De Romae veteris muris atque portis

발행: 1842년

분량: 140페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

tot opera Neroniano incendio conSumta , tum pDStquam rursus incendio consumtus fuerat. Sueton. Domit. 5. naumqchiam, e cuius postea lapide Muci imus Circus deustis utrinque lateribus exstructus cst. Coeptum ab eo opus perfecit Traianus.

Dio Cass. LXVIII, 7. ουτω γαρ Που καὶ /ιεγα Πληρων καιμεγαλογνω/tων ενυ, ωστε καὶ τω Imaodo Vlt 0 ἐΠιγράφαι, οτι ἐζαρκουντα αυτὰν etias etω ν Ῥω/tαίων ὁ ' inoix νεν, in ει in V diu ς θ io ἐντα Πη και μείζω καὶ περικαλλίστερ0ν ἐξειργασα et O. Λ Domitiano igitur amplior factus, et quum duasi actiones quatuor pristinis addidisset, carceres quoque bini utrinque additi esse videntur, ut duodecim essent , quot suisse in circo Maxentii aute Blauconium testatus erat Pan vinius.

Duplicem vero numerum ne mireris: primum enim symmetriae ratio postulabat, ut totidem in altera parte essent carceres, quot in ea unde mittebantur currus; deinde quum certum Videatur, nondum peracto priore missu paratas in in stelisse in carceribus, quae proxime subirent, quadrigas, credibile est altera parte eXiisse currus cursu defunctos. Λntequam vero seni millerentur, quid tot carceribus opus fuerit, nemo facile dicat: immo octo non amplius suisse certum videtur, ut in utraque

parte aequarent numerum curruum.

Caeterum nihil est, unde rectius cognosci possit ludorum

circensium ratio et modus , quam Vetera artis monumenta, quae vel sola refellere istum errorem possunt. Neque enim quidquam Videmus neque pictum neque fictum, neque Sculptum n

que Scalptum, quod ei ii in refragetur; sed quidquid vel anaglyphorum , vel gemmarum, nummorum picturarumve Circensium imaginem exhibet, quatuor bigarum vel quadrigarum numerum non eXcedit. Nec poterat hoc sugere Buusenium; sed quum omnibus iuvitis tamen XII portis in Circo opus esset, coconfugit, ut eam ludorum tu minoribus Romae circis actorum

rationem esse diceret Τ. III. A. p. 626.). Isti minores qui fuerint scire velim: Florae, puto, et Salustii; uam Caligulae Neronisque insaniam modicis circis contentam non fuisse intelligo. Λl istos Florae Salustiique circos, inania topogra-pliorum commenta, nego fuisse: nego ullum unquam luisse in Urbe circum, nisi MaAimum; extra urbem Flaminium, sor-

92쪽

- 88 lasse tertium quoque, quibus Caesares demum aliquot eiusmodi opera, sed extra urbem omnia, addiderint. Hic meam ne mireris audaciam, qui duos celeberrimos circos eripere top0graphis et e tabulis Urbis expungere non dubitem : causa mihi lacilis est et probabilis. Primum enim ad Florae circum quod attinet, quem Quirinalem inter et hortorum collem ubi nunc area Barberina) suisse dicunt, diu me maceravi et deseligavi, quaerendo, unde tandem 6. dd. de eo quidquam compertum haberent. Nam apud scriptores silentium, nisi quod templum Florae in Quirinali colle fuisse legimus. Postremo intellexi, rem totam natam esse e perVerSa Fastorum Venusinorum interpretatione . Ibi enim mensis Maii quinto quarto lite ante Nonas diebus haec adscripta sunt:

