Nemesii Philosophi clarissimi de Natura hominis liber utilisssimus. Georgio Valla placentino interprete

발행: 1538년

분량: 187페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

NEMESIUS PHILOSOPHvsrantiam autem haec agimus, quum ipsi ignorantiae causam non praebemus, sed ita acciderit, ut qui in loco consueto sagittans praetereuntem sorte fortusna patrem sauciauerit, at F occiderit. Ex iam dictis comprobatur,quod non qui utilium,& commodos rum ignarus est, nec qui perniciosa utilia esse arbistratur, inuiti affectum fert: quandoquidem ipsius malitiae, at uersutiae ignorantia est: & hic scilicet

uituperatur. atqui ultroneo' uituperatio est. no erago in uniuersum, & generaliu, aut eoru,quae per assensione inuita,ignoratia est: sed in parte. inuiti em, in singularibus: in uniuersiim autem,ultro ignorasmus .His ita definitis deinceps dicedu uidetur, qu σlia sunt singularia. Haec nimirum singularia sunt, quae a rhetoribus circustatiae nominatur: quiS,qus, quid,ubi,quado,quo pacto,propter quid,ut perso

na,reS, instrumentu,locuS, tempus, modus, causa.

Persona quidem faciens,uel circa quae actio: ueluti si patrem filius ignarus uerberarit. Res autem,illud ipsum quod perpetratum sit: ut si alapam uolenSincutere excaecarit. Instrumentu uerὰ, ut si lapidem iaculetur,pumicem esse arbitratus. Locus autem,ut

si in demoliedo angiportum, obuium ignaruS Perscusserit. Tempus porrd, ut si noctu hostem,putans amicum, ciderit. Modus uerd, si leniter, ac miliis impetuose percutiens interfecit: ignarus enim fuit, qudd, dum leniter percutiat, sit intersecturus. Causa autem, ut si quis medicamen tanquam sana

132쪽

DE NATURA HOMINIS. rasturus dedit: at id accipiens eo conciderit,& medica men postea letale compertum sit. Verum haec una omnia ne infamis quide quisqua ignorauerit. Qui autem horum plurima,aut eminentiora ignoraues xit, is per ignorantia fecisse dicendus erit. Inter haec illa planὸ sunt eminetissima, quorum causa aliquid peractum es , hoc est, causa & res.

DE VLΤRON EO. CAP. XXXI.

v Μ sit inuitum duplex,& quod per

ignorantiam,& quod per vim, utrisque uid licet opponitur ultroneum:est siqui idem quod nec ui, nec ignorantia factum est. Neque illud ut fieri dici oportet, cuius initium in agente est: nec pariter ignorantia, nisi quid per singularia fuerit ignoratum, per quae, dic in quibus

actio est. Concludentes igitur uoluntarium utrunsque definimus, cuius in ipso sciente per singularia in quibus actio, principium est, illud quaeri solet.

Quae a natura sunt,ultronea e sint, an non: uelut concoctio'augumentum, quae certὸ in nobis non sunt. inde fit,ut licet singularia ignoremus, quados quidem in nobis ea non sent: ultronea tamen aut inuita non sint: quae autem per iram aut cupiditastem, ultronea esse demonstratum est: nam 8c emens data probantur, & aberrantia improbantur, aut

odio habentur, illa. uoluptas & aegrimonia comis

133쪽

q. NEΜESIUS PHILOSOPHustatur, & 1n ipsis agendi principiu est: in ipsis siqui dem fuerit non facile ab aflectibus capi. nam cocleis tudine huiusmodi corrigi solent: alioqui si lisc inuita, nullu irrationale animal ultro quicqua peragit. 8c ne quidem pueri. atqui non ita habet: ipsos enim ultro ad cibatu sese recipexe intuemur, & non equisdem ut ulla. sponte siquidem & per sese commouenis tur,nech ignorantes: haud enim cibarium nesciunt. Nam cibum spectates exultant,ipsum. utpote rem

