Viginti septem Psalmi interpretati authore Adriano Lametio Henencurio, doctore theologo, ambianorum decano, & Nouiomensium archidiacono. ..

발행: 1547년

분량: 680페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

promerendam veniam peccati, hic fecerimus, parcit Dominus, ut inquit Ezechiel, In quacunque hora ingemuerit Ezech. is

peccator,omnium iniquitatum eius non recordabor . Aliud autem est auxilium abundantioris gratiae, quo non solum Deus hic creaturam suam, ut resipiscat, adiuuat,sed & ut resipiscat,abudanti gratia excitat atque dirigit:& hos, quibus demerito peccatorum tale auxilium suum substrahitDomi nus, vere despicere dicitur.N am proinde fit ut eis culpa sui sepe in via adimatur facultas, sine qua non sunt conuertem, aut sine qua non conuertentur. tametsi semper conuerti possint, quia semper si pro extremo virium laborando in

suam salutem, ad Deum conuerterentur,&Deus conuerteretur ad eos, ut ipse inquit per Tachariam, Couertimini ad Zachar. 1 me, & ego conuertar ad vos. At prὀh dolor frequeter mortales dura refugiunt, & a pondere graui humeros substra hunt: leue aute facilius subeunti & idcirco paucos inuenies, qui ad extremum virium aliquid faciant. Itaque si debeant ad Deum carnalia corda hoc est peccatores conuerti, opus est plusquam sufficienti diuina gratia: quin & ipsem caeleste superabundans auxilium requiritur, quod impositum onus magna ex parte alleviet. Huiusce rei haec clara & breuis potest accipi analogiar videlicet, siquis sit aeger oui pro extremo virium laborado, adhuc sine baculo deambulare potest:

tamen tam fracto est animo,ut si baculo careat, nunqua ambulabit, neque ad extremum virium suarum enitetur, ut ta-dem aliquando ambulet: tunc quisquis ab eo baculum auferet , causa erit quod nunquam ambulabit, tametsi semper ambulare posui, neque propterea ei facultas ambulandi penitus ablata sit:ita saepissime Dominus Deus hanc gratiam suam abundantem o o hominum peccata tanquam indignis substrahit: ut sint quasi vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non est memor amplius, quia de manu eius repulsi sunt, Psalmo 8 . Itaque rectissime scripsit Esaias, Eia. ss. aerite Dominum dum inueniri potest, inuocate eum duprope est: nam si peccatori pro via praestat Dominus hoc superabundans auxilium, misericordi. ae eius est: si deneget, iniustitiae argui non potest.Ad Romanos cap. 9, Cuius vult miseretur, & quem vult indurat. Veruntamen ita freque

572쪽

ter accidit, ut quibus hoc superabundans auxilium denegauerit,hos& deserat: contra vero quibus praestiterit, hos &trahatriquemadmodum iuxta deductione Ambrosu de Pharaone & Paulo legimus, quorum alter adhuc spirans minarum & caedis in discipulos c H R I s T r tractus est: alter vero Exodi cap. s. queres quis esset Dominus, ut audiret vocem eius,& dimitteret Israel,desertus & obduratus: nec tamen Deus obdurauit, impartiendo malitia, sed non impartiedo misericordia, qua quidem misericordia noerat dignus ipse Pharao: & hoc iudicium facit Dominus aequitate occulta, & ab humanis sensibus remota, qua no aperit Apostolus, sed miratur dices, O altitudo diuitiaru & sapietit & scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, 3c inuestigabiles viae eiust ad Romanos cap. ii. Quid mirum ergo si nunc hane desertione Dei pertimescat fidelis viator, atque propterea Deo dicat, Frustra creasti,& redemisti, si me desipicis: Nam nullum alium praeter te hic habeo ducem &authorem,Voluntatem quidem liberam dedisti, sed sine te frustra est conatus meus: ne igitur usquam deseras aut despicias, Qtaniam pater meus,&c.

Quoniam pater meus o mater mea derelique bunt me,Dominus autem assumpsit me.