uuae lepidissime ita coniunxerunt, ut Florae genitivum esse putarent, iamque circum Florae proprium fuisse affirmarent, quin etiam, qua Sunt isti benignitate, theatrum adderent propter mimorum in Floralibus lusus. Nam praeterea nihil est, quo ista sese tueatur opinio, ni Si qu0d antiquiores quidam topographi animadverterunt, ubi nunc Sunt aedes Barberinae, luisse aliquas substructionum reliquias, quae circi illius fortasse suissent. Verum enimvero certiSSimum est, non hic, sed in Circo Maximo Florae ludos factos esse. Qui enim primi eoscdidere, L. et M. Publicii aed. pl. , iidem ad Circum Maximum aedem Florae dedicarunt. Tacit. An n. II, 49. Iis omtemporibus deum aedes vetustate aut igni iabolitus coeptasque ob Augusto dedicarit Tiberius): Libero Liberaeque et Cereri ad Circum Maaimum, quum A. Postumius dictator ro-rerat : eodemque in loco aedem Florae, ab Lucio et Marco Publiciis, aedilibus, conStilutam. De Salustii autem circo docte et diligenter, ut solet, disseruit E d uardus Gerti ardus in epistola ad Gerlachium, od. Salustii l. II. Qui vir egregius quamquam nihil omisit, quo sustentari communis topographorum opinio possit, lamen non potuit mihi persuadere, ut eius nominis circum fuisse

93쪽

- 89 crederem β'. Tria potissimum sunt, quibus nititur tota de circo Salustii sabula: primum illae substructionum reliquiae, quae visuntur inter Quirinalem et hortorum colles, post illum, si diis placet, Florae circum, propiusque portae Salariae. Quae quidem eiusmodi sunt, ut quod ibi fuerit genus aedificiorum, nisi hariolando, nemo assequi possit. Nihilominus sunt, qui

totum, qualis fuerit, circum describant, carceresque et sedilia, modo non metas, cognoscant. Λb illa ego animi hilaritate alienuS paullo certiora signa requirens nulla inveni, nisi quod ex ipsa locorum facie cognosci aiunt, circum ibi fuisse. Quasi vero seri possit, quin posita inter procurrentes colles angusta vallis et in extrema parte, coeuntibus iugis, sinuata circi quodammodo rcferat serinam. Λtqui me paratissimum haberent subscriptorem , si Vel unus veterum scriptorum , fuisse Salustii circum, Significaret. Nunc autem, quum nihil quidquam de eo proditum sit, cur ego circum potius ibi fuisse existimem, quam alia opera, quae sentio fuisse multa et magnifica 3 - Λttamen, ne quid aut imprudens, aut Sciens praeteriisse dicar: argumento esse putatur, quod obeliscus in hortis Salustii erectus St, quos scimus in aliis quoque circis suisse. Testis est Λ in-mian. Marc. XVII, 4 med. cum Augustus obeliscos duos

ab Heliopolitana cisitate transtulisset Amyptia, quorum

unus in Circo Maximo, alter in Campo loculus est Martio. et in sue cap. Secutaeque aetates alios transtulerunt: quorum

unus in Vaticano, alter in hortis Salustii, duo in Augusti monum nto erecti sunt. Hic ego miror incuriam Λmmiani, qui non in circo potius Salustii dixerit, quam in hortis. Scilicet circum, quem nominaret non habuit; sed quemadmodum ab Augusto in Campo, deinde duo obelisci erecti sunt in Mausoleo, in hortis Salustii etiam positus est obeliscus, qui loco, allopulo et conspicuo , Ornamento esset. - Nihil testatur Ammianus: ad ultimam Spem Venimus, quae posita est in Vopisco,

scribente in vita Λ uret. 49. Miliarensem denique porticum in hortis Salustii ornunit, in qua quotidie et equos et Se fati-

593 Cf. Uri telis. Neschr. d. XL R. III. B. p. 38 l. qui de carcerum Si tu formaque scribit, qu i supersint.

94쪽

video, non circum. Est autem quisquam, qui neget aut nesciat, habuisse Romanos in villis, habuisse in hortis gestationes et hippodromos β'): modo ne circos, qui non inter privatorum sunt voluptates, sed ubi publici liunt spectante populo ludi.ΙIis disputatis rem eo redire video, ut negandum Sit, suisse ante Domitianum plures quam octo in Circo Marii mo carceres; negandum, XII portas carcerum fuisse aditus, quandoquidem reipublicae tempore suerunt; ut denique porta Triumphalis tota a Circo removenda sit. De XII portis suo loco videbimus: nunc tandem quaeramus, non ubi non fuerit, sed ubi fuerit porta Τriumphalis. Non fuisse ad Circum vidimus: num igitur Italis adsentiamur, inter Carmentalem et Tiberim eam collocautibus 7 Minime gentium. Sed quum e Campo Martio acti tamen triumphi sint, num Quirinalem inter et Capitolinum montem, Sublata natumena, eam collocemus 3 Multo minus. Quid igitur fiet 3 an omnino fuisse negemus 3 quasi non testata sit gravissimis testibus. Immo suit; sed inter Servii portas non eSt numeranda, neque unquam ea in Urbem aditus fuit; quam fuisse in Campo Martio iam ostendam. Enimvero clare, si quid unquam, hoc unum apparet eX praeclaro illo Iosephi loco, ubi Vespasiani Tilique triumphum enarrat; quem locum totum

