Dissertationes Homericæ habitæ in Florentino lyceo ab Angelo Maria Riccio ... quibus accedunt eiusdem Orationes pro solenni instauratione studiorum. Volumen primum tertium

발행: 1740년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

les , quantosque viros , Dii boni l nominaverim, Probe nostis , Quotquot adestis, omnes , eruditissimi auditores. His autem omnibus gravissimus angor , atque ebulliens in pectolibus ira expressit

lacrymas, quod cum eximia et sent virtute, Ian-

tamque gloriam , opes , potentiam Reipublicae peperiisent , nimis putabant indignum , sibi ab ingratissimis civ hus maleficia , atque iniurias restpendi . Sed adhuc ligent fietus Achillei te prehensores, allatisque rationibus minime emolliuntur , quin prorsus Achilli indecoras lacrymas

damnent. Qua enim erat Virtute , ac gener

state , absurdum omnino putant , ut Ploraret, optimoque iure aiunt a Socrate in Rep. Achitilem lugentem subsannatum esse , poetamque ninstrum mulctatum , quod in decoxa viro illi magnanimo, ipsisque immortalibus Diis attribuerit.bed iam satis superque peculiari disputatione expendimus , auditores , quo in Homerum animo, qua mente Socratem induxerit Plato in sua Republica haec de Homelo sentientem , ac sancientem . Eam igitur , si folle animo excidit , inter superiores expositam, iterum consulatis V lo . Verum et si daremus , turpes Achilli fuitIelacrymas , questum eiulatum , quid tum P Turpis etiam Achilli fuit , vitioque danda teterrima ira, detestabilis pervicacia , inexorabilis animus. Iam vero non semel docuimus , quod Heroas non ab humanis vitiis Homerus liberat , & cum

ipsi quoque homines sint facile permittit , ut humana patiantur . Quod consultissime ab eo factum Disiligod by Corale

182쪽

Ι Ν ΗΟMER M. i 3 se iam esse , fuse alio sermone , si meministis,

ostendimus , adolescentes ; rationesque tum allatas , nequaquam iterum in praesentia afferendas censemus , ne eamdem Crambem inutiliter , molesteque repetamus . Supereth modo , optimi auditores , ut singulari humanitati vestrae gratias agam quam maximas , quod ad hasce meas lucubrationes excipiendas , quae quam doctrina . snt , eloquentiaque inopes probe sentio , tanta benevolentiae significatione accessistis , molestiam. que omnem , ae taedium generose superastis

Et quoniam aestas , quae impendet solemne que aestivae feriae ab hac in oleitia ad plures

menses iam Vos eximunt , rogamus , atque ob secramus , ut recurrente similiter anno , Cum

nimirum haec rui sus literaria de more patebit ia,nua , eadem frequentia , qua consuellis hacte nus , & me , & locum hunc honorare perga tis . Quamquam enim imbecillitas nostra , ac tenuitas vix iucundum aliquid , novum , reconditum amplissimae eruditioni vestrae afferre queat, nobilissimus tamen hic consessus vester mihi maximopere exoptandus est , eximiusque favor , &gratia enixis precibus imploranda . Ea siquidem

haerentem me , nutantemque , Commissamque provinciam reformidantem tecreabit non parum,& confirmabit , itudiosisque adolescentibus , quorum in primis utilitatem hae nothrae 1pectant disputationes , magno erit ad Graeca 1tudia alacriter prosequenda subsidio ν atque incitamento .

183쪽

DISSERTATIO XIV.

De Heroum mendaciis.

ΡLato , aliique mendacium , quod vocant ossici sum , bonesum esse docuit. Mendacium a Cbriasianorum i doctrina eliminatum . Eibnici Heroes ad Chrsianorum Heroum exemplum non potuerunx iuga . Odium , atque .nimicorum ultio antiquis concesa , a Cbrso metita . Loeus Isocratis de uia ιιono inimicorum . Mendacia in is , aliorumque Dueum ad militaria frategemata facιle reduci possunt . Cbriasianos mentiri dedecet. Lui mentιtur sermonis facultate perverse abutitur , naturaeque consitium irrisum facit . Mendacem pica exprimit. Humanam societatem mendacium evertit . Menda-crum natura sua malum nulla res , quae iliad circumset , bovesum facit . Mendacia seipsa produnt. Homerus ipse a mendacio deterret . Proverbium, agere Graeca fide explicatur .

