Antonii Henrici van der Boon Mesch ... commentatio ad quaestionem ab ordine philosophiae theoreticae et literarum humaniorum in Academia Gandavensi ... [microform]

발행: 1823년

분량: 140페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

item intermissi. Ussimi enim censores populi sussragiis creati fuerunt anno Urbis DCCIII. Appius Claudius Pulcher, et L. Calpurnius Piso 1).

Appius Claudius autem maximus erat adversarius Iulii Caesaris, et fave bat partibus Pompeiici cumque nimia severitate censoria Senatores et Equites notaret, praeter Suam Voluntatem Caesari multum profuit, cum omnes ab eo notati deinceps artes seSarianas sequerentur 'h adeo ut ex historia illius temporis conjecturam sacere possimus, hanc censoriam severitatem in tam perverso civitatis Statu, Propter factiones et dissidia,

accelerasse censurae interitum. Ipse Ver Caesar, Cum rerum Summa potitus esset, sub nomine Frinfectum morum Censoriam potestatem e

sit 3 . Quae potestas ei in triennium concessa erat quare Cicero eum aliquando pria ectum morum appellavit 5 . Sed quamquam Caesar praefecturam morim gessit, tamen nullus e Veteribus narrat eum nota Censorias erga ullum Surpasse, sive Senatorem Sive plebeium Narrat quidem Suetonius 6 eum diremisse nuptias Praetorii viri, qui digressam amarito post biduum statim duxisset, quamvis sine probri suspicione; sed ex his verbis non confici potest propterea Caesarem ignominia H tasse senatorem. Sed minus recte Bodinus reseri, ubi de censura C. Iulii Caesaris agit, eum ut censum CCuratius faceret singulorum domos adiisse, et quoniam praecipua potissimaque pars ejus muneris ad consi

mandos civium mores pertinuerit, Se a Strum morum , non CenSorem

appellavisse T). Nimirum odinus spectat locum Suetonii, recensum populi agit, nec more nec loco solito, sed vicatim per dominos in sularum egit 8 .' Sed ut iam cap. I. diximus, hoc loco non Iegitur censum, Sed recensum et praeterea Suetonius non agit de censu universi populi, sed de recensione inopis plebis, quae frumentiun publice acci-

42쪽

piebat. De11acie Octavianus AuguSin cenSuram initio non recusavit et Agrippae collega fuit, cum morum praesecturam in quinque annos in se suscepisset 1). Statim Senatum examinavit, in quem ordinem, quum multi quites ac plebeii homines bellis civilibus adsciti essent, cumque eos adhortatus fuisset, ut ipsi de genere et vita sua judicium serrent, multi sua sponte senatu ceSSerunt 2). Ostea cum Augustus suam jam

aliquando firmasset potestatem, cum populu eum perpetuum Censorem constituere vellet, hunc titulum recusavit, et Statim alios censores creari

curavit, aullum Aemilium Lepidum et L. Munatium laticum; qui

postremi censores e privatis fuerunt Sed revera erant nulli censores, nam ipse plerumque, quae eorum ossicii erant, egit. Prohibuit enim, cum Equites et foeminae illustres adhuc in orchestra saltarent, ne illi, qui Equestris essent ordinis, id facerent 3). Et astuta fuit Augusti dissi mulatio in corrigendis moribus. Nam ut unum exemplum asseram, quum in censura ad eum quidam adolescens adduceretur, qui mulierem uxorem duxerat, quacum habuerat adulterii consuetudinem et multis esset accusatus Seditiones, inquit, multa mala nobis attulerunt. Ea obli- vioni demus, idque curemus, ne quid simile in posterum fiat 4 . Denique ut invidiam missiorum evitaret, per alios senatum exam nandum, indignosque ex eo movendos curavit 5). Sub therio et Casi gula censura desiit, idque facile potest probari, cum nulli auctores, qui de Romana Republica Scripserunt, de eorum Censura mentionem fecerint, et praeterea e Tacito constet, Tiberium quibusdam senatoribus de luxu conquerentibus respondisse: α Non id tempus censurae nec si quid in moribus labaret defuturum corrigendi auctorem f),' et postea cum de Iuxu coercendo et legibus sumtuariis ageretur, rudentissima oratione id fieri dissuasit V). Claudius rursus censurae nomen E-

