장음표시 사용
141쪽
nium maximi certe ponderis habendum puto, totam Homeri poesin perpetuam virtutis Commendationem appellare non dubitavcrit de leg. lib. Gent. Et quidem neminem eorum , qui GIaece periti verum , atque intimum eius carinminum sensum introspicere valent, nisi ad inanem quamdam ingenii , atque subtilitatis ostent tionem proloqui velit , inficias iturum arbitror, Homeri 1tudio non solum omnigena eruditione, quae scilicet ad attes , doctrinas , historiamque
cognoscendam maximopere conducat , mentem
initi ui , sed etiam voluntatem ad morum honeis statem , virtutemque prosequendam mirum in modum impelli . Ceterum icum non plusquaIncentum quadraginta circiter annos a Troiano
bello disset Homerus , haudquaquam debuit illos
Heloes aliter eringe te, quam recens adhuc traditio avorum teli imonio accepta de ipsis ferret ;adeo ut non leviter peccasset . si adversus famam , quae omnium sermone percrebuerat, P sn suam instituisset . Nam ut recte monuit Horatius in arte ζFicta moluptatis caussa sint proxima veris . Et rursus
Aut famam sequere , aut si convenientia finge Seriptor , bonoratum A forte reponis Acbillem ,
Impiger , iracundus , inexorabιlis , acer
Iara neger Mi nata , ndit non arroget armis.
142쪽
Accedit , quod quemadmodum tragoediae, ita &comoediae formam in suis carminibus nobis exis pressam reliquerit . Quem vero latet , pravos mores , atque vitia , etiam magnorum Virorum in antiqua comoedia repraesentari , ut ab iis,
quae notari vident , atque perstringi spectatores deterreantur Θ Uerum quis serat, aiunt , in Homeri Heroibus impietatem tantam in Deos pNonne Agamemnonem insigniter impium in Apollinem fuisse constat , cum eius sacerdoti demisse petenti, se filiam numquam redditurum affirmat, conviciisque lacessitum tanto cum rubore , atque
contemptu a se depellit Θ Quid tum , si concesserim P Nonne hanc Agamemnonis impietatem satis
supeique repre Iiendere , graviterque Condemnare vitus est Homerus , cum desaevientem pellem se narrat , qua illud ob scelus Graecorum exercitus amictus est Θ Ad eum plane modum , quo etiam divinae Literae Davidis peccatum damnant, immissam a Deo similiter in populum ad eius vindictam pestilentiam memorantes a. Reg. 24. Sed illud etiam ad Homeri defensionem dicere in promptu est , belli leges non magis Sacerdotibus tunc favisse, quam ceteris hominibus. Hinc Virgilius Aeneidos lib. 2. ait
---- . . nec te tua plurima Panthu
Labentem pietas , nee Apollinis infula texit . Cum itaque Agamemnoni iure belli Chryseis sacerdotis filia obtigisset in praedam , non putavit
143쪽
ravit iccirco a se patri reddendam , quod esset sacerdos ; neque enim sacerdotium hoc illi peculiare ius tribuebat , ut sibi ab Agamemnone
non denegaretur . Sed in eo peccavit Agamemnon , quod nulla dignitatis illius habita rati ne parum humaniter accepit , indignisque verbis propulsavit ; hinc iusta in eum Apollinis vindicta . Atqui saepe , inquies , in Deos , atque in
Iovem i plum impias voces , atque contumelias Homerici Heroes effundere videntur , crudelem, iniquum , deceptorem appellantes ; eritne etiam
huic rei defensioni locus Θ Erit sane . Aures siquidem Iovis iis vocibus audiendis assueverant, ut non iis valde succenseret , qui effunderent. Religionis apud Ethnicos leges non magni sceleris reos agebant, qui Deos pei inde quasi homines alloquerentur , & cum ipsis expostularent ; neque valde curabant, siquis ira percitus contumeliosum aliquod dictum in Deos adhiberet , quos sibi putabat infensos . Neque vero in falsa , ac levi Ethnicorum Religione gravissimae Religionis nostrae severitas , sanctitasque requirenda est . Quemadmodum piava erant, quibus innitebatur, principia , sic & cetera fere vitiosa extitit se necesse est , quae principia illa consectabantur .