Ad literam r. Regum cap. Is .non est praesentatus a patre& matre ipse David Samueli, quu ab eo cosecratus fuit Rex super Israel, sed minimus inter fratres a parentibus cotemptus, a Deo electus est per Samuelem:& propterea hIc Domino dicit, P ATER meus de mater mea dereliquerut meratque superaddit, Qusnia omni parem solatio prorsus careo, ut vel amicos meos omnes tacea qui Saulis potetia veretur, hoc duntaxat ad Qtamen mihi restat, quod Dominus assiimpsit me. Licet enim inquit omnes me dereliquerint, ipsetamen Dominus AssvMps IT me, protegens scilicet atq; eripiens a periculis. Insuper iam fidelis explicat in quae mala decidit ob praeuaricationem primi patris Adae. De quibus scripsit Paulus ad Romanos cap. 7, Occasione accepta ccatum per mandatum operatum est in me omnem con-

573쪽

IN PSALMUM XXVI

pistentiam sine lege enim peccatum mortuum erat. Ego autem vivebam sine lege aliquando: sed quum venisset madatum, peccatum reuixit. Quae verba satis declarant qualiter culpa primorum protoplastorum omnes carnales sumus Rom. r. vaenunda per ipsos sub peccato. Neque tamen propterea causa subest cur legem siue madatum damnemus: quando uidem quomodo medicina non est causa mortis, si osten- at venena mortifera, licet iis mali homines abutantur ad mortem,& vel se interficiant vel insidietur inimicis: sie lex data est ut peccatorum venena monstret, Sc hominem male Iibertate sua abutentem, qui prius ferebatur improuidus, 3c per praecipitia labebatur, staeno legis retineat, & compositis doceat incedere gressibus: ita ut serviamus in nouitate spiritus & non in vetustate literae, id est vivamus sub praecepto, qui prius in modum brutoru animaliu dicebamus, Manducemus de bibamus, cras enim moriemur. Q d si subin- i. Cor.

trante lege quae docet quid facere, & prohibet quid non facere debeamus vitio nostro & incontinetia seramur cotrastita legalia, videtur lex causa esse peccati Z quae du prohibet cocupiscetiam quodam modo inflamare eam cognoscituri Secularis apud Graecos sententia est, Quicquid licet minus, L. Reg. minus desyderatur: ergo e cotrario, Quicquid non licet, metum accipit desyderij. Vnde & Tullius de parricidarum sippliciis apud Athenienses Solonem scripsisse negat, ne

non tam prohibere, quam comonere videretur. Sed nuquid

propterea existimabimus legem causam esse peccati Istud absit a nobis: neque hac occasione legem damnemus, quae& tota sancta & tota spiritalis est. At iam aduertamus qualiter fidelis hie se fecit paruulum Deo: ipsum secit patrem,

ipsum fecit matrem: Pater est quia codidit, quia vocat, quia iubet, quia regiti Mater vero, quia fouet, quia nutrit, quia lactat, quia continet. Itaque si a carnalibus parentibus iste fidelis aliquando derelictus sit, interim Dominus suscipit euconsolandum temporalibus,& beatificandum aeternis. Hoc selum ergo restat, susceptus ab illo dicat, Legem pone, &c.

pone mihi, Domin in uia tua, oe dirige me in semita recti,propter inimicos meos.

Rom. p.

574쪽

uero EXPOSITIO

Aquila pro L E GE M pone, reddidit, Doce me, hoe est,' Salutares leges tuas doce me: me, inqua, per semitam spiritualis legis tuae incedentem,& quae ad te tendit. Nolebat enim David malis artibus ad regnum peruenire: nolebat ad cultum domus Domini, nisi via iusta, pertingere. Qua propter ait) D I R. 1 G E me,&c. Nihil siquidem prodest scire viam Dei, & non incedere per illam. Itaque dicit, Ad rectam salutis semitam deduc me, ne seducar de via,& in prauas incidam cogitationes,& hoc propter inimicos meos tavisibiles quam inuisibiles. Nempe non sufficit bene incor-pisse, quum tales inimici quandiu in hac mortali pugna su -

