장음표시 사용
501쪽
huctum ac salutem totius terrae, quia videlicetipse Deus super maria fundauit eam, quum fecit congregari aquas in unum locum dc apparere aridam. QNnuis enim terra sit Gen. r grauior aqua, dc propterea tota aqua deberet naturaliter circuire undique uniuersam superficiem terrae: tamen Deus Ibidem.
in principio diuisit aquas ab aquis, & apparuit arida, quae praeberet habitationem hominibus & bestiis. sic facti montes aquis eminentiores, sic stabilitae valles per quas fuerent fontes, ex quibus fiunt flumina quae ad mare currunt, de quibus inquit Ecclesiastes, Omnia flumina in- Ecclesiatrant in mare, & mare non redundat: ad locum unde ex- stes 1: eunt flumina reuertuntur,ut iterum fluant. Ex quibus sor- stan ille idem fatis innuit aquas per occultas terrae venas
ad capita fontium regredi, & de matrice abyssi in sua semper eoullire principia. sicque non improbabile est, quod
pervias subterraneas de mari fluant aquae ad loca remota , dc motu naturali tantum ascendant quanta est altitudo
superficiei maris, quin & amplius esserantur : nam sic a ruae maris salsae, transeundo per terra dulcescunt, & proine leuiores fiunt: atq; dum erumpunt in fontes ac flumina litori loco quam sit superficies maris sita,facile iterum naturali motu ad mare fluunt, quum semper graue natura sua tendat deorsum. Sciendum tamen est quod Magnus Basilius solum Domini imperium pro fundamento terrae eia se dixit, non aquam neque aliud quidpiam : per praesentem autem versiculum ostendi tantlim quisnam ab initio creationis mundi, aquae situs fuit, quod scilicet in terra aquar - cumbat, δc quasi eam custodiat & cotineat,nec ab eius dita fuat superscie : iuxta quem sensiim congruentius soriasii legendum esset, quod Graecalitera non denegat, Ipse in maribus fundauit eam , & in fluminibus praeparauit eam. Ipsam vero aquam non abs re & mare, & flumina a Pro Apheta appellatam fuisse constat , ob aquarum in eis multitudines , quandoquidem & propterea Moyses congregationes aquarum appellauerit maria , utendo more He- Gene. I. brsoria, qui omne magna c5geriem aquς, Μ Α RE nominat,
prout apud Euangelistas legis de mari Tiberiadis. & mari Ioan. Galil licet apud Luca taxat stagnu Genesareth appel- Matth. 4
502쪽
letur Aut ad Ecclesiam de qua pra cedenti vi siculo
meminimus, praesentia referendo: quid est Super maria ipsam fundare , nisi supra vitiorum huius seculi tremulos fluctus eam firmissima fide ac spe solidare, atque mundo altiore reddere3 Quibus virtutibus adornata inter procellas huius seculi nihil sibi timet, sed sicut iacta in mari anchora firmissima semper inter huius orbis undas,spiria. tuales nequitias, in caelestibus manet tuta, & undecunque perflent venti, semper immota est,&nunquam cadit. Fun- Matth di est superpetra, id est c H R. I s T v M, inquet' credit. Ab hac petra inquit Hieronymus)Apostolus Petrus sortitus est nome, sicut ipse cHRIs Tu flumen Aposto- Maiih li donauit,Vt lumen mundi appellarentur. Super huiusceniodi petram non inueniuntur serpentis vestigia, & Moysi
Eiod i eo xςpore quo de AEgypto fugerat, & lepusculus Dominierat de hac petra dictum est, Sta in foramine petrae, & posteriora mea videbis: nam per fidem etiam cHRIs TVM incarnandum vidit. Habens autem tam firmum sundamentum Ecclesia, etiam super flumina a Domino praeparata est. Per F I. V M I N A cupidos ac potentes huius seculi intel- Iigendo, qui sicut flumina continuo ad mare vergunt, ita praecipites ad omnes orbis assequendas diuitias seruntur,& nunquam satiantur, aut quiescunt , sed semper habendis acrius insudant. Super hos erecta est Ecclesia,ut illis praedicet, &resipiscant qui taliter ceciderunt: neque istorum agnatum potentiam aut vim reformidat, etsi contra eam Matth. i. insano mentis furore debacchantur: nam testate Matthare, ' neque portar inferi aduersus eam praeualere possunt: qua quidem portae insori sunt peccata, minae, blandimenta, h reses, quibus infirmi ruunt in mortem,atque his illecti homines,ducuntur ad tartarum.Sed Ecclesia stabile c H R riss T v M habes fundamentum, facile haec omnia vincit.Verum enimuero ecce iam in alto & sublimi ipsa posita est. Eequis ascendet,&c.
Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in locos dis eiust
Nunc loquutio est metaphorica: Asea NDERE enim sumitur
503쪽
sumitur non pro Ascensu corporis, sed pro assequutione eminentiae tempore Messiae promissae, significatae per mon- rem Domini. s T A R a quoque in loco sanctitatis eius, pro permanentia in loco in quo fulgebit sanctitas diuina hoe est in caelo accipi potest. Itaque modo ostedit Propheta quales esse debeat qui se ipsius C H R r s T i des erat nuncupari, quique digni sunt ascendere in molem, hoc est E clesiam C H R i s T I, quae instar montis est, sima & supereminens virtutibus. sed vox L s, quae sequitur, etiam pro raritate ponitur, ac si dicat, Quis stabit, n2c est perseuerabit in hae semel inchoata Christiana iustitia γNa multo utilius est in sancto loco stare, quam ad eius fastigiu peruenire, & mox cadere. Astendere multoru est. stare aute& ascendere tantu perfectorum: plurimi enim ascendunt qui non perseuerant, quia multi vocati, pauci vero electi. Aut ista de sacerdote Euangelico qui in montem Domini sanctam Ecclesiam ascendit luto praedicta esse , vedescriberet Uates qualem eum esse oporteret quem vult Paulus irreprehesibilem esse, ut nulli vitio mancipatus sit: sobrium, siue ut melius teste Hieronymo libro primo aduersus Iovinianum in Gr codicitur vigilatem, pudicum, ornatum & castitate & moribus, hospitalem , ut imitetur Abraham,& cum peregrinis immo in peregrinis C H R I s T v M suscipiat doctorem: nihil enim prodest conscientia virtutum frui, nisi & creditum sibi populum possit instruere: ut valeat exhortari in doctrina,& eos qui contradicunt redarguere: non vinolentum, quia semper in Sancto Sana.ctorum est, & qui offert hostias, vinum de siceram non bibet,quia in vino luxuria est: no percussore, id est qui costie-tias non percutiat singulorumeq; enim pugilε describit sermo Apostolicus, sed sacerdotem & pdtificem instituit quid
facere non debeat. Haec sunt sacerdotis e M R a s T r insignia. Per MONTEM vero Domini, etia c5mune unicuiq; templum intelligas,ob summam eius excellentiam,& conspicuam omnibus claritatem sic dictu: & quia aduersis radique flatibus inimicoru fidei circumtur. & per L o C v M sanctu m, altare quod in conspectu Dei est. In huiusce rei figuram forte Abraham in monte nomine Morata siue cre
504쪽
alij dicunt Moria collocauit Aram In eodem eolle poste ivbi obdormiuit Iacob , vidit scalam cuius silmmitas caelos tangebat,& Dominum innixuscalae, dicentem ei, Ego sunt Deus Abraham, Deus Isaac &c & quum euigilasset, tignato loco, vocavit eum Betheb, quod interpretatur Domus Dei: quasi E cclesia,templum Dei, semper in monte seu in sublimitate virtutum erigi debeat. Istis omnibus interrogationibus quomodociique illas intelligas, hoc uno laconismo respondet David, Innocens manibu s, &c.