cognitam impetunt accepturi: frustrati autem,motarent,ultronei uidelicet cognitores: rem enim asi

cuti,exultant: frustrati uerd, anguntur. Ex quibus certum est ultroneam cupidinem & iram habere: nempe cum uoluptate ira gignitur. Alioqui enim si quis per iram 8c cupidinem spontanea negauerit, is morales extinguit uirtutes, quae in med 's proseMeid sint assectibus collocatae. Quddsi inuiti suntas ectus, inuitae quoque sunt de uirtute actiones: nam 8c ipsae quoque ab assectu proficiscuntur. atqui

nemo quod ratiocinatione,quod assensione ac proposito, quod suo agentis impulsu, quod desiderio singula dispiciendo, atque adeὰ cognoscendo eiuesctum fuerit,inuitum dicit: initium enim in ipsis esse demonstratum est. ergo ultroneum est. Sed quos niam de assensione plerunque fecimus mentionem,

de eo quod in nobis est, & de as ensione disseren

134쪽

DE NATURA H OΜINIS. D E ASSENSIONE.

CAP. XXXII.

v I D igitur assensio, siue propositum est et nunquid ultroneum c quandoquis dem ultroneum omne per assensionem: sed non conuertitur. quod certὸ fuerit,si

idem cum assensione sit. atqui plus in ultroneo insuenimus:omnis siquidem assensio ultro est,sed non omne ultroneum assensio est. nam pueri 8c rationis expertia ultro quidem faciunt, non tamen etia cum assensione, & quaecunque, irae furore incitati, agismuS, non consilid, ea ultro quidem facimus, sed non tamen cum assensione. Caeteriim, quum amiscus repente nobis est praesid, ultro quidem exhila ramur,non tamen cum proposito. thesaurum quosque inexpectatum comperiens,in ultroneum quisdem incidit lucrum, sed non ab assensione. Ex his

igitur omnibus concluditur, non idem ultroneum

esse,quod assensio,siue id propositum libeat appelitare. Nunquid igitur appetitus est assensio et At ne

hoc quidem. diuiditur enim appetitus in tria,in cu-Pidinem, excandescentiam,&uolutatem:sed quὀd neque ira,neque cupido sit assensio, uel ex eo planὸ manifestum est, qudd per assensionem nulla in pars te hominibus conuenit cum rationis eXpertibus: Per cupidinem autem & iram conuenit. QuΘd si per haec quidem nobis cum illis conuenit,per assenssionem uerd disserimus: non dubium quin aliud utique

135쪽

utique assensio sit aliud ira & cupiditas Indicat hoc

etiam auditor, qui a cupiditate superatus, Rin hac peragens aliquid incitatus, non cum assensione id facit: praeuenit enim, atque infringit assensio cupiudinem: quod si idem forent, non fuissent opposita,

se ue oppugnassent. Continens quoque, quum ab assensione agat,neutiquam st cupiditate agit. Quod porro ne uoluntas quidem sit assensio, hinc certum est, qudd non quibus assentiri conuenit, eisdem cos uenit 8c uelle. dicimus enim uelle sanos esse: nemo autem dicit assentiri, aut proponere. item uelle di. tiscere, sed non nobis proponere dicimus ditescere. Praeterea,velle etiam impossibilia possumus: assenstiri uerὰ his tantum dicimur,quae in nobis sunt. ita uidelicet loquimur: Velim immortalis euadere:at, Propono immortalis euadere, non dicimus: siqui dem uoluntas finis est : propositum autem, eorum quae ad finem: eadem propemodum proportione, quam habet uoluntarium ad cosultum. quod enim uolumus finis est:quae uerὰ consultamus,ad finem. Praeterea,illis selis assentimur, quae a nobis pexfici posse arbitramur. at consultamus etiam illa, quae a nobis minime confici possunt: ut ducem aliquem superare,quem non possimus. Qudd igitur neque ira, neque cupido,neque uoluntas sit alitiasio, satis

demonstratum est: quὰd autem ne quidem opinio, dc illis, & at is demonstrationibus comprobatur. opinio siquidem non eorum modὰ est, quae in nin