1.Pet. s. mus, nunquam quiescant, sed semper aduersarius noster ci cuit, quaerens tanquam leo, quem deuoret. Odiamobrem

nunc etiam fidelis a Deo susceptus, illi dicit, Ostende quid velis, quid nolis, quid dilisas, quid oderis fieri certe poterit, ut obsequendi voto ossendam, si qualiter operari debea, ante non discam. Et quia inimici mei nihil aliud moliuntur nisi ut te mihi irato, illi habeant super me potestatem, hoc rogo ut dirigas me in via recta propter inimicos meos, atque in via posito da correctionem quae non sinat aberrare,& disciplina tua nusquam me deserat. sed non auderet talia modo petere, nisi prius dixisset, Dominus suscepit me, Dominus adiutor meus. Ergo si tu adiuvas inquit u tu suscipis, Ne tradideris,&c.

Ne tradideris me in animas tribulantiam mer quoniam in urrexerunt in me testes iniqui, men-ritaselinquita sibi.

Natth.2s Hoc de C H Q s T o veri scatum inuenimus in Euangelio: secundum tamen historiam intelligi potest de Saule,' illiusque militibus, qui Dauidem acerrimo odio persequebantur: de quo r. Regu cap. 24.&26. Atque hic David, i re animas tribulantium, circuntoquedo dixit, pro In ipsos tribulantes me milites. Ne tradas igitur ait) me illis in potestatem, ne pr cipui hostes mei, qui illos miseriit, ut mec5prehenderem, gaudio ac laetitia inde assiciantur. Neque fa-

lute meam dede potestati ac libidini hominum perditor qui mu

575쪽

hisi me capite & fortunis acerbissime oppugnant, quales i. Reg.eta fuerunt Doech Idumaeus & secij eius. ANi ΜΛ vero hie prout nepenumero in sacris Literis pro dejderio & cupicilitate usurpatur. Tum dentu coqueritur David de his qui ipsum proditionis insimulabant, & criminibus falsis in inuidiam,& vitae periculum vocabant. Ipse etenim Saul nota impingere cupies beato David, iniuste illud aduersus eum attestabatur,dicens, Scire se quod decreuerat David ipsum a.Reg. interficere:& propterea nunc scribitur, INs VRRETER v N T in me tenes iniqui. Sed superaddit Propheta, a Tmentita est iniquitas sibi: tanqua scribat φ ipsa inimicorum attestatio sibi ipsi mentita est, hoc est inueta est vera no esse. Nihil enim ait David Saulem laesi, aut iniuria affeci, quin immo potius adiuui. Sed rursus ad fidelem reuertendo,' dum hie sibi timet a calumniis & medaciis hominum, etiapulcherrime talia addit, Mentita est iniquitas sibi, aesidiceret, semper falsi testes, si volunt,sibi metiantur, sed nus. quam mihi. Sic uniuscuiusque vitium in suum recurrit auctorem:& semper mendacij sui poenas recipit, qui falsum testimonium proferre cotendit: Testes siquidem flagitios in eo quod contra alios mentiuntur, sibi mentivtur, dum in se supplicia praeparat, putantes Deum no vindicare mendacia. Verutamen inter omnia haec pericula ingeminat fidelis, Ego Deo dirigentE, Credo videre bona Domini,&c.

- Credo uidere bona Domini in terra uiuentiam.

En iam traditur dogma de resurrectione corporum: ne que male sentire videntur & nostri,& quidam ex Hebraeis explanatoribus, qui T I R. R A M viventium, interpretantur caelestem illam regionem, quam incolunt animi pioru, qui vere vivunt, quum e corporum vinculis euolauerunt. Nostra enim quae dicitur vita, mors potius est.Itaque videtur oratio huius versiculi hanc continere sententiam, siue in persona Dauidis, siue in persona uniuscuiusque sdelis. Profecto .de vita uterque ait iampridem desperassem, qua tanta vi ab inimicis potentissimis undique oppugnarer, nisi fidem habuissem verbis Dei, qui pollicitus est post exilia longum,&grauissimas calamitates, semihi& regnum oc

