Viginti septem Psalmi interpretati authore Adriano Lametio Henencurio, doctore theologo, ambianorum decano, & Nouiomensium archidiacono. ..

발행: 1547년

분량: 680페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

eiente superbia, nusquam dimoueri potuerunt. sylvestre autem est animal Vnicornis, & iuxta sui nominis etymologia Vnum tantummodo cornu gestat in fronte: de quo scribit Plinius, ipsem esse asperrima sera monocerote, reliquo corpore equo simile, capite ceruo, pedibus elephanto, cauda apro, mugitu graui, uno cornu nigro, media fronte cubitora duoru eminente:hanc feram vivam negant capi, quin nec patitur priorem nec corriualem in via, sed vult omnia animalia ipsum a tergo sequantur. Quae omnia prae se tulit

superbus ille populus, qui nimium confidit in gloria Legis, caeteros despiciens, quasi ei omnia deberentur , quia genus dc proles Abrahae foret: qui usqueadeo insanivit, ut neq, proprio filio patrisfamilias nouillime ad semisso, pe- Matth. xi percerit, sed ipsum post seruos occidit.Vnde nunc I E s v scontra hanc esseratam insani populi superbiam Domino suam humilitate dicat, de propterea desuperbo Istaei petit liberari, quia mitis & humilis corde. Adverte autem quod Matth. II.

huiusmodi petitiones, non emanant a C H R I s T O tanquam timente o pposita, sed ad manifestandum quὁd ipse &resurrectionem & immortalitatem sua morte sibi atque etianobis meruit: placuit enim ut corpus quod mortale & corruptibile susceperat, de sepulchri petra leuatum,& immor tale atque incorruptibile effectum, iam non in terrenis, sed in caelestibus Sc in Patris dextela collocaret. Veruntamen ne pro audita passione fideles turbentur & desperent, statim ostendit passsionis suae fiuctum, quasi iam Patri dicat,

Narrabo nomen tuum statribus meiscin medio

Ecclesiae laudabo te.

Animaduerte quomodo diuinus spiritus, quesam ut iam facta comemorat,veluti qui futura ea esse praeuidebat: quς-dam vero tanquam futura, atque hoc ex lege prophetiae. Huius autem versiculi prophetiam impletam me comperimus apud Ioannem, per quem C H R i s T v M dixisse le- Ioan. II. gimus ad patrem, Manifestaui nomen tuum hominibus, noquo diceris Deus, quod erat notum in Iudaeis, sed quo diceris Pater meus, quod sine Filio non noscitur. Deum enim

472쪽

Matth. 28.

scebant. Per p A T R. 3 s etia Apostolos intelligit, que admodum & alibi post resurrectionem eos appellauit, mulieribus ad monumentum currentibus, dices, Ite, nuntiate fratrib' meis ut eant in Galilaea, ibi me videbui. Quos enim prius seruos, tunc fratres nominauit, ut & post resurrectionem candem humanitatem resumpsisse, & se post resurrectionem esse eiusdem nobiscum naturae, atque nos omnes

idem sperare doceat. Seu fratres dicuntur, qui diligunt &diligutur: nam qui passurus venera ro salute cunctorum, quem eoru non diceret fratrem 3no quidem carne sed spiritu. Vnde ad Hebraeos cap. 2, de C H Q s T o, Decebat eupropter quem omnia & per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, authorem salutis eorum per passionem consummare, qui enim sanctificat& qui lanctificantur ex Vno omnes: propter quam causam non confunditur

