Antonii Henrici van der Boon Mesch ... commentatio ad quaestionem ab ordine philosophiae theoreticae et literarum humaniorum in Academia Gandavensi ... [microform]

발행: 1823년

분량: 140페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

terium morum, judicium criminati et judicium tolle inter se consu dant, primum videamus, quae delicta a censoribus notarentur. Nimirum iudicium criminale proficiscebatur e legibus, quibus crimina coercerentur et delicta, et omnia quae Contrarieges agebantur. Cum Contra a CenSOribus, qui agebant magisterium morum, Don tam delicta publica vindicabantur, quae legibus puniebantur, quam quidem vitia, de quibus nullae leges latae erant l). Hanc autem Sententiam exemplis probemus. Sic censores eos notabant, qui Per omnem Vitam Caelibes manebant, aut amatrimonio legitimo abhorrebant, aut qui uXOres , qUa virgine duxerant, sine ullo amicorum consilio repudiabant, aut qui legem de coercendis conviviorum sumtibus abrogaverant 2 . Sic legimus Equites, qui equos publicos minus diligenter in averant, a censoribus notatos esse 3 . Sic memoriae proditum est, censores in eo animadvertisse, qui ob aeris alieni magnitudinem praedia sua manciparent, et bona in sua potestate non haberent 4): et in eos, qui in bello minus sortes ac negligentes fuissent, et quae hujus generis alia. Cum autem propria quaedam animadversio fuit censorum circa Senatores et Equites, quae locum non habuerit circa plebeios de illis prius, de his posterius videamus. Cum censores singulis lustris recensebant Senatum, ut in demortuorum locum alios sincerent, iis potestas fuit Senatores e Senatu ejiciendi, dignitatemque Senatoriam adimendi 5). Nam cum censor recitabat nomina eorum Senatorum ex catalogo, e quibus Senatus lustro proximo constaret, et quemdam notare volebat, Solummodo ejus nomen omittebat, quod signum erat, issum a ciensoribus e Senatu eiectum esse R. Postea

ci mo muItia aliorum Ioel probat Thomas. Disa Acad. Disa. LVII. Pag. 7So et seqq.

et omnino videndus est egregius Iocus Bodini de Republ. Iib. VI cap. I. pag. 984. Animadversiones censorum aliquando notiones censorum vocantur, ut apud Cic. pro Sextio cap. 25. et de Oae lib. III cap. 5 Quae saepius notae censoriae appellantur dicunturque de ignominiae poenis, quibus in cives uti poterant censores.

52쪽

aulein, si censor quemdam Senatorio Ordine indignum iudicaret, eum Doti solum iti Senatu legendo Praeteribat, Verum etiam causam praetereundi addebat, adeo ut praeteritorum vel ejectorum nominibus eae rati ne subscriberentur, quae proprie dicebantur Elogium vel subscriptiones consoritio 1 . Sunt qui putent, id uSu receptum fuisse tempore Catonis censoris, qui iurato magistratu multa res novas constituit, inter quos Gundlingius 2), qui hanc opinionem probare conatus est verbis Nepotis uot Cato, censor cum eodem Flacco factus, Severe praefuit ei pote 3 tati. Nam et in Complures nobile animadvertit, et multas res novas in edictum addidit, qua re luxuria reprimeretur, quae jam tum inci

piebat pullulare 3 . Existimat praeterea Gundlingius, id institutum fuisse per legem Orchiam, vel Orchiam Fanniam, quas leges trib Ditias fuisse patet ex Macrobio 4), et ex quibus ne Orchia derogaretur, oratione ipsum Catonem suasisse ex Festo 5 manifestum est. Itaque contendit legem Orchiam inter alia, ut quotidie invalescens luxuria compesceretvi', etiam illud constituisse, ut Senatores, qui huic vitio dediti

