Viginti septem Psalmi interpretati authore Adriano Lametio Henencurio, doctore theologo, ambianorum decano, & Nouiomensium archidiacono. ..

발행: 1547년

분량: 680페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

etores coimnendarent semetiplas quasi deuotos de interfectores inimici imperij Dauidis, ille non sicut sperabat, eorum scelere delectatus est, sed testante Iosepho talia dixit: O pessimi viri, dc ultione repente suscepturi, nescitis quod Antiq.Iud

ego intersectore saul peremi, qui eius inibi corona aurea lib. I. cxx. deportauit, licet ille rogatus hoc fecisset, ne Saule comprehenderent hostes: an certe mutatum me & nequaquam esse huiusmodi credidistis sed quasi laetarer cum malignis hominibus, & minus crederem pessimas actiones interfectorum proprij Domini, & necatium in siro lectulo virum iu

stum, qui nihil operatus est mali,&vos ipsos multa proui- .

dentia de honore glorificauit: isti enim Bannaa dc Rechab erant de genere Beniamin in priori ordine costituti. propter illis quide dixit David, Nunc dabitis poenas, a movero excipietis supplicia, qui putastis me lubenter mortem illius habiturum. Non enim aliter gloriam meam foedaro potuistis, quam me talia velle crederetis. Q mim dixisseenaec, omni eos tormento puniri iussit: caput verb Isboselli in tumulo Abner, honore maximo sepeliuit: his igitur gestis, satis ostendit regius Uates quod iusta causam ageret in assequutione regni Israel. Neq; tamen quu ipse David a Deo hic & probari & tetari super sua innocentia petit, hoc agit quasi Deus aliquid tale ignoret, cui omnia nuda & a-

perta in oculis, sed id eo fine rogat, ut tandem ea sita inno- 'centia in fasce regni omnibus nota seret: quomodo sic ten- , , tauit Deus Abraham in immolatione Isaae, ut sie illius obe- Uςδες τοῦ dientia omnibus palam esset. Tentat enim Deus Vt erudiat,

quantiis diabolus tentet ut seducat, & homo ut discat quod . nestit. At si nunc etiam Ecclesiam loquentem in per- sectis introducas, ipsa probari rogat ut se noscat & ab aliis cognoscatur probata, sicut Iob probatus est ut se cognosceret,&ali; eum probatum cognosterent: quemadmodum Iob i. dc ruita agnouerunt illi reges qui eum Visitauerunt. Neque per elatione dicit, T E N T A me, sed hoc emendationis gratia fieri postulatur. Nam quando Deus perscrutatur & tentat,

facit nos peccatum nostrum cognoscere, interim corripiens flagello filiorii, ut spiritus saluus fiata alioquin si nul-Ia nos in hoc seculo aduersitate commoneat, nequente

542쪽

pro neglecto relinquimus illud de quo satisfacere debem'

Perscrutandum tamen est cur hic petat Ecclesia se tentari, quum in Evangelica oratione sit positum, Et ne nos indu Matth. c. cas in tetationem. Sed memineris duo esse, Tctari& Induci in tentationem: est enim Induci in tentationem, consentire in obiectum tentationis,&id semiermalum est: secus aute Tentari:quin nonnunquam probe vir sanctus tentationem cum victaria appetit, seu potius victoriam tentationis de-iyderat,quum talis tentatio hoc pacto sit occasio exercendet virtutis quemadmodum loquitur Paulus, Lubenter gloria-t.Cor. Iz. in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me viri' c H R. rs T I. Et propterea perpende aliud esse consentire in elicitionem motus tentationis,& in obiectum ipsiusinet motus.