fratres eos vocare, &c. Aut si de fiatribus tantum secundum cognationem sermo est i quidam fratres Domini de alia uxore Ioseph filios suspicantur, sequentes deliramenta Apocryphorum,& a quadam Escha muliercula confingentes: sed nos sicut in libro . que scripsit Hieronymus cotra Heia uidium,continetur statres Domini non filios, sed cosobrianos Saluatoris, Mariae liberos intelligimus materterae Domini, quae esse dicitur male acobi minoris,& Ioseph Sc Iudi quos in alio Euagelij loco fiatres Domini legim' appellatos. Fratres autem, Cosobrinos dici omnis Scriptura de- in onstrat:&his omnibus C H R. I s T V spost suam resurrectionem nomen Patris enarrauit. sequetem vero prophetiam de diuulgada laude Dei etiam exequutus est Redemptor: neque enim Apostolos tantum priuatim docuit, sed in Iudaeorum synagogis palam ac libere loquutus est, narrans nimirum Dei magnalia. Adde quod in medio Ecclesiae laudauit Patrem, quado post resurrectionem venit ad discipulos ianuis clausis, & stetit in medio eorum, & per quadraginta dies illos in lege Dei instruxit, ut habetur Acto cap. r. ubicunque enim a fidelibus timetur Deus & laudatur, ibi existimandum est esse Ecclesiam. Hanc insuper prophetiam hodie etiam manifeste adimpleri videmus,M C H O s τ ι

Euangelium

473쪽

Euangelium & priuatim & publice in Ecclesiis emitur

mobrem omnes ad diuinani laudem inuitans Redemptor, subnectit, Qui timetis, &c.

Qui timetis Dominum laudate eum , umersum

semen Iacob glorificate eum. ,

Veluti iam exauditus a Patre, hortatur caeteros fideles ad gratiarum actionem, & deuotos alloquitur, ut Domini misericordia agnita, laudent eum, & praeconia eius undiaque concelebrent, comprimis fideles ex Gentibus, ad quos post resurrectionem suam Apostolos ipse primam misit. Euntes enim inquit docete omnes Gentes, baptizantes Matth. it eos, & docentes seruare omnia quaecunque mandaui vobis . Vbi congruus ordo: iussit enim Apostolis, ut primum docerent omnes Gentes, deinde fidei intingerent sacramento, & post fidem ac baptisma, qui essent obseruada pro ciperent: ut quicunque crediderint, qui in Trinitate fuerint baptizati, omnia faciant quae praecepta sunt. Quos nunc Propheta ob summam eorum virtutem, Timentes Dominum appellauit: quemadmodum etiam alibi appellat Paulus in Actibus Apostolorum, dicens, Viri Iiraelitae,& qui in Acti. is vobis timent Deu. Itaq; perpendamus quam suauis in timore Domini declaratur affectus: Dei timor quia iustus &rect

est, laudem generat, amorem tribuit,ardore charitatis inflamat: L A v D A T s ergo dicit qui timetis Dominu: quippe nemo meretur eu praedicare, nisi qui cognoscitur illum timere.Verum quia Ecclesia fidelium, non ex Gentibus tatum, sed etiam ex Hebr is constituta est: hos pariter ad glorificandu Deia, urget, dicens, Omne semen Iacob glorifi te eu. Per quod intelligit omnes qui ex Iudaeis fideles sunt omnium enim tribuum progenitor fuit Iacob. simul etiam complectitur quoscunque qui fidei Iacob religionique c5-

sentiunt,&his singulis intonat, GLORIFICATE Dominum, hoc est, coram omnibus illum honorate: nam Glo- iria est honor exhibitus alicui coram multitudine, in testimonium suae virtutis. Superaddit, Timeat eum,&c.

474쪽

Timeat eum omne femen Istraeb qaonia non Ut neque despexit deprecationem pauperis.

Quia superius dixerat Messias, Laudate qui timetis Do

minum, nunc ad quos timor pertinerepossit, ostendit: Tia meant eum inquit omnes ad nouam vitam nati, & ad visionem Dei reparati: & id quidem fiat non timore seruili, ne puniantur. sed casto, ne deieratur. Itaque nuc per sEMEN Istaei,vimq; genus supra commemoratum intelligit, Gen tiles nimirum & Iulaeos qui fideles sunt. Omnis enim qui CHRIs Turi cognoscit, quique contra terrena animo transcendit,& solis caelestibus immoratur,vere Israel appellatur, quum Israel interpretetur Mente videns Deum. I bet igitur ut Deum laudemus, utque eum semper veluti o-- mnipotentem timeamus : causa redditur, o N I A M nospreuit, neque despexit deprecationem pauperis, hoc est nomolestae illi fuerunt preces quas ei obtuli, pro daemonis profligatione,& pro generis humani victoria. Seipsun Gro pauperem C H R. I s T V s appellat, tum quia in paupertate fuit natus, conuersatus & mortuus, tum quia a Iudaeis

