Scotus academicus seu Universa doctoris subtilis theologica dogmatica r.p. Claudii Frassen ordinis ... Tomus primus duodecimus Tomus nonus. De Divinae gratiae beneficio

발행: 1744년

분량: 318페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

tem esse genuinum Apostoli sensum, patet ex anteceaentibus verbis; ait enim, Ivi autem Merexit hoc est discretioncm quamdam ei rum facit, alios mundos, alios immundos judicando si ma ducaverit, damnatus quia non ex fide: omne autem quod non est ex fide, peceatum est. IUant: Atqui Apostolus nedum ait opera, quae non sunt fide contrarie, sed etiam negative, esse peccata: Ergo solutio nulla. Probant antecedens ex illo ad Hebraeos II.

fisa fide immibile est Facere Deo: Ergo nullum opus infidelium potest esse bonum,& Deo gratum Nega antecedent; & primum Apostoli textum distinguo, sine fide impossibile est placere Deo ratione operantis, concedo: Ratione Operis, negor Fateor equidem infide- Iem quamdiu in infidelitate permanet, non posse Deo placere ratione sui, etsi placet Interdum ratione operis; non quidem illa complacentia, de qua ibidem agit Apostolus, quae lite provenit ex justitia, & lanctitate supernaturali, per quam Deo placuerunt Sancti, de quibus deinceps agit toto Capite, consequenter ad id, quod dixerat in fine capitis praecedentis, meus ex fide vivis Urgem denique. Non solum ratione operantis, sed etiam ratione operis omnia infidelium opera peccata sunt, & ingrata

Deo: Ergo dec. Probatur antecedens ex eodem Apostolo ad Titum I. Coisquisatis, O, i detibus nibu es mundum Dstinguo antecedens: Coinquinatis, & infidelibus nihil est mundum munditia perfecta, & supernaturali, concedo : Imperfecta, de mora Ii, nego. DupIex enim p

test esse operis munditia 1 sersecta videlicet, & ordinis sufyrnaturalis, quae proveniat a gratia sanctificante, qua fit ut Omnia justi opera revera munda sint, Deo grata, & acceptata ad beatitudinem supernatura Icm; alia vero est mundities mora-

iis, & ordinis naturalis, qua fit ut opus elicitum circa bonum honestum, & debitis circu instantiis moralibus illustratum Censeatur mundum , & objectum divinae Complacentiae naturalis, qua videlicet Deus approbat omnes naturae partus, & fructus, qui fiunt secundum ordinem a Providentia naturali praescriptum. Etenim si fructus arborum , & plantarum germina Deo placeant, ut colligitur ex his verbis senesis I. Protulit terra berbam virentem,

Art. II. Quaest. III.

y, facieηtem semen iuxta penus suum , ILInumque faeiens fructum. , babens unumquodque sementem secundum speciem suam:

Et υιdit Deus, quὀd esset bonum Multo magis actus, & fructus voluntatis, in qua remanent quaedam, licet extrema, divinae imaginis lineamenta, nobiliori modo Deo placere ponunt.

Hi aliter Mintuo: Coinquinatis, & infidelibus, qui per immuditiam cordis, aut

per infidelitatem, vel abutuntur Dei creaturis, vel quasi ii Iae essent impurae, eis non utuntur, nihil est mundum, concedo: Infidelibus simpliciter, & ratione dumtaxat eorum infidelitatis, nego. Alias pari consequentia concludendum esset, omnia etiam mundorum opera esse mundat ait enim Α- post OIus: Omnia munda mundi3. Quod tamen absolute falsum est, alioqui nusquam quis peccare posset, ubi semeIjustitiam suis. set adeptus: hic S. Augustinus lib. 2I. Pomtra Faustum Μaniebaeum, hunc Apostoli textum explicat tum de fidelibus, tum de infidelibus, qui creaturis Dei, v. g. Cibis, per

immunditiam abutuntur, non servato scilicet tempore, modo & ratione; idque usurpat tum contra Judaeos, qui post abridi'

tam legem cibos adhuc immundos existimabant: tum conit a Manichaeos, qui omnes prorsus cibos censebant immundos, &a malo principio productos Vel denique dico, Apostolum loqui de ii;

immundis, qui Perversam, & depravatam

habent conscientiam, quorum omnia ope

ra ideo prorsus immunda sunt, quia scilicet malam suis in operibus habent intentionem. Quae utique genuina videtur Apostoli mens. ait enim: Coinquinatis,'ι

delibus niθὰ es mundum, sed inquiηatae suntereum, i mens, o eo eritia: confitentuν senos Deum, factis autem negant: Cum sint ab minati, is incredibiles, O , ad omne bonum opus reprobi.

Obseelant secunia S. Augustinum, qui pluribi declarat, & erobat opera infidelium es.se peccata, & in eis nullas esse veras viriu-tes, maxime vero lib. I. de nuptiis, &concupiscentia cap. 3. Absit ergo, inquit, pudi- eum veraciter dici, qui non propter Deum v rum Idem connubis siemat uxori. Et capite sequenti. sui non bae intentione, Me volum tale, Me fine generant filios, ut eos ex membris bominis primi, in membra transferanecbristi; sed infideles Parentes de infideli preseboricotvr, etiamsi tanta μι observantia, ut se

, cu

82쪽

An Infidelium opera lint peccata. 7

evntam matνimolliales tabulat nonnisinocrean--rtim liberorum causa concubant, non s in eis vera pudicata cometalis. Cum enim virtus tu pudicitia, cuι Utium contrarium est impudentia , omnesque virtuter etiam, quae per

corpus operantur, in animo babnent, qui modo vera ratione pudicum corpus asseratur, quando a vero Deo ipse animus fornwatur λ suam Drnuationem lanctus iae Psalmus aecusat, ubi dicit: Eere enim, qui sius se faciunt a te peribunt; perdidisti omnem, qui sernicatur abs te. Vera igitur puduitia sive fugatis, sive vidualis, sue virgiualis disenda non est, nisi quae verae fidei mancipatur. At potissimii mrem profunde tractat, & discutit cap. 4. Contra Julianum cap. ita scribens r Sed acerbissimi gratiae blitus inimici, exempla nobis opponitis r iorum, quos dicitιs alienos a sis, abundare virtutibus, in quibus sine asutorio gratiae, bolum est naturae bonum, licet su- 'suionibus mancipatum , qui bolis libertatis

