De origine, et progressu congregationis oblatorum sanctorum Ambrosii, et Caroli, Mediolani : ab anno congregationis conditæ MDLXXVIII usque ad annum MDCCXXXVII

발행: 1739년

분량: 212페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

Iasa poplectico stupore correptus debilitato nervoru r usu, amissa loquendi facta hale, cum tenui spiritu miserrimae vitae reliquias aegre iustineret, haud alio deinceps spiritu Rempublica in quoque sustinuit. Mansit tamen memoria Collegii δε intacta morbo liberalitas , ut facile appareret, saniorem Principi mentem ines Ie . quam ut ulla corporis tabe violari posset. Marianellus etiam paulo ante deceis erat admirabili mortis genere si quidem mortis nosnine appellari momentum illud ia est quo sanctissmi Viri ex corporis hiajus angustiis ad coelestis Vitae praerni

evocantur. Urens valcera ebris hominem mente dejecerat , ut monita Sacerdotum per in lana responsa , ablurda verborum ludibria fallere . At ubi auribus insonuere sacra nomina Mysteriorum Dibus ad extremum certamen muniri Christiana pietas solet , recuperato rationis usu , receptisque corporis viribus, repente desiliit nec ni ea lectulo se se restituit, quam Prae

terita vitae culpas rite consessus, atque ad aram reverenter accedens ccclesti pane reficeretur . Tuua denique concidere vires, ac redeunte statim mentis excella,

paulo post inter Sodalium suspiria , piosque complexus ex linguitur. Pretiosis ni , quae habebat bona Collegio reliquii, paupertatis amorecn solito linis studium, publici salutis desiderium, quae adhuc'. ereditas ejussoria is patrocinio integre custodita inter praecipua SLoci divitias manet Pars altera Mereditata suere impressa typis volumina piis meditationibus plena, quibus praesertim auxilia humana mens ad coelestis vriae

142쪽

desiderium attollitur. Sane, si quid utilitatis in gloriae ex ejus familiae studiis in Rempublicam manat , id omne ad hujus Viri laudem referre debemus, qui amiliam ipsam non sollicitudine modo δε laboribus suis,

veru metiam optimis exemplis, disciplinisque constituit. Quoiquot enim in ministerii societatem assumpserat tam diligenter excoluit , ut in singulis eorum continuari vita ejus , virtutesque videantur . Monere semper institerat, quanta apud Superos sutura eslet eorum gloria, qui proximorum animas, Divini scilicet sanguinis pretia, ab criminum contagione, aeternaeque damnationis periculo liberarent. Depellerent itaque animis cupiditatem aliam omnem inirent signata Christi vestigiis intinera , nec tanti honoris mercedem eripi sibi caduci ullius decoris, aut divitiarum desiderio paterentur. His ille adhortationibus adeo profecerat, ut , nullo quamvis cogente jure interposita tamen promissi religione fidem omnes darent, se in eo hae genere , quod in praesentia delegissent, ad uli imum permansuros. Ita omni abjecta propriae utilitatis memoria, toti rerum divinarum erant δε , dum ipsi eminere inter homines nolunt, decus famamque Loci altius extulere. Pars in Oppida, Qvicos peregre ire .saluti aeternae documenta incolis circumferre , pars altera domi manere excipere advenas , quos sive innocentiae cura , sive poenitentia praeteriti erroris adduxerit. Sacerdotes etiam, & dicatae Deo Virgines ad res venda virtutum fudi inde opem petunt nec ulla anni pars piis hisce laboribus vacat. Praeclara autem haec publicar

143쪽

13 Ieae aestimationis sue benevolentiae testimonia tan diu permanebunt quandiu Vigebit cura , ne ejusmodi expeditiones superbia, vel sumptu onerosis hospitibus fiant, longeque aberit dolosa illa,& insidiatrix religio quae averso a pauperibus ubi , erga divite. nobilesque blanda , facilis speciosum mercaturae genus sub

nomine lietati exercet.

Caeterum Martinetio mortuo , aut potius superstite in eorum animis, quos consiliis suis instructos reliquerat, Virum alium ea tempora dederunt, quem inter Collegii firmamenta numerari grati animi lex, aequi ratio postulat. Porro ejus Viri memoriam his complecti literis debui, neri cum majorum desidiam in .

exponendis Sodalium virtutibus antea notaverim, eodem telo, quo alios appetere non dubitavi, me plum quoque configam.