Innocens manibus o mundo corde, qui non ac
cepit in vano animam suam, nec iurauit in dolo proximosuo.
superioris versiculi verba per interrogatione a Propheta formata sunt, ad quorum responsionem praesens subsequitur versiculus: Et per M A N v s quidem, actiones significat, per COR vero, cogitationes. Ille inquit ascendet & stabit cuius & actiones irreprehesibiles & cogitationes una purae fuerint ac mudae: quasi ascensum illii neget aut permansuruqui huiusmodi no suerit. Beati igitur mudo corde:cui enim mens pura, & opus inde sequens nitidum erit, quia ut inquit Matthaeus omnis arbor bona fructus bonos facit: que- admodum de spinis non collisuntur uuae,quin a radice fructus arboris pullulat, sed quoa arbori radix,hoc homini sua
voluntas est. Nam sicut arbor radicatur in terra , sic voluntas in anima: & proinde radicis liberae,& necessario ortorum non aliunde liberorum non est diuersa bonitas mor iis , vel malitia in quo sensit certum est opus exterius interiori diuersam bonitatem vel malitiam non addere, sed ea ex interiori a quo prorsus velut a radice pendet) omni no resultat. Considera igitur quomodo utraque haec pariter coniunxit David, opera scilicet δc mentem.Diuinum nempe madatum obligat etiam ad opus exterius, prout testatur Ioannes prima sua Canonica dicens, Filioli, non diligamus verbo, neque lingua, sed opere & veritate:alterum enim sine altero non probatur. Nox amplius explicae
Dauid quis denique isto pacto sit innocens, i videli
505쪽
cet non accepit in vano animam suam, utpote qui anima sua, quae ad bona opera fuit creata, ad praua usus no est sed cam immortalem sentiens, aeternitatem stabilem atque inocomutabilem,studiosis actis ei acquisiuit. I s enim in vano accepit animam, qui putat de eranda, quae sint vel tran- 'storia, vel caduca, relicto amore aeternorum, atque Otio vacans' instuctuose vivit, & in vinea Domini non laborat: Gen. sed hominem exteriorem de limo terrae formatum multa Gllicitudine perficit: interiorem vero ad Dei imaginem creatum, ut vile mancipium, verbi Dei fame de siti cruciari
permittit. Quod deplorans Psalmographus, alio in loco Pta
dicit,Percussus sum ut foenum, ardore talicet concupiscentiae, & aruit cor meum sterilitate bonorum operum, quia oblitus sum comedere panem meum. Panem, inquam, non utique corporalem, cuius non sinit obliuisci quotidiana esuries, sed spiritualem, puta Verbum Dei, quod animam charitatis ubertate impinguat,3c superfluum temporalium
amorem omnino repellit ac resecat. De quoquidem amore Verbi Dei, Matthaei cap. 13. scriptum est, Qui habet dabitur ei,& abundabit: qui autem non habet, & quod habet auferetur ab eo: neque enim potest aliquid sapienter intelligere, qui capulmon habet sapientiis. Quapropter Iudans qui non credunt in Filium Dei , etiam si quid boni per naturam habent, tollitur: de tunc non immeritὁ talia naturae dona censentur auferri,quando inutiliter habentur, ac detrimentum culpae ac poenae ex non recto usu asserunt. Sed
memineris nonnullos hoc in loco legere, Qui non accepit
in vanum animam meam,quasi iam sit vox C H R I s Y x
dicentis, Qui non accepit frustra animam meam positam pro mundo in cruce. Quicunque enim non credunt Messia posuisse animam suam vitam suam pro mundo,quantumnque sint alias puri &mundi, nunquam ascendent in monte Domini: hi siquidem in vanum accipiunt animam Messae posita pro mundo. Hoc certe est quod c H R is T v s prae dicabat de morte sua, Matthaei cap.r i,Beatus qui non fuerit
stadalizatus in me verutam e utcunq; res sese habeat, ad residuum versiculi descendamus. ν a R dolum iurat quisquis aliter facturus est quam promittit, credens periurium non
506쪽
esse decepisse nequiter credentis errorem: sed duplicia ter is reus fit qui & nomen Dei in vanum assumit, & proximum in dolo capit. Contra autem, Ille in dolo non iurat proximo suo, qui quae cogitat haec praedicat, & in opere im-Plet. Itaque qui se ab his omnibus supradictis custodierit
maculis, & tum in opere, tum in cogitatione & in verbo
fuerit sibi & proximo innoxius, hic Aeccipiet benedictio
Hic accipiet benedictonem 2 Domino,inmise ricordiam i Deo salutaris .
