Viginti septem Psalmi interpretati authore Adriano Lametio Henencurio, doctore theologo, ambianorum decano, & Nouiomensium archidiacono. ..

발행: 1547년

분량: 680페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

581쪽

Delocta re in Domino, o dabit tibi petiti es

His tui. . V uum dieit Delectare in Donisno, suavem tibi vult esse

eius recordationε, ut ames quem times, ut des eres que vexEris, ut ambias quaerere que pauescis. DELECTARI quidE in Domino, potestper etymologia interpretari,de bonitate eius lactari, quq sugitur per cognitionem Sc amorem. Deliciare igitur in Domino, scilicet tepore Sc quietis & perturbationis:& in eo ita profuse assectum tuum apponas, ut Deus ipse semper sit tibi tuae deliciar, ac cantes, pro ut in alio Psalmo,Deus cordis mei & pars mea, Deus meus in secula. Et ecce fructus D ABIT tibi non petitionem unam, sed omnes petitiones cordis tui. Respice quia eo Rnis dixit no 3 Carnis, quod ad capietiam solet referri. Cor enim semper sapientiam petit: unde sicut haec est petitio carnis,uelle sibi pr parari oculos, utiq; ad videndum istam lucem, quae talib' oculis videri potest ita petitio cordis ad aliam lucem pertinet, de qua, Beati mullo corde, quoniam ipsi Deum vi- Matth. s. debunt. Cordis igitur petitio est sides, charitas, intellectus Dei,& opera actuum bonorum talia consueuit propitius annuere delectantibus in se, quae selet piis praedicationibus

admouere: illa eadem & maiora suis amatoribus repromittit: quia nec oculus vidit, nec auris audiuit, nec in cor homi r. Cor. 1.nis ascedit, quae pri eparat Deus diligentibus se. Veni enimuero si propter peccatorum multitudinem dubitas separare aut deletiari in eo, audi salubre cosilium quod sequitur,

Reuela Domino uiam tuam,inspera in eo,

ipse faciet.

in dicit Rav Et A Domino, accipe non quod ali- Hebr. . quid nesciat De cui omnia nuda sunt & aperta sed tu quod habes peccati. reuela Deo per confessionem oris. E T sp ra in eo, quod possit de velit remittere peccatum, & ipse faciet. Aut Reuela, id est indica Domino oratione deuota, tuum de*derium explicando quid velis, quid patiaris. Pa- Galat. s. teris, quia caro cocupiscit aduersus Spiritu, & spiritus ad- Rom. I.

O. iiij.

582쪽

Rom. .

uersus earia. Ingemiscis. Infelix ego homo, quis me libecrabit de eo ore mortis huius 3 Spera in eo, omnem solicitudinem tuam ut inquit Petrus in illu proiiciens, & ab eo directione tui desyd iij petens, indica ei quid pateris, ea nis scilicet corruptionem,& quid velis, scilicet inde liberari. E T quia ipse faciet, quu et ita reuelaueris viam tua.Vide quid in Paulo sequitur, Gratia Dei per Issu M c Hars ae v M Dominu nostiu. Nec selu hoc faciet, qui omnipotens est,& cui cuncta serviunt:sed educet quasi lumen,&α

rium tuum tanquam meridiem: subditus esu D

mino, m ora eum.

Ηla dicit a n v c E T quasi lume, iustitiam tuam : na nune sebdita est iustitia fidei Christiani rin aenigmate res est, Scnodum in specie: sed quum coeperis videre quod credidisti. tuc educetur in lumine iustitia tua, quia iustitia tua erat fides tua, spe & charitate adiuta, in magno enim finali iudiacio,opera tua inlumine & claritate erunt, & iudiciu tuu m. quo iudicas nunc sanctum esse sequi C H O s T v M,&eligis quod no vides, quod iudicium modo in abscodito est Mtenebrosum, quia in hoc seculo quasi nox quesaest,& 1 malis irridetur, E D v C E T Deus T A N A M meridie, id est clarii lumen,& in pleno splendore. Et quia parum erat dicere, Ut lume: nam nox dccrepusculuetiam lume habes, ideo ad ostedendii quam lympide quamq; lucide cognoscetur iustitia beatorum, dixit, Tanqua meridiem.Nihil enim civius meridiana luce, tunc omnia pala erunt, tunc Deus approbabit opera bona quae sicut lucent coram hominibus, . ita lucebunt coram eo ad pr mioenam sunt facta in luce&gratia. Tune iusti fulgebunt sicut sol,& erunt clara omnia qui nunc abscondita sunt.At quum Deus tantum praemium seruet iustis,&tam magnam mercede eis accumulet, ideo perseuerantia suadendo Propheta subluxit, sun DI TV sesto Domino, & ora eum,id est, Dum hic te tetentat Dominus, dum in mundo pressuram pateris, sine querula v ee omnia ustui gratias ei agens quasi erudienti te, ac ca