Matth. r. nudus crucifixus,& in alieno sepulchro sepultus. At si pauper extitit, mendicus tamen non erat quiqpe quum Mendicus is vere dicedus sit qui nihil possidet, nisi propterea ouod eget, certe alio iure C H Ri s T V s sibi teporalia vendica-r.Cor. o. bat: nam quum spiritualia seminaret nunquid aequum erat earnalia meteret Non igitur penuria, quae bonis & malis communis est, sed paupertas spiritus, qua saltem animo,co temptis omnibus soli Deo vivimus: ea est quam hic Saluat' ' maxime approbat,&quae vere beatos facit. Sic enim volutate pauper est,qui etiam externis multum abundat,& hane paupertatem nunc verbo, ut & aliquado facto , laudat Mes fias: atque sic nos magis expeditos alacr que ad regnum caelorum capiendum tisyderat. Quemadmodum enim serpens s ut sertur hominem nudum fugit: sic diabolus quum

nos secularibus negotiis ambitioneque rerum vacuos ac nudos viderit, protinus a nobis recedet. Sequitur, Necauer in faciem suam,&c. Nec avertat

475쪽

Nee inertit faciem suam i me, quam clamatrem ad em,exaudiuit me.

Humanis loquendi modis propheta diuinas nobis acti:ones exprimit, atoue sic Filium hominis pro sua resurrecti

me a Patre exmmtum esse insinuat. Solent enim homines auertere faciem suam ab eis, quorum preces nolunt audire: contra vero in illos faciem vertunt, quorum preces benigne excipiunt. Sed nunc C H Ix is T I clemetiam attendamus, qui dicendo se a Patre exorasse, sic planctum nostrum suum fecit, sic peccata mundi sua puritate deleuit, de dum ad se infirmitatem humanam traxit, diabolus quod tenebat amisit. Hinc tamen coniice disserentiam inter oratione procedentem ex naturali affectu,de qua supra dixit, Clamabo, di non exaudies: & orationem hanc emanantem ex deliberato mentis consilio, de qua scribit Apostolus, quod in om nibus exauditus est i a s us pro sua reuerentia. Simul etiahoc sanum documetum accipe, ut quemadmodum Mediator, in quibus expediebat, fuit exauditus, no in aliis: ita pariter quum tu oras, tantundem pro tua petitione, si alias iusta fuerit, expecta. Posthaec iterum cis RisTus ad illud

Lucae alludens, quado ct mans hoc voce magna, In manus tuas commendo spiritum meum, Patri reddidit animam: nunc siibnectit, B T dum clamarem ad eum,exaudiuit me.

Quibus lucidissime inseri Deo curae futile ne diutius in limbo detineretur: quippe eo tunc tendebat illius nunc nunc praenarrata petitio. Et adhuc forsan hic se dicit auditum, ut intelligas eius morte mortem nostram finem accepisse, S: peccatum veteris hominis pretio huius sanguinis redemptum. Quapropter subinfert, Apud te,&c.

Apud te laus mea in Ecclesia magna: vota mea reddam in con Dedia timentium eum.

Hla incipit institutio uniuersalis Ecclesis post c H R. I s T i resurrectionem. Et primitin ab exclunone humanae confidentiae inchoat, ut hinc intelligas non esse vana Christi laudem, &no esse superstitiosum ut Ecclesia diuersis ceremoniis vacet diuinis laudibus.Non est ergo cur quis d Eodem

Psalmo ΗΔ. s.

