장음표시 사용
601쪽
congaudeas. Quoniam tamen patiuntur sancti, noli putare quia non iudicat Deus,aut quia per eris iudicat: A M A Tenim ille iudicium rectum, quo iustos impiosque discernit,& ille qui author est iustitiae, n5 potest eos derelinquere, qui eius eligunt prccepta coplere .sed unicuiq; pro meritis reddere disponit. Qibre sequitur, NON derelinquet sanctos suos, quos interdum hic flagellat, vel ad probationε, ut iustu Iob: vel ad peccantis correctionem, uti quotidie accidit:
vel ad suam gloriam ostendendam,sicuti suit de caeco nato, qui neque peccauerat, neque parentes eius, sed tantum ut lorificaretur Filius hominis. ims tamen siccastigat,noneserit, gratia protectione sua destituendo, sed se semiser fidelem adiutorem praebet, in quem etiam totam spemocauerunt. Id exemplo patuit in tribus pueris in camino ignis apud Babylonios non ardentibus e testes enim huiusce rei sunt plurimi alij Martyres. Verum quia nihil magnum acciperent, si non inde perpetuo manerent, ideo litera habet, I N aeternum conservabuntur, hoc est In perpetuum , sicut & aeterna concupierunt, Et dum ad tempus eos hic pati permittit Dominus, neque tamen deserit, sed illos aeterno & caelesti horreo interim praemiandos ut dictum est reservat. Contra autem malis accidit,nam, Inium
Iniusti punientur, semen impiorum peribit.
Frequenter iste sensus repetitur, ut amplius quae sunt vectura credatur. Diuina siquidem miseratio, dum nos mauult gehenni poenas euadere, dignatur super his saepius suos ad monere. Quomodo ergo semen iusti in benedictione erit, sic I N i v s T I punientur in vindicta, E T semen, hoe est opus eorum malum, peribit. Ad tempus florent,postea quirent de no inuenient fructum bonum. Vox eorum illa erit,
Quid nobis profuit superbia, aut quid diuitiarum iactatio
contulit 3 transierunt omnia illa tanquam umbra. sic ergo semen impiorum peribit. Aut per Semen si velis intellige prolem de parentelam impij, quae nonnunquam hic demerito sui parentis temporaliter affligitur,vii clamat minus per Prophetam, Ego Deus zelotes,ulciscens peccata
602쪽
parentum In filios, usque in tertiam & quartam generationem . Nam quum filius partim accipiat corpus a patre, de
proinde fit aliquid patris, quid mirum si ipse tanquam pars
de membrum corporis sui patris impij, etiam in corpore puniatur. Seme imp ij etiam potes appellare imitatores Gius, qui & dispergentur . Hac rationemus,portat iniquitate
patris dum paternarum abominationum aemulator est.
si autem haereditabunt terram, ρο inhabitabain seculum secubsuper eam.
Sicut assidue increpat ut corrigat, ita frequenter munera pollicetur ut alliciat.Hoc ordine malos vindicta. bonos promissa praemia subsequuntur. Iusti igitur cohaeredes te rae viventium, & hoc, quia terram mortuorum cum suis de- .liciis spreuerunt. Tu ergo noli istam terrenam habitationε diligere, in qua non potes diu manere: paruincienda sunt cuncta quae cito transeunt, illa maxime appetenda, quae perire non possunt. Qualis aeterna,talis & ipsa terra. Ideo autem dicuntur iusti habitaturi super eam, & no in ea,quia aspirituali corpori non erit necesse terram graui calcare vestigio. Hoc in loco aute, vertit interpres In seculum seculi, ad explicandam perpetuitatem durationis huius terr .Hebraei enim teste Burgesi in suo Scrutinio scripturarum) habent duas dictiones quae perpetuitatem absolutam significat. Prima est Tela unde in alio Psalmo legimus, In secula seculorum laudabutte: Altera est Vecal, ut in hoc Psalmo, Vivet adhuc in aeternum: habent & tertiam dictionem, qua
Helam appellat, & haec tantum significat aliquid multum& valde durabile, seu durationem rei cui coniungitur, con- spruentem,quomodo Seculum ita apud nos reproentat, uti Deuteronomij cap. is, deseruo emptitio scribitur, Et accipies subulam,& dabis eam in aure eius,& in portam, & erit tibi seruus helam, id est in seculum .Hoc modo etia pro veteri lege, circuncisio, sabbatum,& pascha dicuntur duratura in helam. Hic igitur accipe durationem nostrae supernae terrae inseculum seculi, quod durabit sine fine,&aqua sem- per procul erunt omnis dolor omnisque gemitus. Et merito haec siccedent bono, Quia os iusti,&c.