Primum non est malum , si simul adsit certitudo probabilis re quam maxime firma victoriae: sicut testate Phil sopho ira

quandoque a viro forti hoc pacto assumeda est: nec tuc nos exponimus obruenti periculo peccati: quippe tunc dicitur obruens periculum peccati, quando passio insurgit in nobis tam vehemens, quod illam vincere excedit seliram hominum facultatem. Quauis enim tentatio sit ad malum inductiva, hoc tamen non est absolute, sed itum praesupposita infirmitate hominis:& idcirco quando probabiliter iudicamus de stabilitate & firmitate nostra, possumus hanc te-tationem cum victoria ut dictum est desyderare. At forto. inquies)quisnam ille est qui ita recte credere potest 3Certe

perfectus viator, qui cu Paulo hoc unu intonabit, Ouis nos Rom. S. separabit a charitate C H R i s T i tribulatio, an angustia Q apropter nuc ipse orat, V R E renes meos. & cor meum, Spiritum Sanctum adhibendo moderatorem, tum delectationum,tum cogitationum mearum, qui utraque exurens,

me dignum tuo regno efficiat,praeseruet quoque ne aliquid turpe cogitem, aut aliquid mali me delectet. Videat ergo Christicola qualiter vir perfectius hoc in mundo tribulationes & tentationes optat, & pro his nullus amplius murmuret. Non timeo inquit consumi tribulatione vel tentatio- me, Quyniam misericordia tua ante oculos, o c.

Quoniam

543쪽

IN p s A L M V M X X vr Quoniam mi cordia tua ante oculos meos est, o complacui in ueritate tua.

De Davide ad literam praesentia accipiendo, Non appo- . csui inquit Domino) cor illis, qui prouident beati fieri in

transitoriis, sed semper habui ob oculos gratiam tuam, qua sine meritis, meipsum per Samuelem in Regem elegisti,&de pastore ovium unxisti pastorem & Regeni hominu. Sieetenim regnum sibi multo tempore esse mansuru,domumque claram ac famosissimam se habiturum sperauit: interim quoque dum aduersa accideriit, ita dispositus sum ait) quia coram oculis meis misericordia illam tuam proposui, qua omnibus his praestas,qui patienti animo aduersa omnia iustinent. um autem de caeteris virtutibus suis tractare intendat, quas in progressu Psalmi ponit, prius sermone temperat, , Deo gratias agit, quod in reliquis virtutibus per illius veritatem profecerit. In lege enim tua reser0 pollicitus es eorum te miserturum este qui tibi placuerunt: Misericordia igitur tua δc veritas tua horum omnium bonorum mihi causa extiterunt. Et deinceps has virtutes suas commemorat. Si perfectum insuper nunc loquetem introducas, Ne illo igne tentationum inquit)cosumar, non meri- . . ta mea, sed misericordia tua, qua me ad talem vitam perduxisti semperante oculos meos est: non solum enim quum

recte vivimus,uerumctia ut studiose degamus,Dei miseri- - ..cordia necessaria est:alioquin no diceret Apostolus de quia bucia, Ne forte det illis Deus poenitentiam. Et ut Petrus resipisteret atque amare fieret praemisit Euangelista,& ait. LVς ' Respexit eum Dominus. Proinde nunc ea causa est cur noti meat persectus tentationii pericula: quippe dum semper meminit misericordiae Dei, neque potest illius aliquando obliuisci Dominus. Iugiter enim sibi subueniri facit, cui collatum beneficiu ante oculos continuo assistit. Vnde etiadicit nunc Domino iustus , COMPLAC VI in veritate tua, videlicet probando quae probas, & reprobando quae reprobas. Per noc autem apparet intonat) quod ego in Innocentia mea ingressus sum. Nam non sedi cum concilio

vanitatis,& caetera.

544쪽

Non sedi cum concilio uanitatis, cum agerentibus non introibo.