Uod humana vitia Heroibus suis Homerus assigerit , & Achillem quaedam in Agamemnonem convicia iactantem , &ob iaptam sibi Briseidem lac1ymas effundentem fece iit ,. nequaquam ob id reprehendendum esse , habitis superiore anno disputa

184쪽

tionibus satis, superque , si meministis , ostendimus, praeclarissimi auditores. Sed quoniam importuni quidam obtrectatores mendacia item, quae Homerici Heroes identidem proloquuntur,

magnificamque illam , quam de se habent , praedicationem , nobis obtrudunt , eaque duo sibi valde displicere in Homeri carminibus dictitant,

duplicem accusationem hanc aeque atque alias, refellere statuimus , ne cum in ea loca inciderimus , huic Heroum defensioni manum iterum admovere necessu habeamus . De mendaciis igitur

hodierno die , altera vero disputatione de la datione , qua se praedicant Heroes , breviter disseremus . Verum antequam Heroas Homericos cul-Pae obnoxios , gravique reprehensone dignos aliquis existimet, sit quando mendacio usi esse reperiantur , opus est , ut doctrinam , quae anti. quitus de mendaciis tradebatur , probe teneat. Vidimus enim superiori alia dissertatione nostia hanc ignorationem in caussa esse , cur imperiti homines non minus inique , quam impudenter in antiquis Scriptoribus ea reprehendant , quae minime reprehendenda sunt , dumque maxime

omnium perspicaces seipsos ostentare volunt , atque acutos , caecutire in Sole deprehenduntur.

Non defuerunt squidem inter Ethnicos magni nominis , summaeque doctrinae viri bene multi, qui mendacium illud , quod officiosum appellant, haudquaquam morum honestatem dedecere , sed honestum , licitumque esse docuerunt. Nihil enim pulchrius aiebant esse mendacio , quod tibi prin Tom. L. S dest

185쪽

dest , & alteri non nocet . Plato quidem libris

de Republica, Diis revera inutile esse mendacium tradit, hominibus tamen utile aliquando es.se , & necessarium , ut eo tamquam medicamenisto utantur ; Magistratui autem, si cuiquam alii, mentiri fas este , hostium , civiumque ratione , ad communem civitatis utilitatem Lb. I. cy' 3. item s. Ubi sane animadvertendum est Plat nem hanc tradere doctrinam in eo tractatu , in quo p: aestantissimam illam Civitatem vitiorum omnium expertem , omnisque honestatis cultricem instituit , ac fingit . Quid quod ex Christianis quoque Scriptoribus nonnulli in Plat nis sententiam audacter iverunt , eamque sine piaculo admitti posse tum verbo , ruit, scripto docuerunt ρ Nonne vero veterum sanctissimorum patrum complures Platoni assentiri visi sunt, dum alii Abrahae simulationem in celanda uxoreis, mendacia obstet licum Aegyptiarum , mendacium item Ruthae a crimine eximunt; alii vero ipsum etiam Iacobum patri sucum facientem , seque

esse Esavum , qui primum erat genitus , dolose

assirmantem culpa liberant ρ Ut silentio praeteream Origenem , Cassianum , aliosque non paucos , qui Platonis de innocuo mendacio documentum tuendum, defendendumque palam sulceperunt . Equidem scio Christianorum Doctorum communi suffragio consequutis temporibus mendacium esse damnatum , prorsusque a Christian rum morum doctrina iam pridem eliminatum. At