136쪽

DE NATURA HO 'INIS. 33γbis sunt, sed etiam aeternorum. RursuS, Opinionem quidem ueram dicimus,& falsam:assensionem uerὰ non dicimus. Opinio quidem uniuersalium, aD sensio autem singularium est: siquidem circa obeunuda negotia uersatur assensio.eauerd singularia sitiat. Caeterum, ne confialtatio quidem assensio est, uesut consilium: consultatio enim de ipsis obeundis neu got is quaestio est: assensum autem est ex consilio Propositum at praeiudicatum. Non dubium igiatur, quin consultatio in his sit, quae adhuc in quae .stione posita sint: assensio autem in his,quae proposita, at praeiudicata. Quid itaque non sit assensio, hactenus dictum: nunc, quidnam sit, disseramus.

Est plane assensio, ex consilio & iudicio, & appetitu quiddam mixtum: per sese autem ne appetitus, ne solum consilium, sed quoddam ex his conflat,

tum . nam sicut animal ex anima& corpore consta re dicimus, nec separatim corpus, aut animam ani

mal esse, sed quod ex utro conficitur: ita 8c assen isionem. Quod autem consilium quodda sit,& conis

stillatio, accedente etiam iudicio, tametsi ipsa neque consilium,ne yconsultatio,ne iudicium sit, id uel eX etymologia manifestum est. assensio enim est auterum Prae altero sensu interiore, hoc est, consilio Niudicio optando; sibi propositu animo. nemo enim quicquam praeiudicat nequ aquam consultans, ne alicui rei assentitur non iudicans. Quum uerὰ non cuncta quae nobis ex sen entia cessura esse arbitras

137쪽

ias N EMES IV S PHILOSOPHUsmur,continud ad opus agere properemus: tum deismum assensioni locus est:& assensus ex consilii prae, iudicio procreatur, quum Occupabitur appetitus. circa quae igitur consilium, circa ea& assensionem uersari necesse est. Ex his nimirum concluditur, asssensionem appetitum esse cum earum rerum, quae in nobis sunt,consilio: siue consultationem, cum eos

rum quae in nobis sunt appetitu. consilio enim praesiudicatum assentiendo expetimus. Quum ita cir ca ea assensionem uersari dixerimus, circa quae &considium,nunc quibus nam in rebus consilium sit, explicemus, & de quibus pariter consultemus. Q V I B V S D E R E B V S C O N. S V L Τ Ε Μ V S.C A P. X X X I IT E A cLV ΑΜ dicatur, quibus de rebus consultemus, definire praestati, in quonam consilium v quaestione disserat: quandoquidem non idem consiliu quod quaestio est: tametsi qui consultat, aliquid quaerat. Caeterdm; longe disserunt. Quaerimus enim atque percunetamur, maioretae sit sol, quam terra. nemo autem dicit,consulto,maior ne sol quam terra sit.est enim quaestio consit 3 genus: plura siquidem comi plectitur. Omne enim consilium quaestio est: non osmniS autem quaestio,consilium. Id uerὰ demonstrastum est: nempe inter consultandum aliquando norm siderare

138쪽

DE NATURA H O H I N I S. D siderare d1cimus: ut, considero, nauigare ne oporisteat, an non. aliquando inter intelligendum:ut,con sidero disciplinas, non utique consulto disciplinas. Proinde saepe commovemur, quod aliqua indiflearenter nomina efferri audiamus, idem no idem esserati. Manifesta igitur facta inter haec disserentia, re liquum est,ut diis eramus,quibus nam de rebus consultemus. Consultamus igitur his de rebus, quae in nostra sint potestate , atque a nobis fieri possint, quae* incertum habeant finem, hoc est , quae ita, Scsecus fieri possint. Quid autem in nobis sit,nostra.