essent, non Olum a Censoribu e Senatu moverentur, Verum etiam ut motis adscriberentur cauSae, Cur notati essent. Ut vero probet legem chia aliquid hujus rei constitutum, eaque etiam censorum mentionem factam esse, asser locum Festi, ubi ait: α Donec vinia tribunitia i tervenit, qua Sanctum St, ut CenSores ex omni ordine quemque curiatim Senatu legerent quo factum est, ut qui praeteriti essent, et Ioconioli, haberentur ignominiosi si). Iam vero Festi loco laudato pro Οὐλnia legendum existimat Orchia vel Orchia Fannia Sed Duherus et Drahe orchi docent, hanc Gundtingit emendationem et conjecturam, per legem Orchiam id institutum fuisse, ut ex Senatu motorum nominibus nouera Scriberentur, nequaquam veri similem esse, cum vinia tribu-c1 Vid. Ascon Pedian. I. I. pag. 45. et Livius lib. XXXIX. cap. I. Cic. Pro Flacco. cap. o. Suet tu vit. Atig. cap. 45. a Vid. Gundi. I. I. tom. XVI. Pag. 67. et eqq. O sid. Corn. Nep. tu vit Caton cap. I. 4 sid. Macrob. Saturn lib. II cap. II.

5LVid. Festus in voce obsonimoere ibique Ios MaIiger. 6 id Festus in voce praeteriti.

53쪽

nitia a Festo memorata pertinet ad ea tempora, quibus potestas Sena tum legendi, quae olim ad reges et consules pertinuerat, censoribus Primum data est, adeo ut Si emendatio eversa sit, aliquid de censoribus lege Orchia constitutum fuisse, multo mitius hanc legem possimus dicere constituisse, ut Censore nominibu e Senatu motorum causam facti subscriberent. Denique Duherus eumque secutus Drahenhorcilius ex Livii verbis et Patrum memoria institutum sertur, ut censores moti S n natu notas adscriberent 1 V probant, id minime esse institutum a Catone, cum ad minimum inter Catonis censuram et tempus, quo Livius historiam scripsit, plures quam 1 5 antii interfuerint, idque quod ante 175 annos institutum erat, non posse dici Patrum memoria factum, quod Latini scriptores de tam origi temporis intervallo ita Ιoqui non soleant. Itaque adsentiuntur iis, qui existiniant, non tempore Catonis, sed diu postea institutum fuisse , ut Senatu motis Olar adscriberentiu 2 . Et revera si ad locum Livii attendamus, animadve timus Livium ex eo demonstrare Catonis censoris severitatem , quod in multos sua opera Senatu motos acerbas orationes habuerit. Τempore

autem Gellii et Lentuli, qui censores fuerunt antio urbis DCLXXXIII

in si jam erat, ut Senatu molorum nominibus notae subscriberentur,

quod facile ex Asconio Pediano probari potest 3).

Quicunque autem Senatorum a censoribus notatus erat, non Solum a

Senatu abstinere debebat, verum etiam omnibus honoribus ac privilegiis, quae huic ordini concessa erant, privatus erat. Hujus rei luculentum exemplum praebet Lucius Quintius Flaminius , vir consularis, qui cum a Catone censore Senatu motus esset, et theatrum ingrederetur, ut Iudos spectaret, loco Consularibus adsignato considere non ausus est, sed inde Ionge remotus mansit, donec populi clamore coactus est in locum Onsularem transire ).

, Vid. Livius lib. XXXIX. cap. I.

et vid. Duher et Drakeub ad Liv Iib. XXXIX. eap. 42, ubi plura monentur. Nounegandum tamen est Guudtingit sententim multum praesidii esse in loco Gellii lib. IV. cap. o. , quem locum quoque ad suam aeuientiam probandam attulit, ibique de Catone agere Gellium patet ex Cic. de Orat. lib. II cap. 4. 5 Vid. Ascon. edian. l. I. pag. 45. Cons. Manut de Senatu Rom. cap. . in il edio. 4 Vid. lut in vita Caton caP. 8.

54쪽

Verum et quites quovis quinquenni a censoribus recensebantur, cum eorum nomina per Praeconem e catalogo recitarentur. Quisque igitur Eques vocatus veniebat ad cenSores, qui et in ejus vitam et in mores inquirebant. Qui a Censoribus probabantur, iis equus publicus relinquebatur, et Contra, Si quem notare vellent, ei equum adimebant i , vel equitem equum vendere iubebant 2 . Sub eorum quoque nominibus Causae, Cur e Suo ordine moverentur, Subscribebantur. Sic C. Claudius et M. Livius censores, alter alteri equum Publicum adimentes, causam, quare id facerent, addebant; et multa hujus rei exempla apud Livium

aliosque auctore OCCurrunt.