476쪽

net musicim in templis ad Dei cultum audies, aut vocales Ecclesiae cantus: non enim sine multa ratione eos Ecclesia; instituit:quippe musica cor liquefacit in affectum sanctum, quu testante Boetio secundu diuersas melodias senoru, animi hominu varie excitantur, unde nonnulli Martem cantu accendui:& de Augustino scriptu est, quod flebat uberrima in hymnis de eaticis, suave senantis Ecclesiae vocibus vehementer affectus. Helisaeus quoque, ut donum prophetit haberet, dixit, Nuc adducite mihi psalte,& sequitur lib. . Regm, cap. 3, Quum caneret Psaltes facta est super eu manus ominit nam sic mens Prophetae in Deum elevata est, propter quod illuminari meruit. Adde erebram psalmodiae dulcedinem,noctuae tristitiae pestem repellere, ae diabolum fil-gare: sicut in libro Regum dicitur, quod David psallete, re-' Renii cedebat spiris malus a Saul, & melius habebat. Nihil pria

terea in terris testante Gregorio) ita proprie repraesentat quendam caelestis habitationis statum,sicut alacritas laudantium Deum .Felices igitur affectus istiusmodi iubilationis, quae duritiam cordis emollit, terrenam mentem eleuat, tristitiam seculi pellit, diabolum sigat, ae militante Ecclesiam triumphanti assimilat. Ecce cur non abs re Ambrosius, ut dicitur Mediolanensi clero cantum tradidit, Ecce quomodo Ecclesia in hymnis & canticis resonat coram sponse Nunc autem per hoc quod dicitur, i N Ecclesia magna, intelligitur illa quae per uniuersum orbem diffusa est, de non ea parua quondam in Hierusalem & Iudaea,in qua Q-la offerebantur sacrificia veteris Legis. vo TA vero quae nunc offeruntur in toto hoc orbe credentium, sunt sacra- Matth. mentum corporis & sanguinis . C H R. I s T I, quod i-di Mare. deo Vota dicitur, quia voluntarie ab eo institutum sub spei . ciebus panis vini:licet semper unum sacramentum ma- Luc. 22.& neat propter unum contentum . Nam sub qualibet speciar. Cor. D. est totus C H R. I s T v s : sed ad plene significandum quam vere spiritualiter hoc sacramentum reficit, species& panis & vini habet, atque velut pignus amoris diuini ad

nos, inultima coena C H R. I s T i cum suis discipulis nobis relictum est: Nam quia tunc corpus assumptum ablatu

477쪽

ut hoe die sacramentum nobis corporis & sanguinis sui c5secraret, ut coleretur iugiter per mysteriu, ouod semel osserebatur in pretium. Et huius tanti arcani ligura praecessit, siue in Manna, propter quod adhuc quotidiano caeli pa- Exod. Ic. scimur alimento: siue in sanguine agni Paschalis, liberan- Exod. ix. te ab exterminatoreunte in oblatione Melchisedech, quan- Gen. ido pane & vinum obtulit: siue in apertione lateris C H R i- Ioau. I'. s T i in cruce, dum exivit sanguis & aqua, ut quomodo Gen.v. dormiuit Adam ut fieret Eva, ita mortuus sit c H R r -s T v s ut fiat Ecclesia:dormiente Adam, fit Eua: de latere dormientis C H R I s T i , percutitur latus, & proflu- 'unt sacrameta, quibus formatur Ecclesia. Ideo vero potius a latere quam a pedibus vel manibus fluxisse dicuntur, nam tunc a solo latere exivit sanguis & aqua: Sanguis in redemptionis pretium , aqua in lauacrum quo omnes Deo ren scimur. Et hoc sacrificium corporis & sanguiuis mei inquit cHRis Tus) Edent pauperes,&c.

Edent pauperes ct saturabuntur,oe laudabunt

Dominum qui requirint eum:uiuent corda eorum in

seculum seculi.