ssisanti

583쪽

mganti: noli interim murmurare, & expecta ipsum Domi- Lue. tr. num:perseueret bonum opus,perseueret & oratio. Oportet enim semper orare & no aeficere. Expertus haec fuerat ipse David in persequutione quam passus erata saule. Tacuit enim,& expectauit confidens in Domino, & tandem iust tia eius deducta est in lucem, & Vindict/ apparuerunt pro Davide. Ex quo etiam collige iustis seruari coronam, non tantu arternana, sed&temporalem, si tamen perseuerent.

Nob aemulari in eo qui prosperatur in uis se in homine faciente iniustitias.

Redit ad illam commonitionem, unde Psalmus secli exordium, scilicet ne inuidia aut indignatione mouearis, si videris florere impium: non te terreat iniqui selicitas breuis,N o L Iamulari ut malefacias, nec peccatore in via sua eriminosa viretem, fidelis imitetur. La ra, sed in via Dei: in- iusto enim prosperitas in via est, in exitu infelicitas: nam si Iucrum est in arca, damnum estan conscientia: acquirit pecuniam, & amittit iustitiam: hac autem viam ambulet fide- Matth.

lis quam nouit Dominus, quae quidem angusta est,& perquam pauci ingrediuntur, sed cuius finis perfecta feliciatas. Recte vero illa ansus adicitur, quia non contingit bene agere, nisi uno modo, quod bonum est ex integra causa. Peccare autem euenit, quasi infinitis modis, ruum ma- Ibidem tum sit ex singulis desectibus. Vnde contra lata aicitur via illa quae ducit ad perditionem , Itaque ne imiteris hane,neque hominem prosperantem in hoc seculo, & facietem iniustitiam. Et si in aliquo motus es, siue in animo,siue incompore, Emenda illud.&hoc est quod sequitiar,

Desine ab ira,derelinque Iurare ioli aemularita

maligneris.

Hoc dicitur ei qui adhuc infirmus murmurat,eur noἡ M.' sicut et eris, bona proueniunt. Ecce sanum consilium: Cecsare ob id ab ira animi & furore eorporis, quia inde irasci aut indignari, est contra Deum murmurare, & prope blasphemare. An dicturus es Deo quia iniquus is, si ille felix &ille infelix 3desine ab hac ira animi, derelinque hunc furo-

584쪽

. ' rem corporis, ut iam resipiscEs dicas, Turbatus est a serorῆ oculus meus. Quis oculus tuus, nisi tua fides qua in e H REs T v M credidisti Respice aute quid tibi propterea spop5dit c H R i s T v s. Si felicitate seculi huius tibi promisit, murmura aduersus eu quando vides infidele felice. Si praemiu tuom operum hoc in mundo pollicetur, acclama qua-do cum mundo no triuphas. Quid pollicetur nisi in resurrectione mortuorum Quid in hac vita pateris, quod no ipis prior pertulerit Znbniae ab ipse audis, Non est seruus ma- Matth. io. ior Domino suo,&non est discipulus super magistru suum Ille pro te dolores, flagella, opprobria, crucem , morte passus est.quid horti innocens promeruerat N5nne haec omnia tibi peccatori debebatur Tene igitur directu oculum tuae fidei, N o L I aemulari ut maligneris, ne alios prouoca-do ad nequitia, ipse nequa efficiatis: vel Ne maligne facias, quasi imitando eu, qui maligne faciendo floret ad tempus.

niam qui malanatur, exterminabuntur su- sinentes aute Dominum, ipsi haereditabunt terram.

iuxta septuag. Matth. s. Duplex ratio proponitur, timoris scilicet Sc muneris, cur malos non imitemur: impij enim exterminabuntur tanquanon habentes radicem pietatis, sicut scriptum est, Tollatur impius, ne videat gloria Dei. Ex TERM NARI quide, est extra terminos proiici, videlicet extra terram viuctium. Aut etiam exterminabuntur , quia frequenter praematura morte naturali moriuntur,ut alij ferro, alij veneno, alij malo alio fato tapissime cadunt. Quid igitur homo illos imitari desyderas, quos sic perire prospectas Solet materquae filium diligit, illum admonere, semper cum bonis versetur, ne cum perditis & nebulonibus conuiuendo, aliquando &ipse pereat. Tu ergo similiter cum bonis ambula r nec insequaris malignantes, quom exterminium hic ore Dei certissimum est. Nusquam dicas felicitatem eorum video crede illi qui dicit, Exterminabuntur, quia melius ille videt

quam tu, cuius oculum ira furorque turbare possunt. Sequitur spes bonorum. svs TrNEN Tas autem Dominum, ipsi haereditabunt terram: Hi videlicet qui persequutionem patiuntur propter iustitiam, qui malis displicent,ut