Reliqui cives variis modis notabantur, nam vel aerarii fiebant, vel tribu movebantur, vel in caeritum tabulas reserebantur. Haec singula explicemus, in deinde videamus, quodnam sit discrimen inter tres illas notas censoriac et an tres illae notae obtinuerint in Senatoribus et Equi libuS. Inter aerarios relinqui, vel aerarii fieri illi dicebantur, qui a censoribus sic notabantur, ut tributum, quod ratione patrimonii in aerarium conferre debebant, proximo quinquennio bis vel saepius quoque multiplicatum conferrent 3): adeo ut manifestum fiat, minus recte quosdam existimare, quemcunque civem, qui aerarius factus esset a censoribus, omnia iura civitatis, omnes honores et jus sustragii ferendi perdidisse, ita tamen ut aerarius pro suo capite per tributi nomine penderet ): unde et Dodwellus docet, cum olim haeredes aerariorum poenae illorum, quibus succedebant, obnoxii fuissent, postea Senatusconsulto cautum ESSE , ne poena illa transiret ad heredes 5 . Tribu moveri illi dicebantur, qui a censoribus ita notabantur, ut ex tribu honoratiore in minus honoratam redigerentur, nimirum ex rusticaci Vid. Livius lib. XXXIV. cap. 44. lib. XXXVII. cap. 1 et passim. α Vid. Livius lib. XXIX. cap. 7. 5 Vid. Dodwell. Append. ad Praelect Acad. Cambd pag. III. et Gronov. de Pecunia veterum pag. 65. et Duker ad Liv. lib. IV. cap. 24. 4 Haec est sententia Manuti de Civ. Rom. pag. 8 de Leg. cap. 19. et de Comit. cap. a. et Sigon de Ant jure Civ. Rom. lib. I. cap. 17 lib. II caP. 16.

55쪽

in urbanam 1 . Postremum denique genus notae erat, cum censores allia quem in Caeritum tabulas reserrent 2). abulae Caeritum autem ita n minabantur, quod Romani incolis urbis Caerae, quum tempore belli Gallici sacerdotes Romanorum benigne recepissent, jus civitatis Romana dedissent, ita tamen, ut nec ipsi ad ulla magistratus Romae provehi possent, nec in comitiis populi suffragia haberent. Et hinc illi in Caeritum tabulas relati dicebantur, qui omnibus triginta quinque tribubus a censoribus moti erant, adeo ut iure suffragiorum et honores gerendi privati e sent 3 . Sunt, qui existiment, censores neminem potuisse omnibus tri bubus movere, quandoquidem nemini us suffragii adimere poterant 4); utque id probent, asserunt locum Livii, ubi dicitur' Hoc quum ita ser- vatum esset, negabat Claudius, suffragii lationem injussu populi cen-

sorem cuiquam homini, nedum ordini uniVerso adimere posse. Neque enim si tribu movere posset, ideo omnibus quinque et triginta tri bubus emovere posse : id est civitatem libertatemque eripere non ubi censeatur, finire, sed censu excludere g);' qui locus, si eo sensu intelligitur, quo eum accepisse Videtur Nieupoortius Vehementer adversarius est huic notae censoriae, qua in tabulas caeritum relatis, ut dixi mus, ius suffragii ereptum est, quaque omnibus tribubus emoti sunt.

Verum si ad totum illud caput attendamus, et ad Sensum Verborum, videmus Livium ibi agere de libertituis, qui per manumissionem civitatem adepti erant, eosque Gracchum ex omnibus tribubus ejicere esse in perpetuum; quodsi accidisset, reverarius ciVitatis amisissent quare Cla diu negat potestatem esse censori qua in Perpetuum cives ure suffragii ferendi privaret. Et sane constat, cives, qui in Caeritum tabulas reser batitur, tantum ad quoddam tempus Suffragii lationem perdidisse, cum saepe a sequentibus censoribus illis notae demerentur. Sed praeterea non credendum est, eos, qui in Caeritum tabulas relati, adeoque ex omnibus

ci Vid. Plin. lib. VIII cap. I.