Homerici Heroes, utpote Ethnici, hanc doctrinae

186쪽

perfectionem, sanctitatemque haudquaquam noverant, nec eam poterat illis Vates attribuere. Iam vero alibi docuimus, iterumque docemus, ridiculos plane esse , ac stultos , qui Ethnicos Heroas ad Christianorum Heroum exemplum , ac norinmam vellent effetos. Plurimum interest inter vitiosam Religionem , & pravam , Religionemque ab omni culpa immunem , & undequaque sanctissimam . Si quis antiquis hominibus crimini tribueret , quod acceptas iniurias ulciscerentur,& inimicos odio proshquerentur , ob eam rem, quod Christiana lex ultionem inhibeat , odiumque inimicorum damnet , nemo unuS erit Vestrum , qui tamquam ineptum non derideat , Veterisque doctrinae ignarum non Contemnat . Nonne enim Christus Dominus legumlator noster sapientissimus putasse veteres inimicorum odium esse sibi concessum disertissime iis vel bis asseruitDιctum es antιquis , oco babebis inimicum tuum; Ego autem Leo mobis diligite inimicos mesros e

Matib. s. ai. Perinde quasi diceret ; probe

novi pravas Ethnicorum leges ultionem , & inimicorum odium iam permisille, aequitatique Consonum existimasse , quin immo animi magnitudini , virtutique adscripsi se , si quis iniuriis sese

vinci non sineret , sed malum malo rependeret; verum a mearum legum rectitudine , ac sanctitate procul esto huiusmodi pravitas, & culpa, procul a vobis inimicorum odium , ac vindicta ;ipsos enim inimicos , qui vos laeserint , maloque affecerint , ut ametis praecipio , vestramque illis, S a dum

187쪽

dum tempus , & res postulabit , benevolentiam exhibeatis , iniuriasque , quas accepistis , beneficiis compensetis . Et revera , auditores , Isocrates ille , qui passim Christianam aliquantum videtur redolere sanctitatem in suis praeceptis , quibus adolescentis Demonici mores ad omnem honestatem informat , odio tamen insectandos , ulciscendosque inimicos docet : ομαί- αἰσχρὸν νίμιζε

των νικασθαι κακοποιιακ , Των φίλων ηHασθαι

ταὶς ευεργετίαμ . Non minus turpe dueas superari beneficiis amicorum, quam vinei maleficiis inimie

rum . Quod vero ue inimicorum ultione , &odio a nobis disputatum est , id ipsum de me dacio non absimili modo assirmari posse videtur, auditores . Quemadmodum enim non veterum hominum culpa existimanda est, si inimicos odio habe ient , acceptasque iniurias ulciscerentur , sed vitiosae Religionis , qua imbuti erant , ab huiuscemodi odio , ac vindicta non deterrentis : itas quando mentirentur , non ipsi valde reprehendendi sunt, sed ipsa met eorum Religio , quae non tam rigide, ac severe , quemadmodum Religio nostra sanctissima , mendacia detestabatur , ac vetabat . Si igitur principia haec prae oculis habeantur, quae sane animadverti deberent ab iis, qui in Homerum insanientes prava quadam Obtrectandi libidine eius carmina convellere instituunt , mendacia Heroum paene omnia neC turpia en , nec reprehensionem mereri fatebimur . Profecto Ulyssem , quem nullo non loco saga-Lem , Vastum , ac versipellem ostendit Vates , li-

188쪽

liberalius mendaciis indulsisse 'constat . . Ve- rum illius mendacia ossiciosa fere sunt , & ad , illorum genus pertinentia , quae loquenti pr - ξsunt, audienti non obsunt . Ρleraque item eius-dem Ulysiis , aliorumque Ducum mendacia ad militaria , ut vocant, stratege inata. revocari facile

