Viginti septem Psalmi interpretati authore Adriano Lametio Henencurio, doctore theologo, ambianorum decano, & Nouiomensium archidiacono. ..

발행: 1547년

분량: 680페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

gulnarij, sed munerum susceptores: muneribus nimirum iustitiam commutantes. Memineris autem hoc in loco dicti nem Hebraicam non significare Munus absolute, sed munus servis seu corruptionis. Quapropter etia nunc vir perfectus in Ecclesia abstinendum a muneribus docet,culpans eos qui accipiunt munera, qui iniquitatem agentes, quartali uius impietatis,lucrum aliquod arbitrati sunt: de quibus

Petrus h. sua Canonica, Cor exercitatum in auaritia habentes, maledictionis siij, derelinquentes viam rectam errauerunt, sequuti viam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amauit, correptionem vero habuit suae vesaniae subiugale mutum animal in hominis voce loquens, quod prohibuit Prophete insipientiam,vt patet Numerorum 22. Pulchre vero modo de talibus dicitur, DEXTERA eoru

repleta est muneribus: quasi qui de sinistra fecerut sibi dexteram: Vita siquide futura, in Sacris Dextera dicitur, & Vita praesens, sinistra appellatur : Caticorum 2, Larua eius sub capite meo,& dextera eius amplexabitur me. Sed tales numis & marsupio duntaxat insidiantes, omnem iam felicitatem in fundorum de possessionum amplitudine reponunt, nec curant quomodo, sed quantum habeant, quorum dextera sordidis muneribus aggravata est, atque sic miserrime dexteram in sinistra collocant: quibus auaritia fit idolorum seruitus, quia ob pecuniae amorem, Dei praecepta co-

temnunt,& potius argento, quam Deo seruiunt. Praegraua- r auic nonunqua munere a manu, aliqua lo munere a li

gua, qua que munere ab obsequio, interdum etia munerea sanguine,& frequeter simul ob preces armatas a iusto recedunt. Patet illis manus ad accipiendum,& iustificant impium pro muneribus. Quaobrem rectissime dicit Philosophus, minimam potestatem tribuedam iudicibus, ut non ex arbitrio, sed secundum leges iudicent: quoniam quum velament vel oderint, propria quoque utilitas frequeter quasi cogenita sit, non satis queunt veru prospicere, sed propria vel voluptas vel dolor iudicia obumbrat, δe facile ab aequo

deuiant: quemadmodum non eadem videntur amantibus, de inimicis iratis,& mansitele se habentibus: nec gustus iudicat de floribus nisi secundum dispositionem linguae,

552쪽

sui organi, ut patet in sano & febricitante. sie palato Eo=sano, poena est panis, qui valentibus est amabilis: sic aegris oculis odiosa lux, quae puris est des iderabilis. Beatus igitur Ilia. 33. qui semper excutit manum ab omni huiusmodi munere. Ego aute aiunt David & perfectus)in innocentia mea,&G

autem in innocentia mea layelsus sum, re-δme me miserere mei.

In sine Psalmi David repetit innocentiam suam Incau- , si regni, quam & in principio huius Psalmi dicit, & id quidem more Canticorum, in quibus frequenter principium repetitur in fine. Sed quoniam cognoscebat plerosque suorum non semper recta agere, quin & illi adhuc nouello M tenello Regi necesse erat super eoru facinoribus coniuere, propterea nunc Domino acclamat, R E D I M E me, videlit Reg. 3 ceta seruitute huiusmodi nebulonii qua detineor, &quos adhuc reprehendere non audeo. sic enim tota vita sua mitissimus Rex dissimulauit crimen Ioab in occisione Abner.