potesate,iam dictum. nimixu m quum de obeundis negotiis solum cOsultemus: ea nempe in nobis sunt. non enim de speculativa, quae philosophia nomin tur,consultamus,& perinde ne de deo, ne. de eis

quae ex necessitate manant. ex necessitate autem illa

inquam,qus semper identidem sunt,uelut anni atra bitus: neque de eis quae semper manent, uerum eosdem imodo semper fiunt , ut occidente Sc oriente sole: sed nec de his quae a natura quidem proficiuscuntur,ueruntamen non semper identidem habet,

sed ut plurimum ita habet , veluti de huiusmodi

quod dicitur, sexagenarium canescere, aut . uiginti annos natum barbire: ne deqs quidem, quae quamquam natura, aliquando tamenualiter nullo termi,

no definita fiant: ut de imbribus, audii ccitatibus, aut grandine: neo de illis quae a fortuna erumpere dicuntur, quibus magis minus , contingit. Quadb a Prurer

139쪽

14o NEHESIUS PHILOSOPHus propter illud in nobis dictum: hoc autem per nos. At quum non de omnibuS hominibus, ne P de re bus omnibus consultemus: neo enim in consilium adhibemus,quemadmodum hostes, aut quicunque nobis longe sua habent domicilia, suam recte ne rempublicam administrent: quanquam hoc apud illos in consultationem ueniat: Zc ne quidem de os milibus,quae a nobis fiant,& quae in nobis sint, consultamus. Ideo incertum habentia finem, adiicere

expedit: quandoquidem, si id exploratum confestium , sit,non amplius consultamusmech de iis quaril scientia,aut arte aliqua demanant opere aut actiosne quapiam consilium ullum est: horum siquidem

definitae sunt rationes, praeterquam paucarum arstium, quas coiectrices appellamus, ut est medicina,

luctatoria,& gubernatoria. nec de his modὰ conssultamus, sed de iis quae in nobis, & per nos. atim certum finem habentibus, utpote quae ita,*aliter peragi possint, demonstratum sane est, ut neutiqua finis, sed ea quae sunt ad finem in consilium aduos cantur. consultamus siquidem non ditescere , sed quo pacto, aut quibus adminiculis ditescamus. Vt autem paucis absoluam, de iis solis consultamus,

quae aequὸ, ambigue. contingant, Sc quae divisim

oporteat coniectare. Ne ad declarationem rationis quidquam praetermittatur, potentiae sane dicuntur, quibus aliquid facere possimus : rei enim quam possumus,habemus potentiam: quorum aurem PQ testatem

140쪽

DE NATURA HOΜINIS. testatem non habemus, eorum ne quidem actiones.

Actio itaque in potentia habetur, potentia uerὰ inessentia. actio siquidem a potentia, & potentia abessentia & in essentia est. Tria igitur haec sunt sese inuicem continentia,potens, potestas, possibile:potens quidem, substantia: potestas uero, unde Pros fluit,quod possumus: possibile porro quod ut sit, in potentia est. Possibilium autem quaedam sentnecessaria, quaedam uerὰ contingentia: necessaria

quidem quae inhiberi impossibile sit, uel quorum sc oppositum impossibile : contingens autem est quod potest inhiberi, uel cuius oppositum possibule es : ut necessarium est uiuentem hominem respurare: 8c eius oppositum, impossibile est uiuentem non respirare. Contingens autem,ut hodie imbrem fore. cuius oppositum aeque, possibile. Rursus,constingentis quaedam sunt ut plurimum, quaedam ut in paucis,quaedam sque Sc indisserenter: ut in mutitis quidem, sicut sexagenarium canescere: in paulicis autem, ut sexagenarium non canescere: aeque

autem, ut deambulare,& no deambulare, Zc omnis no quiduis esticere, uel non esticere. De his itaque aeque & indisserenter contingentibus selum coia stillamus. Est autem aeque contingens, quod ipsum possumus,& ei oppositum: nam nisi utrunque postuerimus, ipsum* & oppositum, non id in consi

lium aduocabimus. non enim de iam receptis, exsploratis ,neque de impossibilibus quisquam conss 3 sultat

SEARCH

MENU NAVIGATION