Possunt , quae nemo non scit militibus sibi in vicem insidiantibus haberi licita , ingenioque . Potius ascribi , quam vitio verti, si quis hostem

decipere sagaciter valearis Quamquam vero Heroas Homericos hactenus tutati sumus , magnaque ex parte , dum aliquoties mentiti sunt, extra culpam posuimus, caUetote , ornatissimi adolescentes , ne arbitremini, me mendaciorum ipsorum Caussam defendendam suscepisse . Mendaciorum etenim hostem me prC-ὸ fiteor infensissimum ; maximeque optandum aio, ut mendaces ab hominum communione , quam adeo turbant , & commaculant , penitus aharcerentui . Illud autem tantummodo palam facere in animo fuit , Heroum mendacia partim ab infirma , vitiosaque Religione excusari, partim ab ipso vitae genere , quod profitebantur . Ceterum cum nobis Dei optimi Maximi singulari henm ficio melioris Religionis lumen affulgeat , quis

iam mendacia non redarguat , odio habeat , Perhorrescat , cum per ea sermonis facultate , qua a ceteIis animantibus ratione carentibus secernimur , ac distinguimur , perverse abutamur , sa- ,

piensque naturae consilium irritum faciamus pUsus si quidem linguae , ac verborum ideo a na-

. tura

189쪽

tura tributus est homini , ut quae animus intimo mentis recessu excogitat , concipitque , aliis ad mutuum humanae .vitae subsidium prodat , & patefaciat . . Qui vero mentitur ., cum

aliud mente gerat , aliud ore simulet , iniuriosus est in pioximos , qui dictis eius fidem habentes , nihilque fallax suspicantes mi iste inducuntur in fraudem .. Quam bene mendacem pica exprimit , & repraesentat i Quemadmodum enimanteliore parte sui candida illa est , posteriore autem nigii cat , sic mendax amicum purum , ac sincerum affatu pii mo sese simulat , mox vero audientem decipit , & eludit . Quid deterius , quid infensius ad humanae vitae amicitiam , s

cietatemque labefactandam, atque evertςndam e

cogitari unquam potuit Θ Hinc plane liquet per-pstuas inter homines suspiciones exoriri ; hinc nemini tutum esse fidere ; hinc dolos ab omnibus sibi cavendos ; hinc fraudes ubique , deceptionesque metuendas . O igitur humanae consociationis , & foederis teterrimam pestem , labemque nefariam l O detestandum scelusi O probrosum , turpissimumque crimen i Quod adeo verum est , ut vix ullum reperias, qui maxime non Vernatur , & caveat, ne mendacem se deprehendas . Pudet enim quemcumque mendacii crimine coargui, quod cogitet , quantum hominum communioni mendacium ossiciat , quantumque prinbum , atque honestum virum mentiri dedeceat. Neque vero in animum inducite Optimi adolescentes , iustam aliquando adesse cautam , ut

' quis

190쪽

quis sine scelere mentiatur ρ Mendacium siquidem , quod natura ipsa sua illicitum est , &malum , nulla umquam re , quae illud externe circumstet , licitum fieri potest , & bonum . Interest quidem, plurimum , ut beatus Augustinus de mendacio disserens praeclare docet , qua Caussa , qua mente , quo consilio quid fiat . Uerum ea , quae natura ipsa Constat esse peccata ,. nullo bonae caussae obtentu , nullae boni consilii excusatione facienda sunt . Alioquin & casta adulteria dicas , si aliquo bono fine perpetrentur, & licere, ut pecuniam divitibus aufeias, aut falsa testimonia vendrtes , ut quod egenis possis tribuere, et ibi suppetat. Quamobrem mendacium,

quod nemini umquam adhibere . licet, reformidate , atque aversalnini , adolescentes, candoremque

illum loquendi amplectimini , qui tam pulchre ,

atque insigniter mores exornat, ut Vir Candidus,& verax ab omnibus diligatur ,. summisque laudibus efferatur. Turpe ducite , maximeque inhonestum illos aemulari , qui ut rebus suis Consulant , & lucellum aliquod sibi parent, mendacio uti non exhorrent ; decorum vero , gloriaeque plenum existimate cum Xenophane sentire , qui ad res inhonestas sese timidissimum esse fatebatur I cum praesertim eAperientia constet , mendacia se ipsa prodere ; & si quid interdum mentientibus credatur , cito ipsorum fallacias patefieri . Verum & Homerum ipsum adducere libet a mendacio vos deterrentem , quamvis enim ob rationes superius explicatas Heroes ipsius liberari

possint

SEARCH

MENU NAVIGATION