Ita enim referente Iosepho dixit, Ego noui quam Ioab& Abisai Zeruiae filiis nihil priualeo,qtium sint memetipso potentiores. sed & hoc ipsum eorum tantum crimen re-3 Reg. t. liquit filio suo Salomoni puniendum.Interim tamen ex his pensitare debemus quam periculosa principi sit cum ambitiosis & auaris familiaritas. Solus enim metus propri j principatus & honoris, fecit Ioab a Davide deficere in occisione Abner, atque patrinim a nepote disiunxit. Sicque videmus quanta se qualia pr. aesumunt homines propter auaritiaeetelum,& principatus affectum, quum nulli cedere volunt. Nam cocupiscentes haec adipisci, per multa mala ad ea perueniunt, quae rursus metuentes amittere, multo deterioribus actionibus,ut ea retineant, implicatur, tanquam non sit aequale malum , adipisci velle talummodo magnitudinis potestatem. Et dum assueuerit quilibet eis bonis,timet etiam rursus amittere, quum in retinendo potius maior sit aerumna r & propterea crudeliora moliuntur, & prae timore ne amittant quae adepti sunt, committerWauiora prsim unci

sed de vis quidε iudicasse breuiter sufficiat. Porro David ne a Domino puniatur, pro istiusmodi toleratia peccatorii. statim

553쪽

statim acclamat, Mrsa RERE mei, ita scilicet ut Inhuius. modi homines amplius no incida. Si vero de perse homi lite Ecclesiae etiam nunc sermo est: en ipse rursum innocε-tiam suam comemorat, ea sibi mediatrice quodamodo proponens apud Deum. Attamen ut tutus semper in hac tam lularica mundi via incedat, Domino ait, Aduentus tui sanguine pretioso liberum redde, quo absolutus est mundus qui peccatis tenebatur obnoxius, & miserere metrita ut nusquame deserat misericordia tua in huius viis periculis: quin iugiter mihi valeat ad securitatem liberationis, pretium tanti sanguinis. Atque ad prouocandam hac diuinam miserico diam , affert rectitudinem sui affectus,dicens,Pes meus,&c.

Pes mem in directo, in Ecclesiis benedicam

Ii rimis David Domino dicit, Hactenus ras meus, id est affectus meus non est lapsus a iusto, quin semper stabilitus est in rectitudine, hoc est quia itinera vitae me. ae, omni prorsus obliquitate carent ac tortuositate, quod eiusde sententiae est cum iam dictis verbis, In innocentia mea ingressus sum: atque propterea concludit, iN Ecclesiis benedicam te Domine: quod tatundem senat, ac si intulisset, His ita dispositis, ego deinceps Psalmos componam, per quos ego te in omnibus Ecclesiis laudabo. Praesenti insuper veruculo inter concutientes h reses,& mudi grauiter saeuietes angustias,bene vir catholicus profitetur quia pes eius, hoceso, affectus ei' immobilis perdurauit, qui licet importunistribulationib' fluctuet in parte fidei, nescit quibussibet necessitatibus commoueri. T um demia de unitate cogregationis loques, Deo repromittit, in Ecclesiis, n5 in latebris, sed in conuentibus populorum te benedicens, praedicabo dilemonem illam qua tuo me sanguine redemisti, baptismo abluisti, ac pane caelesti, & sacris dapibus adimpletum, innocentiae me melioris viti restituisti. Deniq; emcia operibus meis omnes te vlCreatorε atq;Redemptore veneretur

Hoc est enim in Eeclesiis naNEDICERE Deu, civiuere,ut per mores euiu ' ; benedicatur Dominus. Quippe qui

benedicit Domino lingua & non factis, n5 vere benedicit,

554쪽

sso EXPOSITIO

sed istud est oleum & operam perderet quemadmodum nichil prodest aperire oculos, si sit quisquam in tenebris, sennihil iuuat esse in luce,si undique clausi sunt oculi.