585쪽

. M RI s et o serviant, qui pro nihilo ducunt felicitate impiorum,nec sibi volunt munera praesentia codonari. Η reditabunt TERRA M,caeleste scilicet Hierusale, quae Chrisiano est terra suae repromissionis. QDpropter ordine superni chirographi cosideremus: pollicita suis tεporibus expectemus 'na quod differtur no aufertur: sen er interim sustineamus Dominum, mala aequanimiter susseredo, nedum velimus promissa festinanter exigere, causa videamur nostrae ruinae. Verutamen ut infirmis animis longum non appareat sustinere, protinus adiungit,

Et adhuc pusillum es, no erit peccatorie, qua-

, es locum eius, m non inuenies. .

Ne ergo te t deat qui sustines cito erit quod infirmo diuturnum videtur. Inter peccatores gemis, de peccatore tristaris, pusillum & no erit. Modicu sustine, sine fine accipies quod sustines. Modice expecta, & no erit peccator, qui tolletur hinc, quia diuina opprimetur ultione iudicandus: &P V s r LLVM,dicit tep illud quod restat usq; in huc die iudicij, coparatione aeternitatisquq sequetur postea. Q AE- Ras locum prosperitatis eius & no inuenies, quia mometo uasibit: Insuper,quia frequEter mali pro suis peccatis nosolia destruutur in persenis Ppriis , sed & loca & posteritas eorum tota pessundantur .uti legimus de domo Achab quae per Iehu destructa est usque ad mingentem ad parietem. Aut per Iocuimpij , intellige efframata vim ac malitia qua contra bonos utitur. scpe enim flagellum de malis sibi facit Deus, quo castigat filios,& probat iustos:quomodo usus est diabolo ad probandu Iob, quomodo usus est Iuda ad trade-du c H R I s T v M. Hoc in seculo ergo est locus eius, quomodo est in fornace auriscis,locus paleae. Ardet palea vi auru purgetur, sic hic saeuit impius, ut iustus probetur: statim autem no inuenietur is locus eius, scilicet malus usus contra sanctos: puta post finale iudicium, quum transierit tempus probationis nostrae, neque locum quietis accipiet impius , sed perpetuam gehennam de assiduum tormentum

possidebit.

586쪽

Mansueti autem haereditabunt terram, delfictabuntum in multitudine pacis.

MAN sv E Tos hic appellat patientes & mites, qui lienas iniquitates tolerant, no vi ipsi aliquem grauare pro

sumant: hi ergo quos nullus turbo furoris exagitat, neque concupiscentice ignis inflammat, HAEREDIT ABYNπterram, scilicet supernam Hierusalem, quς vere terra est cet

Iesti melle & lacte manans, in qua liberabimur de peregrinatione huius seculi, & in aeternum vivemus cum Deo, &de Deo. Non ergo quicunque sustinentes, sed mansueti, id est qui patienter aduersa tolerant, hanc terram h creditabiit. Merito enim caelestem illam terram haereditabunt, postquamundana hac atque eius bonis ob propriam mansuetudina Matth. s. priuati sunt. Sic beati mites, quoniam tanquam fili, Dei hqredes illius aeternae patriae: sic beati, qui persequutionem patiuntur propter iustitiam:illis etenim iste felix incolatus Ibidem. repromittitur, quando dicitur, Quoniam ipsorum est regnii caelorum. E T delectabuntur, id est laetabuntur in multitudine pacis, in C H R. is et o scilicet, quum ei suo in regno Ephecet. coniuncti fuerint,qui est pax nostra. Aut delectabuntur super multitudine pacis, id est tranquilli status. Tuc enim ab- Apoc.2I. sterget Deus omnem lachrymam ab oculis sanctorum iano erit amplius neq ; clamor, sed nec ullus dolor. Aut etiam svelis, id de pace temporali dictum intelliger nam neque mites neque mansueti mouent rixas, propter quas debeant

ab aliis inquietari: inde bona pace suis in diebus fruuntur. At quoniam saepiuscule hic iusti opprimuntur ab iniustis, ideo mbditur, Obseruabit,&c.

obseruabit peccator iustum , cor pridebissu peum dentibus siris.

