Viginti septem Psalmi interpretati authore Adriano Lametio Henencurio, doctore theologo, ambianorum decano, & Nouiomensium archidiacono. ..

발행: 1547년

분량: 680페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

iorem esse qui sedet ad dextera. Tantum superest credendu uddidem corpus quod mortuu fuit in cruce,quod reuixit r.Ioan. I in sepulchro, quod visum & coirectatu est a discipulis, subnectum est in cilii. sed dices, Cur voluit relinquere terras 3 Certe ut illum omnes spiritualiter amaremus, neque quitaqua in terris sibi e H R i s τ VM proprie vindicaret, sed omnes ex aequo tolleremus animos in caelii, scietes illic esse caput nostru gloria & honore adornatum. Et vere praedicte

David, ita sublimis fiet Messias: iam tu Pater dabis eu,&c.

Quoniam dabis eum in benedie honem iusto himseculi: latificabis eum in gaudio cum uultu tuo

BENEDIc Ti o aliquando laudem significat, ut illud, POL i Benedic anima mea Domino :aliquando gratiam seu beneficiu, ut illud, Praevenisti eum in benedictionibus dulcedi- In hoc P nis:iliqvado participationem sanctificationis, ut hic nonnulli intelligunt: aliquando blasphemiam ac maledictionem, ut apud Iob, Nisi in faciem benedixerit tibi: ad haec & sob. Esalutationem significat, ut lib. 4. Regum, quando Helisaeus dixit ad Giezi, Si inueneris hominem, non benedices ei, A. Reg. U& si benedixerit tibi vir, non respondebis ei. Itaque nunc gradatim venit Propheta ad illam gloriam declarandam

quam CHRIs Tvs Irsus secundum carnem a Patre

clarificatus accepit: & imprimis dicit eum dandum esse in benedictionem, quae nullo possit fine concludi, a qua omnis nostra benedictio pendeat,& propter quam postea factum est, omnes benedictiones Ecclesiae fiant in nomine eius. Nam vi inquit Paulus ad Ephes. ,) Ascendens in altum dedit dona hominibus: hoc modo tanquam caput de- suxum faciens in membra: & unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram illius donationis c H R I s T I, non quid ad mensuram spiritum Se gratiam tribuat Deus: magnificentiae enim eius non est finis: sed quod iuxta men

suram vasculorum insundat liquorem, tantum muneris largiens quantum potest ille cui donatur, accipere. Illae sunt naanubiae hominibus distributae, quas C H R I s T V svictor

emeruit. Venit igitur Dominus noster i Esvs CHRI-s T v s secundum Ezechielem, vasa secum captiuitatis ap- Ezech. v

432쪽

portans, & operto capite, ne ab aduersariis cognosceretur Ξsuae praedicauit his qui capti erant, remissione, & qui tenebantur in vinculis, lutionem:& nos, te cathenis homu, &de . compedibus liberauit sicut illa in Evangelio muliere, de qua ipse commemorat Lucae I 3, Hanc aute filiam Abrahae qua alligauit Satanas ecce decem Scocto annis,non oportuit solui a vinculo isto die sabbati liberato'; nos, & per

nouam captiuitatem, de captiuitate veteri erutos, secum ducit in caelum,& his ipsis quos de inimicorii manu victor eripuit, diuersa gratiaru dona largitus est. subnectitur postea

gloria exaltati hominis c H O s T I , videlicet LAETI F I c Α n I s eum in gaudio, cum vultu tuo,hoc est semper erit tecum in caelis,& ideo beatus in tua perfecta & visione J. Cor. it. & fruitionem am Ioannis Ir,scriptum est, Ilaec est vita aeterna vi cognoscant te solum Deum verum, &quem misisti iasvM CHRIs Tu M. Et additur c v M vultu tuo, ut intelligas rationem consummatae laetitiae esse diuinam

faciem: siue laetificabitur Filius in gaudio, quia adunata fuerit illa multitudo Sanctorum,& numerus restitutus ei, qui tunc gaudebit pro acquisitis, pro quibus passus est. Laetabitur super hoc, quod sui gaudebui cum tua praesentia Deus,quaodo eris omnia in omnibus, quo solo satiabutur, & que soluindesyderare possint, aspicies in eos, Sc gaudio replebuntur,te causante in eis rerum petitam notitias. Quid erit quod quantum sufficiet non videant, quando omnia videntem videbunt Ipse enim est speculum voluntarium, ostendens in se quae vult,caetera occultans: nam in intellectu euvidentis, causat cognitione volsitarie& contingeter illam rem quas vult cognosci:& quaru cognitione no causat,has occultare dicitur. Sed merito haec omnia Redemptori propter suam humilitate cotingent. niam rex sperat,&c.