Praemisit pias obseruationes, nune dicit & praemia. Illa vir inquit Vates qui in actionibus suis probus, &incogitationinus mudus fuerit, qusque ab inanibus rebus seipsit mi segregauerit,& non peierauerit aduersus proximum suumbA C e I p I E T benedictionem, hoc est gratiam seu diuinualiquod donum in praesenti vita praestitum. Hic benedictio est quae Abrahae promissa fuit, Gen.cap. 22,Benedicentur in
semine tuo omnes Gentes terrae:quae adhuc repetitur Isaac, Gen.cap. et s. & Iacob, Gen. cap. 28. his verbis, Benedicentur in te & in semine tuo cinae Tribus terrae. Quas quidem benedictiones ita ad Galatas ca. 3. exponit Paulus scribens, Non dicit In seminibus, quasi in multis, sed quasi in uno, Et semini tuo, qui est cHRisTus: tanquam gratia omnis Iam accipimus per Iasu M cis Ris Tu M factat. Et hanc beneuictionem non esse in copia temporalium, rid. t3. satis explicat David alio loco dicens, Etenim benedictionε dabit Legissator, ibunt de virtute in virtute: videbitur Deus deorum in Sion. Itaque integratur ham benedictio donis Virtutum, quae in praesenti vita reddunt hominem iustum, S: Deo acceptum, & elapse vis termino, ad visionem Dei deorum in Sion perducunt. Accipimus autem tantam bene'-ctionem no a quolibet sed a Domino:ipse benedicit, qui iudicaturus est:ipse absoluit, qui incommutabiliter damnare potuisset. Meritum ergo beneficij per magnitudinem voluit concedentis agnosci. Quapropter Psalmo 6 .precatur vetitis Psilies, Deus misereatur nostri, δc benedicat nobis rillumine
507쪽
illuminet vultum fusi super nos,& misereatur', honoseam' in terra via tua, in omnibus GEtibus salutare tu ostendens hane benedictionem esse in illuminatione mentis & cognitione viarii Dei, 3c saluatoris eius, icilicet Meia per quem fuerat populos saluaturus. Sequitur, MIsE- , R r c o R o i A, ut illa benedictio non per merita, sed permisericordiam Dei venisse ostendatur, quia ipse prius pee .cata dimittit: nullus quippe hominum est qui sibi miserexi non egeat: nam si compassionem suam non commiscus xit Deus, non iustificabitur in conspectu eius omnis vivens. nam enim ulla sunt nostra opera quae ex se absque Dei . gratia, caelorum regno condigna sunt Donantur delicta, Veveniat eorona,sicut dari no potest libertas, nisi prius seruitus fuerit ablata. Sed ecce vides prςmium quod seruatur innocenti sibi& proximo. Idcirco inquit Cyprianus qualem vis inuenire Dominum, talem te exhibe erga proximum tuum. Quapropter ea nobis imprimiscura sit,omnia nostra semper cum proximo bene habeant: tunc protinus dicetur, Haec est generatio,&c.