Verum quam multa excusat inveterata quaedam consuetudo Θ Nonne Ioannem Boccaccium Etruscae eloquentiae patrem de Religione liberius loquentem , nec sine sacrarum re Ium , aut personarum contemptu quasdam dicacitates effundentem , defendere nonnulli, ac paene ab omni Crimine
144쪽
mine liberare connisi s unt , quia ut ea erant tempora scommata illa usu essent recepta , eaque audientium aures minime, reformidarent pQuae quidem defenso utrum valida sit , & ad
ruendum Boccaccium 1uffciat, ipsi viderint; a n his sane nec probatur , nec admittitur . Nihilominus hinc licet eruere , si non prorsus tolli, at saltem multum imminui potuisse consuetudine impietatem illam Heroum Homericorum , quae nobis obiiciebatur . Sane nostris etiam temporibus nonnullae ludicrae locutiones per ora etiam piorum circumferuntur , quae Religionem meo
quidem iudicio offendant , nisi eas dicendi , &audiendi usus excuset , qui facit ut nemini vel ullam , vel levissimam offensionem pariant . Illud vero geneiatim , atque universe ad Heroum H meri defensionem citctum esto , virum bonum, atque laudabilem non ideo boni viri laude statim excidere , quod aliquo humanae naturae vitio laboret ; praesertim cum nemo uspiam gentium adhuc extiterit humanis vitiis omnibus pro sus expers . Ulysias itaque , exempli gratia , eSimpiis saevissimi Cyclopis manibus vix elapsus, imprudenter egit , dum aliquantum remotus ab antro insultate ipsi , atque illudere ausus est , novoque peIiculo Caput suum obiicere ; sed ob hanc unam imprudentiam , solertis , sagacisque viri laudem , atque indolem nequaquam amittit. Aeneas apud Virgilium credulitate , atque infirmitate miserae Didonis prave abutitur , . non tamen pietatis , atque rectitudinis exemplum esse Tom. I. N de-
145쪽
desinit. Profecto si Zoilos istos audire debeamus, neque David , qui adulterii , & homicidii scelus
patravit , & quaedam alia , quae sacrae Literae testantur , vir probus habendus erit , dignusque qui alicuius epici carminis Heros Constituatur , quem alioqui tam insigni laude ipsemet Deus extulit , ut virum fullse iuxta cor suum diserte assiimaverit . Quid , quod quemadmodum quaevis aetas peculiares quasdam virtutes ostentat , ita etiam peculiaria quaedam habet vitia ρ Quae diligenter ex Horatii praecepto expendere debent scriptores , si solertiae . famam sibi compaIare
i Tu quid ego , O popaiaxi mecaram desiderπ , , audiis Si plauseris eges aulaea manentis , O' usque Sessuri , douec. eantor , vos plaussite , Heat Aetatis euiusque notandi sunt tibi mores, Mobitibusque decor naturis dandus auris is
Quamquam vero diversas , sibique breui curriculo succedentes humanaei vitae aetates Horatii monitum attingat , cadere ramen aptissime Potest in diversas etiam aetates , mundii , quae ain fellantur secula, quaeque utpote longioribus quiusdam terminis definitae multo maiorem morum diversitatem recipiunt . Cum itaque belli Troiani seculum , quod Homerus enarrandum suscepit , longe alios a nostris mores praestetulerit , nondum fastu , atque mollitie hominibus diffluentibus , ii , qui rudes sunt antiquitatis ,
146쪽
99 plerosque Heroum mores ab Homero descriptos, veluti humiles , iacentes , atque sordidos fastidiunt , cum tamen si quis diligenter secum reputet, atque examinet, & antiquam eruditionem, quae iucundissima est , degustet , mores illi simplices , atque faciles, iisque , quos sacrae Paginae sanctis illis , atque praestantissimis veteris Te. stamenti viris attribuunt , perquam fmillimi , fore ut sibi. magis allubeant puto , quam det stabilis consequutorum temporum luxus , qui, ad nostrum usque seculum ita eXcrevit, ut iam magnitudine laboret sua . Videtisne , optimi audit res , Homeri criminatores in Homero id reprehendere , quod maxime laudare debeant Θ Atqui
ego contra tu DC Homerum Criminandum eue
censerem , si ab eius seculi moribus in suis cataminibus defecisset, aliosque mores plane insolentes arbitratu suo confixisset . Stultum est igitur in Homero Gallorum , aut Italorum mores , n strique seculi instituta desiderale ; qui non Ita. lis , non Gallis , nec nostrae aetatis bella , aut vitae consuetudinem , sed Troianum bellum suis Graecis descripsit , quod triginta circiter secula a nobis distat ; & in moribus eius temporis ex- Primendis totus fuit.