Igitur o Legenus Casarie natus in ora Lucani Lacus, Seminariensi disciplina institutus , ob eximiae indolis specimen, quae sola id petentium commendatio esse debet , in oblatorum Sodalitium recipitur. Validae corporis vires, Prompius ingenium, innocentia, gravitas morum in causa fuere cur , florente adhuc aetate, pertractandis rebus admoveretur, quas senilia quoque prudentia perhorresceret . Quidquid olim Pa rens Patriae Carolus ad excolendam Dominicae Cruciam emoriam, sive imbuendas Christianae Dominae praeceptis hominum mentes edixerat, id omne Legenus inter primas Sacerdotii curas acceperat cum ejus

modi curis mulium animi superest et , plura etiam In- , subri e

144쪽

32 subria loca eodem tempore piis excursionibus peragravit. Exacta me haec juventute , Seminario primum mox universa Congregationi praeficitur, quam ille potestatem magis inter incitamenta virtutum, quam inter dignitatum suarum titulos habuit . Concionandi faculi a te praesertim excelluit , nec ullum soriasse munus aut laudabilius, aut facilius exercuit, quippe cum intus exundans pietatis amor illico se se ex ore dicentis effunderet. Hinc illa semper circumfusa lateribus multitudo aut remedia quaerentium occuliis animi morbis, aut petentium consilia, queis tutum ad salutem iter in hoc ancipiti, wlubrico humanae vitae cursu retinerent. Cumque ad eloquii suavitatem opinio an Clitatis accederet, profligaias conscientiae homines ad saniora consilia revoca si traditur, eaque in re, post ingentes pecuniae sumptus, ipsus quandoque vitae periculum adiisse. Fortitudinis ejus, flagrantissimae charitatis argumentum exemplo uno notasse satis erit. Muliercula quaedam ob excellentem sormae elegantiam in Urbe aleba iur impensa Principis Viri, nec solitudo tenebrae quaerebantur , quae criminis ceditatem Civium oculis tegerent. Prodibat in rheda sub purpura δε gemmis nobile scortum , famulique cum insigni vestium ornatu occulta arma serenies, custodia simul δε pompa celeris sequebantur. Ea praesertim ostentatione flagitii

acrius ostendebatur bonorum animus ipse ianius circa viii splendor maxima pars turpitudinis erat. Verum insuperabilis est vis conscientiae neque opulenta dona , aliae quae muliebris luxus cillecebrae , quibus

145쪽

maxime infirmi sexus ambitio capitur, lenire poterant animi stimulos exprobrantis sibi dementiam suam , in sordidae voluptatis complexu abjectam spem aeternae felicitatis His acta cogitationibus mulier cum ad Legeni pedes die quadam accessisset, ex evem conjicere quilibet potest quid denique consilii ex ejus alloquio retulerit. Constat custodiis occulte subductar ., ac munito loco abditam renovasse exempla illustrium sceminarum, quae post amissum iudicitiae decus virginum meriti lacrymis aequavere. At superbus Dynases, quemadmodum antea socius flagitii fuerat, non ita moderationis in poenitentiae fuit. Nam ubi inquirendo, conferendoque id quod erat agnovi in iurgia & contumelias erumpere, fremere, minari, nihil denique nisi violentum, atque atrox meditari. Augebant iras ingentes tituli , militare nomen , acrior ereptae voluptatis libido, ac super omnia imminutae auctorita- iis opinio , si potentiam omnem suam , quae terrori

etiam Magnatibus foret, unius sacrificuli astu deceptam apud homines vulgaretur. Itaque cum sua satellitum turba ad S. Sepulcri AEdes profectus vocari Praepositum familiae jubet quem ubi in conspectu habuit minaci supercilio reddi sibi ereptam mulierem petit , aut indicari locum ubi ipsa lateat. Id nisi illico fiat extre-rna denuntiat Tunc inim ver, Praepositus modestos mul atque impavido vultu credideram , inquit, me idcirco esse vocatum ut salutaris poenitentiae signa MPraeteritorum criminum consessonem exciperem. Sed

quoniam illud agi video, utique indignum me ises ateor, qui tam honestam finiendae vitae occasionem