Dominus illuminario mea oe salus mea quem

timebo'

Hieronymus ad veritatem Hebraicam pro titulo duntaxat, hoc vocabulum ponit David. Quidam tame prπonue Iiteram Lamech addesignandum quod ipsum vocabulumst dativi casias. Ex quibus omnib' satis costat David autho rem esse huius Psalmi: sed nonnulli & plures interpretes ita hoc in loco iuxta Graecos authores titulum legunt, Psalmus ipsi Dauid antequa liniretur. At ter linitu seu unctum filis. selegimus ad regnum beatum David: Primis asamuele in .Reg. 1ς Bethlehem: deinde a Tribu Iuda post mortem Saul in He- .Reg. 1. bron:&tertio ab omnibusTribubus post mortem Isboseth. . Reg. F. Qires autem cui potissimum hic Psalmus conueniat unctioni Beatus Hieronymus existimat de istis tribus unctionibus ad media istium pertinere Psalmum, quasi praesens tutulus quadret tempori, quo David erat rex Iuda in Hebron, dc inter ipsium &domum Saulis fuit longa concertatio, septem scilicet annorum. solet quippe homo in potetatu positus, recordari quid egerit quando pauper esset. sic igitur

nune Dauidi haec verba conueniunt, D o M I N v s illuminatio mea & salus mea. Mortuo siquidem saule ut patet 1. Regum cap. 2. ex reuelatione Domini ascendit ipse in Hebron, veneruntq, viri Iuda & unxerui eu, ut re 'aret super

domu Iuda. David igitur ex perceptis multis diuinis beneficiis, iam non timens ab homine, sed expectans beneficiorucumulum,petit a Deo quiescere in domo Dei, qu ere faciε nosque vias eius,&non tradi indesyderium inimicorum suorum, atque inter aduersa seculi unum sibi testatur esse suffiigium , quod licet periculis corporalibus iactaretur, ipse semper interim in domo Domini firmissima deuotione metis,habitaret. In hoc autem Laconismois A L vs mea: n-

555쪽

a Gncludit, & valetudinem corporis, & animae sespitatε. Itaque iam unctus refert ouae cogitatio eius fuerit priusqualiniretur . hoc ordine quasi qui diceret, si priusquam unctus essem, septem fiatres mei magni viri ab unctione reeusati sunt,& mei curam Deus gessit,ut paruum & pusillum eligeret & vngeret, nunc ipso illuminante mihi,& fugante a me tenebras, ego quem timebot saepiuscule in sacris perieula& calamitates appellantur Tenebrae. Itaq; Dominum malorum depulsorem rite vocat illuminationem suain, a quo etiam mors illustratur, ut possit aspicere pulchritudine virtutis & pietatis: quarum gradibus astenditur in caelum: ne que quis unquam ullis tenebris obtegi formidat, quem Do minus illuminat semper & saluat. Potes insuper huc Pω-rnum accipere tanquam tyro C H R I s T r loquatur. Sicut enim David post primam in domo Patris unctionem in signu regni factam hostes habuit, antequam in Hebron in

Regem ungeretur secundo,nec cofirmatus est in regno nisi

prius Saule mortuo. Sic fidelis quisque post primam unct i-onem Baptismi,quando accipit pignus spiritus, habet hostes antequam secundo ungatur, stilicet post hane vitam, quando immortalitatem & impa bilitatem consequitum &nunquam confirmabitur in regno, nisi diabolo penitus superato. Vox ergo fidelis inuncii, optantis ut secundam hae unctionem consequatur, qui se ad omnipotentem ita pertianere declarat, ut & eum illuminet lumine videlicet naturae ad cognitionem agendorum, superaddens lumen grati , ad cognitionem sperandorum. Sicut enim oculi corporis nostri illuminantur ab alia luce,sic & oculi cordis nomiὰ virtute fidei, hoc est a c M O s T o illustrantur. Vnde dictum est Ioannis cap. I, Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Quia ver3 per interrogationem subnectit Propheta, E M timebo Idem

signiheat ae si fidelis diceret, Ad omnipotetem usque adeo

pertineo ut& illuminet me,&salu et me, &propterea non timebo aliquem praeter iosum : quid enim praeter Deum a nima timeat, in qua ipse nabitati sequitur, Dominus. I. Reg. 3Κα. Reg. 2.

