장음표시 사용
171쪽
eum non reprehendat , quod nimis insigniter despuerit , & voluptate immodica se dementarisiverit ; at inde profecto liquet , quam immensa sit dulcedo illa , qua qui pervadit Homerum, capitur , & perfunditur . Aut igitur linguae Graecae cognitio assiduo studio comparanda est, aut de Homeri pulchritudine cognoscenda, eiusque suavitate degustanda prorsus desperandum .
172쪽
De Heroum, ac praesertim Achillis lacrymis.
PRObi miri , etiamsi frenui , atque magnanimi ,
largi sunt lae marum . Exempla e veteri Teis flamento petita . Cbrisi lacrymae . Locus insignis D. Baslii de laevmis . Omnis prorsus pietatis empers es , qui numquam lacrymatur . Flemit AcbiIus tum rapta ini Briseide , tum extincto Patroe .Lae mae Achiuis eum Isboseibi lacrymas eomparantur . Lac mae Agamemnonis . Locus Homeri cum Ieremiae verbis apprime. consonat. Fletus Esmmi . Heroum Romanorum ex ira flentium exempla
tria . Socrates Achillem lugentem subsannat in Rep. Urvbe ad cussitores . Ut ex Homeri reprehensone laudem captant de ecatioris iudicii , tum multa alia tamquam indecore ab eo dicta condemnant , tum maxime frequentes Heroum lacrymas , praesertim vero ipsius Achillis , qui rapta s hi Briseide magnam lacrymarum vim effundens ab eo inducitur . An non , inquiunt , pusilli animi est , ac fracti liberaliter indulgere lacrymis , fletuque diffluere Θ Nonne faciles , effusaeque lacrymae magnos , at Ue invictos
173쪽
victos Heroas ; dedeceant , quas uti peculiar imbellicitatis praesidium pueris maxime , &mulieribus tribuisse natura videatur 9 Equidenta fateor , auditores , apud Homerum viros ipsos bellica virtute praestantes , vehementiore aliqua ingruente causa , quae ad flendum piovocet , asse tu sibi minime temperare , atque iccirco dictum illud de eis saepius occurrere
Verum nequaquam absurduin esse .putamus I crymari vel ipsos Heroas ς, nequaquam damus magnorum virorum dignitatem , & virtutem lacrymis infiingi . Certum siquidem est probos Vi os , quantumvis sti enuos , invictaque fortitudii ne insignes , naturali quopiam instinctu multum in lacrymas propendere ; quibus proinde non imbecillitatis vitio vertendus est fletus , quemadmodum pueris , & feminis , sed in ipsis ferme a probitate ortum habere lacrymas , bonaeque indolis argumentum esse existimare debemus ; ita ut apud Graecos vulgo iactatum sit, atque in proverbium abierit hemistichium illud
Vir bonus baud υνο laevinis impletur obortix . Et
174쪽
IM HOMERUM. I 27 Et sane quis inficias ire possit virtute maximos, rebusque gestis praeclarissimos fuisse veteris Testa. menti Heroas illos , Abrahamum inquam , Iac bum , atque Iosephum , ut ceteros silentio obvolvam , quos votis suis Ambrosio teste de Abri Patr. l. I. e. a. Ethnicorum philosophia non potuit aequare , cum minus sit , quod illa finxit , quam quod illi gesserunt Θ Atqui non semel eos esse lacrymatos sanctissimus Moses perhibet , idemque sapientissimus, qui de Iosepho praecipue singularis certe virtutis viro , & ad celsitimae dignitatis fastigiunt apud Aegyptios evecto , disertissimis verbis testatum reliquit , quod dum fratribus suis , quos diu de industria latuerat ,
se ipsum aperiret , natura e timulante vocem cum
fletu elemavit , quam audierunt Aegyptii , omni querimus Pbaraonis Gen. 43. a. . Sed quid opus in hisce minoribus exemplis afferendis diutius immorari , cum exemplum omnium maximum ,& luculentissimum praesto sit , ipsius mei videlicet Servatoris nostri Dei ; qui divinam peri nam suam dedecere nequaquam putavit lacrymas aeque ac Ceteri homines fundere ρ Ipsunt enim, qui numquam certe risisse fertur , lacrymas terfudisse divini Scriptores meminerunt . Flevit siquidem Hierosolymam hostium obsidione vallandam , funditusque diruendam . Flevit in monumento foetentem Lazarum. Flevit denique assigus cruci , cum seipsum pro repatandis hominibus hostiam offerret , & cum laeso , iratoque Patre scelestos filios perduellionis reos conciliaret ait
175쪽
ait enim Paulus Hebri s. I. preces illum eum lacrymis , ct clamore malido obtulisse . Voluit enim Chii stus Dominus iis onaribus naturae nostrae affectibus , qui vitio carent , omnique labe , & turpidine absunt , aliquatenus indulgere . Quae cum ita s e habeant , quis iam viris inclytis inhonesiuin dixerit , dum magnas in animo sive moeror , sive commiseratio, sive laetitia ,sive alius quispiam affectus turbas ciet, & ad lacrymandum invitat , ad rationis modum naturae Nobsequi lacrymas emittendo Θ Si enim ceteris motibuS e natura erumpentibus obsecundare dummodo rationis leges , aureamque illam mediocritatem quis non praetergrediatur summis quibus.