ingenitae viribus, misericordes crebro, is - modesti, is, casti inveniuntur, i sobrii. Quem utique crrorem refellit S. Augustinus tribus potissimum argumentis. Primo quidem argumento ad hominem, quia Julianus alibi docuerat initium quidem justitiae esse in homine, sed consummationem cstea Deo. videlicet voluntatem, seu cupiditatem bonies Iea nobis; cmetum aulcm est a Deo: at vero loquens de operibus infidelium, non solum voIuntatem , sed etiam bonum voluntatis e Sctum tribuit arbitrii liberi viribus; unde sic eum interpellat S. Augustinus . sed fi-esse voluerunt . o, sunt, iam

in eis voluntatem, effectum voluntatis invenimus, quid remaUt, quos gratiae reservemus in tam evidotius, qvibus vixistι eos abundare virtutιbus p Secundo cum impugnat argumento petito ex Proverbiorum M. sui dicit impium iustum esse, maleaectus erat in populo, is, odibias in Gentιbus. I ertio ipsum urget auctoritate Apostoli ad Rom. I. Iu-sus ex fide vivit. μυι autem, inquit, ut fit iustus vere, nisi vivat ex Me, iustus enim ex de vivit. Ex quibus locis sic Adversarii

argumentantur . Ibi non potest esse ullum opus bonum, ubi vera virtus reperiri nequit : sed S. Augustinus aperte fatetur in infidelibus nullam reperiri vcram virtutem : Ergo negat pariter in eis esse ullum bonum opus. Distinvo manorem, Fatetur S. Augustinus infidelibus nullas inesse veras virtutes, id-- nullum habitum, quo homo censeatur recte vivere, &per quem iustificationis gratiam, & vitam aeternam obtineat, ut volebat Iulianus, sicut advertimus in tertio notabili, concedo: Nullus est habitus virtutis, quo homo ad aliquod bonum opus m6rale naturalis ordinis inclinetur, saltem ubi

gravis non urget tentatio, nego. Fateor i3itur in infidelibus non esse ullam veram virtutem simpliciter , quae videlicet hominem ordinet ad salutem: quo sensu veram virtutem dumtaxat usurpat S. Augustinus, ut constat eodem capite tertio, ait enim. Si ergo a consequendam veram beatitudiηem, quam

nobis immortalem fides, quaeisCbrim s, wra premittit, Ubilprofunt iamini virtutes 3 nutilo modo verae possum esse virtutes. Sicque ea ratione negat es le virtutes infidelibus, quia

nullus ins delis justus csse potest: Quia, uepluites ibidem repetit, Justus ex fide vivit: Quis porro, iηquit, qui se Christianos ha- is seri volunt, nisi soli Pelagiani, aut in ip- istis etiam forte tu solus, justum dixerit in- is fidelem, justum dixerit impium, iustum is dixerit diabolo mancipatum p Sit licci il- tale Fabricius, sit licet Fabius, sit licet Sci- is

pio, si licet Regulus, quorum men Omi- rinibus, tamquam in antiqua Romana Cu- ,,ria loqueremui , putasti esse terrendum. is, erum in hac causa etsi ad Sestolam Py- rithagoiae provoces, vel Platonis, ubi eru- is

ditis ii mi, atque doctissimi viri multo evi ricellentiore caeteris I hilosophia nobilita- isti, veras virtutes non esse diccbant, ni- is

si quae menti quodammodo impi in un-ritur a sorma illius alternae, immutabilis- ,, que subliantiae, quod est Deus; etiam il- ,, lic adyeisiis te quantum donat, qui nos is vocavit pietatis libertate, clamabo: Nec ,, in illis vera est iustitia, quia justus ex fi- ,, de vivit; fides ex auditu, auditus autem ,,

per Verbum Christi; Finis legis Christus is

ad justitiam omni credenti: Quomodo is sunt vere lusti, quibus vilis est humilitas ,, veri justi Θ o cnim propinquaveiunt is

intelligentia, inde superbia reccsierunt: ,, qua cognoscentes Deum, non sicut Deum is glorificaverunt dcc. unde coηHuit . Si per , , naturam, voluntatemque justitia : Ergo is

Christus gratis mortui is est : si per do- ,, trinas hominum quale siriamque lustitia: is Ergo Christus gratis mortuus est, per ,, quod enim vera Iustitia, per hoc etiam Hrcgnum Dei: Deus namque ipse, quod is absit, erit injustus, si ad eius regnum ve- ,, ius non admittitur justus dic. I c b. Ru- o

83쪽

76 Trach. III. Disip. I.

gustinus, quibus sitis, superque constat ea. 'tenus S. Au3ustinum negare in infidelibus

Veras esse virtutes, quatenus illae virtutes

infidelium nequeunt quidquam ad lalutem

conferre.

Urgram, Si aliquae infidelibus inessent virtutes verae, & dumtaxat bonae moraliter, dici possent steriles per respectum ad beatitudinem : Sed S. Augustinui negat aperte aliquas virtutes posse dici steriles; se enim circa medium ejusdem capitis tertii Julianum carpit, Diei ηοπ potest quantum 1e fallat ista opinis, quia dixisti omnes virtvter offectus esse, per quas aut fructuose, aut eriliter boni sumus: Fieri exim ηοη potest,m steriliter boni tmus. Sed boni non sumus quidquid fleriliter sumus 1 Arbor enim bonabo os fructus facit: abfit aurem, ut Deus borius, a quo securis paratur arboribus non facientibus fructum boniam, excidat, in ignem mittat arbores θοηas r Nutu modo igitur M.

sunt, piunt esse alii minus, alii magis ma-io. Ergo ex S. Augustino nulla potest virtus cssi sterilis. Distin uo minorem: Nulla potest esse virtus sterilis respectu boni naturalis, aut supernaturalis consequendi, concedo: Nulla potest esse tacunda respectu boni naturalis, & sterilis respe tu boni superna-lturalis, nego. Nam ipsemet S. Augustinus libro I. de Civitate Dei cap. II. astirmat Deum dedisse Romanis Imperium in tot

lantes, & regna in rc munerationem ip- solum virtutum civilium, & moralium. Censet ergo virtutes illas morales aliquam temporalem mercedem promereri ι subindeque etiamsi steriles appareant respe M licitatis aeternae, possunt tamen revera esse iscundae respectu boni temporalis, quod in mercedem Deus ipsis repromittit, Ac retribuit.