60 C s. quae super hae re dixi in libro, cui titulus: Gallus o l. II o em. Scenen etc. t. I. p. 287.

95쪽

νυς βραχέα διαλεχθεὶς τους μεν σrsaetιώτας ἄπίλυσεν ἐπὶ

ευτρεπισθεν. προς δὲ τί. ν πυλην αυτος α νεχωθει την αNO του πειιπεσθαι δι αυzης ἀει τους θριάμβους τῆς Προσηγορίας άπ' αυτῶν τετυχυῖαν. ἐνταυθα τρον ζς τε Προαπογευοντες καὶ τίς θριοι δικάς ἐοθῆτας ἀ/ινιεού/ ενοι τοῖς δὲ παριδρυμένοις τῶν πυλI δυσαντες θεοῖς εΠεJιπον τον θρία/εσον διἁ τά ν θ ε ά τ ρ ω ν διεξελαυνοντες ἔπεις ει η τοῖς Πληθεσιν ρή θεα ρύων. Pernoctaverat igitur Vespasianus cum lilio in Campo Martio, quoniam more prisco non licebat triumphaturis, qui cum imperio essent, ante triumphum ingredi in Urbem' in). Inde, convocato senatu, prima luce ad porticum Octaviae se contulerunt, vicinam theatro Marcelli, ubi factis precibus brevique oratione habita exercitum ad prandium dimisit Vespasianus, ipse autem cum Tito regressus est ad p0rtam Triumphalem. Qui qua tandem ratione regredi poterat dici, si in ipso muro erat porta Triumphalis si '. Progrediendum, puto, suit; propius accedendum ad

urbem, non redeundum. Deinde Vero, etiamne exercitum ante

sil) Suspicor autem domum, quae eos receperat, villam publicam fuisse, quae iuncta Septis marmoreis Cic. ad Att. IV, 16.), paene in sinibus Campi propiorque pratis Flaminiis sive circo Flaminio fuisse videtur. Certe Septis vicinum fuit Isidis templum Iuven. VI, 529. Dio Cass. LXVI, 24.), atque eodem ducit No ti t i a , quae e Campo Versus circum Flaminium rediens inter novissima loca nominat Iseum et Se

rapeum.

mirifice verbis Iosephi abusus est. Ab Octaviae enim porticu Vespasianum ad Circum Maximum se contulisse. Hoc scilicet est αναχωρεῖν.