43쪽

duxit, qui hunc magistratum gessit, assumto sibi collega Lucio Vitellio Muscensura, quod ad more corrigendos fuit maxime inaequalis ac varia, ut facile constat ex Suetonio, qui hujus rei multa exempla assert 1 . Deindeatino Urbis DCCCXXVH Vespasianus cum it filio Censuram gessit, Iustrumque condidit, de quo ita Suetonius e suscepit et censuram ac Per totum imperii tempus nihil habuit antiquius, piam prope amictam n

v tantemque Rempublicam stabilire primo, deinde et ornare. Ac ne quam occasionem corrigendi disciplinam Praetermitteret, adolescentulum fra grantem tinguento, Cum ibi Pro impetrata Praefectura gratias ageret, nutu adspernatus, Voce etiam gravisSima increpuit maluissem assium oboluisses I). V Domitianus deinde perpetui censoris nomen sibi arrogavit quid autem ad morum correctionem egerit, cum Severus in Iux riam et libidinem esset, recenset Suetonius 3 . Post Domitianum cum reliqui Imperatores titulo censoris uti abstinuerint, fere nulla censorum

exstat memoria 4), nisi quod Trebellius ollio narrat, sub Decios

Ierianum Omnium ConsenS Censorem creatum esse, sed addit, Valeri num censuram accipere noluisse Scribit enim Sed Valeriano sententia huiusmodi fuit quaeso, sanctiMime Imperator, ne ad hanc me nece

B situdinem adiges, ut ego jussicem de Populo, de militibus, de senatu, de omni penitus orbe, iudicibus et tribunis, ac ducibus. Haec sunt, propter quae Augustum nomen tenetis, apud quos censura deseditu non potest hoc implere priVatus. Veniam igitur hujus honoris peto, cui vita impar est, impar est Confidentia cui tempora sic repugnant,

ut censuram hominum natura non quaerat 5 .

si Vid. Suet in ejus vita cap. 6 ibique Casaub et in Vita A. Vitellii cap. a. et Spanh.

I. c. Pag. 757.

4 Vid. Dio Cass. Iib. LIII pag. 5Ο9. 5 Vid. TrebeII. OH. Valer Pat et ii pag. 47. De satis censurae sub Imperatoriabus doctissime scripserunt Iul. Caes. Butenger de Imp. Rom. lib. I. 3P. I. Pag. 55. Spanti. de usu et praestant. Numismat. Di M. VIII pag. 35. Christ. Thomas. Disa. cad. Disa. LVII de judicio seu censura morum. v. a. sisI. et aeqq. et Botinus de Repubi lib. VI.

44쪽

Haec de satis et interit Censurae de quo ultimo adeo pauca a crimioribus tradi miramur. Sed nos non diutius in his inquirendis versabimur, cum et fata et interitus censurae e fastis censoriis, quos in secunda parte hujus commentationis exhibebimus, satis apparebruit. Hoc tamen dicimus constare, saepius fuisse intermissionem census vel e surae, Cum inter primum lustrum a Servio Tullio institutum et ultimum, quod Vespasianus condidit, interfuerint anni fere CL, et per illud temporis spatium non plura quam septuaginta quinque Iustra CO

De Censorum tineribus.

Munera censorum facillime in quinquo partes dividuntur; quariun prima continet censum secunda Senatus lectionem et Equitum reliquo rumque civium in centurias descriptionem tertia magisterivi morum :quarta curam pecuniae publicae et vectigalium : quinta tutelam locorum publicorum et privatorum ac minora ossicia Ut haec melius perspicia tin', de his seorsum agemus. His enim clare perspectis, deinde melius in Fastis exhibendi dijudicare poterimus, quid a censoribus, muneris sola ipsorum ratione habita, dignum memoratu peractum Sit.

45쪽

norum pertinuerit, quare hanc rem breviter absolvemus, ne his vel illis repetitis , aut integris ubique primi capitis Iocis appositis, molestum sit

Iectori, neve nimium Crescat hae nostra Commentatio. Praecipuum munus igitur cenwrum, Sane primis temporibus erat, ut

censum agerent, id est, ut ad exemplum Servii ullii cives numerarent, eorumque bona aestimarent. Postquam enim iuraverant censores, se nihil gratiae neque odio esse dεituros, Sed Sincero animo censum acturos, Pra conem jubebant omnes cives ad concionem, vel ut ipsi dicebant, in Licium vocare 1 . Omnis civis itaque citatus coram censoribus in sella curuli sedentibus edebat nomen aetatem, tribum, domicilium, Xorem, liberos, Stipendia, bona, servos, denique omnia, quae iure civili emive vendi poterant, ac iure Quiritium erant acquisita; quae Proprie censui censendo dicebantur σ); exceptis iis, quorum S fructus ab aliis percipiebatur. Atque haec omnia in tabulas censorias referebantur per scribas. Fiebant autem haec, ut in publicis tabulis monumenta Exst

