Viginti septem Psalmi interpretati authore Adriano Lametio Henencurio, doctore theologo, ambianorum decano, & Nouiomensium archidiacono. ..

발행: 1547년

분량: 680페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

imaginis suae, sic & Deus:n quemadmodum illi reuliut

nummus, sic Deo anima lumine vultus illius illustrata at-- que signata. Istud vero lumen in nobis duplex est: unum naturale, ad cognitionem agendorum: alterum fidei & stratiae ad cognitionem supernaturalium & sperandorum. De Rom. 2. quo Paulus ad Romanos, Quum Gentes, quae legem non habent,naturaliter ea quae legis sunt, faciunt, eiusmodi legem non habentes, ipli sibi iunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum. Per qua quidem conscientiam sibi ipsi quisque testis est boni vel mali, inde sciens se merito damnari vel saluari. Nam natura agit legem in corde, per conscientiae testimonium, siue conscientia testatur legem habere, timendo dum peccat, & victis gratulando peccatis, etiamsi nullum hominum vereatur ipse qui peccat.Vnde,doctorum sententia, haec lex naturae est in homi- ne immutabilis&semper vera, quantum ad sua prima principia communia,uniuersalia,& immediata: ex quibus impressis intellectui practico derivantur leges, quasi quidam conclusiones:sicut ex primis principiis speculabilibus intellectili speculativo inditis, deriuantur scientiae,ian uam quaedam veritates conclusae. Vnde fit, ut quum, testante Cor. . Paulo, habeamus thesaurum istum in vasis fictilibus, ob haec tanta bona humanae naturae & membris Christi collata,nunc ipse Christus gratias Deo patri referens,dicat. Dedisti laetitiam in corde meo. Hic videat Christianus primum quaerendam esse suam laetitiam in interiore homine, ubi habitat Christus, & non in exteriore, qui mundo, carni, & diabolo seruit. sed quia mortales temporalia sedantes, nihil aliud nouerunt nisi dicere, Quis ostendit nobis bona 3 idcirco de his rectissime intelligitur quod se-

cati sunt

Memineris imprimis quomodo Hieronymus hic non Iegit o L a i ,& dicit quod apud vetustum exemplar ma-ari ropria Origenis scriptum, similiter& in Hebram illud non

72쪽

Iud non inuenitur, tamen haec tria tanquam usibus humanis mitime accommoda,pom possunt pro omnibus diuitiis, quibus inhiant seculo dediti,de vita futura quaerentes, Quis ostendit nobis bona Nec vacat quod additum est, s v i : nam ista Dei non habent peccatores, qui non vident intra se esse regnum caelorum, & quomodo de mammona

iniquitatis, id est diuitiis sic di quὀd vix sine peccato

aequirantur: vel quias equenter ad iniquitatem inducunt&implieant debeant sibi facere amicos, eos videlicet, qui suis precibus possunt ipses quum desecerint, & mortui ruerint,in aeterna tabernacula recipere: quales sunt pauperes pro eis Dominum deprecantes. Nam tune sicut aqua extinguit ignem, ita eleemosyna peccatum. Sed contra, hi perituris aerulentes, tantum sua terrena curant, unde corpus fruatur:&anim ae vitam negligunt. Quare dicit Dominus