QVOniam rex sperat in Domino, in miser cordia Alii limi non commouebitrer.

- Reddit causam cur rex cHRIs Tvs tanta munera a Deo acceperit. Ipse quidem non in exercitu, aut in diuitiis

cosidit, neque in aliis humanis viribus, sta in solo adiutore .Deo,homo assumptus, humilis corde, sperat in Domino, atque

433쪽

quin & dotes corporis se non ignorare, longe ante resurrectionem demonstrauit: subtisitatem ostenait in sua nati- uitate, quado clauso utero Virginis hinc exiuit: cIaritatem LM.1 patefecit, in transsiguratione: agilitate quadossuper aquas Mati. rQsiccis pedib ambulauit. Haec omnia ei cotulit firma s P a s Matio . in Domino:non ea quae virtus theologica dicitur, nam illi repugnabat, qui non aenigmaticam, sed clarissimam de sua beatitudine, & cognitionem & assequutionem habebat

sperauit autem eo modo,quo beati adhuc nunc certo expectant resurrectionem suorum corporum,& stolam secundam, quemadmodum legimus eis dictum, Apoca. 6, quod expectaret adhuc modicum tempuS. Itaque CHRIs Tussecundum hominem confidit in Domino, & nescit a patris misericordia submoueri, qui sperare in eius gloria perseuerat. Hic homo assumptus, neque morte, neq; sepultura, ne que passione unqua a Deo separari potuit nam quod Verbum semel assumpsit, nunquam dimisit, quin & in triduo mortis C H R Is T I, haec assumpta humanitas semper Verbo unita erat,tametsi anima a corpore separata sorct. Et hae tantam suturam gratiam nunc praedicit David. Sed hactenus loquutus est ad Deum Patrem de hoc homine assum .pto: nunc laudes c H R et s T et agit de poenis malorum: dc conuertit sermonem ad eum dices, Quia talis & tantus es, 6 rex Christe, Inueniatur manus tua. Ge.

Inueniatur manus tua omnibus inimicis tuis, dextera tu i inueniat omnes,qui te oderunt.

Manus Dei, diuina est potentia, in quam Prophetam incidere omnes eos optat, qui Deo maledicunt. I N v E N I A-τ v κ inquit ab illis ad supplicia,& ad poenas. Comprehendat seu inueniat potestas Dei illos, qui Dominu in humilitate agnoscere noluerui, &DEXTERA , seu claritas qua regnat pilius cum Patre, i M v s M t A et in die iudicii puniendos omnes, qui eum oderunt. Quare memineris hic Prophetice describi lepus quo venturus est c H R I s T V siudicare vivos & mortuos. itaque credendum illum eodE

corpore reditum,ut iudicet riuos & mortuos: no quod alii E. ij.

434쪽

x. Cor. II. vivi, alii mortui ad iudicium veniant: nam inquit paullacomnes moriemur, sed animae simul iudicabutur & corpora: in quibus,Viuos, animas: corpora, Mortuos nominauit: Mati. io . sicut & ipse Dominus in Euagelio dicit, Nolite timere eos qui corpus possunt occidere,animam aute nihil laedere porsunt: sed timete potius eum, qui potest animam & corpus perdere in gehennam. Eam oo rem, quam certo scimus esse hactenus peracta,quae Prophete de C H R. I S T O praedixerant, tam nabeamus certum sore quicquid in posterum nos voluit Messas expectare. Prior aductus exhibitus est iuxta vaticiniuProphetam, quo venit humilis,ut nos institueret ac seruaret : exhibebitur & secundus quo veniet sublimis Rom. 14. in gloria Patris,ante cuius tribunes sisti cogeturomnes homines, cuiuscunque nationis, cuiuscunque status, siue re