Superius dixerat fideli, non debere impios aemulari: nue annuntiat peccatores de bono iustorum inuidia faciete torqueri' non enim cessant praui de vita bonorum sollicite rur ari,ut qua ex parte tande possint eis nocere: diuersa qui pe voluntas iniusti, iusto odium parati nam quando sceleratus videt iustum studiosis operibus vacare, ille se credit pr cipue

587쪽

cipue accusari.Sic ergo primum vulpine huc iustum obseruat, dolens de eius bono virtutis q. atque accepta occasione Ledere desyderans, intus in mente malitia ac inuidia agit tur. Hoc enim modo, neque mali bonam famam studiosora

ferre possunt:& in huiusce rei typum Heli sacerdoti ita cat x. Reg. 3.

ligauerunt oculi, ut neque lucernam in templomi ardente videre posset. Postea impius s T R. I D E T dctibus per motu corporis, ita motum animae ostendens,& cum violentia,potestate,& furore suo saeuit in sanctum, fremit animo, & cuius non potest mores subuerter vitam ipsam protinus conatur auferre. Quare si iustus es,vide ne in praesenti mundo

meliora perquiras. Non enim sanctior Paulo eris sub peri- 1.Coti it culis in mari, periculis in falsis fratribus, in stigore, & nuditate durati. Haec tamen leuia sunt, & cito transeunt,ut sequitur, Dominus autem,&c.

Dominita autem irridebit eum,quoniam nosticis quὀd ueniat dues eius.

At inquies, Nunquid Deus alique irridet3Absit, sed quia

impius dignus est ut irrideatur, in vindicta Dominus irrisione dignum iudicabit, vel irridendum ostedet, quado Daudatum spe sua aeternis tormentis cruciandum tradet. Mirabilis vero nobis forma consolationis ostenditur: quis enim debeat delectari eius pompa, cuius perituram nouit audaciam Irrideamus igitur eum cuius pranaidemus Occasum, iudicemus infelicia, qui deprehendimus peritura. Licet niin Deus permittat peccatorem ad tempus asstigere iustu, tamen non fauet peccatori, immo irridet, quia expectat disi mortis,ut magis puniat eu,qui interim misericorata &pa- Rom. a. tientia diuina abusus est: & PR. os pici T quod veniat dies eius, scilicet ruinae impij:vel Dies eius, id est dies ultionis irae Dei semper enim vindicatur in impium: hic, si sec5uertat, ut in Paulo saeuiente, qui in terram caelesti voce Act '. prostratus est: in laturo, si in hoc seculo non resipiscat, ut in Iuda proditore qui propterea perpetuis gehennae ignibus deputatus est. Tu ergo quum pateris iniquum, per oculos fidei, prospice eum Deo diem eius: & quum videris in te sonientem ,1c tibi, Iste aut correctus, meus erit, aut pcrseuer

588쪽

rans, mecum non erit. At quia omnes qui persequuntur Iustos, maiore damno seriuntur, & grauiore pernicie afflictatur,quum in eis vastatur ipse animus, sequitur & ossedit hoc versiculus sequens,

Gladium euasnauerunt peccatores: intenderunt

arcumsuum,

G L A Di v speccatoris, est quilibet dolus appetens vindictam. Gladiu aute evaginare, est malitiam prius in corde occulta, opere exercere. Ita enim impij frequeter armat is quatu possunt ad destructa iustos, ut quod ante erat in cogia ratione,inqua in vagina recoditu, post educt reuelatis peruerso opere cogitationib', appareat. Sequitur, i N T E MD E R v N T arcum suu: Arcu intcdit, cui dolum parat, unde incautum seriat: maligni enim,quanao vident se nihil proficere aduersus sanctos, apertis odiis statim insidiantur. Arcum vero tendere, non statim sagittare est, sed paratum at . intentum operi fraudulento, designat, veluti iniqui faciue expectantes tempus quando simplices decipiant. His duobus generibus persequutionis impugnant mali bonos. Deinde textus reddidit ungulis singula,

ut decipiant pauperem inopem, ut trucident

rectos corde.

Nomine ν AvpERis&i Nopis designatur simplices scientiam & facultatem non habentes. Per RECTO scorde, intelligimus perfectos. Iniqui ergo moliuntur simplices arcu, id est occulte decipere merseaos autem aperte persequutionis gladio trucidare. Aut ver Rectos corde intellige eos, qui bene credunt, & inndei culmine stat, quos hi peruersi deiicere student, dum eis tenebrosum di morti similem errorem infundunt,stulta arrortia vanitate superiluere, & scripturas sacras cum omni humilitate

tractandas vitiosa interpretatione & pro libito sim corrumpere suadent haec & maiora aud it, seditatini

589쪽

eorum confringatur.