ad discipulos, Quam difficile, qui diuites sunt, intrare possunt in regna caelom. Non dixit impossibile, sed dissicile licet exemplum posuerit impossibilitatis, subnectens, Facilius est camelum per foramen acus transire, quam diuitem intrare in regnu Dei. Hoc autem no tam difficile est quam impossibile. Nunquam enim fieri potest ut camelus traseae perforame acus. Nunauam igitur sic diues intrare poterit regna castorum. sed aduerte quomodo camelus tortuosus& curuus est,atque graui carcina pr. aegrauatur. Et nos ergo quando prauas ingredimur semitas,&rectam Domini viam dimittimus,&oneramur mundi diuitiis, siue pondere delictorum, regnum Dei ingredi non valemus. sed multiplicati,id est multipliciter ainichi, semper animo cruciamur. Improbitas enim auarorum insatiabilis est, Se primo quidem sufficere dicunt pauca, ut duo aera minuta solui ne mox vero ubi illa sunt consequuti, plura appetunt semper. quousque in infinitum procedant. Infinita est enim cupiditatis natura, ad cuius expletionem isti vivunt, & mundanis insatiabili desiderio inhiant: ac quum amittunt, dolent: pro his ne amittant, timent: horum in amore quiescunt. sedistis relictis vir fidelis exultat & dicit, In pace in idipsem,&c.

Marc. Io.

73쪽

in pace,in idipsum dormiam requiescam

Ηoe potest ad Dauid reserri, quando suit ad tempus liber a persequutione sauli qua in tempestate secure uormiis uit & quieuit. similiter & ad populum Israel, qui liberatus a gladiis Philistaeorum, potuit tuto dormire & quiescere. Vnde ipse Dauid lugens super morte Saul, & Ionathar, ac sortium Israel, 2. Regum cap.r, dicit, Filiae Israel super' saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro. Quibus designatur magna tranquillitas, quae aliquando fuit in Iudaea regnante Saul. Conuenit insuperistiud quibustibet veris Christianis. Nam recte speratura talibus omni modo mentis alienatio a mortalibus rebus, 3c miseriarum seculi huius obliuior quae nomine obdormitionis & Qmni decenter prophetice significatur. Namque declaratur sic omnim a quieri per Iacere simul & dormire in pace. sed quod illam non habeat quis in hac vita, ostendunt statim haee subsequentis verba futuri temporis, D o R. M I A M & requiescam: vest. Cor. Is . loquitur Paulus ad Corinth. Nouissime inimica destruetur mors, quando videlicet mortale induerit immortalitatem,&absorpta mors fuerit in victoria C H R I s T i. Et propterea nunc dicitur, i M idipsum pace fruendum: de Deo intelligendo, quem ob id in irmat Propheta semper idipsum en quod semper est, in se manens, ac incommutabili perennitate cosistit. In quo dormiet iustus per mortem n turalem, & requiescet per gloriam, in futura vita. Sequitur autem causa quare requiescat.

I Quoniam tu, Domine, singulariter in spe conj luisti me.

Et bene ait, singulariter. Potest enim reserri aduersiis illos multos, qui dicunt, s ostendit nobis bona quasi sinpulares & simplices , id est secreti a multitudine ac

turna nascentium rerum, ac morientium, amatores aeter

nitatis & unitatis esse debeamus : si uni Deo 3c Domino nostro cupimus inhaerere, neque per multa distrahamur.

uit vagemur. Et quum habet litera, Constituisti mei Mnificat

74쪽

ficat digna, deliberatamque senestiam, quam hic habet Iustus in e: in patria autem possidet in re. Nam vere illud munus quietis meretur, si hoc fieri Domini iuvamine co

Erba mea auribus percipe, Domine, intellige

clamorem meam. Huic Psalmo praemittitur titulus talis, secundum Hebraeos, Ad victoriam super Hanechiloch, Psalmus David. Nechilocli autem teste Lirano) dictio Hebraica est, aequi-