Sacramentum Eucharistiae describitur quantum ad manducationem siue sacramentalem siue spiritualem: quarum ivtraque ex hoc Ioannis cap. 6, Nisi manducaueritis carnem filij hominis,& biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis: ad salutem esse necessaria monstratur: spiritualis quidem quum non sit nisi unitas fidei de Ecclesiae, extra quam non est salus:& per hanc testante Augustino tam paruuli quam adulti baptizati manducant: Sacramentalis etiam sic adultum sacro ronte ablutu, praecepto diuino obligat: quemadmodum abunde tradunt doctores in .c. Peracta, 'e consecratione. Distinct. i. sed quia testante Paulo ut digne quis recipiat tantum thesaurum, oportet prius seipsum probet, atq; diiudicet corpus Domini, ecce vides eur

ad hanc sacramentalem manducatione non teneantur Pue . ' tri: quippe quod nec seipsos probare, nec diiudicare corpus Asel τ i possunt. Neque est unde contendas prenarra

478쪽

Dan. c.

ta verba Ioannis cap. 6, Nisi manducaueritis, &c. tantii esse intelligeda demanaucatione spirituali, quia postea C H R is T v s talia subiunxerit, Verba quae ego loquutus sum vobis, spiritus & vita sunt. Nempe fatemur tunc C H R I

s T v M suasisse Iudaeis, verba eius hoc spirituali intellectu caperent,videlicet quod sub speciebus panis & vini verum corpus CHRIsTI manducatur, quod ibi realiter existit, licet spirituali quodam & sacramentali modo inexustat, ne interim horror in nobis generetur, quod carnem de sanguinem occisi hominis sumimus: non enim caro Christi ibi eo modo passibili existit,quo antea in terris a Iudaeis viasa est. Quare inquit Augustinus super illud Ioannis, Caro non priaest quicquam,&e. Si intellexistispiritualiter verba Christi de carne sua, spiritus & vita tibi sunt, si autem intellexisti carnaliter, etiam sic spiritus & vita sunt, sed tibi nosunt. Sed quaeres, Cur erro laici sub utraque specie non maducant,si cunctis adultis fidelibus praeceptum est manducare carne Filij hominis, & bibere eius sanguinem At certe hoc unum tibi sussiciat, ubicunque caro Christi est in sacramento, ibi etiam fallem per coco miratiam adest & sanguis: quo fit ut quoties laici manducant sub specie panis hoc sacramentum, simul manducent came, & bibant Christi sanguinem. Neque filii hoc de nouo indictum in Constantiesidi Bassi iesi cociliis, sed antea etiam in sexta synodo Constatinopolitana, & duodecima Toletana statutu erat: nee abs re quidem: quippe ad vitanda pericula effusionis sanguinis

reliquasque alias irreuerentias, quibus sic tantum sacramε- tum exponeretar, caute sancitum est. Quin nec certum est

passim laicos in primitiua Ecclesia sub utraque species em per communicasse: nam Christus discipulis euntibus in E is maus, no dedit hoc sacramentum, nisi intum sub specie panis, uti testis locuples est Augustinus lib. 3. De consensu Euangelistarum, qui dicit hoc sacrametum tunc sub sela specie panis, ipsis duobus discipulis datum, ut unitatem Christi & Ecclesiae in sacramento panis agnoscerent, dicente Paulo, Vnus panis, unum corpus multi sumus. Et Actorum calaa .scribitur quod erat perseuerates in doctrina Aposto rum ci communicatione fractionis pauis ; ubi nihil meminit de

479쪽

minit de bibitione sanguinis. Insuper quando addidit hareverba, E tbiberitis eius sanguinem: illa maxime significa- Ioan. 'U. bant qualiter ipse erat daturus nobis in sacramento corpus non mortuum, sed vivum. Caro enim ad corpus, & sanguis ad anima refertur. Quod si forte urgeas, Quid igitur significantilla verba Matthaei, dicta discumbentibus, Accipite Mattiet C de comedite: hoc est corpus meum.& porrecto calice: Bibite ex eo omnes 3Sane haec omnia, sicut & ista Hoc facite in meam commemorationem, selos sacerdotes respiciebant: Luc. 22. de qui soli quoties conficiunt, tenentur praecepto diuino sub i. Cor. II. utraque specie sumere, sicut de soli sic consecrant: quinimmo in die sancto Parasceves sacerdos sacra faciens non ta-& rationabilis Ecclesiae