576쪽

iri EXPOSITIO

vitam placidissima,omniumque bonorum plenissimaeon cessurum. Quapropter hic pensitet catholicus quod eruet

eum Dominus a terra morientiu, qui propter eu dignatus est assumere ipsa in terram morictium,& mori inter manus morientili: iam nusquam dubitet de immortalitate animae,

ruat & hoc in loco ad vitam perennem inuitatur: quod noeret, nisi anima rationalis post temporale hominis morte es aeterna maneret, quemadmodu etiam scriptu est, Sapientiae cap. 2, Excaecauit illos malitia eoru, & nescierut sacrameta Dei, neque mercede sperauerunt iustitiae, nec iudicauerunt honore animaru suam, quonia Deus creauit homine inexterminabilem,ad imagine similitudinis tuae fecit illu. Quae omnia de homine duntaxat quoad anima, non quoad cor- Matti zz. pus accipi possunt. Et clarius apud Matthaeu ide firmat Dominus, sadducaeis resurrectionem negantibus, dices, Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac,& Deus Iacob: non est

Deus mortuom sed viventi u. Anima ergo rationalis mortuo quantul ibet corpore vivit, nec simul cum corpore perit. Sed ad resurrectionem corpora, de qua in principio huius versiculi disserere proposuimus, redeundo : iplaresurrectio eorpora fatis ostenditur 1.ad Corinth. cap. is, Ut quemadmodum cHRIsτvs in illo corpore quod apud nos in sancto sepulchro conditum, resurrexit: ita & nos in ipsis corporibus, quibus nunc circudamur,& in quibus nucet. Cor. I S. sepelimur, eadem ratione 3c visione speremus resurgere.

ae enim iuxta Apostolum seminantur in corruptione

surgent in incorruptione: quae seminantur in ignobilitate, surgent in gloria. Veruntamen non sufficit credere futuram corporum resurrectionem,nisi simul etiam crediderimus futuram carnis resurrectionem, ut nullus amplius sit

socus errori Origenis, qui testate Hieronymo de industria

non nominabat carnis resurremonem simulans cum Ma . cione,& ut sic rudes carnem eum dicere putarent in compore, & sui haeresiarchae intelligerent carnem in corpore denegari. Quapropter in symbolo fidei & spei nostrae quod eodem Hieronymo aduersus errores Ioannis Hie- Iob. i'. rosolymitani, teste, ab Apostolis traditum est praecipitur, csedamus carnis resurrectionem: quam de beatus Iob his verbis

577쪽

erbis apertissime demonstrat, scio quod Re tor meus

vivit,&in nouissimo die de terra surrecturus sum, &rursum circundabor pelle mea,& in carne mea videbo Deum quem visurus sum ego ipse, dc oculi mei cospecturi sunt Ocno alius: Reposita est haec spes mea in sinu meo. Qvid certe hae prophetia manifestius ZNullus ut existimo) ta aperte post CHRIs TVM quam iste ante cis Ris Tu M de resarrectione carnis loquitur. propter hoc in loco subiungit fidelis loques ad te, tanquam ad alium, um scias, o anima mea, tibi tanta bona esse promissa ab illo qui fallere non potest, ne dubita: sed Expecta Dominum,&c.

retur cor tuum, oe sustine Dominum.

Hic aduerte spem praeuenire robur, de robur praeuenire spem, ut intelligas mutuo haec se fulcire,&quod est liberi arbitrii,& quoa est diuinς gratiae, se inuicem iuuare. Verba autem praesentia David ad seipsum dirigit, veluti temperans sese ac sibi ipsi solamen praestans. Iubet autem no decidere a bona spe: s v s T i N E inquit hoc est pr. aestolare auxiliatorem. Expecta vero δc sustiu, profecto etiam dicitur tyroni Christiano , ac si admoneret propheta, Dominu Patienter expecta, tὁque viriliter geretille firmabit animutuum, confide mitericordiae eius. Sed additum est, v x P Ε-cta Dominu, qui videlicet promittedo non fallit, qui pra stando non improperat: idcirco usque in finem seculi, quicquid tibi acciderit pro c H R I s T o, patienter suffer. At sorte inquies, Quando istud erit Zquod nunc obseruandum praedicatur,arduum est mortali, tardu est amanti. Verum ne in via deficiat fidelis, propterea statim ei dicitur,