56쪽

triginta quinque tribubus enloti erarit, ita nota ius civitatis amisisse :quandoquidem ipsi Caerites, quamquam jus tribuum non habuerint, sue runt cives Romani, relatique in Caeritum tabulas quoque in tabulis Caer

tum censi sunt. Ex his igitur omnibus manifestum est, triplices has notas revera esse diversas. Nam cum inrarium facere et tribu opere saepissime apud Livium aliosque auctores conjungatur, conchadere possumus discrimen esse inter has notas censorias, niSi LiVium insanae tautologiae reum iudicare velimus. Et praeterea cum OnStet e Livio, C. Claudium censorem omnes triginta quatuor tribus aerarias fecisse, et si statuamus inrarium facere idem esse ac tribu OVere , Statuendum quoque has triginta quatuor tribus in unam tribum etiam esse relatas, cum una Metia notae expers erat, quod non potest .magnum quoque est discrimen inter trihumo oores, et in Caeritum tabulas referre, licet Dodwellus contendat, has uotas easdem esse, illudque hi argumentis probare conatus est, quod Livius eorum, qui tribu moti erant, multis locis mentionem iaciat, verum nullo loco in Caeritum tabulas relatos memoret et contra, quod Asconius Pedianus 2 reserat, censores in Caeritum tabulas retulisse quosdam, nullam vero tribu motorum faciat mentionem. Sed cum multi Livianae historiae libri temporum injuria sint deperditi, quique supersunt, adeo sint mutilati, a Livi non certam conclusionem petere Pomumus :cumque constet ultimis demum reipublicae Romanae temporibus censoruni potestatem adeo crevisse, forsitan haec potestas censoribus non fuit etiam iis temporibus, quorum Livii historia ad nos pervenit. Quod autem a tinet ad argumentum ex Asconio petitum, forsitan Asconius, certe hoc conjicere possumus, Propterea de tribu motis mentionem non fecit, quod intelligeret censores , qui potestatem cives in Caeritum tabulas reserendi habebant , etiam sane cives ex una tribu in alteram transferre potuisse.

Non enim adsentiri possumus DodWello 3 existimanti, Iocutionem trihumopere diversam esse ab illa de tribu in tribum transferre, illamque signi

57쪽

sicare ex omnibus 35 tribubus emopere. Nam cum censores civem ita notarent, ut eundem tribu moverent, hic solummodo ex illa tribu m Vehatur, in quam antea relatus erat quam opinionem confirmat Livius scribens, trictu OGere osse mutare jubero tribum 1 . Sunt etiam, qui existiment, cerarium feri et in Coeritum tabulas referri idem notare,

inter quos Nieupoortius 2hmultique alii, qui hujus sententiae praesidium putetit in loco Asconii Pediani 3). Sed sive hunc locum Asconii alio modo

explicemus, sive hoc quoque doceres conium dicamus tamen exciam ante dictis mihi patere videtur, hanc sententiam minus probabilem esse; ciuia inter aerarios relati hi dicerentur, quorum census adeoque tributum Poenae nomine multiplicabatur. Verum praeterea, si unum idemque has notas esse statuamus , quomodo Livii locus explicari possit, ubi a diu censor omnes 34 tribus inter aerarios reliquit, praeter unam Metiam 4), nisi simul statuamus, sequenti quinquennio cives ex Metia tribu

solummodo honores in republica Romana gessisse, et in comitiis suffragium tulisse; cum ut ante demonstravimus , omnes, qui in Caerithun tabulas reserebantur, jure suffragii serendi et honores gerendi hac nota

Privarentur 5 . mae tres notae , quibus cives vel tribu movebantur, vel in Caeritum tabulas reserebantur, vel aerarii fiebant, non solum in plebejos homines, verum etiam in Senatores et Equites locum habebant. Contra

riam sententiam tuentur Manutius 6 et alii, qui ad hoc probandum utuntur loco Asconii Pediani Ph sed pace magnorum horum Virorum mihi dicere liceat, etsi Asconius dicat, plebeium in Caeritum tabulas referri et aerarium fieri Senatorem autem Senatu ejici, Equitemque equum

Publicum perdere, exinde non sequi Asconivi docere Voluisse, has notas non in Senatores et multos obtinuisse cum contra hujus verba ita interpretari possimus, ut dicamus, eum docere voluisse, praeter hasci Vid. Livius lib. XLV. cap. 5.ca Vid. Nieup. I. meel. II cap. s. pag. Ias et Interpres ad AH Geu Iib. IV. CaP. .c5 sid Ascon Pedian Comment ad Cie. Divin. in Caeci I. Pag. o. 4 Uid. Livius lib. XXIX. cap. 7. 5 sid. Livius lib. IV. cap. 4 et Drahenb ad lib. XXIV eaP. 18. 6 id Μanut ad Cic. I. in Verr. cap. 7. id Aseon. Pedian. I. I.

