Dissertationes Homericæ habitæ in Florentino lyceo ab Angelo Maria Riccio ... quibus accedunt eiusdem Orationes pro solenni instauratione studiorum. Volumen primum tertium

발행: 1740년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

- DISSERTATIO XIV.

possint a culpa , dum mentiuntur , ipse tamen sapientia longe post homines natos maxima colis lustratus quantam videlicet ab ea lucem humana mens pro naturae facultate potest recipere mendacia damnare videtur , falsitatemque reprehendere , neque in suis ipsius Heloibus

probare. ; inquit enim Il. q.

Quod quamvis aliquanto remissius dictum sit, cum Davidis tamen sententia congruere videtur , ubi de Deo ait Ps. 3. 6. Perdet omnes qui loquum tur mendacium . Sed quoniam de mendacio hindiernus sermo a nobis est institutus , non abs re erit , tamquam auctarium , adiicere paroemiae illius interpretationem , nimirum agere Graeca fide . Vulgo enim male audit natio illa , dum sibi fere ab omnibus propter illud adagium inveterata quaedam mentiendi , fallendique consuetudo obiici istet . Verum non ita profectorem se habere , paucis accipite , auditores . Nil aliud siquidem proverbium sibi vult , quam rem agere , non VeIbis , non , 1tipulationibus , sed praesente pecunia . Quod tum Plauti , tum Euripidis auctoritate luculenter evincitur . Nam apud Plautum Clareta lena in Asinaria ita loquitur I Diem , aquam , Solem , Lunam , noctem ,

baec argento non emo s cetera , quae volumus uti ,

Coos l

192쪽

Graeea mereamur fide ; idest numerata pecunia . Euripides vero in Iphigenia Tauricae habet ,

πισΤον ι λλας oiδεν ουδεν , Graecia nequaquam nomit

fidem ἰ videlicet nemini in mercatu taciundo fidit , nisi statim ἡ ipsoque in loco pecunia numeretur . Mentiendi Crimen non Graecis omnibus generatim , sed solis Cretensibus exprobratum est Menandri. versCulo , quem Divus Paulus suis in Epistolis adducit I. ad Tit. I. II. )

Cretenses semper mendaces, malae besiae, m ntres pigri. Non inficiabor , auditores , quod non parum mihi placeo , meque amo, cum nationem illam olim florentissimam , quam supra ceteras omnes demirari usque a puero consuevi , defendendi occasio datur , & crimina propulsandi , quae falso illi imputantur , praecipue vero adeo prinhrosum mentiendi crimen , quo eam plerique etiam literati viri allati proverbii sensum ignorantes , in malamque partem accipientes , per summam iniuriam infamant , & calumniantur.

193쪽

De Iaudatione, qua Homerici Heroes seipsos

interdum extollunt. . rum s YNOPSIS.I Aus in ore proprio sordescit . Iactationis de Ltio . Duae eaussae , cur sit mitios . rates sunt gloriosi. Homeri modesia . Pιndarus, Horatius , cromi Hur laud. bus seipsos vexerunt . Similiter CLeero . Gloriatio minus dedecet milites . Gloriatio Aeneae. Intoleranda Maximini Imperatoris iactantia . Caussae quae iactationem excusant quatuor . Senes propriis laudιbus indulgent . Sine ea sa laudareta seipsum turpe es . Aliqua ferme caussa Heroas m meruos de se magnifice loquentes tuetur . Nequmquam damnandas Homerur quod militares bomines 3brasonice loquentes fecerit. Audem in ore proprio sordescere notius est, quam ut verbis explicari opus habeat . Illud enim υπἐρ σεαίου μὴ φρασης εγκωμια r ne feceris de teipso encomta ,

adagii loco ex Menandro usurpant Graeci De te alis narrent, proprio sordescit in ore Gloria ; si tacear , plus tibi laudis erit.

. Non

194쪽

Non ineleganter Michael Verinus moralium diastichorum praeclarissimus Scriptor . Verumtamen numquamne seipsum laudare liceat ρ Numquamis ne non vitio verti debeat honorifice de seipso

loqui P Atqui hoc ipsum est , de quo hodiernam

disputationem instituimus , ut simul Homericos Heroas , qui sibi ipsis laudem non raro tribuunt defendamus, simulque vobis non inutilia de lam de sui praecepta tradamus , ornatissimi adolestem tes . Quod dum breviter eAequor , peto , atque obsecro , ut me benigne attenteque , quemadmodum consuestis , audiatis. Equidem non inficior , quod extollere seupsum gloriando , vitio plerumque non caret. Eshenim iactantia inanis de se , & stulta praedicatio ; sive cum Cicerone mavis eam definire , Iactatio es moluptas gesiens , ct se esserens insi lentius . I. q. Tuscul. Duabus vero de caussis sordidam esse liquet, ac vitiosam praedicationem de se ipso ; quarum prior ea est , quod si decebat te pudor , etiamsi ab aliis laudareris .