ges, siue plebei, sine nobiles, sine ignobiles:omnes qui ab initio mundi, usque ad illud tempus mortui fuerint, subito reuiuiscent:&suo quisque corpore conspiciet iudicem, aderunt & angeli beati tanquam famuli hdeles, aderunt Matti is. &daemones iudicandi. Tunc e sublimi pronuntiabit ilialam ineuitabilem sententiam, quae diabolum cum his qui illi adhaeserunt, tradet aeternis suppliciis, ut postea nulli

possint nocere: pios transferet in consortium regni caelestis, tutos ab omni molestia. Et nunc de reproborum to mentis sequitur,pones eos,&c.

Pones eos ut clibanum ignis in tempore uultis tui,Dominos in Papua conturbabit eos, deuora bis eos ignis.

Combures inquit eos igne irae tuae, intus ardebunt Inconscientia sicut clibanus intrinsecus ardet: intus eos torquebit vermis sinderesis, & ignis doloris, eo quod bona

non fecerunt. Esaiae cap. 6 K, Ignis eorum non extinguetur, & vermis non morietur. Neque existimandum est ignem inferni selummodo esse metaphoricum, sed quemadmodum testatur Gregorius A. dialogorum is est corporeus, & elementari similis,velut etiam quilibet aer cuni quolibet aere in specie conuenit: seruatur autem apud inferos

435쪽

seros diuina voluntate incorruptibilis, ut semper sit instrumentum' iustitiae Dei punitiuae, qui & testante Gregorio super illud Matthaei ca. 22, Ligatis manibus &pedib'proii cite eum in tenebras exteriores) parum luminis habet, ut Poenas suas videant damnati: atque interim affligit animam non Qtum actione intentionaliqua ipsa tristatur detineri in loco igneo & fumose, sed & actione reali, qua igne sen-rit, Deo ita disponente, qui causas secundas ad libitum vo-Zuntatis su ς agere facit.Corpora quoque damnatorum,c5-- simili ratione post iudicium calefaciet, Deo supplente siue

cocomitantiam, siue dependentiam, aut harmoniam alia-Tum causarum, qualiter & iam ita egit quando ad preces Io 'sue & Ezechiae Gl stetit. Quapropter Iob cap. 2 .de reprobis scriptum est, Ad nimium calorem transibunt ab aquis niuium, sicque vicissim &ardebunt& frigebunt, ut maior Deut ι s. sit poena, semper tamen promesura delicii est plagarii modus. Neque corpora urente igne consumuntur Deo illa ad vindictam reseruante. Sed post istud iudiciu resumptis corporibus in damnatis, accidentalis cruciatus hoc pacto augebitur. Ille ignis sic absumit,ut seruet, sic seruat ut cruciet. Dabiturque miseris vita mortalis,& poena servatrix, vivere in pinna copellentur, ut cuius vita mortua hic fuit in culpa, illic mors eius vivat in poena. Ecce stygem , ecce Acherotu Christianu, de quibus per umbra dixerunt poet. ae. Et ut inquit Gregorius 4. dialogorum, sicut multi in hoc in udo sub Vno Sole viuut, nec tame aequaliter eiusdem Solis ardorem sentiunt, quia alius plus qstuat, alius minus ita in in serno, in uno igne, non unus est modus incendi j: quia euod hic diuersitas corporii, hoc illic agit diuersitas peccatorum, ut miseri ignem non discimilem n. abeant, & tamen eosdem singulos dissimiliter exurat. Haec vero omnia fiet inquit PsH-mographus) I N tempore Vultus tui, C H R is T s: hoc est quado manifestus sies in iudicio, quado facies tua apparebit iudex, quando nimirum in eos seuere ac torve aspicies: Pta. 33 Vult' enim Domini, super facietes mala, ut perdat de teria memoria eoru . Ipse enim in iudiciu non veniet quomodo Matth. 22. venit in carne, seaens super asinu, &baiulans sibi crucem: Ioan. 39

sed tunc inquit Lucas) videbunt omnes Filium hominis Lucae 2I.