Cumque viris nequaquam est interdicendum, cur ipsis lacrymas etiam edere non liceat ad praesens , atque opportunum laborantis animi levamentum Θ Divus Basilius nitidissimo , nervosoque eloquentiae genere , quod sibi peculiare est , &vel ipii Demo1theni invidiam faciat, de lacrymarum origine , quas tristitia elicit disputans , haec habet Hom. de Grat. a I. A Graecis autem auctoris verbis recitandis , quod locus visus est mihi esse longiusculus , consulto abliineo satis
esse ratus si Latinam tantummodo afferam interpretationem . Tune sane naturae impul one flere
contιπιt , cum cerebri cama exeitatis a trifitiata vapor buF referra , per oculorum meatus , veluti per quosdam cavales humoris onus egeruut . Quamobrem cum rcs graves , ac molesae praeter expectatio-vσm audiuntur , fit tinnitus quidam , vertigoquς ,
176쪽
oeulorum ealigo . Siquidem ob vapores , quo calor in interiora contractus sursum emittit , umetuat caput , 9 circumagatur . Deιnde mea quidem sententιa quemadmodum nubes in guttasi, sis crassae maporum partes resoIvuntur in lac mas . Hane etiam voluptas quaedam inter lugendum aceessit moerentibus , quia quod ipsos gravabat, id latenter per ploratum eiectatur. Huius autem rei meritatem apsa rerum experientia. comprobat , ct con mat . Nomimus enim multos gravissimis, aerumnis pressos Abi per vim a lac mis temperasse , quorum alii posbae in morbos immedicabiles anciderunt , in apoplexiam midelicet , paratu que ς alii vero omnino supremum diem obierunt , quod eorum mirer quasi debiti quodam fultro desιturae, pondere trist. riae frangerentur . Nam quod midere licet in flamma , quam fumus propriur , ns exeat , 9 eir- enmmolvatur , suffocat ; id etiam in facultate , qua animal consιtuιtur , fieri Hcunt , nimirum extabescere illam ct extingui prae dolore , si nullus
Abi exitus ad exteriora aperiatur . Hactenus sapienter quidem , ac praeclare more tuo Basilius , qui certe praecipuam lacrymarum caussam declaravit. Saepius enim lacrymas a moeIoIe, animique aegritudine ,, quam a laetitia oItum
habere experimur . Facilius . siquidem ad lacry- mandum impellimur , vel cum gravi ipsi met calamitate affligimur , vel , cum alios , qui nobis
consuetudine coniuncti sunt, eX Iemis. malis comifiictatos conspicimus . Ceterum ubi lacrymaS .E ,
cutit gaudium , humorem tunc effundi propter
177쪽
meatuum raritatem , qui a gestientibus spiritibus dilatantur, plerique opinati lunt philosophorum.
Verum utcumque ex oculis erumpant lacrymae, ab omni certe humanitate remotum , omnis quo prorsus pietatis expertem dixerim illum , qui sincis oculis semper ligeat , neque umquam tete rimis aliorum , maximeque amicorum calamitari bus illacrymetur ; quorum ferme caussa lugen res facit Heroas noster Vates . Et revera Virgiliana Dido Aeneae duritiem incusans ait Aev. t. q. γNum fletu ingemuit nosses ' num tamina maeis flNam laevmas Ῥιctas AHr ' aus miseratas amantem es p
Sed ut Achillis fletum , ob quem maxime hanc
de Iactymis disputationem instituimus , aliquanto accuratius , subtiliusque examinemus , reputate vobiscum , auditores , quam insignem , gravemque iniuriam rapiendo Briseidem viro inclyro , optimeque de Graecis merito secerit Agamemnon ; quam cum ille quo erat ingenio ) nu lo modo concoquere posset , tristitia , atque ira plane immensa superatus est. Animi vero pertum satione praevalente rationi , nigroque bilis exa stuantis fumo nativam paone vim enecante , ut naturae concederet , lacrymisque conceptum d lorem aliquantisper levaret, impos certe sui ad
eius est . Quid novi quaeso , quid absurdi factum hoc , quod omnino secundum naturam est , fastidiosis istis censoribus afferre possit λ H minem Laconicum obiurgavit quidam , quod
178쪽