603쪽
os iusti meditabitursapientiam, lima eius
Narratio haec tempus beatae resurrectionis ostendit. Non enim dicit Meditatur, sed Meditabitur de futuro: quod in regno Dei intelligitur agendum, in quo non vino luxuriae, neque cibis voluptuosis, sed sapientia Dei iustorum ora replebuntur. Aut si pro via dictum putas, istiud accipe, quasi
te ad vitam contemplativam, post activa invitet: atque iuge studium Literarum sacrarum ac legis diuinae suadeat. Quapropter ait, iustum loqui sapientia ex meditatione cordis profluentem,ut ex abudantia cordis,os loquatur,& - Matth. r2.nus homo de bono thesauro cordis sui proserat bona verba. Vel omnia ad animum referendo, per o s metem intellige, quia sicut ore homini,ita corde Deo loquimur. Itaque iustus meditatur ac ruminat sapientiam, quae de Deo est aediuinis, istiusmodique scripturam. Nam ut ait Paulus Om- 1. Tm. 3 nis seriptura diuinitus in irata,nilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum,ad erudiendum in iustitia:& Rom. is Garcuque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt,
ut per patientiam & consolationem scripturarum spem habeamus. unde iustus dicit, Lucerna pedibus meis verbu tuu, Pal. iis & lume semitis meis: & sicut ars oculo corporali ministratocularia, iuxta aetates diuersas varia, ita in hoc speculo sacratς Liter , semper habent iuuenias de sene vir & decrepitus,quod assidue discant,& in quo seipses semper de videat& componant. Prospiciunt in illo suas deformitates absque verecundia aut pudore cuiusquam inspicientis, vel culpantis: possunt pro diuersitate palati nunc istis nunc illis refici saporibus. Ita lautissima est sapientiae diuinae mensa, multaque ferculorum varietate referta. Hic codex cuctis semper patet, in quo sumit quisque quid & quantum satis erit,& viaque ad sobriam ebrietatem spiritus. In eo legebat Augustinus, quando coniectis in hunc locum oculis, Induimini Dominum I EsVM CHRIs Tu M, mox depulsae Rom ia sunt ab eo omnes trepidationis tenebrae,luce securitatis inia fusa: reuoluit huc codicem Paulus dum in terram deiectus, intellexit durum illi esse contra stimulum recalciti are, -
604쪽
ptusque usque ad tertium caelum, audiuit arcana Da non licet homini loqui: neque tamen otiosium fuit in eo quod tunc accepit donum sapientiar& Spiritus .sed uti testatur ad Galatas, Complacuit ei, qui illum segregauerat ex utero matris suae Synagogς,& vocavit per gratiam suam, ut reu Iaret Filium suum in eo, ut euagelizaret illum in Gentibus: continuo non acquieuit carni & sanguini, neque venit Hiero lymam ad antece res suos Apostolos, sed abiit in Arabiam, Graecis ac Barbaris, sapientibus & insipientibus, om-ntu debitor factus est. Hoc modo lingua iusti loquitur iudicium, quia omnia ponderate & non fraudulenter,neq; cuira,sed iusto iudicioqui de Deo sentit, enarrat. In quo enim abundat gratia spiritualis, omnia perscrutatur,etra alta Dei. Et ideo sequitur, Lex Dei,&c.