rent, quantum civita Valeret pecunia opibusque ac numero militiun. Pro census enim ratione erat tributum, et quo majore minoresve a Censoribus POSMSSiones aestimatae erant, eo majus minusve erat tributum a censit in aerarium conserendum. in plerumque CenSores, Si r debant, non vere aliquem bona esse professum, dupΙicabant ea, et hinc cives, edito censu, jurare debebant Se Cuncta Vere esse ProseMOS. Censuperacto Iustrum condebatur, id est tempus quinquennale solenniter finiebatur Lustrum enim in hac locutione notat tempus quinque ann

rum 3 condere Vero aliquando pro finire ponitur 4 . Lustrum autem condebatur solenni sacrificio lustrali in campo Martio 5 , quod dicebatur suooetaurilia 6 , quod constabat Sum, ove et tauro, quae Circinnser hantur circum populum Romanum in Campo Martio congregatum P .

1 Vid. est in voce in Licium. et Vid. est in voce cenauicenaead et quae notavimus in cap. I. 5 Vid. est iu voce Iustrum. 4 Vid. Servius ad Virg. cI. IX. V. 1. 5 Vid. Livius lib. X. P. 9. 6 Vid. Livius lib. I. cap. 44. et est in voce solitaurilia. r Vid. Ascon Pedian ad Cic. in Divinat in Q. Caec Pag. o. et Interpretes ad Caton. de Re rustica cap. 41. om. I. Pag. IOI. Auctor Rei isticae a Gesnero Edit.

46쪽

Caeterum Iustrum non condebatur ab utroque censore, sed tantum ab alterutro et quidem primi temporibus videntur censores, cum adhuc uterque Patricius esset, inter Se Sorte Comparasse, uter Iustrum conderet. Postquam Vero alteruter censor ex plebe creatus est, soli Patricii

aliquamdiu ustrum condidere, sive quod constitutum fuerit, ut soli Patricii id facerent, sive sors onstanter omni hoc tempore censori P tricio faverit, eique soli lustri condendi dederit ius. Primus tandem Cn. Domitius censor e plebe lustrum condidit 1 . Postea sorte definitum fuisse, uter lustrum conderet censor Patricius an plebejus, constat Livio 2). Cui sors obtigisset, is coronatus et praetextatus ipse hostias securi percutiebat 3); deinde vota pro salute eipublicae Bomana in proximum lustrum suscipiebat, et ex publicis tabulis solemnem issam precationem recitabat, qua precatione Dii immortales rogabantur, ut populi Romani res ampliores melioresque sacerent. Hanc autem Precationem primus immutavit Scipio Aemilianus, cum lustrum conderet, dicens, cc satis bona ac magnae Sunt, itaque precor, ut eas Perpetuo incolumes serveni,' et in hunc modum in publicis tabulis precationem emendari jussit 4 . Sed aliquando, censu acto, Iustrum non condebatur, si nempe proximo quinquennio insignis calamitas accidisset, tum enim

lustrum condere religiosum habebatur 5 . Post Vespasiani Imperatoris tempora hic mos lustrum condendi plane intermissus est 6 .

Primo Senatus legebatur a regibus, uti constat iisque pulsis, a consulibus, donec anno CCCX censores creati sunt, quibus hoc munus

ci Vid. Livius Epit. lib. XIII. α Vid. Livius lib. XXXVIII cap. 56. et Varro de L. L. Pag. 62. OLVid. iv. lib. I. cap. 44. Cic. de Orat. lib. I. cap. I. lib. II cap. 66. Suet ciu

47쪽

peculiariter demandatin erat. Nam dum Respublica libera erat, semel tantum Dictator Senatui legendo creatus est , Dimirum post cladem Catinensem, M. Fabius Buteo l). Ius autem Senatum Iegendi non statim videtur fuisse penes censores, sed postea demum ad eos translatum, cum aliquamdiu conmiles et tribuni militum consulari potestate legerent Senatum. Et hujus sententiae multum praesidii est in Liviano loco, ubi causas narrat, quare censores creati Sint inter quas non invenimus Censore Creatos esse, ut Senatin legerent. Ait enim Livius is ortum autem initium rei censurae est, quod in populo, Per multos annos incenso, neque differri census poterat, neque consulibus, quum tot populorum bella imminerent, operae erat, id negotium agere 2 .' tante jam scripserat, et idem hic annus censurae initium fuit, rei a

parva origine ortam quae deinde tanto incremento aucta est, ut morum

disciplinaeque Romanae penes eam regimen, Senatus Equitumque e D turiae, decoris dedecorisque discrimen sub ditione eius magistratus, publicorum jus privatorumque locorum, vectigalia populi Romani sub nutu atque arbitrio essent 3 .' Sed praeterea anno rhis CCCXIX C. Furius et M. Geganius censores M. Aemilio irati, quod legem tulerat, ut