Nunc Ioab & Abisai cocilium vanitatis, atque viri saltatatis & latentes appellantur in occisione Abner. Ostendit

quoque David qualiter his qui ad nugas aut ad intempestiuos sermones conueniebant, aut ad fabulosa eloquia, nus.

quam adhaesit : similiter nec his qui mutuo inter se, aut qui aduersus Saulem insidias disposuerunt. Verisimile enim est tentatum saepenumero eum fuisse ab aliquibus de contiiratione. Sed memineris quid modo utitur David vocabulis spectantibus ad consultandum, ut intelligas non es co- sensu aut consilio eius quomodolibet factu illud homicidiuAbne seu quasi faciens ad assequutione regni. Vtitur autepraeterito ad excusatione, futuro vero, ad perpetua detest tione. De persecto insuper nostro in Ecclesia perfecte vivente, iteru sermone faciendo, nunqua is consentit siue sedet cum concilio vanitatis, hoc est eoru qui de terrenis tantum cogitant, ac selu curant sua nomina in cineribus,& cito perituris hominu memoriis scribi εοῦ quinimmo dicit de iugiter sentit, quia extinctus puluis erit corpus suum, sem- Perque memoria nouissimoria, lubrica mundi pericula illaesus transit, atque exemplo Iob perseuerater at Meipsum reprehendo,& ago poenitentiam in fauilla &cinere: horuenim recordatio, cinis ille est vaccae immolatae, id est carnis mortificats, que vir mundus colligere iubetur,& in loco inlidissimo reponere, Numer. i9. De quo Apostolus ad Hebraeos cap. 9, Cinis vitulae alpersus, inquinatos salictificat ad emundatione carnis. Porro contubernium iniquoruomni tempore vitat,& cu his no ponit abscondita conscientia sua. Non enim vanae loquacitati vacat, aut iniquo operi desudat, sed eo ii excaecatione vitat, qui ideo ambulant vecaeci, quia Domino peccauerui, sophoniae cap. r. Miruautem ait Seneca quomodo omne peccatum caecutire facit: nemo se auaru este intelligit, nenis cupidii caeci duce quaerunt, nos frequeter sine duce erramus & dicimus, Non ego ambitiosus sum, sed urbs magnas exigit expensas: non est

meum vitium quod iracundus sum, quia nondum constitui

certum

545쪽

certum genus vitae, adolescetia facit. Sed proh dolor quid nos decipimus non est extrinsecu malum nostrsi, intra nos est, in viiceribus sedet,& ideo difficile ad sanitate peruenimus, quia nos aegrotare nescim': haec fuit caecitas Episcopi Laodiceae, cui dicitur Apocaly. cap. 3, Dicis quia diues sem& locuples, & nullius egeo, & no scis quia tu ramiser & miserabilis, pauper,caecus,&nud EVerutame quia n5 satis est talia vitasse, adhuc nuc addit perfectus, Odivi ecclesia,&e.

Odivi ecclesiam maliPantium 'cam i mnon sedebo.

Per ECCLEsIAM malignantium, hoc in loco Intellice congregationem & conuentum pravorii omniu: Ecclena siquide atque Synagoga, Graeca nomina sunt, & um eademque rem significat Latine videlicet Couentu plurimorum adinvice. Prauos vero nuc quoscuque, MALIGNITATI s nomine coprehendit Psalmographus. I M p i Iautc modo appellatur duo principes latronu,Banaa & Rechab, qui interfecerunt Regem Isboseth, dc attulerut caput eius ad Davide in Hebron, ut patet 2. Regia cap. q. Minus autem dicit ipse Rex, quam fecerit: quia non serum no admisit eos ad gratiam seisionis, sed iussit eos occidi ut nunc nunc dactum est. Porro duersectis in Ecclesia loquedo, non lassicit eis malum vitasse consilium, nisi & congregationem oderint subdolorum:qui ut scribitur Prouerbiorucap. 2. relinquunt iter rectum,&ambulant pervias tenebrosas, qui laetantur quum malefecerint, &exultant inr

b pessimis.Vbi pulchre Itineri recto,Via tenebrosa opponitur, quia nimirum iter rectae actionis in luce peragitur, atque ad lucis supernae gaudia ducit at sicut Dominus ait) Idan 'omnis qui male agit, ovit lucem, & non venit ad lucem, ut non arguantur eius opera: & talis finem exterioribus sortietur in tenebris. o D I v M autem hic diuisione significat, sicut est in amore collegium. Sed ab iis omnibus san- .ctus in Ecclesia quan uis non corpore, tamen vita & moribus separatur, neque pactum cum impiis init. Verum cum

quibus amiuitia iungatur, statim sequitur, Lavabo, αλ

546쪽

Lavabo inter innocentes manus meas, circύ-

dabo altare tuum, mine.