Lex Dei eius in corde ipsius, non supplant Stantur resus eius.
Est.2T D E i eius, significat Redemptorem, qui eum de mundi
istius clade liberauit: hoc enim pronomen, gratiam indicat Saluatoris: nam quum sit omnium Deus, ipuus proprie dicitur quem liberare dignatur. Non solum ergo in ore ac lingua, sed etiam in alto cordis, iusti fructificanunt per legem Dei, opera sanctitatis: ne forte putares eum in ore ha-Dere quod in corde non habet: aut ne eum in illorum albo
ascriberes, de quibus dictum est, Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe is a me. Lax igitur, id est obseruatio praeceptorum Dei, est in corde ipsius per assidua cogitationem, ut cor respondeat linguae. Et ideo non sup plantabuntur a diabolo vel peccato gressus eius, quibus ad Deum venire nititur. siue per G R Esev s, sensus hominis, siue illius facta intelligas, liberat a laqueo verbum Dei in corde, liberat a via praua verbum Dei in corde, liberata lapsu verbum Dei in corde. Tecum est,cuius verbum a te non recedit. Custodem hunc ponis in vinea animae tuae, Mysal. reto. contra fures securus es: Non enim dormit neque dormitabit qui custodit Israel. Ecce fructum diuinae Scripturae, ecce quam utilis est Christiano Lectio sacra, in qua bona discimus
605쪽
scImus, non ut sciamus tantii, sed ὀc ut agamus.Taliq; praesidio iustus fultus vivat securus. sed vide quid sequitur, C siderat peccator, &c.
Confiderat peccator iustim, quaerit mortis
ea re eum. Dicit quod in libro sapientiae de reprobis dictu est, Gra- sap. uis est nobis ad videndum, quoniam dissimilis est allit vita ipsius: peccator enim, inuidia faciente, callide annotat vias iusti, ei insidias parando, quaerens ipsum decipere & supplatare, illiusque gressus detorquere, si potest: usque adeo aegris oculis odiosa est lux,& palato non sano omnia sunt amara: Furatur nomen bonum detrahendo, amicitias soluit susurrando, rixas mouet contumeliis ac conuitiis in virum probum dictis. quibus tribus venenis maxime fraternum amorem ac pacem ciuilem rumpit. Adde quod impi j quemadmodum oculus noster seipsos ignorantes, aliena facile, Matth. Hsua facta nunquam vel raro aliudicant. Vident festucam in oculo fratris,& trabem in suo nesciunt, ita miseri nunquam se agnoscunt, & acta aliena portant mantica anteriori, sua autem a tergo tantum . sed veluti qui in nocte ambulat vias lubricas, & sibi no cauet, facile in foveam vel puteu incidit: ita infelices malitia sua excare ati, statim in hoc profundum peccatorum labuntur, ut gratis odio habeat iustum,& qum
rant mortificare eum. Id tamen frustra moliuntur, nam quς- runt mortificare aut morti tradere, quem Dominus cust
dit, qui cum illo habitat, qui de ore ipsius, qui de corde non sap. Lxecedit: ecce quomodo inuidia diaboli mors intrauit in or- Gen. . bem terrarum, Per hanc occisus est Abel a Cain, Iacob an- Gen. 31. gustiatus ab Esau. Ioseph venditus a fratribus, Dauid per- Gen. 3r sequutionem passus a saule, CHRISTVs traditus a r. Reg. i' Iudaeis: & si iusto nullos inimicos secit iniuria, multos ra- 2r.&αmen fecit inuidia: nam sicut quod homini vita est, puta saliua, serpenti mors fit: ita vita studiosi, mors est invido. At quando vir probus accurate,vigilat, ac sollicite his tetationibus resistit, adest paratum auxilium:
606쪽
Dominus autem non derelinquet eum in manibus eiusAEec damnabit eum, quum iudicabitur illi.