Censura unu et semestris oret, non eum in legendo Senatu praeteri runt, Sed tribu moverunt, atque censu actuplicato aerarium fecerunt;

quoniam ius legendi Senatum adhuc penes consules et triuimos consuIares erat et Festus hoc confirmat dicens: Ita post exactos eos, ConSules quoque et tribuni militum consulari potestate conjunctissimos sibi quo

que Patricios et deinde plebeiorum legebant donec Ovinia ribunitia

interVenit, qua Sanctum est, ut censores ex omni ordine optimum

quemque curiatim Senatu legerent 5 .' Quando autem haec lex vinia lata fuerit, incertum est Drahentiorchius vero probat hanc legem esse latam inter annum CCCXI et annum CCCCXLI 6), et ex Fastis censoriis

48쪽

dein exhibendis Dianifestum siet, multum temporis praeterlapsum esse post primos censo ios creatos, antequam apud Li tum aliosque auctores inve nimiis Senatu Di a censoribus fuiSse lectum. Censores itaque quolibet lustro sive Diti l Mennio Senatum recensebant, quod proprie Senatum

logor dicet,ntur l). Ratio hujus locutionis haec est , quod Domina

Senatorum per cenSores transcriberentur in Catalogum, et inde recitarentur 2). In hac autem Senatus lectione Censores eum ordinem Servare

poterant, quem vellent. Qui vero Primo loco lectus erat, Princeps natus et dicebatur, et habebatur per integrum illud quinquennium 3 : adeo ut, qui semel Princeps Senatu lectu fuerat, saepe ab aliis censoribus lectus ianc dignitatem retineret 4 . Censores autem inter se

Sorte Comparabant, uter CenSO Senatum legeret, et is, cui id sorte obtigissset, Principem Senatus legebat, quem volebat 5). In hac vero Se natus lectione censores quoque poterant omittere nomina illorum Senatorum, qui vitam summo hoc ordine indignam egissent, qui ea ratione Senatu ejiciebantur verum hac de re infra plura dicenda erunt; nunc animadvertimus, censoribus in Senatu legendo quamdam rationem ia-hetidam fuisse. Nimirum cum solis adhuc Patriciis aditus in Senatum pateret, Senatoresque non aliunde quam ex ordine Patriciorum ali geretitur, censores neminem in Senatum legebant vel ex ordinem lue

tri, vel ex plebe , nisi antea inter atricios relati orent G). Postea vero obtinuit, ut etiam alii quam Patricii Senatores fieri possent 7). Praeterea observare debebant censores, ne eum in Senatum legerent, qui vel ipse serviisset, Vel patre liberto natus esset 8 . Spectabantur quoque

a censoribus in eo, quem in Senatum legerent, non Olum Census, uni,

si Vid. Livius lib. XXXIX. ap. 42. α Uid. Livius lib. XXIII. cap. 5. 5 Vid. Livius lib. XL. cap. i. lib. XLI. cap. 27. XLIII. cap. 5. et alibi. 4 Vid. 1uius lib. XXXIX. cap. a. ibique Turneb et lib. XXIX. cap. 7. 5 Vid. Livius lib. XXVII. cap. II. 6 Vid. Dion Hal. lib. v. cap. 15. Vid. Sigon de Ant jure civ. Rom. lib. II cap. 2. 8 Vid. Cic. Orat pro Cluent eap. 4 . ibique Sylv. Hinc ut contra majorum instituta de Claudio Imperatore narratur, quod patre natos libertino Senatores legerit Suet in vit Claud.

49쪽

ut cap. I. iam ostendimus, nemo Senator olim fieri posset, nisi octingenta millia sestertium Possideret, verum etiam aetas, quod et exinde patet, quod plurimi veterum tradunt Patres ac Senatores ob senectutem dictos suisse, et hinc elatem Senatoriam memorat Gellius 1). Quaenam vero aetas requireretur, nemo Veterum definivit, et multa viri docti de ea conjecerunt; sed nihil certi definiri potest, nisi quod Maecenas Augusto suaserit, ut permitteret, anno aetatis Vigesimo quinto Senatores

allegi posse 2 .