58쪽

tres notas censorias aliis quoque objectos fuisse Senatores et Equites, quae notae in plebejos homines locum habere non potuerint, Cum n que in Senatorio, neque in questri ordine adscripti essent, nimirum ut hi equum publicum perderent , illi Senatu moverentur. Et sane hoc muliis exeniplis ex historia Liviana aliorumque scriptis petitis pro hari potest. Sic legimus censores Mamerciun Aemilium , qui jam ante bis dictaturam gesserat, tribu movisSe Ctuplicatoque censu aerarium P siquisse 1 . Sic Livius narrat, censores Q. Fulvium Flaccum et A. Post-humium Albinum omnes, quos Senatu moverant, quibusque equos ad merant, aerarios secisse et tribu movisse 2 . Sic ubi Scipio Nasica et Marcus Popilius Equitem Romanum aerarium fecerunt 3), et alia multa hujus rei exempla apud auctores inveniuntur 4). In his notis insigendis alie censor alterum prohibere poterat, adeo ut eae non obtinerent, nisi uterque censor has infligendas esse judicaret: neque Soliam Saepe, quem unus censor notaverat, liberabatur ab altero 5 , Verum etiam se invicem notabant, quod ex Claudii Neronis et Livii Salinatoris exemplo Iuculentissime probari potest, qui CenSores eadem an madversione se invicem persecuti sunt G . Sed cum censorum potestas adeo reviSSet, ut quemque possent notare ex imius delatione, Publ. CI dius ribunus plebis legem tulit anno urbis DCXCV, quae ab eo ex Clodia nuncupata est qua lege sancitum estis ne quem CenSore in Senatu legendo praeterirent, neve qua ignominia assicerent, nisi apud D OS CCUSatus, et utriusque censoris sententia damnatus esset T).' Sic

hanc legem explicuerunt Hotomannus 8 , Augustinus M Alexander ab

si Vid. Livius lib. IV. cap. 4. α Vid. Livius lib. XLII. cap. 1 . 5 Vid. Aul. GeII. Iib. IV caP. 12. 4 Cons. Livius lib. XXIX. cap. r. lib. XXVII. eap. II. lib. XLV. cap. 15. Val. Max.

5 Vid. Livius lib. XL. cap. I. Iib. XLII. cap. Io lib. XLV. cap. 5. et te. Prooeunt cap. 45. 6 Vid. Livius lib. XXIX. eap. 57. H. ax. Iib. II cap. 9. X. 6. 7 Vid. Aseon. Pedian Comment in Cic. Orat contra Pisonem cap. 4. 8 Vid. olom Ant. Rom. Pag. OI.

9 Vid. Augustin. de Leg. in Iege Adia.

59쪽

Alexandro 1 , Bodinus 2 , alii omnes Asconium secuti 'homasius autem mavult sequi Dionem Cassium in hujus legis expositione , qui

refert, Clodium hac lege anxisse, ut is, quem Censores notare essent,

prius apud utrumque ordinem id est, inquit Thomasius, Senatorium et plebejum in judicio convictus esset 3): et propterea existimatatiomasius Asconium ex errore pro utroque ordino intellexisse utrumque censorem 4). Utrum haec bomasi sententia Sequenda sit, an vero ill rum , qui Asconium Sequimtur, judicium Sit probabilius , hic non dijudi cabimus hoc satis sit dicere, hac lege CenSoriam potestatem, quantum ad mores attinet, maXime Sse debilitatam; quare etiam ex oti diu obtinuit. Q. Metellus Scipio enim in suo consulatu anno urbis DCCV hanc legem abrogavit, lata lege Caecilia, Pristinamque Censoriam pote latem restituit 5 . Sic autem Cicero de lege Clodia is Nam latae quidem sunt Consulibus illis, tacentibus dicam Timo vero approbantibus etiam n ut censoria notatio, et graviSSimum judicium sanctissimi magistratus de republica tolleretur 6 .'Notati a censoribus non infames erant, sed tantum ignominiosi quod Don melius mihi videtur probari, quam ex Ciceronis oratione pro Cluentio, quare hujus verba adjiciami Quod si HIud iudicium putaretur, ut caeteri, turpi iudicio damnati, in perpetuum omni honore ac dignitate