436쪽

Esaiae s. venientem In nubibus caeli, cum potestate magna,& mas state.Vnde Paulus i. ad Thessalo. cap. , In iussu & in voco Archangeli, in tuba Dei descendet de caelo. Quae quide tria hoc ordine probabiliter intelligi possunt' Primo cis Ris T v s in suo descensu ad iudiciu, iubebit pulueres siue partes quascunque corporu recolligi per famulantes Angelose demu piscipiet voce Archan peti corpora reformari ex his recollectis pulveribus, animatque iis reuniri: siue illa vox sit pereuncta, qui est angelus magni consilii: siue ministerio alterius Angelom. Hanc vero tubam Dei sonare ait Gregorius)nihil aliud est, quam naudo iudice Filiu Dei apparere : tametsi non improbabile est, quod haec tuba Dei erit sonus quidam sensibilis, & imperium vocale c H R I-s T a, quo praecipiet mortuis resurgere, iuxta illud Ioanis cap. 8, Mortui audient vocem Filij Dei, & qui audierint via

ueni. Sc sequitur, Omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filij Dei. De voce ista tubali ita reserente Augustino, lib. Is, De civitate Dei vaticinata est Sybilla, Et tuba tunc sonitum tristem demittet ab alto orbe, gemens facinus miserum, varibsque labores. Et huiusce rei figura praecessit in veteri Testameto, quando olim sub Moyse tuba couocabatur ad conciliti, excitabatur ad praelita,& mouebantur ad festu: nam rariter hoc modo resurgentes congregabuntur ad cociliu magni iudicij, ad pugna terribilis praeli j, quo orbis terram pugnabat contra inuentatos,& ad festu aeterni colitvij. Quid mirii aute, sit. Cor. rs. tunc Dominus I Nira sua c5turbabit eos Nahaec lata quae nuc diximus porteta testate Paulo fient in mometo, in ictu

oculi: Sc ut narrat Hieronymus ad Heliodoru) iudicaturo Domino, lugubris mudus immugiet,trib ad tribu pectora ferient, potetissimi quonda & magni Reges nudo pectore - . M latere palpitabunt, dies iridies illa, dies tribulationis kπὴς x angustiae,dies calamitatis 3c miseriae, dies tenebrarii de caliginis, dies nebulae 3c turbinis, dies tubae & clangoris. Attende tamsi nuc clemetia Dei qui statim no punit, sed prius

turbat,ut ad poenitesiacouertatur quieu ante deseruerintrNa ut inquit Gregorius lib. rq . Moraliu) vitari terror iu-

φcis no myte ius u potestimodo no cernitur, sed pre-

sapien

437쪽

cibus placatu r: quum vero in illo tremendo examine sed rit, & videri potest, & placari non potest: quia facta prauo- 'rum quae diu sustinuit tacitus, simul omnia reddet iratus. Itaque necesse est nunc timere iudicem, quum nondum iudicium exercet, quum adhuc mala tolerat qu. ae videt, nec quum manum in retributionem ultionis excusserit di tanto in iudicio districtius feriat, quanto ante iudicium diutius nunc expectat. Pro bis qui ista negligunt, sequitur in litera, Davo RABIT eos ignis. & Naum cap. 2, Deficient gementes ut columbae, quae pro cantu gemitum habent. propter a nonnullis fertur scripsisse Hicronymus, Quoties diem illum coniydero totis viribus contremiscortae enim comedo, siue bibo, siue aliquid aliud facio, semper videtur mihi tuba ista terribilis senare in aurib' meis, Surgite mortui, venite ad iudicium. Post haec dicta, iterum David mutas persenam, subdit, Fructum eorum,&c.

Fructum eorum de terra perdes, oe semen eorum

afliis hominum.