CONFORTE TVR cor tuum, ne quasi lassus immurmures,& taedio fatigate desperes, neque negatum putes quod nondu accipis, sed sortiter age, & noli dissolui ne sis in eo rum albo, quibus Ecclesiast. cap. et dicitur, V iis qui perdiderunt lamentiam. Itaque Christicola semper patienter susserat, quae pro lege,& iustitia patitur, certo expectans

quod nuhuam suo labori deerit merces.

578쪽

Exod. 32.

Nob amulari in mal antibus, neque

ueris facientes iniquitatem.

Psalmus iste Dauidis est, quem ex his verbis, Iunior fui etenim senui, constat ab eo iam sene conscriptum. Eius autem tale est argumentum: Nam quum Iudaei adhuc impe fecti, promissionibus bonorum &comminatione malorum maxime a vitiis auocarentur,& ad studiosa pergeret, ut ex fine Deuteronomij multis capitulis ostenditur: inde non . nulli videtes nequissimos ac nihili homines, tum seculi honoribus,tu diuitiis abundare: contra vero, sanctos & probos deiici,dicebant nullum esse diuinum iudicium, omnia casibus fieri,& fortuitis motibus ventilari, quasi Deus euram de actibus hominum no haberet. Horum errorem refellens Propheta hunc Psalmum inlidit,ostendens prosperitatem malorum in hac vita cito perituram, iustorum autε tolerantiam ac perseuerantiam in perpetuum praemianda.

Proinde hortatur iustos, ne in aduersis diffidant de prouidentia diuina, sui exomplo, que de manu saulis, Absalonis, Achitosel,&omnium quan entium iugulum eius,diuina bonitas liberauit. Quare sequitur,ut nec indiscrimin tim imitemur insanos,dum eos forsitan credimus esse s lices, qui ad tempus licentia peccandi perfluuntur. Dicie ergo, M o Li remulari in malignatibus. Est autem AE MY-1 Α τ i o seu potius iuxta Graecam literam Zelus, appetitus quidam possidedi bonum illud quod quis videt in aliorct proprie quidem ponitur in bonu, saepenumero etiam in malum. Vnde hic AEmulari in malignatibus, significat ma 'los actus imitari: quemadmodum hi faciut qui se oleum de operam perdidisse existimant,dum tardam tibi malorum licentiam prouenisse suspirant,licet interdum hoe verbum ut dictum est in bonam partem senet. Vt dum Apostolus ait, A Emulamini charismata meliora. Sequitur, N Exesaueris faelctes iniquitatem: hic Zelare pro defendere. recte accipi potest, scilicet ut nec malos usquam defendamus: sicut nec Moyses populum in cogatione vituli aureiis idololatrantem

579쪽

Idololatrante zelatus est,tametsi pro eo orauerit: ut sic sciamus semper in homine quadiu vivit, amanda esse naturam, quae bona est, & ad finem aeternu assequenta creata,licet in eo detestandum sit vitium.Vnde ciuia carnalis homo ita re- murmurare posset, si Deus res numanas respiceret, non floreret huius iniquitas,& mea innocentia laboraret: ecce, hoc in loco morbus animae habet ex scriptura suum medicamentum : si enim ea quae videntur, nos mouent, zelabimur malignantes Sc facientes iniquitatem. Acclamare quidem possumus, Ecce ille & ille haec Sc haec scelera perpetradi floret, Noli inquit ista considerare sed considera Quoniam tanquam foenum velociter arescent, dcc.

niam thuam foenum uelociter aressent, edi quemadmodum olera herbarum cito decident.

Foenum 3c olus cito desiccantur,quia parum in terra radicantur, & propterea parum attrahiat humoris virorem nutrientis & conseruantis. Recte aute haec carnalis gloria demundana potentia foeno comparatur: nam iuxta Esaiam, Esa. o.