prorsus fletu i , & lacrymis ex intimis visceribus manantibus . indulgeret , At is libere , reiectaque omni dissimulatione . Quid c inquit ) facerem ' nouenim ego, sed natura mea mibi exestιt fletiam . Τ ἔπαθω , φησίν 5 ου γὰρ εγω αιτιος τουτου , 31 φυσις δε μουρεῖ. c Ael. s. e. a . Huc pertinet illud Capitolini de Marco philosopho. Cum ille mortuum edincat iem suum fleret , flentemque ministri auli. ci vellicarent : Permittite i illi inquit Antoninus Piur ut bomo sit . neque enim pbιlosopbia , vel imperiam tollat asscttis . Quid mirum igitur, si Achilles , quantumvis magnanimus , atque invictus , & hoc priore libio ob illatam sibi iniuriam , raptamque puellam fleat , fleatque rursum. libro decimo octavo , ploratusque acet bos edat, luctuque contabescat ob Patrocli auditam necem, quem alteram partem sui extrema linea amabat,& ferebat in oculis . natura scilicet impellente illum maximo angore pressiim ad lacrymas ρ Summum potius Poetae iudicium , ac solertiam animadvellere , admiratique debemus , qui flentem quidem illum inducit , sed ratione eius ingenio Conveniente a sociis videlicet remotum, ac seiunctum Vixi enim tam celin , generinsoque animo cavere debuit , ne lacryinis dis fluens , humanaeque imbeeillitati succumbens a sociis conspiceretur. Cum Isbosethus Saulis filius lictores misisset . qui Pbat ueli uxorem , cui nomen Nichol , abriperent . perhibent divinae Lia terae , quod dolore victus sequebatur eam vir suas piaruns La. Reg. 3. I 6. I. Lacrymas utriusque in R et eo
179쪽
eo similes agnoscere licet , quod ex pari enascebantur caussa ; flendi tamen modo multum a Phatuele dissidentem Achillem observo . Illum saacrymarum non pudet , easque palam effundere sibi piobro non ducit ; hic vero plorat clanculum , lacrymas occulit , sibique putat , si cui
pateant , indecoras . Velum non unus Achilles apud Homelum ob iram devir; Rex etiam Aga memnon GraecoIum concioni reditum in patriam insecta re , Iovis auctoritate suasurus , ex indignatione , pudore , atque angore flevisse dicitur ; cuius lacrymas affatim affluentes ita Vates descripsit . . o. i Hατο δακρυχεων , drπερ κρηνη μελάνυδρος , Ητε καὶ αἰγίλιπος πέτρης δνοφερον χεεν ἄδωρ.
Quos versus nos ita Latine sumus interpretati.
Flens sabat , riguus ceu Dux , qui largiter undam Umbrosam e ndit scopuloso e mertice saxi .
Qui plane Homeri locus cum Ieremiae verbi apprime congruere mihi visus est , ubi effusiss-mas lacrymas optat Propheta , quibus impendentem defleat Hierosolymae calamitatem ; Quis dabit , inquiens , eapiti meo aquam , or Oeutis meis fontem lacrymarum s. r. 3 Atque hic verbis ex pii mere satis nequeo , quantam percipiam animo delectationem cum Homeri dicta cum aliis divinae Scripturae consimilibus locis confero .
180쪽
Nullibi enim Homericam sapientiam altius assum gere puto , nobiliusque sese producere , ac demonstiare , quam ubi similiter , ac divinae Literae sentire visus est . Quapropter sinite, adolescentes , ut huiusce consensus , qui passim suleotait , specimen aliquod identidem praebeam, quo simul animi mei voluptati obsequar, vestrae. que simul: consulam utilitati .. Ceterum sic res habet, ut modo dicebamus , auditores. Tam Uehementer animum percellit ira , permiscet, transversum agit , ut vel eos, qui animo sunt elatiore, ferinis moribus , virtute indomita , ad plorandum adigat . Quis Esavo moribus asperior Θ Quis elatior Θ Quis truculentior Θ Nonne vero inflammatus ira , & furore ellagitatus , magno eiulatu ille flevit , quod benedictionem patris praeripuisset sibi frater Iacobus λ Gen. ry. 38. Quod
si aliqua Romanorum etiam Heroum ex ira flentium desideratis exempla , pauca quaedam libem ter afferam ; non enim licet pluribus recensendis longius evagari. Q. Caecilius Metellus amicorum literis certior factus Numidiam C. Mario Consuli plebiscito datam, quem aemulabatur, exaestuante ira & ipse dicitur illacrymasse . C. Marcius C 1iolanus in exilium abiens , cum iniuriam, quae sibi inferebatur , secum tacitus reputaret, remotis arbitris , Achillis instar , in uberes lacrymas erupisse fertur . Denique C. Iul. Caesar traiecto Rubicone acceptas iniurias , simulque sua in Rem p. merita commemorans pro concione fidem militum flens , ac veste e pectore discissa invocavit . Qua