uoca, nonnimquam significans quoddam instrumentum musicum:& sic tunc est sensus, Psalmus Da id aptus decantari in tali musico instrumento ad victoriam, id est cum conatu vocis Levitarum, seu cantorum: prout declaratum est in titulo Psalmi praecedentis. Si vero Nechilocli sit nomere plurale, tunc significat h. aereditates, quia est plurale huius nominis Nechilali quod significat hameditatem. Propterea taliter forte vertit hunc titulum Hieronymus, In sinem pro ea quae haereditatem consequitur, Psalmus David. aro de argumento huius Psalmi si inquiritur, potest interpretari tanquam reserat ii istoriam deiectionis Saulis is regno, propter iniquitates eius: &sit defensio, directio, atque benedictio Dauidis iusti ad regnum, ob diuini cultus curam. Intelligitur etiam de Ecclesia militantem sitis membris, quae in fine & consummatione mundi haereditatem consequutura est, uniuersis nationibus o H O s T ocredentibus : quasi totus hic Psalmus sit de ea quae accepit haereditatem,vitam aeterna, per Dominum nostrum Iesum Christum, ut possideat ipsum Deum: cui adli rens, beata fit. Quapropter sic vox Ecclestae est in hoc Psalmo, Vocate adhaereditatE, ut ipsa fiat ii reditas Domini. Si primu sensum interpretemur, quantum ad vim humani moris petit Davidyt sua audiantur verba,&ri intelligatur quod dicit, & ut e. iiij. P

75쪽

patienter auscultetur ardens desiderium suum, explicando per clamore, quod loci uitur ex magno animi affectu. Clamorem enim ideo addidit, ut cum tono atq; intentione spiritus preces se fudisse ostenderet: & posthac clamori etiam

voce coniungit, forsan ea ratione,Vt clare atq; aperte se loquutum fuisse significaret, quum alioquin clamor ignotam seleat voce essicere. S i vero in his omnibus pro membris militantis Ecclesiae, stylum vertamus, accipiamus haec omnia tanquam ex persona eius quae h. aereditatem assequitur: oratio ad Dominum dirigatur. Haereditas vero de morte parentis nascitur filijs. Hac ratione, nisi Christus mortuus esset, lite hqreditas no patebat. Ipse ergo in oriete nata, ipso resurgente confirmata est, ipso ascedete in caelis, permaneth c hqreditas in iternu. In capite Psalmi tria sunt ab hirede

composita, verba, clamor, orat : ipsa verba rogat auribus percipi clamorε intelligi, orationem audiri:dicedo, Verba mea auribus percipe, Domine, ost toratione etia vocata esse debere. & quod obligato vocaliter orare, no sufficit se- sum verboru animo reuoluere, nisi simul& verba integrὸ

proserat:prout notatur in cap. Doletes. extra de celebratione missaria. Vnde Paulus i. aa Corinth. I ,orationem vocalem comendat per psalmodia, quae nisi voce fieri no potest. eui hoc unum addit, Psallam viritu, psallam & mente. quasi dum sic oramus, no sit aliud quod magis cogitare debeamus, quam quodcu Deo loquimur. QiNmodo enim nos a Deo audiri postulamus, quu nosipsos no audiamus 3volum Deu esse memore nostri dum rogamus, quando nos si memores nostri no sumus hoc est vigilare oculis, 3c cordedor-Cant. s. mire, quit debeat Christicola& quu dormit oculis,eorde vigilare. Aures aute Dei quib' nostra verba percipit, sunt potetia & misericordia: per potentia potest, per misericordiam vult exaudire. Nisi enim esset illius clemetia, nulliu* preces Pal. ii 8. reciperet. Qua dore fit, misericordiaDomin; plena sit terra

Sequitur, INTELLLGE clamore meu. sed bene ostendit

quis iste sit clamor qui iterior de cordis cubili, sine strepitu

corporis, perueniat ad Deurquadoquidε vox corporalis auditur, spiritualis aute intelligitur. Vnde hic aliqui legunt. Intellige cogitationem meam: quasi oratio debeat simul