Urgent S. Augustinus ibidem negat homines posse esse steriliter bonos, ibi enim Iulianum arguit, quod dixerit omnes virtutes este quosdam affectus, per quos aut

tructuose, aut steriliter boni simus: Fieri ron potest inquit sanctus Doctor ut steri-hter seni simus, sed rini non sumus quidquid periliter sumus. Et paulo post ibidem: nullo modo Lmines sterititer boni sunt. Et adhuc aliquanto post, Iulianum sic increpat: suomodo igitur, obsecro, aut 'caris in iis i utationibus, aut deluas, qui feralium fructus arborum laudas, qui utique, stas nu/u sunt, aut

Art. II. Quaest. III.

si mali sunt, laudandi non sunt, aut I fructus

boni sunt, prodicto steriles arborer ron sunt ἔ-ὀ-henae sunt, quoniam fructur boni sunt, O, debent Deo placere, cui boηae arbores non possuηι, ηisi placere : Et tandem in fine capitis praedicti declarat , bonum non esse id, quod est sterile, his verbis: Dieantur, inquit, secundum te huiusmodi voluntates a bores boηae, siseit, quia apud Deum seriles μηt, ac per noc xon bona. Ex quibus omnibus lic inserre licet : Si. aliquod esset opus moraliter bonum in infidelibus, illud esset sterile, & non conducens ad finem silutis aeternae 3 at ex supra dictis Si Augustini locis, nullum datur bonum sterile: Ergo nullum datur in infidelibus opus

moraliter bonum.

R pondeo distinguendo minorem : Nullum datur bonum sterile, a quo dicantur homines boni simpliciter, & persese: concedo: a quo dicantur boni secundiim quid ,& miniis persecte, nego. Iterum distingua ;Non datur bonum sterile ad sensum Juliani, quem ibi impugnat S. Augustinus, concedo : Alio sensu . quem vulgo pr pugnant Iheologi , nego. Certum enim est dari aliquoid bonum sterile, eo sensu, quem vulgo propugnant Theologi : nempe bonum illud , quod ex objecio, fine,& circumstantiis bonum est morale , nihil tamen prodest ad salutem , quia fit absque gratia . Ejusmodi enim bonum sterile agnoscunt SS. Patres. Inter caeteros Sis Ambrosius in eum PDI. I. versiculum: Et bonum eius non defluet, ubi ejusmodi hona moralia appellat moralis ornamenta decoris,

ηοη subsidia redemptionis. Et S. Fulgentius lib. de Incarnatione, &gratia Christi cap. 26. ubi ait: suibusdam aliqua quidem bona, quae ad societatis buma pertinent aeqvisatem, inesse posse; sed quia cM-νitate Dei non fiunt, prodesse non posse. distant. Ex S. Augustino loco mox citato , sterilium fructus alborum non sunt laudandi: at insideles sunt arbores steri tes: igitur eorum fructus, idest actus, non sunt laudandi. Respondea distinguendo majorem; Sterilium arborum steriliter, & infideliter operantium, concedo: secus, nego.

Urgent ex eodcm S. Augustino: Si fructus boni sunt, profecto steriles arbores .n sunt: Ergo si bona sunt opcra ins delium, infideles non sunt dicendi arbores nutiles, quod est contra b. Augustinum.

84쪽

An infidelium opera sint peccata.

Resmaeeo, distinguendo antecedens : Si frui ius sint boni simpliciter, concedo: Si

boni sunt dumtaxat secundum quid, nego. IV t iterum ex eodem Augustino : Vo- Iunias sterilis non es Mna : igitur opus ste- lille non est bonum . . Resipodea distinguendo antecedens: Non est bona omnimode , concedo et non est bona secundum quid, nego, hoc est, non st bona in ordine ad salutem aeternam consequendam , quae est supremum hominis bonum : sed in ordine ad honestatem moralem, & ad rectam naturalem hominis institutionem. Obveiunt 3. Plures alias S. Augustini sententias, quibus videtur aperte fateri omnia infidelium opcia esse peccata , eo quoi quidquid interdum boni agere videntur , niato fine id exequantur. idque praesertim

asserit, libro primo de Nuptiis, S: Concupiscentia capite 3. Cum igitur , inquit , fariuηt Mee semines e fide, quae videηtur ad con Halem pudicitiam perti ere , sive bomiηibus placere quae-νentes, vel sibi, wI atiis , sive in bis rebus,

quas vitiosὸ conrupiscunt , tamanas molest saevitantes , sive daemombus servientes , non peccata coercentur , sed aliis pereatis alia peceata vincuntur . Absit ergo pudicum, vel aliter dici, qui non propter Deum v. ram Adem connubii servat uxori. Similiter lib. q. contra Julianum cap. 3. Juliano intei rogantelsi gentilis ηvdum operierit numquid quia

non est ex Dr, peccatum se sic respondet, Prorsus in quantum non est ex fide pereatum es. Et iterum circa ejusdem capitis finem, eumdem Julianum sic ali uitur : Intellige , inquit, quod ait Dominus , Si oculus

tuus nequam est , totum corpus tuum tenebrosum erit: si autem oculus tuus simplex est , totum corpus tuum lucidum erit : bune oculum agnosce intentionem, qua facit quisque, quia facit, O ce eum, qui non facit opera bona intentione fidei ιο- e, bος est, Dur, qvde per dilectιonem vera-rur , totum quasi corpur , quia ilus , velut membris , Neribus constat, tenebrψum esse , hoe est , plenum nigredine peccatorum . aut ceri , quonιam fallem concedis opera infide- ιιum, quae tibi videntur bona, non tamen eos ad salutem sempiternam , regnumque perducere : scito nos illud bonum bominum , dicere illam voluntatem bonam, illud opus bonum , Me Dei gratia, quae datur per unam Μedia serem μι, D, baminum , nemini posset coar-

ferri, per quos suum Mmo potes ad aeternam

Dei ἀηum , regnumque perduci . Omnia proinde caetera , qua videntur inter homines babere aliquid laudii, videantur tibi virtutes verae , videantur vera bona , fine ullo

facta pereato. Iuia ad me pertinet Me scis,

quia ea non facit voluntas bona . Voluntapquippe infidelis . atque impia non est bona rescuntur secundum te huiusmodi volunιates arbores bonae, suseit, quod apud Deum steriles

sint, ac per boc non bonae. R pondeo I. S. Augustinum , dum infidelium opera appellat peccata, sumere nomen 'ccati generatim, & pro omni actu, qui ad vitam aeternam proaesse non potest, utpote facto in statu pessimos non vero Pe cati nomen usurpat in stricta, & propria significatione , quatenus nempe significatactum dictamini rectae rationis, ac praescriptis lcgibus distbrmem, ac contrarium. Respondeo a. ut plurimum quidem infidelium opera esse peccata, quia raro contingit , ut revera non sint actus regulis bene vivendi, & rectae rationi distbrmes; nam agere solant ex infidclitate, quae climiit regula erronea, haud dubium est, quidquid ex ea procedit . vitiatum esse, de

peccaminosum.