Omnis caro foenu, & omnis gloria eius sicut flos foeni. sed hi potentes seculi imprimis assimila litur forno ut arescant: deinde agrestibus oleribus ut decidat, sicut scribit Iacobus, Iacob. r. Diues in itineribus suis marcescet, scilicet tempore iudicij, quando splendor istatis arridebit, quum ad consuetudinem arboru omnis homo fructus sitos aperiet. Seculum etenim istud, similitudo est hyemis,ubi facto m nostrorum omne germε inclusium est: nec potest de eis iudicari quae probatur abscondita: sed si alta suerit radix charitatis nostra quemadmodu multaru arboria per hyeme transit gloria, quae per aestate reuiuiscit) veniet istas nostra, id est iudicij dies, & tuc apparebit nostra merces nostraq; gloriar uti de hoc ad Colossenses cap. 3. scribitur, Mortui estis, scilicet quomodo arbores per hyemE ut dictum est mortui videntur, sed intus boni vivunt per radicem charitatis: inde dicitur, Et vita vestra abscondita est cum c M a. r s T o in Deo. Qirando autem erunt ver & aestas, audi quod sequitur in Paulo, Q C H R 1 s T V s apparuerit vita vestra, tunc& vos cum ipsis Colos 3

apparebitis in gloria, scilicet in finali ludicio dum dicetur, in iij.

580쪽

Rom. s. Iaco. t. Ioan. I s.

Venite benedicti Patris mes,percipi regnum quod vobis

paratum est a constitutione mundi.

spera in Domino, fac bonitatem, O inhabitarerram pasceris in diuiti' eius.

Tanqua aegro cibi loquitur sermo diuinus, ut Inter pretasur huius seculi, speres in Domino: nam spes fidem adiuuat, neque spes cosandit, quonia charitas Dei diffusa est in cordib' nostris. Quapropter sequitur, F A C bonitate, quia fides sine operibus mortua est. BONIT A TE Menim posuit pro Bono. Noli exemplo peruersem inique agere, sed

serua madata. INHABITA terra, cu peccatoribus vive-

do, eos supportido, & ad poenitentia inuitata. E T pascε-ris diuitiis eius, in praerniu tuae patientia'. sic nonnunquam Deus ob bona moralia, temporalia elargitur, ut Romanis propter actus iustitiae dedit dominari toti orbi:& obstetricibus AEgyptioru fhos Hebraearu seruatibus, domos aedificauit, Exodi cap. r. seu si mauis inhabita terra, sancta Ecclesia vel corpus tuli. Tu dominare carni, non caro tibi,&rascὁtis in diuitiis eius, quia si operatus sueris terra tua, saturaberis panibus. Osserant oculi fructu ex amore caelesti

Aures intention E audiendi verbu Dei: Os diuinis laudibus

occupetur: Manus eleemosynis . Vcter ieiuniis,& totu corpus castitati vacet. Tunc delectaberis in Domino,&dabie tibi petitiones cordis tui. Etia inhabita terra, id est sanctam Ecclesia, qui est terra H R I s τ r,&cuius ipse pater est, Se agricola, ea quotidie rigado sacrametis donis'; spirituali-b . Inhabita hac, quia extra Ecclesia.id est unitate fidei, n5 est salus, uti testatur Hieronymus ad Damasum. Quicuque extra hanc domu agnu comederit, prophanus est. S i quis in hac arca Noe no suerit, peribit regnate diluvio. Qui Christi no est, Antichristi est. Ergo facies bonii, inhabita terra, in unitate Ecclesiae catholici permanendo,& concorditer vivendo: & pasceris in diuitiis eius:diuitiae eius Dominus,diuitiae eius Deus. Ille est de quo dicitur, Dominus pars haereditati a meae & calicis mei. Inde saginatur fideles: Cibus, quiquam satiat, tam beata fame semper exaggerat. Sed ptin

audi quia diuitiae terrae huius, ipse est, Vide quid sequitur, Desectarq

SEARCH

MENU NAVIGATION