quanto magis adversus pudorem modestiamque iecisti , dum laudes tuas per te ipsum arroganterais erre non erubueris ρ Altera vero , quod ius

etiam violas , dum tibi videlicet ipsemet sumis, quod tibi ab aliis tribui oportuit. Nihilominus nescio quomodo huiuscemodi iactatio peculiare

summorum sue ingenio , sive rebus gestis vir Ium vitium est ; quibus tamen magis credo admitatione virtutis , quam iure caussae plerique hominum hanc culpam solent remittere . Quam, T a tum

195쪽

1 3 DISSERTATIO XV.

tum enim , Dii boni l se suaque amant , ac iactabundi efferunt maximi Vates Θ Si enim unum Homerum excipias , qui singulari exemplo pud xis , & modestiae non solum a propriis laudibus sibi temperavit , sed ne nomen quidem suum ,

divinis carminibus uspiam affxit , in eoque t tus esse visus est , ut seipsum celaret ; vix alium invenias , qui suarum laudum buccinator non sit , seque non celebret arrogantius . Nam ut Graecos praetermittam , in quibus prae ceteris Pindarus habetur elatior , dum nullum finem facit facultatem , qua pollebat , magnifice ostentandi , nonne Horatius , atque Ovidius putidas sui ipsorum laudes obtrudere videntur , Exegi

monumentum aere perennius inquiens ille , hic vero

. - . . . . ' - . . - εἰ

Iamque opus exegi, quod nee Iovis ira , nee ignis Nec poterit ferrum , nec edax abolere metusas e

Cicero autem , ut saltem unum etiam eX orat

ribus praeclarissimis nominem, consulatum suum, Catilinaeque a se detectam profligatamque coniurationem nullo non loco ad nauseam depraedicat , suumque ab exilio reditum adeo verbis exornat , extollitque , ut reipublicae humeris, quum regrederetur , advectum se esse iactet . Ita sane res habet, auditores . Summi ingenio viri, ut mox dicebamus , licentiam quampiam seipsos laudandi nemine paene refragante sibi tribuunt, longeque adhuc maiorem licentiam arripiunt milites , magnique Duces , ac exercituum Imperatores, quos

196쪽

quos Certe esse gloriosost ex eo, quod profitentur , vitae instituto minus videtur dedecere . An- .non Virgilianus Aeneas , quem isti Homeri iniqui. Ieprehensores non recto fortasse iudicio Homericis Heroibus anteferunt , longeque illis appellant pietate , honestate , verecundia absoluti

rem , seipsum fidentissime praedicavit Θ

Sum pius Aeneas fama super aethera notus. Aeneae magni dextra cadis. Quae duo plane loca satis effusim , tumidamque praeseserunt iactationem . Neque vero Aeneam Ieprehendere propositum mihi est , auditores. Novi enim iactationem illam egregiam quamdam in loquendo confidentiam praeclarumque excelsi animi argumentum a plerisque existimari ; & avi, tute potius ortum habe Ie , quam culpae ninmine esse coarguendam . Illud solummodo contendo , quod sicut ille seipsum praedicans ab omni culpa prope iure suo vindicari postulat , ita & Homericos Heroas pari dignos venia habeamus aequum est . Sed quoniam quacumque in re statuendus est modus , quem praetergredi sine culpa non liceat , iccirco si certos fines prudentis arbitrio viri figendos transiliant vel ipsi Duces , summique Imperatores , dum seipsos praedicant , nimiique immodicis iactationibus sibi placent , minime puto tunc esse ferendos . Quis enim ferat Maximini Imperatoris iactantiam arrogantiae plenissimam , quam recenset in eius vita

197쪽

iso DISSERTATIO XV.

Capitolinus p Uicta siquidem Germania ram suis peltas literas ad Senarum dedit , mi mihil umquam insolantius excogitari possci videaturis quarum eAemplum hoc est . Eremi rempore P. C.isor bella gessi , quaα uemo meo in U I aviam praedae in Romanum solum attuli , nausum Verari non potuιt . Taπtum captι vo m adduxi , ut mix siola Romana D ciant. itaque huiusmodi laudationem sui ultra modum arrogantem', & inflatam Imperatori etiam nequaquam licere ultro inimamus. Sed ubinam in Homericis Heroibus immoderationem tantam , tantamque insolentiam animadvertas & damnes P Atqui si rem diligenter inspiciamus , 9 cum doctiis mo viro Plutarcho examinemus . ipsis ferme eas fuisse caussas Cognoscemus, quibus non modo bel icis Imperatoribus, sed aliis quibuscumque laudes suas peItractare nequaquam aurpe sit , sed utile potius & honestum . Primo enim seipsum commendare licet alcrimen fictum sibi intentatum propulsandum , refellendamque calumniam. Qui enim id facit, sibi ipsi veluti ius suum aliena adactus iniuria tribuere videtur. Quapropter Sthenelus plane nobis damnandus non est , quum diceret Il. 4. )Τει πούερων μέγ' αμείνως εἶναι .