Perditionem malorum futura praedicit Propheta,& pGenarum species connumerat. In primis Christo ait) r R v-C T V M eorum de terra, qui terrenus est, & quo fruuntur, perdes de terra, & quead modii scribitur Danielis cap. q. in iudicio Dominus Angelis dicet, Succidite arborem,&dispergite tructus eius, quoniam disrumpentur, & usque ad supremum de labuntur, quoniam erit vacua spes impiorum, & labores horti sine fructu:ipsi gementes, & memoria eorum peribit, de libro iustorum delebuntur: & propterea etiam non erit eis fructus in terra viventium .' raclix eorum exiccata erit igne cupiditatis,nequaquam faciet fiuctum. Oseae cap. 9 H. e sunt nubes sine pluuia, quae aventis circunseruntur, arbores autumnales infructuosae. Quapro- In Epistopter oportet si volumus hic fructum habere bonum , arbo- Ia Iudae. rem palmae imitemur, qu maxime quata finis ei adest, fructificat,& tunc iustus ut palma florebit: qui sicut patiens & Psal st. prudes agricola fructum teporaneum & serotinu accipiet: cui in iudicio dicturus est Redeptor, Date illi de fructu manuuiuaru,& laudet eu in portis opera eius. Itaq; asiccdamus Prou. 3 r.

E. iiij.

438쪽

in hanc palmam,& apprehendamus mictus eius, currentes in quodvis bonum opus, scientes quoniam bonorum laboriam gloriosus est mictus. Sapientiae cap. 3. Sceseratis autem nunc adhuc annuntiatur s E M E N eorum delendum a filiis hominuin, hoc est eorum qui ratione ac lege sancta moderatur: nam licet ipsi in principio seminati sint in terra viventium, si cum C H Rr s Tostare voluissent, tamen Nessias in resurrectionis fructu eos selum metit quos se minatos accepit in obitu: & quia diuinis mandatis coni maci spiritu restiterutit, merito fructum illum beatitudinis perdunt: in morte iniusti, in ictu oculi iudex ostendi; sitam sententiam, & reus sitam conscientiam: iudex iudicat,&reus desperat. Atque etiam animaduerte quam recte hic Dauid ea nominat semina, ex quibus nascitur unicui- ue retributio digna gestorum. Caeterum quantum etiami sperdat & exterminet Dominus semen seu filios aut posteros impiorum qui male agunt, patuit Genesis cap. 7. in dira consummatione totius mundi pro hominum peccatis, exceptis octo animabus: dc Genesis cap. i'. in deuastatione quinque ciuisatum , pro vitio contra natura. & Iosue ca. s. in crucia pessundatione septem Gentium cora filiis Israel - Idem expertus est & populus Hebraeus in diruptione Hie-Rom p ni salem facta per Vaspasianii & Titum,quia impegit in lapidem offensionis. Quid plura ZDeficeret me tempus per singula currentem, si omnia Dei super hoc ardita iudicia rece-serem. Inde frequenter iniquitas Getis, abbreviat eius durationem, prout annotatum legis Genesis cap. c. super haec verba, Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum : quia caro est: eruntque dies eiu s cctum viginti anno, rum. Nam iste numerus non est messura vitae hominis, qRippe post diluuium multi reperiuntur qui plures annos vixertit: sed iste numerus annorii tepus fuit quod Deus dedit hominibns tunc peccatoribus,ut resipisceret. antequa diluuio deleretur: qui tame adhuc postea citius deleti sunt, quia videlicet diuina misericordia abutebantur. Haec autem tanta quae nunc dicitur poena iniustorum,ideo merito ait David eis continget, niam declinauerunt,&c.

439쪽

Oniam declinauerunt in te mati,cogitauerunt consilia quae non potuermasabibre.

Animaduerte hic φ quemadmodum dupliciter negatur Deus, scilicet errore fidei,vel malis operib', iuxta illud,sactis aute negant: ita dupliciter homines inclinant malum se per Deu, utpote vel falsam fide habendo: omnes enim infideles deflectunt malum aliquod in Deum,vel affectu ipse ni