Dices: Quare ergo dereliquit Martyres in manibus tyra- norit quare fecerut illis quFuq; voluerui: alios gladio percusserui, alios crucifixerusialios bestiis tradideriit, alios ignibus cremauerat, alios in cathena ducetes tabe diuturna c5- feceruit postremo Filium suu tradidit in manibus Iuda ora.
Nuquid ni omnes derelicti 3 Absit . sed attede quid dicat alia Iob. s. scriptura, Terra tradita est in manibus imp ij. Quid autem lanificat, Terra tradita est in manibus impij, nisi quod caro facta est in potestate persequentium t Neque tamen pr Sap. 3 pterea dereliquit iustum suum Deus: de carne capta educit animam Inuiciam. Et, ut inquit Sapientia, Etsi coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est, in paucis vexati in illis scilicet quς sint communia ho- Rom. g. mini & brutis in multis bene disponentur:nequeenim sunt condignae passiones huius temporis ad suturam gloria, qug- propterea reuelabitur in eis: super pauca fideles, supra mulMatth. 2 s. ta constituentur. Dimitteret autem Dominus iustum suum in manibus impij, si illum fecisset consentire impio. At qua-do capta terra spiritus euadit, spiritu vero euadente & terra resurget, spiritus migrabit ad Dominu: terra ibit in caelurPses. i . sic semper prope est Dominus omnibus inuocantibus eum, nec alliquid de ipsa terra perit, licet ad lepus tradatur in ma- Matth. io nibus impij: quia Euangelio testante, Capilli capitis vesti omnes nummati sunti Sequitur, NE c damnavit eu quuiudicabitur illi. Hoc dictum est, quu iudicium fiet ante tribunal cra x is Ti de impio ad illius vindictam, ubi iustubeatitudo suscipiet, iniustum debita poena torquebit. Quare non existimet Sanctus, hoc in seculo suam accipere coronam, hic tempus est laboris,tempus semini , tempus frigoris. Et quanuis inter ventos tribulationum & pluuias angustiarum hic seminas, noli tame esse piger. AEstas tua venietqiit te laetificet, in qua te gaudeas seminasse. Aut si vis etia, omnia in hoc versiculo ad iustos pro hac via reserre potes, quos saepe non permittit prorsus extingui, licet ad tempus Cen ηti patiantur: uti, Ioseph innocentem,ci carcere AEgyptiaco liberauit:
607쪽
liberauli. Danielem iustum de lacu leonum eripuit, susen Dan. c. Icnam false accusatam insontem ac innoxiam tandem osten- I .dit,&quia ita propitius semper est bono Deus, ergo nunc Gen. i 3. Expecta Dominum, &c.
Expeectu Dominum custodi uiam eius, O
exaltabit te ut haeressitate capias terr quum peri rint peccatores uidebis.
Redit ad iustum c5solans eum,& dicεs, Tu qui iam creadidisti ad quae bona evehi possis, considenter age, expecta
Dominum tametsi diu patiaris: nec otioso dicitur expecta, sed laborati: qui vias Domini, hoc est sacratissima eius pra cepta custodit: nam fiducia in Domino integratur ex spe in Deo, & cura viae eius. Hoc ordine, per spem firmam & in deficientem ma latorum custodia, expectatur Deus, & ideo non debes colandi in diuersis mundi tentationibus. Quicquid tibi accidat in prosperis,& in aduersis patienter expecta, id est sustine. Serua legem & viam c H R i s T i: & ecce
merces, si x A L T A B I T te de virtute in virtutem, de ter-
renis ad caelestia, ut pro hari editate ex hac valle miseriae capias terram illam, utique a ternae beatitudinis tellurem, in qua iusti post terminatos labores exaltabuntur. Sed quid de illis, aiunt Sacii, qui nos angustiavertit, inter quos gemuimus, quorum scandala portauimus,pro quibus quientibus frustra orauimus .sequitur, e v M perierint peccatores, Mati : s. videbis. Tuc bonus erit ad dexteram impius ad sinistram. Pin s . Tunc laetabitur iustus quum viderit vindictam:non quod tanqua erudelis delectetur iniquoru tormetis, quia eis nocent, sed vides haec Deo iusto iudicate statui, manus suas lauat in sanguine peccatoris. Interim Altissimo gratias agit, 'qui de tantis miteriis libem fecit, tantoq; ardentiori amore illi coniungitur, quanto illius gratuito dono & promerita non sentit gehennam,& immeritam percipit gloriam. C5tra autem impij tunc apud se prae angustia Spiritus ge:nentes de iustis haec dicent, Hi sunt quos habuimus aliquando sapien. r. in derisum lc in similitudinem improperii. Nos insensati
vitam illoruaestimabamus insaniam, & finem illorum sine
608쪽
honore. Ecce computati sunt inter silos Dei,& inter mactos sors illorum est. En cernis quam bonus est Deus, qui
nouit etiam ex malo peccantium, bonum elicere. Sic beati
simul vident iustitiam Dei & praemiantem dc punientem. Sequitur, Vidi impium,&c.