Respondeo 3. Idcirco infidelium opera, ut plurimum cile peccata , quia raro sibi in

suis proponunt operibus rectum aliquem finem, ut ad Dei gloriam obedientiam ipsius mandatis praestent; imo plerumque agunt propter finem pessimum; quia, ut dicit S. Rugustinus verbis supra laudatis, vel sibi, vel aliis placere quarunt. Unde capite 3 libri q. contra Iulianum , ubi pronuntiavit, operire nudum in quantum non est ex fide, peccatum este , Rathra sublicit : Non

quia Fer seipsum factum, quos es nudum operire, peccatum est l. sed de rati opere non in Domino gloriari, pereatum est ', gloriari enim

xon in Domino, δ aliquis, quos infideliter sit superbum, scilicet ac praesumptionem redolenι:

Inde eoaem capite rationem reddens, cur

infideles bona male faciant , ait : suia scilicet ea non fili, sed infati, is, noxia faciunt voluntate. Denique dum eodem capite

ait: Ubi non es intemio bonae Meι, qade per

dilectionem Neratin, ιotum corpus plenum es nigredine peccatarum : sollim voluit peccatum in infidelibus regnare, δ esse concomitanter, propter ablentiam, & defectum

fidei, quae est principium iustificationis. Urgent et L .lgura infideles ex infideli-F late

85쪽

8 Tract. III. Disp. I.

late operantur, peccatum est sermaliter , di non solum concomitanter: Sed SP Αugustinus testatur infideles , omnia etiam , quae vidcntur bona opera facete 3 semperagete ex infidelitate , nam lib. I. de Nu- Itiis, S Concupiscentia cap. ait: IUB- es cum pudicitiae eoniugalis bonum habent , quia iUdeluer Muntur , in malum , peccatumque conTertunt: Ergo, Sc.

Distirro maiorem : Quidquid insideles

agunt forni aliter ex infidelitate peccatum cst, concedo: quia nempe ipsa infidelitas est mala arbor, quae non potest bonos fructus facere : quidquid agunt in statu insi- delitatis, formaliter peccatum est, nego: nec aliud voluit S. Augustinus ; nam eo dem loco subiicit : Eo modo ergo, is, illam

concupisceηtiam carnis, qua caro concupiscit

adversus Diritum in usum iustitiae convertunt faelium nuptiae: Certum est autem fidelium nuptias non convertere , nisi dum fideliter, & ex si de operantur: unde subjungit :Habent quippe inteηtionem generandi regenerandos : ut qui ex iis saecvtis filii nascuntur, in Dei Nis3 renascantur.

Urgent: Si quod non est ex fide, peccatum esset dumtaxat concomitanter, &non

formaliter, vana esset, & inutilis S. Rugustini adversiis Iulianum ratiocinatio; siqui-dcm Julianus absque negotio admisisset revera quidquid formalit cr ab infidelitate procedit, peccatum cste: secus autem esse de caetcris ope libus in sidclium, quae non sunt formaliter actus infidelitatis, s d aetus virtutiS, ve miscricordiae , vcl justitiae, vel temperantiae: et gob. Augustinus non solii mcenset opera infidelium peccata, quatenu Spiovcniunt ab ipsa infidelitate, seu etiam prout sunt in ipsa insdulitate. Nego antecedens: Julianus cnim non Iium cxistim abat infidelium opera esse bona inoraliter ; s d etiam sufficere ad gratiam sanctificantem , & gloriam aeternam promerendam: cxissimabat etiam posse lic mi-ncm studio sani litatis acccdente gratia adhaerere non poste pcccatis, ut tcstatur S. Rugustinus praelato capite 3. lib. q. Contra, inquit, subaltis , atque conceditis dicentes ,

se acile igitur studio saxctitatis , quὀs Deusol vat, potes carere peccatit, hunc autem

errorem imiugnat illis Apostoli verbis , suod non es ex fide, peccatum es.

I6ver existimabat Julianus ea opera , quae bona sunt ex obiecto , etsi fierent ex

sine perverso, nihilominus esse bona ue quod

Art. II. Quaest. III.

ipsi exprobrat ibidem sanctus AusustinuI,

tamquam dogma pessimum, & vnis Christianis prorsus indignum. Unde, inquit,

videar ealumniari ipsa tua verba , him ρο- nam: Cunctarum, isqvis, origo virtu- istum in rationabili anima sita est, &affe- rictus omnes, per quos aut fructuose, cui,,

steriliter boni sumus, in subjecto sunt men- , , tis nostrae : prudentia , justitia , tempe- is

rantia , sortitudo . Horum igitur affe- is et uum viscit m insit omnibus naturaliter , ,,

inauis, non tamen ad unum finem in om- ,,

ni bu, properat, sed pro judicio Volunta- ,, tis, cujus nutui serviunt, aut ad aeterna, is aut ad temporalia diriguntur . Quod cum ,, sit in eo, quod sunt, non in eo, quod ,, agunt, sed in eo solo variant, quod me- ,, rentur : Nec nominis igitur sui, inquis, ,, post unt , nec generis sustinere dispen- , , dium, sed solius, quod appetiverunt, prae- ismii, aut amplitudine ditantur, aut exili- , , late frustrantur. Quam Juliani sententiam , , velut insulsem sic refellit S. Augustinus: Haec ubi didiceris nestio, iam tamen cernis, ut arbitror , consequens esse , ut vera fit virius

a rorum prudentia , qua excogitant genera lucellorum: avarorum iusiua, qua graviorum damnorum μta , facilius Jua nonnumquam contemnunt, quam Wurpant aliquid αδε