Ita enim accidit, ut unde hi maligni iustis nocere putant.' inde sibi plus nocent: in corpore occidere volunt,in anima moriutur: damna in bonis temporalibus asserunt, ipsi iacturam sibi in mente pariunt. Hoc modo G L Α o I v s eorum intrat in corda ipiorum, unde scilicet Venerat . quia eorum persequutio ut dictu est primum a mala volutate de cogitatione oritur: in corpore occidere volueriit, in anima moriutur. Quale est aute saeuire gladio, nec posse occidere nisi corpus inimici,& posse occidere anima suaZDesipio, contra ses euiunt, insaniunt, nec se vident, tanquam si vellet aliquis per corpus suum ferrum traiicere ut concideret tunicam alterius. Constat ergo plus esse quod se laedunt in anima iniqui, de sibi nocent, quam quod sibi videntur nocere bonis quos oderunt: hac via itaque gladius intrat in corda ipsorum. Aut etiam id de morte temporali intelligere potes, nam frequcter diuino iudicio,contingit, ut mors quam innocentibus praeparat, veniat super eos, sicut Aman suit se si Hester r. pensus in patibulo quod praeparauerat Mardochaeo: similiter & Α R c v s eorum confringitur, id est insidiae eorum frustrantur, ne bono noceant, unde nihil nocet iusto, quem forte sic spoliant, sed semper habet quod cantet,

Melius est modicum iusto, uper diuitias peccato

ram multas.

Pia mater sacra scriptura bonos filios quasi osculans atque complectens, adhuc in eorum conseiationibus perseuerat, suades, Melius tibi sit modicum de iustitia possidere, ruain de iniusto diuitias peccatorum multas. Metuit enim . .

lud quod Dominus ait in Evangelio, Quud prodest lib. M RV i

mini, si uniuersum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur ZV nde melior est iusti paupertas, quam prauorum diuitiae a m iste paucis contentus est, dc a- Dundat. Isti autem pleni sitiunt, & egent: sicut avaro sem

per deest in qu t quis quod non habet: iste in pau-

590쪽

per earumam Iun. illi in diuitiis &empus &animani perdunt. sed dicis, iniqui iunt potentes, multa faciunt per se, vel per amicos, suppetit eis agendi celeritas, iussio- Eesi num obedientia sequitur. Vide quid ait Salomon, Melior est exigua portio cum requie, quam plena manus cum iniquitate. QuApropter iustias ne concupistat furis ac tempseralibus seperfuere: natura siquidem modico contenta est. Hic Μ o D I e v M etiam potvi intelligi humilitas, in qua dum se an imus cohibet, mundi pretiosa trascedit. Aut si ve- Matib. II. Iu,hle Modicum est fides, quυropterea in Euangelio grano sinapis comparatur. Nam sicut granum in quantitate est modicu, sed maximu in virtute: ita fides prima facie humilis est,su in pectore semens,vo amatoribus muri,& nuliarum virium appares, sed pressuris trita, quid intus habet, ostendit.Per hane iustiis, dum patitur & eget in hac viri, in patria sitiari ae ditari expectat: inde fit melius sit illi m dicum,& verὸ melius, QDniam,&c.

Qimnum brachia peccatorum conterentur, cohfrmat autem iustos Domihus.

Hic BRACHIA peccatorum vocat diuitias, sortitudinem,robur, potentiam secularem, & alia huiusmodi fluaea, quae sunt brachia & vires impiorum, in quibus maxime condunt, dum nulla rationis cosideratione flectutur. Sed haee eo M TERENTvR & destruentur in vindicta, ne innocentibus noceant,ut patet de Croese, s ardanapalo, Dario Meaeteris istiusmodi m5stris, qui nuc vere testantur quomodo perpetuum nihil est homini, nisi candida virtus. Quare breuis est molestia tua iuste, sed aeterna erit beatitudo. Ad modicum doles, sine fine gaudebis.Inde sequitur, C o N FIR M Λ et iustos Dominus, scilicet sortitudinem & robur pra stando, ne ab iniustitia vincantur:vt& neque in prosperis, neque in aduersis a bono virtutis moueantur, & nec morte, nee vita a charitate Dei separentur, & hoc per spem futurorum,per exempla Martyrum,& maxime per exemplumae crucis, passionis & mortis. Si inter molestias nescis pati, incipis labi, considera ignominiam & dolorem eriles st

e quid pro te pertulit,qui quare perferret,non habebat.

SEARCH

MENU NAVIGATION