장음표시 사용
161쪽
ratum perperam Neriendo bomiuis oentis veneram
da tauo et quo nihil unquam squalidius . atque obseurius Latine dici poterat . Quapropter nitore illo, quem Graece habet, proisus extincto, miserum in modum obsolescit , legentibusque horrori est. Βοωme igitur ut explicat Helyclitus idem est ac με γαλοφθαλιακ , sive ευόφΘαλi1κ . Magni autem in muliere , latique oculi , ac mul. tum hiantes pulcherrimi Graecis maxime , atque
Hebraeis habebantur ; ita ut pulvis , sive medi Camentum quodpiam confici soleret Rimmi sive sibium appellatum , quod Plinio teste lib. 33. c. ad prolatandos oculos idoneum mulieres adhibebant. Quem pulverem eumdem esse non dubitamus , atque illam fuliginem, qua Tertullianus ait sui temporis mulieres oculos porrigere, oculorumque exodia producere conatas esse, Et quarto Regum libro de Iezabele legimus , oculos suos depinxisse stibio . Ex quibus omnibus liquido constat magnos oculos in muliebrioris specie , ac dignitate non ultimum obtine re locum , ideoque prudentissime egi sse Homerum , eos Deabus , praecipueque Iunoni attribuendo . Cur igitur nebulones isti Homerum ludificantur , quod bovinos oculos Iunonem habe re dixerit ρ Atqui non Homerus , sed interpres ita sordide, tantaque cum labe locutus est. Hinmerus si quidem elegantissime dixit μωσις a 'MaΗm , quae forsitan verba aliquanto melius, &Concinnius verterentur
162쪽
quod nemo unquam sanae mentis tamquam indecore de Iunone dictum culpare posset . Homerum igitur principem poeticae facultatis reveremini , auditores , dictionemque illius ubique suavem , plenam succo , omnibusque lenociniis emollitam lubenti , promptoque animo deoscul, mini ; neque umquam ob interpretum sive hambariem , sive oscitantiam despicatui habeatis, quod mea quidem sententia in re literaria scelus esset omnium maximum , atque inexpiabile .
163쪽
DISSERTATIO XII.' Iterum de Homeri versionibus.
A Macli nibit laeundius , quam amisae lauder
iserum , ac saepius pertractare , eiusque pulcri studi nem adversus ealumniatores tueri . Quo absiolutius exemplar , eo di ilius es iuud ναι tando emprimere . Homerus epicum earmen occoepιx, perfeciν-que . Homericae praestantiae ampli catιο . Homeri elegantiam nullus interpres in aliam tanquam transferre potes. Magis Homero mersiones obsunt merbo tenus confectae , quam quae tiberiore Ibu sentemtias consectantur . Tullius multa merxιx e Graeco non ut interpres , sed ut orator . Utilitas bui e- modi studii , ae laboris . Interpretationes ad me bum quibur sint utiles . Antonii Mariae Salvinii , eiusque Italidae interpretationis commendatio . Quantum in deliciis Homerum habuerat Claudius
Ihil dulcius, nihil iucundius amanti est, auditores , quam amicae laudes, in Cuius amore intimis sensibus haeret , iterum ac saepius pertractare . Ac si quis forte in illam contumeliosus exiliat , ut egregias tum corporis , tum animi dotes , quae illam
164쪽
exornant, sive I imperitus , sue improbus rerum aestimator nullo i in pretio habeat ,. aut intiam conviciis laedat , dissicile dictu est , quanta sit amantis bili ius: cura , & solicitudo ,'ut eam strenue tueatur , quindicet. defendat , & os omnino calumniatoribus obstruat . Iam vero finem
nullum dicendi facit , donec amicae pulchritudinem , ornamenta , laudesque omnes apud illos probari videat, qui improbabant. Et sane illi par- Cendum i putatis , si in eo suavissimae amicae, quam plus oculis diligit suis , ossicio praestando nimius appareat ; quandoquidem amori nihil umquam est satis . Quae cum ita sint mihi quoque parcendum esse putate , humanissimi auditores , si Postquam nonnullis habitis. iam disputationibus , Homerum adversus criminatores quosdam tutari pro mea saeuitate studuerim, eiusque incredibilem elegantiam singularesque virtutes depraedicare, atque illas istarum , quae circumferuntur ,.Verso num culpa partim obscuratas esse, partim prorsus eversas prolixe conquestus sim , argumentum idem rursus attingo , aliumque de eadem re hodierno die vobis sermonem affero ; ut simul immenso amori, quo in divinissimum Vatem hunc assicior, paulisper adhuc indulgeam , simulque vos, Orna tissimi adolescentes , ad eum pari studio colendum , amplectendum , t exosculandum impellam. Quod uti exequar , iam mecum illud animadvertite , quo nobilius, atque absolutius exemplar, sive arci Gmanu est , eo i laboriosius esse , ac dissicilius rite iὲlp4 imitando: efformare , perfecteque
165쪽
