quae adiximus vitia me non vicerint, tunc perfectionem assequar,

408쪽

non quod ipsa omnino tollantur quod impossibile est sed

. sufficit non dominentur. Et vere IMMACULA Tvs E-

R. o, qui etiam hoc maximo delicto earebo:de quo t. Ioannis cap.r Est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut ro get quis. Quia testimonio Magistri sententiaru sic accipiendum est, ut pro aliquo peccante ad mortem,quum finiue rit hanc vitam, non oremus. Dum autem adhuc in hae vita est, nec peccatum illius iudicare, nec de ipso desperare, sed pro eo orare debemus: ut plane probat sentetia Augustini Matth. 12. de verbis Domini exponetis, quae sit blasphemia in Spiritu Sanctum, quae no remittetur in hoc vel in alio seculo Fin iis videlicet impcenitentia, non ea quae obiectiva latum est, sed illa quae circunstantionalis. Nec obstat quod Apostolus 2. ad Timotheum cap. 3. pro Alexandro aerario non orauerit, sed pro aliis, qui timore ipsum deseruerant. Nam licet ibi pro eo non orauerit, neque tamen propterea iudicandum est eum sui persequutoris in caeteris orationibus fuisse oblitum. Seu hic delictum maximum est iuperbia, qua maior in Deum rebellio non inuenitur. Nam quum recte. io. caetera vitia a Deo fugiant, sola fiaperbia se opponit rhaee Esa. 1 . initium omnis peccati. Per hanc diabolus cecidit, MRom. s. mors in omnes regnauit. Quaerit aliquis quam magnum sit hoc delictum quoddeiecit angelum, quod ex angelo fecit diabolum, eique in aeternum intercluut regnum caelorum. Maximum hoc delictum est, & caput atque causa omnium delictorum: ab hoc vitio facta est apostasia, eunte anima in tenebras, & male utente libero arbitrio. Propter hoc vitium, propter hoc magnum superbiae peccatum, Deus humilis venit. Haec causa, hoc peccatum magnum, iste ingens Philip. i. morbus animarum, omnipotentem medicum de caelo deduxit, usque ad formam serui humiliavit,contumeliis egit. ligno suspendit, ut per salutem tantae medicinae curetur hic tumor. Iam ladem ergo erubescat homo esse superbus, propter quem factus est humilis Deus. Ita inquit David mundabor a delicto maximo, quia Deus superbis resistit: humi- Deo. . & libus autem dat gratiam. Et per hoc erunt ut complaceant r. t. s. eloquia oris mei, & caetera. Xtemna

409쪽

ditatio cordis mei in consteclla tuo siemper.

Hic vides magnitudine in fructus obseruationis legis, inhoe quod & cogitationes, & loquutiones, ac reliqua opera nostra, erunt grata Deo, si praedictis omnibus vitiis careamus. Hoc pallo inquit Vates in preces meae erunt tibi acceptae, atq; ex his verbis instruimur, ut semper Deo placere deamus, siue lingua, siue mente oremus. Pro oratione siquidem vocali, impio dixit Deus, Quid tibi est cum

enarratione prcceptorum meorum, ut assumas pactum meu

in ore tuo 3 qui odisti disciplinam, & proiecisti verba mea

post te Psalmo s. ad veritatem Hebraicam , referente Hieronymo. Vbi testante Cassiodoro interdicitur sceleratis, ne se praesumant sermonibus immiscere diuinis: quod intelligendum est, si adhuc suo in scelere vivunt, & contemnendo irreuerenter ad Deum per orationem accedunt: nam os debet esse iustum, quod iustitias Domini narrare praesumit. Nec Testamentum Dei quis indigna praesum- ptione contrectet, ne per os sceleratum atque blasphemum sancta & veneranda verba progredi posse videantur. Nem Eeelesia pe alibi scriptum est, Non est speciosa laus in Ore pecca- is. roris. Asserit quoque Gregorius, qu5d dum is qui displia ςet, ad intercedendum mittitur, irati animus ad deteriora prouocatur. Secus autem dicendum est, si peccator accingit se vocali orationi humiliatus & dolens se peccasse: nam tali oratione mansuescit Deus: quemadmodum legis Lucae cap. is . de publicano qui stando a longe & percutiendo pectus suum, dum diceret, Deus propitius esto mihi peccatori, descendit iustificatus in domu suam .Fatemur tamen quod minor conuersio sufficit, si priuatim Deum voce oremus, quam si eandem orationem tanquam ministri Icclesiae ageremus: neque in primo requiritur saltem sempermκltum intensa ad Deum conuersio, & quae existimari possit delere peccatum :sed satis est tunc, ita appropinquare Deo, ut appropinquet: & probo sussicere devet, quia fecit bonum opus , dicente Paulo, Gloria nostra haec est, 1. Cor. r. xestimonium conscientiae nostrae. Et Matthaei cap. s, Beati

410쪽

mundo eoiae: quos scilicet non tenet conscientia ulla pre candi: de qua ita lusit Horatius in Epistolis,

inie murus aha neus esto,

Nil eon scire sibi, & nulla pallescere culpa

Sic meditatio cordis nostri erit semper in conspectu Do inini,qui intus videt de conscientia puram inspicit,atq; liue tanquam sagittari j signum habentes omnia nostra reseremus: nisi enim dediscat cor humanum turpia cogitare, dia uina certe,& ea quibus Altissimus delectatur, nuquam considerabit. Attamen quia hoc non est prorsus nostrarum virium,idcirco subnectit Propheta, o Domine adiutor,&c.

Domine adiutor meus, oe redemptor meus.

Deum dicit Adiutorem suum in bonis, Redemptorema malis, ut nemo suis meritis applicet, quod caelesti liber litate acceperit. Non enim inquit Paulus P est volentis aut currentis,sEd miserentis Domini, qui omnia operatur in nobis, a quo est omnis firmitas in bono, cum custodia a malo. Adiuuat siquidem in his omnibus quae per virtutem agimus,&liberat de omnib periculis, inquet incidimus. Ah IV T o R. est humani generis,quii nos ad se accidere facit: RED1MPTOR, quia mundum sua morte & passione a peccati seruitute redemit, quemadmodum scribitur i. Pstri cap.r, Scientes inquit quod non corruptibilibus auro vel argento,redempti estis de vana vestra conuersatione paternar traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati & immaculati, c H R I s T i. apropter Hugo libro De arra sponsae, recte talia in persena viatricis animae dicit, Amplius mihi vilis esse non debeo, quia tantumDeo

placui, ut mori pro me eligeret, ne me perderet. Sed quanto maius pretium, quo redempti sumus a corruptione vitae carnalis, tanto amplius timere debemus, ne reuertendo corruptelam vitiorum .animum nostri Redemptoris osse

data. Exaudi

SEARCH

MENU NAVIGATION