esse ὁρ

76쪽

esse & voealis & mentalis. Quando enim gemitus nostςr 8ecoscientia deprecatur, istum clamorε intelligit Deus: quomodo dixit Hieremias Threnorueap.2, Deduc quasi torretem lachrymas per diem & noctem, non des requie tibi, neq ; taceat pupilla oculi tui. Torrct vero non semper uno eoaimq; impetu eQuit: sed sicut inundatio de caelo c5sluit, sic ὁc lachrymae, prout diuina inspiratione & compunctione cordis generantur. Quapropter, sicut dixit Apostolus ad Galat. cap. 4, Clamamus in cordibus mstris,dum cum gemitu Dominum deprecamur. Ita quedo poenitetes lachrymas ad Deum fundimus, eo tempore pupilla oculi nostri clamat ad Dominum. Quid verius enim per hunc clamore, nisi seruorem assectus concipere possimus 3quiquidem seruor in oratione usqueadeo pernecessarius est, ut Episcopus Ephesinus, angelus in Apocesypsi nucupatus, ob eius ΓΩfectum arguatur, dicente Scriptura, Apoca.cap.2, Noui Opera tua, & patientiam tuam, &quia non potes sustinere malos, & sustinuisti propter nomen meum, nec defecisti. iSed habeo.aduersum te pauca, quia charitate tuam prima reliquisti, memento unde excideris. Quam igitur damnationem accepturos credimus indevotos, quum tantam reprobationem deuotus acceperit 3 Tepidum discipulum nomat Christus. Unde Paulus ad Rom.sollicitudine, no pi- Rom. 'gri. Et quia ore & corde ad Deu clamat fidelis, Sequitur,

Intende uoci orationis meae, Rex meus Deus

meus.

Non sussicit Davidi proponere hodie Domino, sed multiplicat adiectiva, petendo a Rege & Deo seo, dicens, Rex

meus,& Deus meus. Rex quidem me', per specialem protectionem Sc tutelam: Deus meus, per specialem fidem &spe in eo repositam. Te enim solum inquit habeo in Re- m, veluti qui mei solus prouidentiam & procurationem

abes. Te solum pari moao ut Deum colo, tanquam verum , omnium creatorem:caetera enim idola omnia semper abieci. Et commemoratur ingens beneficium per hoc quod De' dignatur esse de vocari Deus me sicut pluries in sacra Leuiti et g. Scriptura istud pro magno munere repromittit, Ero Deus &2s.

77쪽

vester. hoc modo dictus est Deus Hebriorum,ob veram ii lorum fidem, gentibus aliis ad idololatriam deditis. Et hie

est repetitio eiusdem sententiae cum versiculo praecedenti, sicut frequenter accidit in his quae petimus ex magno ais diu. Tantundem vide etiam si de militante Ecclesia loquaris, quae modo dicit, INTENDE voci orationis me. ae, ut declaret orationem hanc esse perfectam, qua affectus mentis inflammat. Vocat autem Christum, Regem seu, quia est caput illius:teste Paxo ad Ephes. Ipsum dedit caput super omne Ecclesiam, quae est corpus iplius. Christus vero dicitur caput Ecclesiae, per similitudinem humani capitis, sicut Ecclesa dicitur corpus mysticu seu sacrii vel occultum,persimilitudinem humani corporis. Nam quemadmodsi caput in microcolmo excellit in altitudine sit , in nobilitate proprie virtutis, ac perfectione aliorum sensuum:quia in capi- re congregantur omnes sensus, quum in aliis membris siesolus sensus tactus:& a capite alij sensus, 3 omnis motus iii corpus derivantur e sica cHRIsaeo omnis gratia & o amnia sacramenta in Ecclesia fluunt. Proinde etiam secun dum naturam humanam vere dicitur esse suae Ecclesiae ea put, videlicet ob excellentisssimum iactum,quem in eadent assumpta natura exercuit, redimendo genus humanum. vnia de Augustinus tractans illud Ioannis cap. i9, Vnus militum lancea latus eius aperuit,& cotinuo exivit sanguis & aqua idicit quod sicut de latere Adam dormientis formata est Eva, sic de latere c H R i s T I in cruce morientis,sormata est Ecclesia: quia inde fluxerunt Ecclesiae sacramenta es scaciora quidem & uberiora nobis quam olim patribus veteris Legis. Nam haec passo C H R i s T I exhibita, nue plus impetrat, quam sub Moyse duntaxat praevisa valuit. Propterea nunc Ecclesia vocat etiam CHRIs TVM, Deustum, qui essective eam sanctificat in quantum Deus, meritorie in quantum homo. Sed hic addit unde merito audi tur, dicens, Quoniam,&c.