147쪽
De Achillis conviciis , & Latina Homeri
Non Homerus , sed iπterpretes , aut etiam ipsa Latina lingua culpanda est quod multa ab eo Hcta squalere videantur , ct esse sorrida . Homerus , qualem exbibent interpretes , Helenae δε- mortuae a similatur . Siquis Boccaccium , atque Dautem ad merbum Latine interpretaretur , eos
miserrime deformaret . Aebiuir eoum eia singillatim explicantur , atque illuserantur . Canis impudentιadegeribitur Agamemnon in pugna vitae , necisque babuit potestatem ; in concione, ceterJque, non Item. Uperiore ..dissertatione polliciti sumus , audito i es , ea nos convicia hodierno die fore expensuros , quae Achilles ira percitus in Agamemnonem iactat , ut planum fiat , an erraverit Homerus , dum tam inclytum , ac generosum ducem i tiusmodi contumeliosas voces effundentem facit, quibus , ut isti aiunt Homeri censores , abiectiores alias , atque turpiores, neque ipse Thersites effundere posset. Quod , ut recte exequamur , consultum erit , ea ipsa convicia , ut Homerus habet , Graece prius
148쪽
Quae ad hunc ferme modum , verbum Verbo reddentes , Latine verterunt interpretes :Vabs impudentiam indute , mulpinis moribus praedite frino gravate , canis oculos babens , cor vero cervae fEquidem fateor hasce contumeliosas voces ita Latine redditas , admodum squalere , videri sordida, tantoque viro , qui effundebat, indigna . Verum non haec Homeri culpa est, sed interpretum ;sique interpretes ipsos excusare velimus , Latinae linguae culpa est , sive etiam aliarum , quae V cibus adeo pulcris, adeo nitidis, tantaque significatione , tamque pleno sono praeditis , ut sunt voces Graecae, destituuntur. Quamobrem multa, quae in Graeco fonte praestantissima sunt , venustatemque praeseserunt elegantissimam . totidem verbis in alium quempiam sermonem conUersa tam misere labefactata existunt , ut non amplius delectationem legentibus afferant , sed molestiam exhibeant. Ρiofecto , qui Graecae linguae pulchritudinem nullis verbis exprimendam intime norunt, in eiusque contemplatione totis sensibus defixi , maxima , quae inde enascitur , Voluptate perfunduntur , aegre ferunt , & vehementer indignantur , huiusmodi versonum vitio apud eos , qui Graece nesciunt, Graece linguae , Gra
eorumque scriptorum dignitatem infringi , existi
149쪽
mationemque convelli . Helenam ante mentis Oculos vobis constituite , auditores , eiusque sine exemplo pulchritudinem , qua omnium aetatum foeminas longe superavit, reputate . Nonne tam eximia corporis specie ad miraculum eXCulta erat , Ut maSimam iis populis, cum quibus esset , selicitatem tribuere existimaretur Θ Nonne totam A siam divini oris quibusdam veluti praestigiis adeo illexit , ut Troiani senes eam inspicientes succensendum non esse dictitarent, Graecos , Troianosque pro muliere tantam praecelle iis formae dignitatem praeseserente gravissimos belli labores tam longo tempore perferre P ILL 3.
Ne Troas culpes , malidos cla erura Pelasgor , Si talis misere distarno femina bello. Uerum hanc ipsam Helenam , quae incredibile pulchritudinis prodigium fuit , quae tam blande intuentium oculos alliciebat , quae tam arcte omnium corda devinciebat, quae vel in gravisis mos viros tyrannidem exercebat , nullo praesertim ascito fuco exornata , sed nativis deliciis satis superque ferox , hanc ipsam , inquam , Helenam mortis iam falce demessam , & in loculo iacentem spectate . Cernitis ne genas illas , i quibus gratiae insidebant , turpi squalore pallere , nitidum illum , tantaque cum suavitate tem
150쪽
peratum colorem defloruisse , totum corpus sine succo , sine sanguine miserandum in modum tabuisse , oculos non amplius ardentes , & ignita tela eiaculantes , sed prorsus extinctos , suisque in orbibus inclusos , ut non iam ipsa spectantium animos ad se rapiat , sed maximo horrore compleat ρ Siquis autem ex eo cadaUeIe macie confecto de Helenae venustate , quae tam insignis fuisse depraedicatur , ferre velit iudicium, nonne communi vestro omnium suffragio stultum , dementemque haberetis p Vivam , inquitis, spirantemque Helenam , ut quis de eius pulchritudine recte iudicet , non demortuum Helenae Cadauer oportuit intueri. Atqui id ipsum de Grae-
, lingua vobis esse 1entiendum putate , auditores.
Ea squidem aliarum omnium snite , ut quod
iis alio sermone attigi , in hoc etiam repetam atque confirmem formosissima veluti Helena est, mobilitate , elegantia , splendore , vi , Ceterisque ornamentis, quibuscumque adeo cumula, te praedita , ut gravissimae simul, atque pulcher. rimae reginae instar, celsissimo in throno sedeat, ceterasque omnes sibi subiectas habeat, & sceptro regat ; at si eam apud interpretes intueamini, non iam Graecam linguam illam , maiestate , atque forma enitentem videre licebit, sed luridum quodpiam , atque tenebricosum linguae Graecae
cadaver. Homerus itaque in aliam linguam, maxime vero ad verbum conversus, vix ullum habet spiritum , sed misere iacet e Xuccus , atque exanguis, destructo robore , elisis nervis , omnique