vidi impium superexaltatum, oe eleuatu sicut
cedros libam, Transivi ecce non erat, quaesiui eum, non est inuentus locus eius.
Istud de diabolo potest accipi, cui religato,locus nocen- Apoe. 2 o. di est ablatus: uti in Apoca. scri situr, Angelus descendens
de caelo habens clauem abyssi, & cathenam in manu sita,tenuit draconem illum serpentem antiquum, qui cognominatus est diabolus & Sathanas,& alligauit eum mille annis hoc est cius potestatem ab eis seducendis ac possidendis, qui sunt liberandi, cohibuit, atque fraenauit: inde fit vevno tempore iusti magis fluctuent procellis impioru quam alio, prout scilicet Deo volente plus aut minus soluitur iste Sathanas. Hi aute mille anni de quibus supra, duobus modis possunt exponit Aut quia in ultimis annis mille, ista res agetur, id est texto annorum milliario tanquam sexto die, sequuturo deinde sabbatho, requie scilicet sanctorum,quet non habet finem : ut huius milliarii tanquam diei nouissimam partem quq remanebit usque ad terminum seculi, mille annos appellauerit, eo loquendi modo quo pars signifi-
. catur a toto. Aut certe Mille annos pro annis omnibus huius seculi posuit, ut perfecto numero notaretur ipsa tempo ris plenitudo. Insuper iusti quum transierint mundi huius procellas, tunc videbunt non esse diabolum qui eos amplius infestet, & locum, id est potestatem eius nequaquam Iohel α. apparere, sicuti scripsit Iohel, Eum qui ab aquilone est, enfiigabo a vobis,& eiiciam in terra sitienti & deserta & e terminabo faciem eius. Aut si pro regno ipsius Saul, Pharaonis, Nabuchodonosor, Sennacherib, & cuiuscuque alterius impii, istud scriptum accipere velis: hoc modo ridet fortuna impium, quomodo, teste Philosopho, ipsa fecerat Priamum tam excelsum, ut eum postea grauiori lapsu mi domise-
609쪽
do miserabiliorem ostenderet. Sic velut flos iuuentae cire, iabit niundus, quemadmodum his versibus lusit Tragoedii, Seneca, Gm dies vidit veniens superbum,
Hune dies vidit fugiens iacentem: Res Deus nostras celeri citatas Turbine versat 'Altis celsior es,cogita haec breui mometo peritura: Crescis ita ut proceris cacuminibus promineas, pensita, haec velut sapisῆ irvmbella cito citius evanescent: Transiunt ista tanquam 'vestigiu nubis,& sicut nebula quae fugata est a radiis solis& a calore eius aggravata, dissoluentur. Cura igitur sit homini mortali nihil hic de caducis extolli: sed transit iustus de hoc mundo scilicet, tanquam ex hospitio ad vitam, de vi, tiis ad virtutes, de fluctu ad portum. Si adhuc carnaliter cositas,& ista terrena felicitas vera felicitas tibi videtur, nocdum transiisti. Exeundu est de Sodomis & de omni regione circa: scilicet nedum tentationes, sed & obiecta tentatio num fugiamus. Transibimus qui no attendimus ad praesentia, sed ad nouissima & aeterna. Quaeremus locum peccato ris, de non inueniemus. Locus peccatoris iste mundus est, in quo & scelera perficit, de peritura felicitate fruitist. Nos Vero hunc no inueniemus, quibus iampridem mundus iste perierit. Cedris aute impium comparauit David, eo quod altae sunt& infructuosae,&succo amaro. '