; Haec eueneratio quaerentinns Dominum, rentium faciem Dei Iacob.
d lingulariter prius dixerat, Quis ascendet in montem Domini, ne putares hoc ad CH R. Is TvM Domi- num solumodo esse reserendum,nunc & generationi Christianae adaptat,atque pluraliter dixit, H A E c est generatio quaerentium Dominum:quia Eccleti ex pluribus persenis fit,& tamen una dicitur propter unitatem tum fidei tum eapitis, Canticorum 6 ,Vna est columba mea,vna est perfecta
mea. Ex his vero ipsa constituitur qui quaerunt Deum,sicut Iaeob quaesiuit, qui ut inquit Oseas inualuit ad Angelum, ossis itidi confortatus est, necnon testante Genesi vidit Dominum Gen. i. Deie ad faciem, no quod Deus videri possit, sed formam vi- - dit in qua Deus ei loquebatur: quae omnia orantes in fide, assequi possumus. Generatio ergo illa inquit David)qui se in C H O s T o vixerit, ut supra docuimus, merito appel- Iari poterit generatio virorum qum entium, hoc est diligentium Dominu: qui enim diligit, quaerit . .ed nomine to a g
508쪽
Iaeob, Deus Pater a multis putatur, ut hoc in natIonibuosa elat quod in Iacob fecisse mos ratur, cui posterius nato primatum dedit: quasi ho generatio quaerentium Dominum
tandem ex Gentibus numeranda laret. Facies autem Pa-
Dan. 34. tris, Filius. Qui videt me inquit videt & Patrem. Messias etiam, sicut dicitur & est gloria populi Israel, ita dicitur Mest facies populi huius, quia est praecipua res huius populi summe desyderata,& ab uniuerus Dei cultoribus concupiata: unde per hoc intelligas, quod generatio electorum qu xit non sollim Deum, sed etiam Messiam ex semine Israel, . quasi illum facie ad faciem reperire de*deret: dc qui di-nus interim fuerit,eum inueniet, in praesenti per gratiam, in futuro per gloriam. At de his hactenus. Nunc intercedit diapsalma vi immutet Psalmographus personam: ipse
enim Dominus modo caelestia regna repetens nuntiatur.
Ascendente ergo illo in caelum cum Angelis, hi qui praecedebant siue comitabantur quippe scriptum est Michaeae cap. I, Ascendet pandens iter ante eos aliis eorum principidus acclamabant, Attollite, &c.
Attollite portas principes uestras,'eleuamini
porta Gemales, or introibit rex Ome.
Matth. Ex hoc loco Propheta saluatoris in eaelum assiimptionε
praedicit, & Angelos,qui ei in terra ministrabat, introducito eo simul ascεdere, ac iubere aliis Angelis, qui e lora adiatum seruabant, vettollerent portas,quibus praeerant,& quarum erant principes. Nςc uixerunt, Aperite, sed Attolliter summam nimirum gloriae incomprehensibilitatem illius stignificantes, qui caelum erat ingressurus. Per PORTA sautem ipsam custodiam intelligere debemus. Quo fit ut no- nulli etia hoe in loco existiment qudd Dauid pramiderit simul descesum eri RisTr ad inferna, qui victor illuc venit ad repetendam praedam, dc ut nobis frangeret regnu Sathanae, sicq; ista haec prima verba, ATTOLLITE portas principes vestrast etiam voces sint bonorum Ang 1orum ad Angelos malos, quorum princeps diabolus est. porro quod mox sequitur,.a τ ese mini portae aeternales et
509쪽
Eustodia ipsa aeterna est,ed quod Angeli custodes merni
sint: vel ideo AEternales dicit, quia ab aeterno nunquam antea apertae fiserui ianuae paradinaelausis enim ianuis caeli descenderat Domin in terra clam caelestibus potestatibus. Ad has igitur dicitur, a L a v A M I N r, habentes Regem vincetem vitia dc nutritores vitioru.Nec dubium est, quiα apertio portarum ab Angelis, & annuntiatio Angelorum de ingressuro per portas ,& ipsi ingressus satis ostendunt qualiter hic Dauid loquitur de Deo homine, siue C H R 1 fro promisso,& quod ille Rex qui venturus annuntiatur, homo esset, &non solum Deus. Nam inquantum Deus, semper ibi erat, puta in caelo, nec in naturiat uina illuc ubi iam ab euo erat, ingredi potuit. sequitur, E T introibit Rex gloriae. Appellatur autem Messias Rex, quia ad literam iam statum Regium assequutus erat tempore quo descendit ad inferna,& mox ascendit ad caelum: sed Rex gloriae C H R rs T v a dicitur, & Dominus gloriae, veluti qui summam
assequutus est gloriam, & qui eam aliis praestat, & qui alia
orum omnium qui gloriam assequuti sunt, Rexest & D minus . atque maior est titulus Rex gloriae seu honoris,' quam Rex totius uniuersi: quoniam significatur etiam pos seor diuinae gloriae, quae supra totum est uniuersum. Vi tutes verθ, praedictarum portarum custodes, nouo mysterio carne induti stupefactae, quaerunt, Quis est iste,&c.