cteque exprimere . Nam squis mirabiles , vistaeque spiritu tantum non Calentes. Raphaelia Urbinatis , vel Andreae Sartii tabulas expinge. xei studera , quamvis pingendi artem probet catiuat ', solerIiamque omnem in peragendo exea impendat si tamen armanum opus illuc ad ax chetypi rationem exigatur statim apparebit per fectionem , abiblutionemque illius cumulatissime assecutum non esis , nec linearum ductus , par
tium Congruentiam , colorum temPeriem, Umhrae xum recelsus, ac demissiones , exultantes luminum
eminentias tam scite Imitati potuisse , ut nihiIamplius non in illo desideres , ac requirax is Nullus poetarum: adeo numerix omnibus Aloi tus extitit umquam , iscuti Homerus est ; qui teste Paterculo ψ epicum Carmeta primus Osicoepit Perfecitque , quae certe Vatia huiusce gloria est sngularis ; nam cereri quidem rerum inventores rudes ferme sunt , atque impoliti, & laude utramque haudquaquam tulerunt , ut iidem res invenerint, & ad persectionem adduxerint . Cum igitur quae Homeruς edidit poemata , veluti picturae sint absolutissimae nam , quemadmodum monet Horatius , in pictura poeVis eric ) utcumque ingenio valeat , ac diligentia, qui eorum exemplum effngit , stilicet in aliam linguam converrit , numquam exemplum dabit , quod ab archetypi laude , atque praestantia non longissume absit. Quam laudem Vulcans trihuit Homerus II. l. i8. 3 quod tripodas virali motu prae ditos faceret, ita ut sponte sua , atque, ut Graeci
166쪽
dicunt αμα ruatae, ad Deorum Coetus progrederentur, ipseniet meo quidem iudicio maxime promea ritus est. auditores. Ipsum enim mirificum illum artificem esse iure optimo dixeris , qui brutis robus , sensuque carentibus animam prope indere,& carmina vitae plena, fereque spirantia perpetuo fundere visus est ., ut Aristoteles assii mare noria dubitaverit , . e poetis omnibus unum Homerum
scivisse nomina, & vocabula, quibus motus . & υita insis flingere- Camus illius Sirenum cantus
est, qui tanta voluptate audientium aures , menistemque demulcet , ut nihil umquam exaudiri
possidii undius . Non eum ex . seipso Putes ea Caamina' confinxisse, sed omnia certe sbi amasse Musam illam , quam principio inuoc*t atquei, ut sibi adsit, precatur , Adeo facilis ubique est, solidus , nobilis ,. ac perspicuus ς tam leni dulcique sono ubique, quit . Quodque magis admireIis , ad tenues, iam , atque humiles quaspiam res sue compellandas , sive describendas quandoque descenden* , tanta id cum sagacitate , &iudicio facit , ut numquam in earum pertractatione concidat , & sordescat s Cum res quaelibet eius stylo descripta , atque enarrata quam
dam recipere dignitatem , & paene dixerim alia simi videatur . Ea siquidem fuit ingenii dexteruta te ut atrollare atque exornare quidquid voluerit sciverit o Nam mira solertia exilium rerum nominibus , sonoras quasdam, nitidasque particulas admiscet, quaeque per se ipsa seorsim c iura videbantur, sive indecore exitura, epithetorum
167쪽
aut granditate , aut lepore opportune fulcit, quibus quidquid in rebus est turpitudinis , aut iniucunditatis probe tegatur , & delitescat . Uno verbo quidquid attrectat , protinus convertit in aurum . Verum , proh dolor i aurum illud p rum putum , atque emicantissimum , multum palloris i qualibet interpretatione subaeratum contrahit . Elegantiae illae , ac lepores , quibus ni hil umquam fuit , nec esse' fortasse potuit venustius , misere apud interpretes deflorescunti, MPereunt a Fatemur tamen multo maiorem aure
Poetae iniuriam inferre , ut alio sermone fuse demonstravimus , versiones s illas ι quae nimis Putide ac serviliter ad singula verba confinguntur , quam quae liberiore stylo sententias consectantur . Quamvis enim Homerum , qua elegantia , ac pIaestantia est , nemo umquam interpretum in aliam linguam transferre possit , at saltem quae concinne , ac decore adornantur versiones , eius gloriam , atque, existimationem non ita destruunt apud eos , qui cum Graecas 'literas non noverint, Homeri intelligentiam ab interpretibus mendicare opus habent ; quemadmodum nefarie '' pessundant absurdissimae illae interpretationes , quae loquendi modo agresti ,& ferreo splendidissima eius dicta obturbant ,
atque obcaecant , elegantissimumque Uatem tam ,
hispidum , & confragosum faciunt , ut plane horrori legentibus si ; qui proinde cum apud huiusmodi interpretes non intelligant , & dicti ne barbara , sordidaque inquinatum videant , illum
168쪽