Antiqui quando contestari volebant se alicuius sceleris

esse innoxios, coram multitudine manus lauabant: ut scilicet ex illa manuum munditia, animae puritatem significarent quemadmodu fecisse legimus Pilatum in C H R. I s T rnece. Ait igitur Propheta, Ego una cu aliis innocetibus viris lavabo manus meas, contestans me omniuscelerum qu et dicta sunt, innocentem esse, atque manifestabo toti populo opera mea esse munda, que admodu ita testatur lauans palamanus suas in signu innocetiae. Sive ut nonnullis placet quia Hebraei carent optativo, &loco eius utuntur futuro indicativi, nunc potest esse vox optantis, quasi Dauid ianidesyderet sibi eam operu munditia, quae supra scripta est, atque Domino dicat, Vtina ego ita custodia corpus & cor meum ab omni serde spurcitia, ut mundus & innocens possm introire ad altare tuu, atque dignas & acceptas tibi preces ac orationes offerre. M A N vos quide doctoru sentetia) in sacris opera designat. Sed tantude etia intellige nunc postularia viro perfecto in Ecclesia, qui caput suum CHRIs Tu M sequitur, qui terrena despicit,& caelestia c5 cupiscit,3c cuius conuersatio in caelis est. Vere enim inter innocentes lauat manus suas quisque, quado facta propria studio bon conuersationis emundat. Memineris aute qualiter Propitiator tu quide interius erat apud Hebraeos, Altare vero extra velu. Hoc aute altare, ob innocentia suam, Propheta hostiarum ac ministrorum multitudine circundaturum se praedicit. Et vir persectus nunc eam animi munditia sibi efflagitat, qui decet ministros altaris c H R I s TI: quibus praecipitur Esai cap. set, Mundamini qui fertis vasa Domini:&Leuitici cap.xi, talia eis mandantur, Homo de semine Aaron qui habuerit macula, no offerat panes cora Domino, nec accedat ad ministerium eius. Quibus verbis inquit Augustinus iam ablata est omnis dubitatio nullus nisi mundus sancta tractet, nemo summorum vel secundorum sacerdotum debuit ad sancta accedere, si immundus erat. Insuper unusquisque sanctus Altare Domini in se habet, quod

547쪽

bet quod est fides, ubi vota Deo osseruntur, ubi preres funduntur. QEippe extra fidem non est locus veri saetificii de hoc ipsum altare circundat charitatis operibus. Nam ut inquit Paulus t .ad Corinth. 13) si habuero omnem fidem

ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero,

nihil sum. atque dicit Iacobus, Fides sine operibus mortua Iacob. 1 est Cliaritas certe, haec est vestis qua induti conuiuae securi discumbunt: hac veste pellitur frigus, quo frigebat Pe- Ioan. t.' reus calefaciens se ad prunas Caiph : haec Lia est quae diuidit inter filios regni & perditionis. sed idcirco vir sanctus expostulat sic adornari altare suum, fidem videlicet sua, utpote ait Vt audiam,&c.

Vt audiam uocem laudis tuae,inenarrem uaria uersa mirabilia tua.

ordo hic est praeposterus e nam prius est enarrare murabilia Dei,& inde fit quod audiatur vox laudis, adeo ut vocem canentium 3c laetantium de praestitis tantis bonis, sic audiamus. Sed quomodocuque nunc ordo sese habeat, iam

selum Dauid id repromittit quod tandem praestitit, puta cultum quem ordinauit in domo Domini ad testificandum

rectitudinem animi sui: de quo t. Paralipo. cap. I s.&. Is . quando constituit coram arca Domini,de Levitis, qui ministrarent & recordarentur operum eius, 3c glorificarent at