556쪽

Dominus notes lar uita meae,a quo tripidabo'

Dauid de seipso loquens, intonat, A nullo timebo,a nullo pavebo, Deo duce, salute & sortitudine mea. Quem enim formidare is debet quem protegit Deus λ Fit autem repetitio, tum ad insinuandum firmitatem securitatis, tum ut altera ex praeteritoru, altera ex futurorum periculoru ratione

dicatur. Sed quid sit Protegere, hac analogia intelligemuse solent certe qui in bello alicui periclitanti ope ferre volui, clypeum attollere ante eu quem defendunt, quo ictus& iacula ab eo undiq; auertant,& hoc pacto protegere quis aliudicitur. Potest eui hic esse vox fidelis magnificantis quod Deus sit protector vitae eius, scilicet gratiae, quae dicitur vita fideliu,sicut vita naturae escitur brutoru,culp ς d monii, gloxit Angelorii. si enim De illuminat viatore ut recta videat, si sanat,vi recte quς viderit,opere compleat:deinde s protegit ne tentatus cadat, quid restat quod formidare debeat Et hoc praesens elogium imprimis dixerui sancti martyres,

quando venerunt de tribulatione magna, mauerunt stolas suas&dealbaveruleas infanguine Agni, Apoca.cap. 7. NaDomino protectore, ij qui erant eius,in tribulationibusin signius atque splendidius veluti aurum in camino ignis fulserunt:& quan uis uniuersa Ecclesia sanguine C H R i s T rinundata sit ab omni delicto, multo magis isti mundati atque candidati sunt, qui adeo communicauerunt in sanguine o H RI S T I ,ut suum quoque sanguinem funderent pro

CHRIs To: dc vere ex magna tribulatione venerunt: cu

ius videlicet tribulationis causa vel initium, fuit originale peccatum. Sed martyriu in eis quemadmodum scribit Augustinus deEcclesiasticis dogmatibus, ea. tota baptismi sacramenta complet: Baptizandus confitetur fidem sua co- . ram sacerdote, & interrogatus respondet: hoc & martyrcoram persequutore facit, qui & confitetur fidem suam,& interrogatus respondet: Ille post consessionem vel aspergitur aqua, vel intingitur: & nic vel aspergitur sanguine ,vel contingitur igne: Ille manus impositione Pontificis, acci pit spiritum sanctum: hic habitaculum efficitur Spiritus

Nath io Sancti, dum non est ipse qui loquitur, sed Spiritus Patris

557쪽

qis loquitum nillo: Ille communicat Eucharistiae incom- Iue. 12 memorationem mortis Domini:hic in C H R Is T o com- Rom. cmoritur: Ille confitetur se mundi actibus renutiaturum: hic ipsi renuntiat vitae :Illi peccata omnia dimittuntur, in hoe extingulitur. At ita in C H R i s T o obfirmatus fidelis, quoties & quado non trepidet subiungit, Dum appropiant,&e.

Dum appropiantsuper me nocentes,ut edant cur i

nes meas. Intelligitur praesens versiculus ad literam de exercitu Is boseth duce Abner, contra Dauidem congregato, de quo 1 Regum, cap. , Nam egressi sunt quasi ad deuorandum Dauidem, utpote undecim Tribus cotra unam,&tame ipsi se cti sunt, seu impegerut 3d ceciderunt: impegerunt quidem in Ioab obuiantem eis, & ceciderut fugato eorum exercitur N am servi David percusserunt de Beniam in , de de viris qui erant cu Abner, trecentos sexaginta, qui & mortui sunt ut habet sacra Regu historia: Porro de pueris Dauid tantu de--Reg v fuerut decem & noue viri, excepto Asaliete. Si autem n etiam fidelem loqui intelligas: en hic ipse fatetur, ut nonnunqua Dominus relinquat tyrannis corpora sanctorum ad tersequendu, sed semper interim habet san cti co lationem a Domino, prout in Matthaeo scribitur, Nolite timere eos Mauli. qui occidunt corpus, anima aute non possunt occidere. Proinde iam in fide stabilitus tyro Christi, acclamat, squiat tyranni persequendo, nihil in me moritur nisi mortalet restae mihi aliquia quo persequutor peruenire no possit, ubi habitat Deus meus. Quem timeat anima mea, quam inhabitat Dominus Zquem timebit caro mea,quu corruptibile hoc induerit incorruptione 3 Vultis nosse inquit) quia carnes illi manducant quinos persequuntur, nec ipsi autem carni nostrae metuendum est: seminatur corpus animale, surget cor- Ibidem pus spiritale.Protegitur Imperator ab armatis,& no timet: protegitur a mortalibus mortalis,& securus est: quando er- o protegitur mortalis ab immortali, cur timebit aut trepiabit 3Non est timenda mors corporis, qui mori non possumus sine nutu Dei, quod in minorib'liquet. N6ne duo pas --- seres asse vaeneunt, & unus ex illis non cadet super terram