Eodem modo quites a censoribus recensebantur. Eques autem vocatus a Praecone cum suo equo armatu ad Censores accedebat, et

rationem vitae, militiarum, stipendiorum et multarum aliarum rerum reddebat. Nemo autem, licet e familia questri prognatus esset, erat Eques, nisi a censoribus ordini Equestri adscriptus esset 3 ita tamen, rit ante censores institutos, eadem poteStas fuerit Primo penes reges, deinde penes consulas. Qui autem in ordinem Equestrem allegebatur, equum publicum accipiebat, qui emebatur publicis impensis, et ex tria

buto, quod viduae Reipublicae pendebant, ali solebat ), et quidem

novus ille Eques Romanus equum accipiebat a censore 5 . Non autem Censores omnes cives sine ullo discrimine in ordinem Equestrem allegere poterant, Sed curabant, ut non modo legerentur Equites ex familiis Eques

tribus, sed etiam Patriciis f). Videntur tamen etiam allecti fuisse laomines Hebrii, cum ex Livio constat M. Livium Salinatorem equum publicum habuisse, adeoque suisse in ordine Equestri P): et tamen familiam Liviorum plebeiam fuisse testatur Suetonius 8). In quitibus allegendiscensores quoque aetatem spectabant. Sed quot annos quis natus essera

si Vid. Aul. GeII. lib. XIV eap. 8. ibi quem nov. a Vid. Dio Cass. Iib. II pag. 477. 5 Vid. Cie de Leg. lib. III cap. 5. 4 Vid. Livius lib. I. ap. 45. 5 Vid. Livius lib. V. eap. . et Iib. XXXIX. cap. 9. 6 Isidor Orig. 1ib. IX. cap. 4. tradit, omnes Patriciorum filios usque dum ipsi Sen tores per aetatem fieri poterant, quites Romanos fuisse. Vid. Livius lib. XXIX. cap. 7. 8 Vid. Suet in vit Tiber caP. 5.

50쪽

beret, ut Eques seri posset, incertum est 1). Hoc tamen constat,

maxime cenSum SpeCtari, cum Census quester erat 40 HS. Qui vero hunc censum non habebant, non modo a censoribus inter quites legi non poterant, Sed et quicunque, cum Eque lectus esset, eum habuerat, sed postea minus Possidere inceperat, ordinem Equestrem amitte bat 2 . Nam praeter annuam tranSMectionem 3), quinto quoque anno Equites ad censorem accedebant, et ex equi descendentes manu eos ante censorem traducebant, et rationem Vitae militiarum stipendiorumque reddebant 4). Censor autem tum iudicabat de eorum agendi ratione et moribus; et si quidam Eques censum Suum Equestrem non haberet, vel vitam suo ordine indignam gessisset, aut equum nimis negligenter habuisset, censor eum jubebat, ut equum Venderet probatus vero Eques iubebatire, ut equum traduceret 5). Et sic ad regimen morum, quod habebant censores, progreSSi SumuS.

Censorum potestas, cum initio saltem creati erant, ut lustri faciendi Causa Populum cenSerent, adeo crevit, ut iis Cura morum incumberet, adeo ut inspicerent mores universi populi, omnium ordinum et viderentne vel in luxu, vel in aliis vitiis nimium peccaretur, unde quoque e rum mimus Vocabatur magistctrium morum 6 . Sed cum multi magi

si Is qui Eques fieret, debebat 18 annorum esse secundum Dion Casa lib. II pag. 477. Hinc Equites saepenumero describuntur ut juvenes. Vid. Val. m. lib. II cap. I. ex. . et hinc explicant viri docti titulum, qui in monumentis antiquis, nummis et lapidibus Imperatorum filiis et nepotibus tribui solet, nimirum Principes Doentutis. Vid. Spanh. lib. Iaud. Dias. VIII pag. 662. o seqq. et Novis in Coenotaph. Pisan. Diss. II cap. 5. α Hoc indicat Horat Epist. lib. I. Pist. I. V. 57. 5 De hac annua transvectione Equitum id praesertim doete eonscripta Diss. o. hard. appi de annua Equitum Rom. transνectione et de eorundem recognitione et cenSura Pag. I. et seqq. Lips annom CXXXIV. 4 Vid. Spanh. Iib. it. Dias VI pag. 55 I. et Lips in Traci demensura et censu Pag. 6IT. et Suet in vit. Aug. cap. 58. b Aul. Gell. Iib. IV cap. o. Val. Max. lib. IV eap. I. Ex io et vid. Trist. lib. II.

Eleg. I. V. 89.

6 Vid. Cic. Prov. consul cap. XIX. et Gronov. ad Liv. lib. XXIV. caP. 5.

SEARCH

MENU NAVIGATION