Qiyniam ad te orabo, Domine, mane exaudies

vocem meam. Iuxta Augustini sententiam, sicut sol per suam pra sentiam

78쪽

sentiam eausit diem & lucem in nostro homi haerio, in qua luce omnia videntur & discernuntur a nodis: & per suam absentiam causat nocte & tenebras, in quibus, de rebus non possumus iudicare: ita Christus, qui est Gl iu- Malaeli. stitit, per suam praesentiam fecit, & attulit in aduentu mortalibus lucem, legem videlicet Euangelicam, per o uam agnoscimus & diiudicamus veritatem omnium quae latebant in ceremoniis legis veterist unde lex vetus ab Adam , usque ad Christum appellatur nox. ad Roma. cap. i 3. Nox prscessit, dies autem appropinquauit. Et tempus Messiae, Ioan . cap. 8, dicitur dies, siue mane. Abraham inquit Christus pater vester, exultauit ut videret diem meum. Quapropter sorsan nunc David adhuc circundatus hac nocte legis veteris, expectans diem Christi, in illius fide, ait, Mane exaudies vocem meam. Potest etiam intelligi ipsapcclesia quae ad sponsum clamans, dicat, Orabo ad te, Domine , non ad uinulachra sicut Gentes. Mane exaudies, scilicet quum abiecero opera tenebrarum, & induero ar- Roma, 13, ma lucis. Non enim ille es qui possit videri ab eis, quorum ab oculis nox peccatorum nondum recessit. Peracta ergo erroris mei nocte, & discedentibus tenebris, quas mini peccatis meis feci, Maudies vocem meam. Tucte orabo, quasi in matutino posita: Sc dum profligatis e roris tenebris sol iustitiae venerit in corde meo, me exaudies. Memineris autem duplicem posse afferri rationem cur se mane exaudiendam cicat. Prima est quod illa hora scribitur conueniens pro vindicta sumenda de peccatoribus. Palin. Ioo , In matutino interficiebam omnes peccatores terrae. sis hac hora subuersi sunt in mari Rubro AEgyptij persequentes Israel in egressu de AEgypto,

Exodi cap. i . Altera, quia illa hora surgebant Sacerdotes ac Leuitiae, &praeparabant se ad 'sserendum sacrificium matutinum, quod cum diuinis laudibus offerebatur. Numeri cap. 28. Sed attende etiam quod dicit Mane. statim ut tenebrae peccati fugere ceperint. Audit tunc nos Dominus in principio boni operis, Sc exaudit, nec expectat fine, sed is primus bonus animi motus, si non de con-ψsno, saltem de congruo tunc gratiam meretur, dc cum

79쪽

me, de ego conuertar ad vos. Et Iacobus, Appropinquate Deo, & appropinquabit vobis. Non quasi ex nobas funicietes sumus,sed omnis sufficientia nostra ex Deo est: testante Paulo ad Rom. cap. 9, Non est voletis, neque curretis,sed miserari Dei. Et id quidem fit per instinctum oc influxum speciale, quo mouet Deus naturam humanam ad bonum: neque pro hac vita facienti quod debet istud auxilium speciale aliquando denegatur, sed semper prope est Dominus omnibus inuocantibus eum. Si tamen nc prius sit Deu excitare sua rationalem creatura,quam ipsam excitari a Deo. Nos modo dicemus ista relative sese habere, dc relativa eL se simul natura, sicut no prius est patrem esse patrem,qu- filium esse filium, licet pater sit causa fili j. Quando verishoe primo bono motu, Deo specialiter adiuuate, bene uti .mur, estissimus gratia elargitur, a qua alij boni nostri actus profluentes fiunt de codigno meritori; & acceptati tanqua signati vero signaculo iustitie. Proinde sequitur, Mane,&c

Mane astabo uidebo qllonia non Deus no-lans iniquitatem tu es.