consecratam & reueren

ter in id opus reseruatam tantummodo sumit. Quid mirum ergo, si sola sub specie panis accipit laicus hoc sacramen intum, quum etiam dicat C H R i s T v s Ioannis s, Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi: si quis manducauerit ex hoc pane, vivet in aeternum. Soli vero pauperes spiritu, id est verὸ humiles ut hie dicitur hoc pane saturantur: nam seli esuriunt istam Dominicam coenam, dc no diuitiis istius seculi turgentes, qui tantum semetipsos exaltant. Quam obrem iam adest facultas dispar, conscientia dissimilis, dic similia vota. Pauperes possident quod nunquam perdunt: diuites tenent quod non mium mortui, sed etiam viui frequenter amittunt. Dominus est diuitiae pauperum: ipsi propterea nec copiam huius seculi concupiscunt, nec timent inopiam, sed laudabunt Dominum qui requirunt eum: dc laus Domini est eructatio saturitatis illius: unde viliti eo da eorum in seculum seculi, etsi corpora moriuntur: verὸ enim vivere dicimus, quod in diuinitatis gratia perseuerat. Deinde quod Ecclesia post c H R. i s et rescεsum ad caelos, magna sit, ostenditur quum dicitur, Reminiscentur, &c.

Reministentur oe conuertentur ad Dominum uniuersiisnes terrae.

REMi Niscet aliquem dicimus de re olim praecogM-men consecrans ut habet antiqua constitutio sacram hostiam pridie

480쪽

ta. Ex his Igitur verbis illud nobis denotatur, qudd cognItio Dei in nominibus naturalis est, tametsi erroris nebula, quae olim erat in Gentibus, illam obtegeret atque occultaret. Verum ubi dissipata est illa nebula & illucescere coepit Mesach. sol iustitiae C H R. I s T V s, reminisci statim coeperiit Creatoris, & ad ipitim conuersi sunt. Quare iam hic patet manifesta prophetia de conuersione Gentium post C H R. I s T Iresurrectionem, reprobato Israel propter sua delicia, que- admodum praedixerat Esaias, talia cap. 4r, scribens, Primus ad Sion dicet, ecce adsum. Sed quoniam omnes iniusti Scvana opera eorum, sequitur statim in principio sequenticEsa. αἰ capituli, Ecce seruus meus suscipiam eum, electus meus, complacuit sibi in illo anima mea,dedi sipiritum meum super eum, iudicium Gentibus proferet. Qim' quidem verba de ci Ris To ad literam,& quo ordine Gentes vocaret, consensu omnium accipiuntur. Et si quaeras, Quid ergo si-Μau. II. bi vult hoc Euangelicum, quando ipse dixit, Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus IstaeDIstud sane intelligendum est pro persona saluatoris, quasi dixerit, Ego in persena mea non debui aliis quam Iudaeis pratalicare,

seu inter alios miracula facere, quia antiquis eorum pa-i tribus fuerat facta promissio de me. Vnde inquit Paulus ad' Romanos i s, Dico cHRis Tu M IEsvM ministrum Risse circuncisionis,propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum, Gentes autem super misericor-Est ἔα- ir. dia honorare Deum, uti priaedixerat Esaias, Erit radix Iesse,& qui exurget regere Gentes, in eum Gentes sperabunt. Ecce cHRisTVs passubs est, ecce mercator ostedit mercem, ecce pretium quod dedit, sanguis eius fusus est: in Ioan. s. sacco ferebat pretium nostrum, percussiis est lancea, fossus Rom. io . est saccus , & manavit pretium orbis terrarum e nulla -

que amplius fuit distinato Iudaei & Gentilis . Illud autem nunc cosidera quomodo ordinate atque apposite ve

bis Propheta usus est: nam quum primo dixerit Remini- scentur, deinde Conuertentur intulit, ac demum Adorabunt in, & caetera. Et ador

SEARCH

MENU NAVIGATION