num , a rortim temperantia , cua lux

ris, quo η iam sumptuosa est , probient appetitum , siaeque necessario victu , tegumentoque contenti sunt, avarorum sortisuri , θνο , ut ait Horatius lib. I. Epist. I. Per mare pauperum fugiunt per baxa, per ignes: qua

rica ad ea prodenda , quae habebant nulos hostium tormentιspesvise compelli: Unde concludit : Ergo virtutes istae tali fne turpes , atque deformes, cy, ideo nulla modogermanae,

sent, nec νηeris sustinere dispeηδῖum ; sea

soletur, quoa oppetiverunt, praemii emtitate fru- rentur , is di terrenorum , commodorumque fiuctu, non caelestum praemiorum . Adverbiis autem hunc posteriolcm errorem plurima

alia congerit sinctus Augustinus, quibus significat id malum esse, quod mala, noxia, de infideli voluntate fit. Insant ite ium: Quae fuerit S. Augustinimcns de infidelium operibus , cui dentius patere non potest, quam ex doctrina elus Discipulorum , maxiaec sancti Prosperi: lea S. Piosper arcric fatetur infidclium Opera ,

86쪽

An Infidelium opera sint peccata

quatenus sunt in statu infidelitatis , esse

peccata: ergo , 8cc. Probatur minor ex libro contra Collatorem cap. 22. Natura ,

inquit, bonis suis mast utitur, in quibus sine

eultu veri Dei, impistatibus, immznditiisque vincitur, unde se deseni existimat, accusatur . Et lib. I. de vocatione c entium cap. I. Lηe coitu veri Dei , inquit , etiam quod videtur virtus esse , pereatum est : nee placere illud Deo fine Deo potest i qui vero Deo

Denique lib. de ingratis cap. Iσ. Omne enim probitatis opus , nisi semine

verae

moritur fidei, precatum es , inque re

menam.

Nomine autem hujus gloriae sterilis, quae sibi poenam accumulat , significat opera infidelium in statu infidesitatis est cita. Igitur, &C. Respondeo S. Prosperum eo modo explicandum csse , quo S. Augustinum exposuimus 3 nimirum de opere moraliter bono, ouod sit infideliter , & cum aliqua piae- sumptione comparandae per illud gratiae . Siquidem Semipesagiani, adversus quos militat S. Prosper , existimabant poste hominem naturali studio, ac desiderio fidei , tum fidem ipsam, tum caetera dona Dci ,

quibus ad vitam pervenitur aeternam, Pr mereri. S. vero Prosper ex adverso docet

haec opcra illo superbiae typo , ac spiritu

Concepta, peccata esse, in reatum verti, reenamque potitis cumulare, quam gratiam promereri , quod evidenter explicat capite 37. supra laudata. si iamen Me propria virtute capescere quemquam

Posse putor , Ave dignus labor iste iu

Ingenium meruisse, aliunt, bona vera pe

tentis :

cedunt.

Eodem prorsus modo explicandus est alter locus ejusdem S. Prosperi ex libro de vita contemplativa capite ubi ait: A solum dicenis Omne quod non est ex fide peccatum est, declarasse, quod omnia bona,

aut ex fra testa virtutes sint , aut si fuerint Me fct, non sunt aliqua bona creta a, ses

vitia , quae non iuvam suos Urrarior, sescondemnans, infestosque praeeipitant , atque is finibus aeternae salutιs eliminant . Loquitur enim ibi S. Prosper de intentionibus ins-delium, quas non sola fidei absentia, sed infidelis, & noxia voluntas culpabiles reddit. S. enim Prosper satis innuit illa opera spiritu superbiae elici, dum ait, Ida ρω- eipitare i/ sator: Similiter dum addit, quod de infidelibus dixit; etiam adversiis fid les torqueri posset , qui non secundum Deum , sed secundum hominem vivunt et tandem ejus mens luculentius apparct circa finem capitis , ubi insinuat se agere demi operibus, quae mala intentione ab infidelibus fiunt , dum ait : Itaque si utrumque etiam claruit, quia virtutes veras non

videntur habere, qui simulant ;-uti sim lant, qui non re diis, aut non propter Drum , sed propter bomines tantum boni aliquis operantur , eleemosynis, ac ieiuniis, vel abstinemtiae , caeterisque boris serviendo , non ut bonifant, sed ui se boηor bominibus fetant, nec ad recipiendam sempiternam mercedem , sed ad eo arandum gloriam popularem. Dicen-bum igitur eum nomine illius gloriae sterilis , quae sibi poenam accumulat , non aliud intelligere , quam vanam gloriam qua infideles undique exundabant ν maxime vero I hilosophi, quos idcirco animavilia gloriae Tertullianus appellat. Congerunt adverserit varias aliorum S. Augustini discipuloriam sententias , quibus probare nituntur revera infidelium opera esse sormaliter peccata . Imprimis namque rem aperte definire videtur S. Fulgentius lib. de veritate praedestinationis cap. I R. ubi ait: Priusquam accipiat bu-na voluntas fidem , punitionem per se immmis mereri, non fidem ι omne enim quod non est ex sile peccatum est , sine fide impossibile est placere ino. svι autem Deo non plaeet , siηρ dubio Deo displi-ret, non Deum mitigat, sed potius exaerebat. Et Iib. 2. cap. s. Deo non placemus , no velimus , sed ab ipso nobis tribuitur , ut velia mus , a quo π voluntas bominis mutetur , ut bona st, aut semper appetis motum , aut numquam bene appetit bonum ι ae Ae dum in νebus bonis rectum ordinem non tenet , Deo vero, O, Mηο nullatenus ρlacet. Primasius ad haec verba Iq. capitis ad

Romanos 3 suod non est ex fide, ait , Non

ex fis, quae per rearitatem operatur : omne

87쪽

ideo peccati m est.