558쪽

' sne patre vestro ait se s v s Matthaei cap. 1 o. & est sensus Parua animalia & vilia absque Deo aut bore non decidunt,& in omnibus est prouidentia, & quae in his peritura int, sine Dei voluntate non pereunt: nos homines, qui a terni esse debemus, nusquam existimemus quod absque Dei prouidentia vivamus aut cadamus. Iste sensus& alio loco Eua- Matth. s. geli j dictus est, Respicite volatilia caeli, quoniam non serui, neque metunt, neque congregant in horrea, Pater vester caelestis pascit illa: nonne vos pluris estis illis ac deinceps, Considerate lilia agri quomodo crescunt,& reliqua. Asb- me ergo ista, quicunque es vel esse cupis discipulus crucis Saluatoris, atque protinus infer, tribulant,&c.

QM tribulant me inimici mei, sit infirmati sunt:

ceciderunt.

Summa cum admiratione annuntiat Propheta collata sibi a Deo beneficia. Dum appropinquaret mihi inquit inimici illi qui multas ad hoe insidias aduersiam me disposuerunt vescia e admodu ederent carnes meas, ipsi potius INFIRMAT I sunt, no valentes in aliqua re mini issionem inferre: E Υceciderunt, hoc est deciderunt a concepta spe, non conse-

Reg. 2. quuti quod optabant, quales fuerunt Abner&Isboseth in illa concertatione contra Ioab, de qua praecedenti versicu- Io. Insuper praesentia ad constantem C H R I s T I pugi- Iem referendo, versus iste pendet de superiore sententiar probatio est enim quomodo nullum in defendenda Domini causa timere debeat. Nihil ergo nisi Deum timeamus, de quomodocunque alius fremat vel seperbiat contra nos, nocuremus. Saevire potest, potest maledicere, potest calumniari, potest falsis opprobriis agitare, postremo potest corpus non selum perimere, verum etiam dilaniare. Et quid faciet3rat. Ecce enim Deus adiuuat nos, Dominus susceptor est animet nostrae. Quid si mudus interfector est corporis quado Deus susceptor est animae,& restitutor corporis , quid nobis deerit si membra laceret inimicus, quando capillos dinumerat Natth.eto Deus Exhortans athletas suos c H R I s T v sne ab inimia

eis persequutoribus aliquid formidarent. Capilli inquit)ibidem capitis vlari numerati iunt. Cur ebimuν ergo damna

559쪽

membrorum, quado securitatem accipimus de numero capillorum Qismobrem omnium quidem Christianorum,& imprimis Martyrum vox est, si Deus pro nobis, quis co- Rom. t.' tra nos Obruebantur opprobriis falsis, poenas incredibi- Ies adinveniebat ingeniosa crudelitas: duris carceribus includebantur: ungulis latera lacerabatur: ferro perimebantur : semper tamen hoc unum dicebant, Si Deus pro nobis, Ibidem ruis contra nos 3 neque eos terruit fremitus mundi, quibusonatus est artifex orbis. Itaque quanta fiducia debeat esse in illo qui talia dicit, subnectit David, Si consistant, &c.