96쪽

portam praesto fuisse, an in Campo instructum credamus 3 Imperatores autem, quo tandem loco prandisSe et amictum mutasse putemus, nisi in illo, ubi pernoctaverant 7 Postremo quid est, quod Iosephus narrat, triumphum per circos actum esse Τ Num negligenter vel poetice plurali usus est numeror Minime vero: sed per Circum Flaminium pariter atque Maximum pompam incessisse duobus locis testatur Pl ut a rchus: Λ emi l. Pauli. 32. 'O μὲν δῆ/ιος εν et ε et oi ς ἱππικοὶ ς θεατρο ις α Βιρκους καλουσιν , Περί τε τὸ ν αγοράν ἰκρια πηξάμενοι καὶ ταλλα τῆς Πολεως /ιέρη καzαλαβοντες - ἐθεῶντο. Luculi. 37. πολλ17 δεησει και Gnoυδῆ toλις επεισαν τον δῆ/ιον ἐπιτρεψαι θριαμβευσο , ονλωσΠερ ἔνιοι μηκει τε Πομπῆς καὶ πληθει των κο3M l ἐ- νων ἐκπληκzικον καὶ Οχλωδη θρίαμβον, αλλα τοῖς ο Πλοις τῶν Πολε ιίων Ουοι παμ Πολλοις καὶ τοῖς βασιλικοῖς μηχα- νωιασι τον Φλα/ ίνειον Inno δρομον διεκοσμησε. κώὶ 'α τις γην αυr,ὴ καθ' ἐαυτην Ουκ ευκαταφρονητος. Tu δε etii nos Πῆ τῶν τε καταφρακτων ἱππεων Oλίγοι καὶ των δρεπανx I0ρων αρματων δίκα Παρῆλθον κ. τ. λ. Ergo e Campo Martio per portam Triumphalem primum pompa per Flaminium incessit circum, tum demum urbem intravit, procul dubio porta Carmentali, perque Circum Maximum in Sacram viam Forumque perrexit. Quare portam Triumphalem puto fuisse in finibus Campi Martii, qua exilus erat in circum Flaminium. Atque hic, puto, est ille arcus, quem e Germania tamquam domita reversus magnifice exstruxit Domitianus. Martiat. VIII, 65. Hic ubi Fortunae Reducis fulgentia late

Templa nitent, felix area nuper erat: Hic stetit Arctoi formosus pubere belli Purpureum fundens Caesar ab ore iubar.

Hic lauro redimita comas et candida cultu Roma salutarit voce manuque ducem. Grande loci meritum testanirer et altera dona rStot sacer et domitis gentibus arcus ovat. Hic gemini currus numerant elephanta frequentem :Suscit immensis aureus ipso imis.

97쪽

- 93 Haec est digna tuis, Germanice, porta triumphis, Π os aditus urbem Martis habere decet. Nunc ne quis mihi opponat Ciceronis Verba, dicatque propterea pro urbis sive muri porta habendam esse Τriumphalem, quod illo Pisoni exprobraverit non licuisse ea introire in urbem; quod nihili est. Paullo aliter res haberet, si vel Cicero dixisset, introisse quod fieri non potuiti, vel Piso negasset se ea

porta urbem intrasse, sed Esquilina. Nunc autem quum Cicero errore dixisset introisse eum Caelimontana, Piso autem scurriliter sponsione eum provocasset, ni Esquilina: quasi vero,

inquit, ad rem id pertineat: modo ne triumphali; quo tota infringitur et immutatur verbi introeundi vis. Quoties enim fit, ut unum verbum duabus aptetur sententiis, alteri strictiore, alteri ampliore signiscatu. Cuiusmodi sunt illa p. Rosc.

Λmer. 8. cum eodem tempore et ea, quae praeterita Sunt, et ea, quae videntur instare praepare t. vel: Ne t

nuos pluriae rupidine potentia solis Acrior aut Boreae penetrabile frigus adurat; vel: dum robora tellus, Dum coelum stellas, dum vehe t amnis aquas. Hic igitur transeundi per portam notio DX introeundi verbo supplenda est. Verum haec Vulgaria; Zeugma Vocant Grammatici. DE PORTA FLUMEN NA. Proxima Carmentali putatur suisse porta Flumentana, et nomen quidem fluminisque vicinia satis testata sunt verbis

Ciceronis ad Λit. Vil, 3. et Livii XXXV, 9. 2 l. , qui

plus semel circa eam aedisci a Tiberis undis proruta narrat. Silus tamen paullo incertior est, neque lucem asserunt illa

Pauli Dia c. p. 39 Mun. FIumontana porta Romae appellata , quod Tiberis partem ea sua isso Gyirmant. Accedit, quod nonnihil disti cultatis parare videntur, quae Livius VI, 20. tradit i de T. Manlio Capitolino ut iudicium seret, in Poetolium lucum extra portam Flumentanam si 'i, unde conspectus in

Ga) a rd i ii ii s , t. II. p. 5έ. ed. Nibby. ineptissime coniecit: infra portam Nomentanam. At Nomentanam portam post aliquot saecula demum feeit Aurelianus ; ante eum Collina porta exibant Nomentum petentes. Λtque hanc eius coniecturam recepit Dra Leubore litus l

98쪽

- 91 Copitolium non esset, populi iudicium indictum esse. ; cum quo consentit, portae nomen tamen omittens Pl ul. Canii li. 36.