Beda ad caput citatum : Omnis infidelium vita peccatum est; nibit bonum fine summo bono ; ubi enim deest agnitio aeterna , is incommutabilis veritatis , salsa virtus etiam est in Omimis moribu I. Priidentius libro contra Ioannem Sco. tum, cap. q. habet. Homo test illam damnationem babet liberum arbιtrium, quo propria voluntate inefixari potes , iηclinatur a malum , habet liberum arbitrium quo post assurgere ad bonum. Ut autem assurgat ad bonum , non es Wopriae virtutis, sed gratiae Dei mi erentis. Habet liberum arbitrium ut psit bere velis , ut 'ot bene vivere , ut polytDeo adhaerere: Ied ut beηὶ velit, ut bene vivat, ut Deo ad ereat, non es suae virtutis , sed gratiae Dei mi rentis.1 andius Rc migius , & Ecclcsia Lugdunensis lib. de tribus epistolis cap. 22. Here mortua sunt opera insistium , nonsolum quando verte vitiis , pereatis Ierviunt ue sed

etiam quando naturali bono in quantum omnipotens Creator tribuit i stati, vel naturali lege communiti', quaedam ima opera, vetat quosdam virtutes babere atque exercere

videntvr 3 quia faeem Dei , Cbristi eius

vel ignorantes , vel odio babentes, aut etiam per equentes , quod ex illa fide non operantur , omnixo nec bonum opus, nee Sera vir-

rvr esse potest , quae non praeerit ex radice veritatis , bonitatis: dum enim illa ista quae seeundum hominem videntur esse Mnavera, nequaquam vera fide ad Dominum re- fruntvr quem igηorant , nec propter eumagum, seae pro ter quandam θοηsatem, qua inter bomines mapni videantur, vel propter cupitatatem alicullus commodi temporasis, ipsa impietate infidelitatis, ipsa inflatione elationis, ipsa praveritate cupiitatis , ita immunda , inquinata sunt omnia, ut apud Deum non virtutes, β vιtia iudicentur. Sanctus Bernardus sermone primo de An- manciatione : Certum est , inquit, at suam relinem uηrversa quantum in eis est tendere, in eam semper esse partem proclimiora :ate no x qui de nibilo creati sumus, con-sai quia si mr ipsis rasinquimur, in pecca rum semper, quia mkl est, labimur. Respondeo, illos sanctos Patres i melliger doses Ie eo modo, quo sanetus Augustinus, nempe in infidelibus nullum esse bonum,

nullasque virtutes, veras, & eorum operacila peccata, vel quia cupiditatum pondere

Art. II Quaest. 1Is.

gravati, 8c victi saepimire in vitia ruun equia verum Deiam non agnoscentes nori solum non operantur propter eius gloriam, sed propter cupiditatem alicujus temporalis aut inanis vanitatis , quo fit , sicut mox loquebatur Fcclesia Lugdunensis , ipsa impietate io litatis , ipsa inflatione elationit , ipsa pervestate eupiditatis ita immunda, inquinata sunt Omnia , ut apud Deum no virtutes . sed vitia iudicentur . Vel denique, dico infidelium virtutes, dc opera moraliter bona, dici peccata comparativὸ ad virtutes Theologicas, & morales insulas: virtutes enim morales acquisitae mediare videntur inter illas virtutes Theologicas ac morales infusas , & vitia seu peccata . ride cum medium comparatum ad extremum persectius, censeatur imperse tumue e cori tra vero videatur perfectum , dum consertur cum alio extremo mimis perfecto t sic

tepidum comparatum calido videtur frigidum, & comparatum frigido, videtur caliadum; similiter fuscum comparatum ad nigrum appa et album, videtur autem niagrum, dum juxta album apponitur : hinc est quod virtutes morales acquisitae , Per ordinem , & comparationem ad Theol gicas, & morales infusas, vel quae opera Π-tur ex principio gratiae , & charitatis, dicuntur imperfectae ; e contra vero censerrmisiant persectae, si comparentur ad vitra quibus opponuntur . Quoniam igitur sanctus Augustinus, & ejus Discipuli considerant virtutes infidelium per ordinem ad virtutes persectas Christianorum , illasquc cum istis comparant 3 ideo dicunt eas non esse veras virtutes, sed ementitas 3 di illas vera peccata , ac virtutum umbras , de similitudines appellant.

Arrumextam ultimum petitum ex ratione.

OUiciunt primo : Nullum dari potess

bonum opus sne rei a , & persecta intentione : Sed in infidelibus nulla potest

esse recta intentio : Ergo nec ullum opuS moraliter bonum . Nasor patet ex illo laneri Ambrosii, lib. I. de officiis, cap.q. Uectus tuus nomen ponis operi tuo. Probatur minor I bi non potest esse intentio resta, ubi non est fides, quae est mentis oculus, intentionem dirigens . Nemo enim , inquit sanctus Au-justinus super Psalmum 3 l. computet est mua bona anu fim, ubi exim fides non erat,

88쪽

An Infidelium opera sint peccata. 8 I

tentio fuit, intentionem fas dirigit. Res ηdes , concessa m ore distinguendo minorem: Ubi non est fides, ibi non

potest esse recta intentio , nec operis directio in finem ultimum lupernaturalem , concedo: In finem honestum subalternum naturalem , de moralem , nego : Sicut enim fides dirigit hominis intentionem respectu finis ultimi supernaturalis: sic etiam rationis lumen dirigere potest intentionem respectu alicujus boni honesii con- naturalis homini. Instant : Omne opus quod in finem aliquem creatum refertur, nec in Deum dirigitur, peccatum est; sed ubi non est vera Dei fides, & cognitio, opus in Deum dirigi nequit: Ergo eum in infidelibus non sit vera Dei fides, & notitia, consequens est

eorum opera esse peccata. Probant majorem ex sancto Augustino, lib. . contra Iulianum

lib. 3. boni si ab timine, inquit, e nonpropter Me fi ρ Opter quod feri debere vera Iapientia praeeipit, es oscio videatur

bonum, ipso non rem fine pereatum es. iuva maiorem : Quod in Deum non resemir vel explicitc, vel implicite 3 actualiter aut virtualiter, aut habitualiter, peccatum est , concedo : Quod refertur irriplicite , habitualiter, de virtualiter, scilicet per relationcm intrinsecam, quae identificatur, de velut imbibitur in ipsa entitate actus. peccatum est , nego : Potest enim actus ad Deum reserri tribus modis, ut notat sanctus B Onavcntura in a. di qI. scilicet actualiter , virtualiter , de habitudinaliter : Primo modo , quando quis de Deo cogitans , illum amat, & in ipsius gloriam suum opus dirigit. Secundo modo, quo quis refert aliquod opus in Deum habens initio operis eius gloriam pro fine , licci de eo non cogitet in operis successu: Tertius modus, est quando non praecogitato fine ultimo , sive Deo , ex sola boni operis natura fit illius in Sum directio. Infideles autem , qui nullatenus Deum ognoscunt, non possunt equidem explicite , & actualiter suum opus in eius gloriam dirigere 3 id vero possunt implicitc;

nam cum agant propter finem particularem virtutis, sicut revera agere possunt 3 puta cum eleemosynas erogant , quia ratio naturalis dictat honestum esse egenti subvenire , impliciae , de virtualiter aut liabitualiter opus illud reserunt ad Deum;