146쪽

inveniam. Restituta Deo mulier est, quae erepta homini dicitur; nec amplius super hac re essuri licet. Hoc tam gravi, brevique respons iraii juvenis minas aut repressit, aut elusit Wille quamvis furenter ab sermone digressus nihil ultra terroribus suis effecit, quam ut gesta, rei fama per hominum ora latius vagaretur. Ea vero celebritas terrore ipso, omnibus minis longe gravior Legeno fuit. Cum enim Civium honores diligeniissime effugeret , quidquid illi publica

laudis accederet supplicii loco erat, eaque omnia inse-liciter gesta putabat , quae cum modestiae periculo fierent. Sed magnae Virtutes nullo satis studio teguntur ;quin ipsa latendi bilicitudine provocant mortalium oculos, majore fama obscuritatis desiderium tuunt.

Crescebat in dies aestimatio Viri , Plebeji, Nobilesque

totius vitae rationem Praeceptis, consiliisque ejus addixerant, ac severiore semper erga Deum cultu Magistri sapientiam testabantur. Illum ei iam Archiepiscopi Mediolanenses , quos illa aetas tulit, summo in honor habuere, quos inter edericus acci , cum moriens bona omnia sua pauperibus reliqui lIet . haud ali uir aptiorem existimavit, quem ereditatis dispensatorem, piaeq; voluntatis ministrum supremis tabulis destinaret. Haec agentem Modoetiens Ecclesiae Praefectura Urbi eripuit. Tum vero insula , Miluus antiqua Regiae Baslicae decora discussere perpetuam illam modestiae nubem innoxios astus, quibus maximam sui

pariem hactenus tegere conatus erat. Cum enim si premo in loco emineret δε ipsum undique aui singulorum necessitates, aut publica negotia Pelerent, in reb s

147쪽

rebus gerendis prudentia, erga egenos misericordia A, divinis in ministeriis gravitas, .sollicitudo stati in se se prodidere . Pauperum praecipue acclamationes cohiberi non poterant submissaque ter fidos homines latenter auxilia , cum rogandi pudorem tollerent, geminata beneficii jucunditate impensus laudabantur. Constitutus jam ante Modoetiae locus erat, in quoad maturam usque nuptiis aetatem pia ellae alerentur, quibus ex orbitate simul ac domesticae rei inopia periculum immineret. Sanctam adeo rem tenuitate reddituum laborantem non modo Archipresbyter aere suo sustinuit verum etiam piae mulieri audio fuit, ut

publicum illud pudicitiae asylum haud spernenda haereditate firmaret. Eadem liberalitate ornata exquisitissimis picturis testudo Templi, additum pontificiis insignibus umbella decus, propugnata Coronae Ferrear

dignitas quae cum tantas aetate nostra contentiones excitaverit haud abs re erit totius causae summan paucis exponere. Coronam hanc iuro, gemmisque compactan

inter Modoetiens Ecclesiae thesauros tot antea saeculis extitis te, a Caesarum capiti impositam, quoties Italici Regni insignia capesserent, vel modice antiquitatis periti facile norunt . Vetustissima insuper apud ancolassam erat, Ferreum Circulum, ex quo nomen accepe rat, introrsus circumductum alterum esse e clavis, qui Christum Dominum cruci assi xerant nec dispar famae religio invaluerat velut Corona illa non tam inter regalis opulentia dona , quam inter Humanae Redem- Plionis monumenta emineret. Ac praeter cultum hunc,

cujus

148쪽

cujus antiquitas omnem hominum memoriam excederet, gravissima quoque argusnenta confirmandae incolarum opinioni afferebantur Helenam Conifantiniae saris matrem alterum ex Dominicae Crucis Clavis ut S. Ambrosius testatur, iniexuisse filii diademati, neque extra Modoelia Templum ostendi posse diadema, cui adnexi tanti pignoris gloriam fama tribuat. Porro Diadematis nomen Coronae loco positum satis ex ulterioribus Ambrosii verbis intelligi. Quid vero attinui is maximos totius Europae Principes tam longa itinerari periculosas expeditiones suscipere, ut ex eo Praesertim insigni supremae potestatis auspicia caperent, si