si consi tant aduersum me castra, non timebis

cor meum. Hoe dicit David ut inteli as totam fiduciam eius esse in

Deo ex experientia gestorum. Per C As TR A autem Hebraei exercitum intelligunt. Adeo inquit)mirum in moduliberatus sum, ut deinceps ne uniuersas quidem atque inte ras hostium copias pertimescam, nedum insidias. Ad fi- elem vero etiam ista coaptando, salutari probatione completa, ipse laetus exultat, decora emphasim, id est exaggerationem faciens, ut si aduersus eorum castrorum contradicentium & aduersantium coeat multitudo, propterea stabilitas mentis eius non debeat commoueri: quin nunc tantu-dem est ac si diceret, si impioru exercitus, si vitioru impetus, si daemonii coetus collectis viribus omnibus atque acie ordinata cosurgat, nihil mens mea trepidat, quam Deus de illuminando & fanando & protegendo confirmat. Domi- Hiere.16 nus enim bellator sortis, ipse pro me pugnabit. Castra mu- '' nita sunt, sed quid munitius Deo 3 Hac eande sententia approbat Paulus ita ad Romanos cap. 8. loques, Certus sum quia aque mors, neq; vita, neque angeli, neq; principatus, neque virtutes, neq; instantia, neque futura, neq; fio titudo, neque altitudo, neq; profundu, neque creatura ali- qua poterit nos separare a charatate Dei, qu est in o H R is To is su Domino nostro. Et certitudinem accipit pugil C H R i s T i ex promissione eius dicetis, No te desera, Hebr. ii non te derelinqua: atq; ut verbis Pauli utar quum C H R I- Rom. g. s T vs i a s v sis sit qui mortuus est, immo qui & resur-

560쪽

rexit, qui est ad dextera Dei, qui etia interpellat pro nobis, quis ergo separabit nos a charitate Christi tanqua intulisset, Post tanta & praeclara beneficia vel promissa, quae poterit tam grauis esse pressura, quae nos a Redeptoris charitate diuellat & propterea omne pene creaturam nominauit Rom. S. Paulus, nec fuit his contentus nisi addiderit,Vtetia si sit alia creatura nec ipsa valeat separare a charitate Dei, quae est in ci RisTO IEsu Domino nostro. Nam Deus choritate sua in Christo nobis ostendit, que pro nobis tradidit. Sed Deu diligit in c H R 1 s T o, cuius dilectio consistit in Ioan. I . custodia mandatoria, sicut ipse ait, Si diligitis me, mandata mea seruate. Necnon imitatione amoris 1ui, in fraterna charitate costituit,dicens, In hoc cognoscent omnes quia di- Ioan .r3. scipuli mei estis, si dilexeritis inuicem: Et Ioannes ait, Si I. Ioan . . fratrem quem vides,no diligis, Deum que non vides quomodo potes diligere ZVerum enimuero post haec iteru Dauid sitam in Domino fiduciam aperit dices, si exurgat, Sci

si exurgit aduersum me praelium, in hoc erasperabo.

En Regius Vates hic forte meminit etia illius victoriae, quam consulto Domino habuit cotra Philistaeos, de qua 1. Regum cap. s.quos diuisit Dominus coraeo, sicut diuidu-tur aquae, & propterea vocatu est nome loci illius Baalpharasim nisi sorte quis obiiciat hanc victoria fuisse postquam z Reg s. David unctus est Rex super uniuersas Tribus Israel. Quare iam ab hac domini Lirani sentetia recededit. Sedundecunque res sese habeat, nuc addit David, i N hoc scilicet, corde meo,ego sperabo, quod videlicet amplius no timet,ob fiducia qua in diuino positit auxilio. Quida tame dic,t subintelligi debere, ut sit sensus, In hac scilicet spe qua in Deo habeo. Na quod h1c dicitur in hoc necessario reserendum videtur, vel ad ipsam spe, ut dictu est vel ad cor, no aute ad prael tu,quii in Graeca lectione ut annotat Euthymius) tam pronome Hoc quam dictio Cor foemineae voces sint: dictio aute Praeliu masculino varietur articulo, unde colungi ea minime consentaneu est. Praeterea nunc vides qua-Ler fidelis iam loquitur, explicas quantu in diuino cofidat auxilio.

SEARCH

MENU NAVIGATION