Fra neol. Tom. IX. agunt quippe propter finem a Deo insti

tutum a

Urgent: Si liceret agere propter aliquem alium finem, praeter Dei gloriam, &actus aliquis creaturae referri posset licite ad aliquem finem creatum, maxime ad ipsius. virtutis honestatem; atqui ex sancto Augustino, lib. I9. de civitate Dei, non licet agere propter solum finem virtutis rLicti enim, inquit, a quibusdam tunc. vera, Misae putentur esse virtutes , cum ad seipsas referantur, etiam tune inflatae avit superbae sunt: is ideo non virtutes , sed vitia iudicanda sunt : Erso nullatenus actus potest esse bonus qui ad alium finem quam

ad Deum resertur. Distingis minorem: Non licet agere Propter honestatem virtutis, tamquam propter ultimum finem , concedo : tamquam Pr

pter finem subalternum , de ordinabilem ad ultimum finem, sue virtualiter , sive habitudinaliter, nego; Priori autem sensu

sanctus Augustinus ait virtutes , cum ad scipsas referuntur, esse superbas. 3c inflatas , quales plurimum fuere virtutes plurium Gentilium, maxime Philolaphorum, ne non Sc virorum sortium , qui suis in virtutibus vel praeclare gestis , nil nisi humanam ac fugacem gloriam sapiebant: Unde sanctus Augustinus, Ii . operis imperfecti contra Iulianum: Audite, intelliatite, jortitudinem Gentilium mundana evidiatas : sertitudinem autem Gristianorum Dei Haritas facit, quae di sa es in cordibus nostris. non per voluntatis arbitrium, quod est a nobis; sed per uiritum sanctum, qui datus est

nobis: vel ut lib. de vera religione, C.3d. luculentius explicat: Serviunt infideles, inquit. cupiditati triplici, vel voluptatis , vel excellentiae, vel spectaculi; ira nescientes diligunt temporalia , ut inde beatitudinem expe-dent. Hu autem rebus , quibus quisque Matus vult esset , serviat necesse est , velit, nolit : quocumque duxerunt sequitur , o quisquis eas visus fuerit auferre, metuitur.

obiici t se nia : Si posset aliquis actus

esse bonus absque gratia, sequeretur Deum

non aliter concurrere ad aetum malum ,

de peccaminosum, quam ad actum virtutis, quia ad utrumque concursu dumtaxat generali, de ut naturae Author concurreret: bed consequens est contra doctrinam oriathodoxam, & Catholicam, quam acerrime tuetur sanetus Augustinus, lib. 2. de peccatorum meritis, oc remissione, cap. Iη. ubi

89쪽

81 Tract. III. Disp. I.

probat Deum esse authorem boni operis

in nobis , non vero mali : Voluntas, in- luit, aut bona est, aut mala; im utique malam non babemus ex Deo: -at ergo, ut bonam voluntatem babeamus ex Deo .... qu rixea quod a Deo nos avertimus, nostrum est, o, haec voluntas mala: quod vero ad Deum nos convertimus, nisi ipso excitante alce aiiuvante non possumus, Hee voluntas b na et Ergo nullum opus bonum moralefieri potest absque firatia. ων sequelam manris : Deus enim: con currit ad actum bonum, per se, & intendendo illum directe; quia generalem suum

Concursum creaturis praebet, ea intenti me, ut bene eo utantur: Chim vero actum malum nullatenus intendat , sed tantum ejus concursus generalis determinetur ad malum finem per voluntatem creatam, quae ipso sibi impenso concursu generali abutitur, eum detorquendo in pravum finem a Deo non intentum ι idcirco tantum per accidens Deus ad istum malum actum concurrere dicendus est. Instabis : Si haec ita essent , sequeretur daemones posse emcere opus moraliter b num 3 quia vires naturae non sunt minus

persectae in daemonibus, quam in homini-hus 3 1ed absurdum est consequens : Ergo

de antecedens.

Nega sequelam miseris, & ad ejus probationem dico, vires naturales non esse quidem minus perseetas in daemonibus, quam in hominibus, secundum substantiam, ac principium physicum, transeat: secundum satum miseriae, in quo sunt daemones, nego: Hic enim status prohibet ne bonum aliquod morale naturalis ordinis , ex omni parte possiint emcere, quia in eo statu obstinati sunt in malo; unde fit, ut nullum actum possint elicere , quin fiat ex aliqua mala circumstantia, dc ex affectu pravi finis.

COROLLARIUM I.

EX tribus praefatis quaestionibus, seqvitur primo hominem lapsum sine ullo speciali actuali auxilio supernaturalis ordi-Nis posse aliquod bonum morale exercere; subindeque miniis probabilem apparere sententiam Gregorii Aliminensis in a. dist. 28.

quaest. I. art. I. ubi docet ultra Omnem cogitationem, & praeviam motionem quae per Causas naturatra ncri possit , necessarium

esse aliquod auxilium speciale transiens quo

Art. II. Quaest. III.

physice juvetur voluntas ut actum suum ad Deum finem ultimum reserat, sine qua relatione, & habitudine actus ille nequitem moraliter bonus. Hrὐm ex dielis abunde liquet neque ne cessariam esse actualem illam relationem universim ad opus moraliter bonum , sed interdum virtualem , & habitualem sum cere; neque opus esse ullo supernaturali subsidio, ut actus ille exeratur.