privantur; sic hominibus ignominia notatiS, neque ad honorem aditus, neque in curiam reditus eSSel. Nunc, Si quem Cn. Lentuli aut L. Gellii libertus furti condemnarit is, omnium Ornamentis amiSSis, numquam illam honestatis suae partem recuperabit quos autem ipse L. Gellius et Cn. Lentulus, duo censores, clarissimi Viri, sapientissimique homines, furti et captarum pecuniarum nomine notaverunt mi non modo in

Senatum redierunt, sed etiam illarum ipsarum rerum judiciis absolutico id Alex ab Alexand Dier. Gen. I. I. a Vid. Bodinua de Repl. Iib. VI cap. I. pag. 993. Cons. Pigh om. d. i. 16 . et tom. III pag. 565. et Zamoso de Senat. Rom. lib. I. cap. 9. tu medio. 3YVid. Dio Casa lib. XL. Pag. 47. 4 id Diomas. I. l. pag. 776. et Seqq. 5 Vid. Dio Casa. l. e. 6 id Cie pro Sextio cap. 25.

60쪽

sunt. - ramoris enim causam, non Vitae Poenam in illa potestate esse,

Brauerunt. Itaque non solum, iudices, illud ostendam, quod iam idolis, populi Romani suffragiis Saepenumero cenSorias subscriptiones esse det D tas, verum etiam judiciis eorum, qui jurati statuere cum religione et dia ligentia debuerunt. Censores denique ipsi saepenumero superiorum cen- sorum judiciis si ista judicia appellari vultis non steterunt. Atque etiam ipsi inter se elisores sua judicia tanti esse arbitrantur, ut alter alterius judicium non modo reprehendat, Sed etiam rescindat ut alter de Se D natu moveri velit, alter retineat, et ordine amplissimo dignum exis- timet; ut alter in aerarios referri, aut tribu OVeri jubeat, alter vetet. Quare qui vobis in mentem Venit haec appellare iudicia, quae a pulo Romano rescindi, ab uratis judicibus repudiari, a magistratibus negligi, ab iis, qui eandem potestatem adepti sunt, commutari, inter collegas discrepare videatis 3 1 ' Ex quibus verbis apparet, a censoribus notatum deinceps non prohiberi potuisse a magistratu gerendo, vel muneribus publicis fungendo , et magisterium morum non proprie posse dici judicium; cum, ut jam antea Vidimus, in magisterio morum Didia lex, quae poenam imponit, esset, illudque solummodo pertineret ad ea crimiDa , quae legibus desiniri nequeant 2h et praeterea multa adsunt exempla eorum, qui, quamvis a censoribus notat , deinceps Iton a magistratu gerendo prohibebantur 3 . amercus Aemilius enim, qui postquam bis dictator fuerat , a censoribus notatus deinceps tertium dictator creatus est 4): et quidem C. Geta et M. Valerius e Sala, quorum hi Censoria nota erat perstrictus, ille a censoribus Senatu motus erat, Postea tamen ipsam censuram gesserunt 5 . Hanc tamen notam atque ignominiam succedentes censores plerumque solvebant 6 ;ci Vid. Cic. pro Cluenti cap. 4 et 45. a me eo argumento disputarunt Besoldus per Politie lib. I. Disa. III. cap. 4. o. Chokierius hes Polit. lib. V. eap. o. Bodinus de Republ. Iib. VI cap. 1. Pag. 984, et Thomas. I. e. Pag. 49 et 72. OLVid. Cic. pro Cluent cap. 4 et 5. 4YVid. Livius lib. IV. cap. II. b id Val. Max. Iib. II cap. 9 in fine. 6 Vid. Aseon. Pedian. I. c.

SEARCH

MENU NAVIGATION