nihil in ipso praeter gemmas, atque aurum, calcat videlicet Regum pedibus ornamenta contaneretur Potuisse utaque coronam alia a conflari, Urbem alia a deligi, quo majore Pompa, ac more Periculo naugurationis hujus solemnia peragerent . Cur Praeterea gemmato, aureoque diademati inditum e ferro nomen,

nisi quod pretiosissimi quoque lapilli,& nobile quodvis metalli genus prae illius ferreae laminae dignitate vilesceret Cur denique in ania auri ferrique copia . tam angustus coronae orbis i ut aegre sumimo vertici insideat Nimirum , cum aurum aliud adjungi facillimum esset , ferri pars alia similis addi non poterat. Haec atque alia publicae fidei firmamenta critici homines subtiliter interpretando convellere conabantur. sublatoque Coronae culiue Modoetienses adduxerant,nt Romanae edi judicium subire cogerentur. Lege nos igitur maerentem inJuriae novitate Ecclesiam nactus institit suadere incolis , ut antiquissimum illud

Patriae

149쪽

Patriae suae decus ab receni adversariorum invidia vindicarent. Id facile obtinui desponsa in causam .pecuniae summa, ne qua nolissima etiam jura ob mutescunt. Productae veteres tabulae , collecta historiarum documenta, excepi a seniorum testimonia . quibus sedulo, ac mature perspe solum a Romanis Patribus in hanc sententiam est . Licere Coronam Ferream inter Dominicae Pisonis reliquias retineri; quin etiam separatim aearteris in publicae religionis solatium circumferri. Hoc decreto pro iratas inimicorum conatibus triumphatrix Corona pridie nonas Septembris , anno mille si aro, epi ingentesimo, decimo octavo des uia per frequentiores Oppidi vias magno incolarum gaudi , finitimorum concursu , ac tanta soria iI Pompa, quant olim Imperatorum capiti imposta fuerat. Sermo interim in vulgus ibat unde tot egeno divitiae, quibus & opem ferre privatis nece istatibus wrem juvare publicam posset. Sed non ita mirabantur, qui Omnem Jus vitae rationem exploratam habebant. Ingeniis patrimon H loco frugal Has erat , essecerantque continuata domi jejuniaci, ne soris pauperibus alimenta deessent. Non ibi splendidae cum amicis co- IanesIaliones, non peregrini peris supellex , non serica vestis non obsidem es Sacerdotii vectigalia consanguinei, wineriem vitam in spem suturae haereditatis agentes. Expensarum omnium , quae In quotidianos Lusferent , ex nece illi a te consilium petebatur . nisi hospitii urbantias laxare siquando angustias cogeret, reliquum viis culium intra severae paupertati termi

150쪽

nos pars monia concluserat . Ita eum patrimonium omne administraret pietas, annui redditus abunde supereram quos nonnunquam inexpectato anni fine populator familiarum luxus absumit. Inter haec senectus homini obrepsit cum suomet

pondere, tum maxime attritis assiduo labore corporibus grave malum. Itaque cum deficere vires , ciam publicis curis impares esse sentiret, moliri discessum ex provincia coepit , ac blitarium aliquem locum exquirere, in quo procul a civilium negotiorum tumultu reliquum vita tempus tranquilla rerum aeternarum cogitatione traduceret in id Rhaudense Collegium prae caeteris placuit, quo cum ex longa veluti navigation

appulisset , collectas hactenus pietatis sapientiae merces in eorum sinu deponere visus est, quos labentis vitae socios, moriis testes elegerat . Magnas sane utilitates ea Familia retulit ex conspectu ipso gravissimi Viri, cujus omnis agendi ratio eximia virtutis documentum aliquod contineret . Instar miraculi erat, cum somni tempora appeterent, rudi culmo incubans senex, castigandique corporis ne dormiendo quidem intermissa severitas. Ex illa tam delicata , mollique culcitra , accerrima quamvis hieme, tribus ante solis ortum horis se se proripere solitus erat nixusque genibus, ac defixa in Deum cogitatione optatissimum Divinae Rei aciendae tempus expectabat. Tum ex altari

rediens priores latebras repetebat , occultaturus quos inde retulerat pios animi motus, nisi estugientes ex ore

gemitus,' ab imo pectore dilapsa suspitia os lodiam

omnem

SEARCH

MENU NAVIGATION