Nos multo nostris meliores patribur esse

Siquidem verba illa contumeliosa , quae Agamemnon Diuit iros by Corale

198쪽

m non in Diomedem coniecerat concoqueIe non valebat , videlicetn λοι Τυδεος ψε λοίφρονος , ἱπποδάμιοιο

Tydide tam forti nate parente Quid trepidas , timidusque acies circumspicis amplas st

Cum itaque amicum , atque ex obliquo seipsum, utpote Diomedis asseclam ignominiose compellatum defendat , ipsa causis veniam de se dicenti conciliat . Quod si ad ingratos praeclaro viro maleficia pro beneficiis recipienti vel ba facere Contingat , maior etiam facultas Ies quas gessit cum laude recensendi permitti debet. . Sic Achiules indigne ab Agamemnone habitus, iniuriaque illa, quam saepius memoravimus, lacessitus, irae, quae se transversum agebat , necessariam. veluti exhalationem concedit iactantiam II. s.

i Δωδεκα γὰρ tris νηυσἰ πucte αλαπαξ άν ωτων Cepi bissenas eomitatus navibus urbes .

Et rursus n. 16.

Non etenim galeae fulgorem cernere nostrae Cominus audebunt. Nam

199쪽

Nam loquendi libertas . quae su ipsus de sensionis pars est ut ait Plutarchus , ex quo pleraque haec studiose delibavimus ) iactationem admittit . Secundo potest aliquis laudationem sui sine crimine audito libus ingerere ad eos honestae aemulationis studio inflammandos . Hoc sane modo Nestor suas pugnas, & praeclara facinora narrando Il. 7. & Patroclum ad pugnam instigavit , & novem Graecos Heroas ad singulare cum Hectore praelium excitavit . Hortatio enim, quae factum verbis coniunctum habet , exem plumque proprium ad imitationem invitans , ani mala est , & movet , & extimulat ; & cum impetu , ac proposito animi spem etiam consequendi, & potiundi eius , ad quod impellimur , Ce tam iniicit . Tertio interdum etiam ad deprimendum , Cicurandumque insolentem hominem

ac ferocem Conducit de se ipso aliquid tumidius iactare , ut rursum Nestor Il. i.

γἀρ 'ror ἐγω ἀρείοσιν , επερ υμιν , Ανδρασιν ωμι σια , 6 ουποὶέ οἱ , αθεριζον. Certe egomet, quam mor sitis, melioribus olim C Uuevι , ωιxique viris , ncque me tamen illi reverunt . Quarto tempestive nos iactando non modo amicos ferocientes retundere possumus , modestioresque reddendo ad ossicium revocare, sed & timidis , atque attonitis animos facere , & afflictos

200쪽

erigere . Apparet autem hoc perspectum fuisse Homero . Facit enim Vlysiam sociis ad fluctus,& strepitum circa Charybdim animos despondentibus in memoriam redigentem calliditatem suam& fortitudinem . Od. ra. οὐ μεν' δὴ πγε ἐπὶ κακον ἡ οτε ΚυκλωibEιλει ἐνὶ σπῆi γλαφυρω κρατερῆγε βι-yi . 6 ενΘεν εμν ἀρεΤῆ , βουλῆ τε , νοάε

Non tamen boeee malam nune grandius ingruit illo, Quam eum nos tenuit et asio Pol bemus in antro, Et tamen bine virtute mea nos , constioque Fugimus a

Denique in hanc qualemcumque culpam cum sprimis incidunt senes , ubi ad castigandos alios, arguendosque pravos mores , ac malefacta conversi , eo progrediuntur , ut seipsos laudibus extollant , actaeque suae puelitiae , & adolescentiae tempus memorent , diligentiamque iactent suam . Quod probe notavit Horatius in arte, ubi de tene ait :.--- laudator temporis acti, Se puero censor, casigatorque minorum .

Nihilominus si non aetate tantum , sed gloria etiam & virtute praediti sint , a culpa hac absinlutos facile dimittimus, quum non prorsus inu-- Tom. I. V tilis

SEARCH

MENU NAVIGATION