Primὸ, quia ad id sumciunt quantumvis debilis, & infirmantis humani arbitrii vires. suis sui docet sanctus Augustinus libro de spiritu, & littera c.28. I non usque

adeo in anima humana imago Dei terrenorum affectuum labe detrita es, ut nulla in ea ve-iat lineamenta remanserint, unde meritὸ disipsis etiam in ipsa impietate vitae suae facem aliqua teris vel sapere . Et paulo post I

quens de Gentibus, quae cum legem non habeant, naturaliter ea quae legis sunt f ciunt, ait : Nam ipsi somines erant, Psvis Ha naturae inerat eis, qua legitimum aliquid anima rationalis , entit, is, facis et

sed pietas quae in aliam vitam trossera beatam , ων aeternam, Mem babet immaculatam convertentem animas . Unde Author libri Hypognosticon, qui totus ex S. Aligustini sententiis confectus est, ait, cap. q. Et D temur liberum arbitrium omnibus hominibus , habens quidem iudieium rationis, non per quoasit idoneum, quae ad Deum pertinent id est ad beatitudinem aeternam sne Dra ineboare aut certo peragere; sed tantum in operibus vitae praesentis tam bonis quam etiam malis bonis dico quae de bonis naturae oriunt . His

adde a summis Pontificibus damnatam hanc Bali propositionem num. 6 I. Νωmst Pelagiano errore admitti potes usus aliquis liberi arbitrii bonus , Me non malus ; - gratiae bristi iniuisiam sarit , qui ita sentit, δε-cet . Unde merito Lestius lib. de auxiliis

cap. Io. num. F. constanter amrmat sententiam Gregorii Ariminensis una cum Michaelis Baii erronea doctrina, ab his Pontificibus este damnatam. His adde ea omnia quibus in secunda quaestione probavimus gratia non desiderata ad bonum Opus morale naturalis ordinis. Insuper. Si ad quodlibet bonum opus d sideraretur speciaIe auxilium antecedens

praeviam motionem quae per causas natura

les fieri possit; itaq iod sitie eo nullus fieri possit actus bonus, de eo posito, non possit non fieri, ut idem Gregorius docet, sequcre

90쪽

An Infidelium opera sint peccata. 83

tur. Primὸ acturri bonum non fieri libere, quia non fieret cum indifferentia, & potestate antecedente ast appetitum; siquidem voluntas praeventa illo auxilio non potest

non operari . Sequeretur secunia eos omnes , qui bene non operantur moraliter, esse omnino impotentes ad recte operandum , quia carent aliquo absolute necessario, &antecedentes quod neque reipsa habent, neque est in eorum libera potestate, ut illud obtineant: nam si possent illud habere, &promereri, maxime mediante aliquo actu moraliter o: sed ad illum actum bonum

praerequiritur tale auxilium, ut contendit Gregorius. Quapropter vel ante omnem actum bonum deberet praecedere aliquis actus bonus, quod implicat; vel tale auxilium non est in potestate operantis, nec pendet ab aliquo actu bono ejus qui eo privatur. Denique cum talis actus moraliter bonus, sit naturalis ordinis, immerito negatur vis physica completa , de lassicienter potens sine illo auxilio speciali transeunte, ut voluntas possit eum actum exercere: Si quid enim illum actum improportionatum voluntati redderet, maxime bonitas moralis: sed illa non ossicit 3 imo actum reddit proportionatum voluntati; quippe clim ejus objectum proportionatum , fit bonum morale seu rationi consonum . Praeterea liberum arbitrium in homine lapso non est prorsus extinctum, sed dumtaxat infirmum, ut su-

Ira dietum est ex Concilio Trident inq: Ergoicut in infirmo aliquae supersunt vires adactum sufficientes, licet imperfectum : ita& in voluntate hominis lapsi manent ubres susscientes ad aliquod opus bonum ,& honestum moraliter faciendum I V. g. aa colendos parentes, subveniendum egenis, &c. Fundamenta Gregorii una cum fundamentis Vasquesii insta solventur.

COROLLARIUM II.

QEquitur serenia, minus etiam esse proba- in bilem sententiam Vasquest, qui H

ratione IN. docet ad opus Donum moraliter

praerequiri aliquod auxilium, non ut det posse, sed actu agere , illudque consistere censet in quadam cogitatione honesta, &Congrua, hoc est, attemperata genio, complexioni seu temperamento hominis, vel a Deo immissa in circumstantiis illis, & occasionibus, in quibus praevidit ab aeterno per

icientiam mediam lili tum albiuium ser

illam piam cogitationem excitatum illi conis sensurum. Hoc autem speciale auxilium dicit esse gratiam per Christum concessiam. se aratia, sic probat: Omne donum Dei non debitum vi creationis est specialis favor, & gratia, sive donum gratuitum rsed omnis cogitatio congrua, Cum qua moraliter bene agitur, est ita indebita; quia

homo ex natura sua non magis unam cogitationem, quam aliam exigit: nec magis expostulat hunc verum ordinem ex quo sequitur illa cogitatio, alioqui quotiescumque aliquis malc operatur 4 fuisset priva tus congrua cogitatione debita connatur liter. Aiae quoi illa co3itatio congrua non omnibus detur; subindeque non est connaturalis ι sed ultra naturae sortem . Quod enim est naturae debitum , omnibus conceditur I ac proinde est gratia , quatenus gratia significat omne donum naturae non debitum, sive interim donum illud sit supra naturae ordinem, sive non . Denique si Deus daret homini cogitationem tantii msufficientem , naturae debito satisfaceret 3 ergo ubi praeparat congruam , & efficacem ad bonum moraliter honestum exercendum, facit ultra naturae debitum : 8c

consequenter donum illud dici debet gratuitum beneficium. Quod autem illud speciale beneficium ad honestatem iuvans , sit prν Cbristum εprobat , quia ab Adami lapsu relicti suimus in eo statu in quo non debebatur ulla cogitatio congrua : de insuper propter peccatum originale debuimus omnes illa privari; subindeque Deus illam non concedit nisi intuitu meritorum Christi D mini ReparatoriS. Herum impugnatur haec sententia: μι- mo, quia cogitatio aliqua practica dehon

actu moraliter, haberi 'test solis naturae viribus, ut probatum est in secunda quaestione primi articuli: Ergo de bonus assectus. Quod autem affectus ad quem inducit illa pia ccsitatio sequatur vel non sequatur, illud pendet a voluntate , quae seipsam pro libito determinat ad sequendum vel non sequendum dictamen rationis; a proinde ad eum non opus est aliquo speciali divinae gratiae sublidio, quippe ad id sufficiunt liberi arbitrii vires. Semnia, cogitatio illa congrua de aliquo actu honesto , duo solum dicit, nempe quod si cogitatio boni honesti, & quod ne congrua seu efficax : sed ex neutro capito

SEARCH

MENU NAVIGATION