Custidi innocentiam, uide aequitatem, quo hiam sunt reliquiae homini pacifico,
Quomodo, quum auarus esses, sacculum custodiebas,nό tibi clam surriperetur, sic custodi innocentiam, ne tibi extorqueatur a diabolo: sit illa certum patrimonium tuum eris ga Deum &teipsum, sancte vivendo: nil enim prodemu-crum auri, & damnum innocentiae: nulli noceas:omnibus etiam inimicis, si potes, semper prosis: cum nullo litigiosus sis. Quando inimicis praebeoi; beneficia, malitiam eorum tua bonitate superabis: duritiam, iratumque animia ad mollitiem & beneuolentiam flectes: atque ita congregabis carbones super capita eorum. Vinces in bono malum, videbis Rom. H aequitatem, imitaberisque Patrem nostrum, qui solem suum
oriri facit super bonos de ninios,& pluit super iustos de in- blatth. s.'
610쪽
iustos. Diam autem praecipit nos custodire haec duo, innbacentiam scilicet& a quitatem, admonet assidui circa haee inuigilemus, quasi ista semper cogitemus, semper loqua-
Ad Tit. 2. mur semper tractemus:'unde Apostolus, Sobrie &iuste &pie vivamus in hoc seculo. i N N o C E N TI A ad sobri brietatem & pietate spectat. A a i T Α s ad iustitiam. Qui illa ita vixerit, huius R E L i Q AF, hoc est corpux I. Cor. IS. mortale resieruatur ad gloriam resurrectionis, iuxta illud Pauli, Oportet mortale hoc induere immortalitatem. Seu
si mauis. Reliquit hominis pacifici, sunt opera eius studio-RPOc. i A. sa, tum innocentiae, tum aequitatis. Quae opera,reste Ioanne
Apostolo, sequuntur illos. Hoc modo iustus post mortem, quum mortuus fuerit, vivit. Quapropter bene admonebat Plato, in hoc seculo recte agere propter animam quam immortalem asserebat: hoc enim tantum post hanc vitam mi mae reliquum est suis factis premi etur.
iniusti autem di Deribunt, simul reliquia im-
sententi dantur aptae disparibus. Nam sicuti iusti post hanc vitam maxima felicitate fruuntur, ita iniusti finita hac luce dispereunt, undique scilicet & ubique, quia & in
corpore & in anima punientur. Nec reseruantur eorum
reliquiae ex superbia,utinaeternum vivat, sed ut in poenam gehennae ignis intereant. Sive ut quidam volunt) R E L I- Q v I AB signiscant memoriam, quae nulla erit de impiis post eorum obitum. Putantes etiam sibi facere nomen honoris. tibi fecerunt nomen confusionis,&scripserunt nomina sua in cineribus, hoc est, in vanis hominum memo- Eccles. II riis qui sunt cinis, & terra, quos Ocyus ventus mortalita-Psal. p. tis rapit. Propterea in alio Psalmo dicitur, Nomen eorum delesti in aeternu es,&in seculum seculi. Aut per Reliquias eorum, filios ac prolem intellige qui nonnunquam &temporaliter intereunt. Nam, teste Hieronymo, saepe peccata patrum in tertiam & quartam generationem restituit Dominus, dum non vult statim punire peccantes, sed ignoscenε primis, postrema condemnat. Alioquin si protinus steterum