offendendo : de omnibus ergo reprobis veri scatur, o N I A M inclinauerunt super te matu, errando videlicet aut Conicitendo: qualiter deridebant I E s v M principes Israelitarum, dicentes, Alios salvos fecit, & seipsum non potest saluti facere. Similiter & milites asserentes acetum,& dic ἔ-tes illi, Si tu es Rex Iudaeorii saluti te fac. Seperauisi quotcunque perditi affligentur, quia mouerunt ista mala aduersum te, CH R I s Υ Ε,&quia nomen tuum blasphemant,&seruis tuis insidias tendui, multisq; danis eos affici ut. D E C L I NA R E vero dicimus mala supra alios pendetia:&Iudaei quide quod super se per iusta vindicta recipere debuerat, in I E s v bi declinaueriit, quado dixerunt odignus erat morte, quae poena ut praedicit David) eis retribuetur nam quit mala quae sibi imminem c H Ris T o regnate arbitrabatur, in eu occidendii detorserit ni, & an imo decreuertit i l- tu occidere , ne eius causa veniret Romani,& tolleret locii, dc Gente Hebraeom. Hoc consiliu eoru non fuit stabilitum, quin magis accidit contrariis,quia propter morte C H Rrs TI Romani destruxerunt locu dc Gente Israelitarii,&dii teporalibus timebant no aeternis, utraq . perdideriit. Co GrT Α V E R v N Tinsupercosilia quae no potueriit stabiliro

nescietes quid dicerent, quado dixeriit ad Pilatu Domine, recordati sumus quod seductor ille dixit adhuc vivens, post tres dies resilirga, iube ergo custodiri sepulchru,&c. Sed peccatis mortui, tenere viventeno potuerunt: ne peresurrexit,

quod illγnec voluerunt nec crediderunt: & du puxabant se intulisse dispendiu mortis salus facta est plena & generalis. Lice praeterea inquit David multa alia aduersus te ac seruos tuos cogitauerint, huiusicemodi tamen cogitationibus immorari atq; insistere non potuerint, destructis illorii co-

Matth. 2 c

440쪽

filiis: quippe non est consiliu contra Dominum: verutamen quoniam iam de poena eorum futura satis loquutus est propheta, addidit&depraesenti quae talis est, Ideo lasceis i E-s v redeptor,)infauste succedent, Quoniam pones eos, δα.

Quoniam pones eos dorsum in reliquiis tuis, ae-

parabis uultum eorum.

D O R. s V M poni dicitur, qui fugit atque terga dat: nihil enim aliud corporis ei tuc, quam dorsium, hoc est,quam tergit videri potest. Positi aute sunt dorsum Iudit,quado haoΩfenderin ut retro caderet, & quando vitio suo terrena redo- Ictes, non meruerunt caelestia contueri: hos sicut & reliqua impioru turbam, post terga sua habebit in iudicio c H R is T v s, quia visione faciei suae priuabutur, qui tametsi hoe in seculo visi sunt fuisse cum eo, du adhuc cum malis per mixti essent,tollentur tamen ne videant gloriat ei, atqui Matth. 1 f. iis dicturus est, Discedite a me maledicti in igne arternum: Iacob. i. & tunc iudicium fiet ei sine misericordia, qui non fecit misericordiam. Sequitur, I N reliquiis tuis,&c. Et nota quod Propheta hie nominat daemones, reliquias Dei, quia fueruereliquiae bonorii Angelorum, quippe qui electis illis suerunt relicti &reiecti. Cum cacodaemone igitur macipani

sunt,quic H RI s T o Vnanimes adherere noluerunt, ut cirmagna tristitia & dolore videant horribiles suas poenas,atque ita confiasione magna PRAEPARETVR vultus eom. Et si de Iudaeis Messe crucifixoribus sermo est,quii sine reliquiae eorum qui Prophetas & Patriarchas occiderunt, certe illa vindicta qu coepit a prophetis,veniet super illos qui Dominu trucidarunt. Aliter hic legit Hieronymus,r serens pro reliquiis in Hebraeo in bonis) haberi. Sessis ita-cu iste sic contexitur, quasi sit ista Prophetae pro peccatoribus ad Messam deprecatio: Ad similitudinem sanctorum, quos tibi de omni orbe seruasti ,etia eos qui tormentis purgati sunt esse facias, ut iuxta vultum sanctorum, vultus quoque peccatorii esse incipiant, hoc est,ut tales sint qui peccatores fuerunt, queses & ij qui sancti sunt .Et ut omnia ista sompleantur, Exaltare Domine,&e. . Exaltare

SEARCH

MENU NAVIGATION