IN HOMERUM. DIIum stomachantur ; & ludibrio , ac risui scelestissime habent . Vetu in non cuiuslibet e vulgo est versiones illas cum dignitate , atque elegantia concinnatas dare ; quae & laborem diutumnum , ingenium acre , solidum , sublime , iacuimdum , in utraque lingua eXercitatissimum postulant . Tullius , qui multa e Graeco in Latinum sermonem transtulit , maximeque celeberrimas illas vicissim accusatorias orationes Demosthenis, atque Aeschinis , ut testaretur ab ea servili interpretandi ratione se abhorruisse , Verti , inquit, non ut interpres , sed ut orator e eiusque deinde vestigia persequuti Graecos scriptores tum in Latinam , tum in alias linguas doctissimi viri peram ulti Converterunt . Quod sane studium , ac
laborem utilissimum duco ; is siquidem qui ad
hunc modum scriptores Graecos interpretatur ,
praeterquam quod linguam illam , ad quam eos transfert , disertissime excolit , Graecae linguae cognitionem sibi insuper comparat absolutissimam, dum in eius penitissimos recelsus huiusmodi exercitatione penetIare necesse habet . Sed ne arbitremini , auditores , me ut prorsus inutiles , at que ineptas Homeri, aliorumque Graecorum scriptorum interpretationes verbo renus confectas reiicere , ac reprobare , inficias haudquaquam iverim non levem ex iis linguae Graecae tirones percipere utilitatem ; duna illarum ope , ac ductu permulta extricant , atque expediunt , quae
ipsi per se nimis laboriose assequerentur . Sunt igitur interpretationes illae quaedam veluti faces, Tom. I. in qude
169쪽
quae studiosis adolescentibus propter imperitiam
principio versantibus in tenebris viam aperiunt,& commonstrant , gravemque laborem , & mole. stiam non parum allevant ; at ab iis , qui Graecas litteras sibi alciscere neglexerunt , nolim umquam evolvi ; tum quia nisi cum Graeco textu conferantur , multis in locis non intelliguntur , tum quia nullam ingerunt legentibus nobilissimo. rum scriptorum iustam opinionem . Hanc ista primis tironum utilitatem respexit decessor , ac praeceptor meus sapientissimus , Cuius nomen , & gloria nulla umquam oblivione delebitur , Antonius Maria Salvinius O , cum Homerum paene ad verbum interpretatus Italis auribus impertiit : quam versionem etsi Graecae linguae 1tudiosis quam maxime utilem, iisdemque non iniucundam , atque illepidam
Commendamus , attamen omnino probari non
pollia dolemus iis , qui Graece imperiti eam per-
legunt ; non enim Valent intelligere , quantum vir ille maximus laboraverit , dum Homericis vestigiis insistendo , Etruscam ederet interpretationem . Ea si quidem eius ce versionis praecipua laus est , ut qua licuit elegantia , Graeca Home ri verba totidem ferme Etruscis verbis , eodem etiam passim servato ordine , reddita sint Ceterum si sibi libuisset , quis ignorat , licentius
in teipretando Homeri sententias tam decora veste ad Etruscae linguae , & poescos leges convestire potuisse , ut iis quoque , qui Graeca nobilissima cluamyde indutum illum intueri nequeunt,
170쪽
maxime probaretur ρ Sed ut aliquando vela contrahamus , & ab huius argumenti pertractatione , in quo satis diu immorati sumus , Conquiescat oratio , sive ad singula verba , sive ad
sententiarum rationem Homerum legatis conve sum apud interpretes , credite , audriores , qualibet interpretatione vos fore illum habituros verbo utar Hieronymi , quod de Gregorio Na-ZianZeno Latine verso aptissime dixit semper plus minus imparem sui . Atque id tametsi satis superque quo potui rationum pondere validissimarum totis tribus dissertationibus probare contenderim, fieri tamen non potuisse sentio, ut huiusce rei certissimam veritatem iis omnino persuaserim, quibus Homelum Graece legere non liceat . Nisi enim allatis rationibus experientia testis accedat,
eae fidem numquam plenisti inam obtinebunt. At si quis Homeri venustatem experiundo intime norit , ita in eum assiciatur necesse est , ut ceteris scriptoribus quibuscumque illum anteferat,& ab eius lectione vel centies repetita evelli nequeat . De Claudio Bel urgerio Gallo , qui Graecas literas Pariliis docuit , me molat Ianus Nicius Erythraeus, adeo in deliciis habui lle Homerum, ut ne in templo quidem deponet et, sed in manibus, in oculis , in animo semper tulit se , & sacraruinpiecum loco recitalse , obi illeque Alexandriae in itinere , quod insano in poetam amore , quinquaginta annos natus suscepetat , visurus CampOS, ubi Troia fuit , atque omnia loca , quoium Homerus meminit . In qua certe re nemo erit, qui