Vide ordinem: Mane, non vespere, non in tenebris, asta bo tibi inquit David, paratus ad tuu obsequiu. Astare enim, rectitudine significat & perseuerantiam. E T videbo, peccatorum nebulis discedentibus, gratia quoq; infusa' o-N I A M non Deus volens iniquitatem tu es: uti a suis cultoribus & idololatris tune exigebant daemones pro diis a populo habiti. De quibus refert A uystinus lib. 2. de Ciuitate Dei, cap. 4, super execratione ludorum scaenicorum,ac turpitudine secrificiorum idololatriae, ita scribens, Pertinebat ad consultores deos vitae bon precepta non occultare populis cultoribus suis: sed clara praedicatione praebere, per Vates etiam conuenire,atque arguere peccateS, palam mi nari poenas male agentibus, praemia recte vivetibus polliceri. Quid unqua tale in deoru illorum templis prompta Seemincti voce concrepuit Veniebamus nos etiam aliquata adolestentes ad spectacula,ludibriaque lacrilegiorum:spectabam' arreptiuos,audiebamus symphoniacos ludis tur-

80쪽

pissimis, qui diis, deabusque exhibebantur. Oblectata

tur caelesti virgini, & Berecynthiae matri deorum omnium. Ante cuius lecticam, die solenni lauationis eras,talia per publicum cantitabatur a nequissimis sc nicis, qualia nec matrem ipsoru scaenicorum deceret audire. Habet enim quiddam erga parentes humana verecundia, quod nec ipsa nequitia possit auferre. Caeterum in ludis semicis non offendebantur dij edictione suaru turpitudinum: quare Plato poetas in sua civitate noluit,quod de diis sunt e menti, praebentia legentibus pessimum exemplum, putabesia, rapinas, seditiones, furta,& cstera huiusmodi nefanda referendo. Hic etiam si Ecclesia cum dilecto suo I uentem audias,ipsa reddit causam cur mane astabit & vi-ebit, quia scilicet Deus non vult iniquitatem:quam si vellet, posset ab iniquis videri sine mane. sed illa quae se cognoscit habuisse tenebras peccatorii de nocte mundi istius

congregatas,tunc exaudiri merito credit, quum in lucem caelestis conuersationis eruperit. No ergo inhaerendii te renis , si volumus Deum videre, qui non nisi a mundis corde conspicitur. Et intuere quare M A N F dictu est. Ivicatum est nox, quo recedete, fit mane,Vt videatur Deus: neque diutius expectatam est, sed uti repromittit Dominus, Ezechie.cap. is, In quacunque hora inpemuerit peccator, omnium iniquitatum eius non recordabor. Vnde Augustitius Sermone is, ad fratres in Hermo, O c5punctio quam sacra & mirabilis praedicaris. Tu spirituale lauachrum, tu stimulus per quem Deus ad homines inclinatur : tu ligamε per quod Deus fortiter astringitur. O lachryma, mentem purgans, intentionem secundans, consessionem irrigas,nimain sanctificans: tu felix tabula, & vitae nauicula post naufragium. Animaduerte autem interea quam subtiliter Propheta describit diuinam voluntatem,respectu iniquitatis:quia non perpositiuum actum nolcdi, sed per negati nem actus volendi depingit ipsam.No enim ait, Deus, nolens iniquitatem tu es: sed non volens iniquitatem tu es

Nam si Deus nollet iniquitatem fieri, hoc in si vellet nulla iniquitatem fieri, nulla iniquitas fieret: quoniam voluntati us nullus resistere potest, & omnia quaecunque voluit

SEARCH

MENU NAVIGATION