uelaudaret Dominu Deu Israel, Asaph principe, Ic secunuabeo Zacharia. Inter enim filios Levi testate Origene Numerorum, , quida dicti sunt Gersonitar, quoru partes erant deferre arcam Domini,& ea quae pertinebant ad tabernaculum testimonii, ut pelles &vestimenta. Filij vero Merari deferebant columnas tabernaculi, & bases & seras, unde dicitur, Ut probetur virtus Merari:atque simpliacium Levitarum aliqui excubabat ad atrium templi, ne non pr. aeparabant hostias quas sacerdotes offerrent:alij, ut dictu est, deferebat vasa dc ea quae ad temptu Domini faciebant,reliqui erant cantores, inter quos praecipui fuerunt ' Eman, Asaph,& Etham, ut habet historia Reeum. Itaque 2.para. Is

nunc Dauid postulat digne &deitote possit audire laudem Domini,& enarret uniuersa magnalia quae gessit, tum in

M. iij.

548쪽

Exo j. 3c AEgypto eontra Pharaonem,tum alibi, siue liberando

8. lium Isai de manibus omnium inimicorum mom, siue r censendo admiranda omnia quae ab initio mundi Deus operatus est. Perfectus etiam nunc petit intelligere quomodo digne Dominum laudare possit, ut quum didicerit,exponat caeteris uniuersa mirabilia harru, qualiter videlicet pro cunctis c H R i s T v s mortuus est 3c resurrexit, & quum Deus esset, mori voluit ut nos a morte liberaret. sed satis

ille nouit quomodo laudandus sit Deus, qui quicquid boni facit, a Deo esse putat, & quod malum agit, a stipis , noa Deo, agnoscit. Interim vero perfectus hic etiam docet alios Deu laudare,quia inquio O Domine, dilexi decorem

domus tuae,&c.

. Domine,Alixi decorem domus tuae, P locum iabitationisgloria tua.

Nunc David D E c O R. E M domus,ordinem illum admirabilem Mosaici appellat tabernaculi: nondum enim templum constructum erat, quinimmo ait & ipsum locu amavi in quo tabernaculia gloriae tuae fixum est. L o C vs autehabitationis gloriae Dei vocabatur sanctum Sanctorum, in quo erat arca testamenti & Propitiatorium quod erat quasi sedes Dei, ut patet Exod. cap.2s.Inde clarissime lucet Davide dilexisse locum in quo ponendum erat tabernaculum Gene honoris Dei, in quo honorat,atur Deus qui Bethel appel- latus est a Patriarcha Iacob &propterea Dauidem transtu- L. Reo. c. lisse arcam Domini in Sion, nescius adhuc in qua parte mo' tis erat Bethel, unde demeruit diuina reuelatione cognoscere illum locum, T. Paralipo. cap. 22. & 2. Paralipo. ca. f.

quem quidem locum ita adamavit, ut postea in eo ditissimutemplum , mensam, lucernas, thuribula, scyphos, mortariola, & caetera ex auro fabrefacta Domino dicare studue- Reg. c. rit. sed Dominus hoc ardentissimum Regis desyderium ad tempus salomonis retardavit, qui hanc tam magnificam domum Domino aedificauit, atque Patriduntaxata Spiritu sancto cocessum est, ut impetas ad hoc tam celebre i- r. para. 11. ficium necessarias Filio praeparauerit. Quid mirum igitur si adbue nostro seculo multi aedificant templa, vestiunt parietea

549쪽

rietes marmorum crustis ' columnarum moles aduehunt, earumque deaurant capita, marmora nitent in templis, auro splendent laquearia, gemmis altare distinguitur. Nonne hoc est Iudaeorum supercilium redolere 3 ADO. Sed melius est hoc facere quam repositis opibus incubare. Nam istud & pium cultum testatur fidelium, atque non parum excitat, & ad honoratiorem diuini nominis celebritatem inultum conducit. Omitto quod talia templorum & altarium decoramenta, symbola sunt & significatiua spiritualis ornatus virtutum, quibus decoratus esse debet homo interior, ad exhibedum Deo debitum obsequium. Quapropter etiam modo vir perfectus in Ecclesia, Domino clicit, Pulchram effeci mentem meam, ut esset tibi commoratio digna in qua habitas glorifices me gloria tua. Et Decorem domus sic appellat non solum pulchritudinem parietum aut mysteriorum pretiosissimos apparatus, sed ipsorum actuum beatissimam qualitatem, quibus cucta gaudet Eccle-sa, puta in Pialmorum iubilatione, in precum sanctitate, in Christiani populi pia religione. Dicendo autem HABITAT io Nis locu , humani pectoris significauit arcanu,