Introducit Propheta portarum principes ad pra narrata' erba inquirentes: nam excellentia gloris 3c honoris tanti Regis, omni creaturae est admirabilis. simile legis apudEsaia, dum Angeli mirantes de lata exaltatione unius homunis, interrogat, Quis est iste qui venit de Edon tinctis vestiabus de Bosta3 Sive ut legit Hieronymus, Quis est iste qui de terra cruentus aduenit dictio quippe Hebraea hoc loco in Lingua nostra Sc terrenu & cruentu nat tinctis vestibus de Bosta 3qui dictio eode teste) firma siue munita interpretatur: quod vel de Hierusale, quet is imis muris suit
510쪽
circundata, in qua passus est Dominus:vel de inferno Int. ligimus. Ipsi enim angeli in cetio Deo assistentes,non omnino perceperunt ut probabile est) hocmysterium incarnaistionis, passionis & resurrectionis, donec ipse C H R. 1
s T v s in caelum ascendit. Quare nuc sequatur, DOMI
N v s sortis & potes, Dominus potes in praelio: atque ita tacui placet Diuo Dionysio de caelesti Hierarchia,cap. )nue
vox est supremarum virtutum caelestium alios inferiores edocentium: ita ut in seriores caelestium spirituum o es a superioribus diuinorum operum scientiam honestissime discant, qui vero celsiores omnibus sunt a deitate ipsa Vt fas est seorsum stantus erudiantur: non enim ad Deum siue ad ipsum c is ix i s et v M inquit idem Dionysius statim verba dirigunt interrogantes, Quare rubra sunt vestimenta tua sed prius inter se haerentes inquirunt, ut ostendane quidem se discendi auidos,& diuini operis scientiam cupere: verum hanc sibi nequaquam ante diuinae illustrationis
oratiam suo ordine procedentis usurpare praesumere. G sunt etiam praetacta verba accipi, ut vox maiorum dςmonu,
acsi Messia descedente ad inserna diceret, Nos nostru Rege habemus diabolii: iste Rex gloris quis est, qui venit in hune
locum nostrum ZFulgor enim victricis animae Christi eos fe cit obstupestere: quocirca interrogant, & vicillim audiunt,
D o M i N v s sortis & potens.Dominus dicut angeli boni ut intelligas eius deitate: in veteri siquide Testametousitatissma appellatione Deus vocatur Domin : sed 1 o Retts est, qui alligauit sortem principem diabolum, morte sulce Matth. I 2. pit, atque descendit ad illas inferiores partes terrae, nonT- quam reus, sed tanquam iudex iustus, & triumphator ει nuus, reportans spolia sibi debita, quae diu tyrannice daemoxci. ε . occupauerat. Iste P o T E N s, est gradiens ut ait Esaias in multitudine virtutis su ,& propugnator ad saluadu,cui pa-Ioan. q. ter tradidit omne iudicium, qui loquitur iustitiam, x t malis mala, & bonis retribuat bona: qui venit pugnaturus contra Esa. i. aduersarias potestates, & captiuis praedicare remissionem,& vinctos de earcere liberare,ut & aduersarij poenas, & c ptiui sentiant libertatem .Mox repetitur, ' o M i N V s potens in praelio: ut hac replicatione, ad maiorem ipsi cogni-