mirabiliter subiungens, G L o R I A E tuae nam ubi q; habitat Dominus, gloria est: gloriosum siquidem efficit quic quid inhabitare dignatur, & ab hospitis merito crescit hospitii magnitudo. Sed quia electus quisque, quantuncunque stet, semper tame timet ne cadat: idcirco vir perfectus misericordem Deum humiliter deprecatur, vociferans,Neperdas cum impiis,&c.

Ne perdas cum impiis, Deus, imam meam, oecom uiris sanguinum uitam meam.

Comprimis declarat David quantu refugerit impiorum& homicidarum contubernium. Simul etiam hoc in loco vir perfectus iuste rogat ne cum impiis anima eius pereat in futuro iudicio, apud quos nunc vitam agit. Istos nanque lin- pios ob maxima eorti scelera, perditio summa coprehesiuraest, quib'dietur' est Domin q uod scribitur Lucar ca. i 3, Discedite a me omnes operarij iniquitatis. Q Ddmiruergo si nuc Altissimu deprecetu r, ut ipse sanctificet eu per omnia, ut

M. iiij.

550쪽

i.Thes. s. integer spiritus & anima & corpus sine querela in die Do -l minitasv c HRisTr seruetur.Multis nanq; pericu svita haec praesens patet, & quando carnis lasciuia non red dat, & anima corporalibus no incuruatur erroribus, ac me-.sura vivendi in toto homine seruatur, maximum Dei bene Gala. s. ficium est. Vnde Apostolus non in carne, sed in Spiritu am-Ephec . bulare praecepit, ut sanctificati per lauacru regenerationis, vetere nominem cu sitis de*deriis exuentes, induti nouu, Roma. 7. qui secundum C H R. I s T V M creatus est, non iam in vetustate literae, sed in nouitate spiritus gradiamur , quo possit nobis etiam resurrectionis tepore incorrupta corporis &. animae & spiritus manere comunio, & tunc omnia quae petimus, impetremus:quod plerisque videtur etiam Dominus Matth. 13. significaue quudicit: Si duo ex vobis cosenserint super terra, de omni re quacunq, petierint, fiet illis a Patre meo, qui in cilis est.Vt si in terra, hoc est in corpore, sibi anima spiriatiisque consentiant, nec se impugnent inuice diuersis cupiditatibus,omnia in effectum videantur orata posse deduci. Itaque hanc tanta animae& spiritus uniohe in seipso de*1. Cor. I . derat perfectus viator, ut quoties orat, semper oret spiritu menter atque in die iudici j a malis & impiis sequelirari efflagitat, a quibus,dum vixit, moribus,studio ac conuersatione diuisus est. Nullam praeterea hac in via cum viris sanguinum societatem inire vult, qui scilicet carnaliter'iuut,& nulla iussa caelestia concupiscunt: seu qui dilectionem Dei & proximi non habent. Omnis enim qui odit Datremr inquit Ioanes homicida est:&merito ab his declinat stre- nuus pugil in viat quippe dilectione Dei & proximi, im

primis decora fit Ecclesia. Qui ergo h c duo violant pr c pia, ipsam Eccles pulchritudinem deturpare videntur. Proinde nullum iusto cum talibus commercium, In quoruinanibus iniquitates sunt, &c- ,

In quorum manibus iniquitates sunt,dextera eorum repleta es muneribus.

En hic exponit David qui sunt viri iniquitatis ae santuinum, quibus videlicet semper in promptu atque in manibus est iniquitas. Nec tantum inquit impij simi& sanguinariJ,

SEARCH

MENU NAVIGATION