δικαστ οιον εἰς το Πετ 7λiνον ἄλσος' ὐθεν Ουκ οντος του Καπιτωλίου κατωpανους ὁ τε διωκων θρήσατο τὴ κατ=;-γορια κω τοῖς κρινουσι παθελωθ' Uεν t a x ινη τῶν γεγο- Moet 0ν κ T. λ. EXSpecta Veris Sane procul potius a Capitolio factum iudicium, quam extra p0rtam Flumentanam, non longe distantem; sed fortasse recte Bunsenius monuit, in luco arboribus denso, quamvis vicino, conspectum Capitolii tamen ademtum fuisse. Neque Vero ullus est locus praeter sorum

O litorium, ad quem portam flumini, ut apparet, proNimam

esse potuisse dixeris. DE PORTA TRIGEMI . quemadmodum a Capitolio ad sumen murus descenderat, ita ab ea ripae parte, quae contra est septemtrionalem Λventini angulum, rursus Surgebat, totumque amplexus montem

ad Caelium pergebat. Et in ipso quidem, ubi montem allingebat, loco nobilis illa erat porta Trigemina, appellata, ut videtur, a tribus, qui ibi palebant, Ianis sive fornicibus. Erat autem loco Salinae nomen, nobili eo quoque, quod ibi ab

ipsa porta ad summa moniis ducebat clivus Publicius. IIaec ex paucis scriptorum locis certissima tamen cogn0Scere licet. Princeps est auctoritas Frontini, qui de aquae Appiae ductu scribit Λrt. 5.: Ductus eius habet longitudinem a capite usque ad Salinas, qui locus est ad portam Trigeminam,

passuum II CA C. et paullo post: Incipit distribui Appia imo

Publicio citro ad portam Trigeminam. Huic accedit Solinus 1, 8. Qui Cacus habitavit locum cui Salinae nomen est, ubi Trigmina nunc porta. Frequentissimam autem fuisse hanc

portam oportet, quod extra eam suit emporium inter montem et Tiberim, qui locus, iniic amplior, hodie angustus eSt, postquam arduum Di circumcisum latus montis ruderum immensitate declive est factum. - Vicinas portae Trigeminae fuisse oportet

illas N II portas propterea, quod No i i t i a regionis XI fines describens haec habet: Templum Solis, et Lunae, el

99쪽

M ercurii, aedem Matris deum et Iovis, Cererem, XII portas, portum Trigeminam, Λ p o it i ii e in C a et i s p i c e in , II e r c u l e m Ol i v a r i ii in , V e l a li r u in , a r c u in Constantini Ianum). Apparet, describendi initium suctum esse in sine dextri lateris Circi, sub Aventino p0siti, et quum

vallem ipse Circus expleret , necesse est omnes, quae ad Cererem usque nominantur aedes, allius ad Aventinum fuisse, quae

quoniam spectabant Circum et religione fortasse quadam cum ipso erant coniunctae, non Λ III regioni ΛVentino), sed unde cimae adscribebantur. Λc de Cereris aede rem compertam habemus; scribit enim Dionys. VI, 94. ος ἐστιν ἐπι τοὶς τουι εγίστου ἱπποδ io ου τεο ασιν et περ αυτάς ἱδρυ/ιέ-νος τας ἀφήσεις. Iam quum XII portae inter Cererem et portam Trigeminam nominentur, id quidem certissimum est, muri portas non fuisse; quisnam vero earum fuerit usus, dictu disti cile est. Quum tamen reputo, debuisse eas proXimas esse clivo Publicio, prope adducor, ut ad aquae Λppiae ductum eas pertinuisse credam, cuius hic suit castellum.

DE PotiΤΛ ΝΛVΛLI. Quae proxime sequitur ex omnium topographorum sentcntia porta Navalis, a solo ea commemoratur F esto, Sive potius Paul. Dia c. p. 179. Xa alis porta a vicinia na alium diota. Navalia autem trans ΛVentinum, atque ultra emporium fuisse, apud omnes pariter invenies, loco ita certo et

explorato, ut di i b b y u s μ') inutile iudicaverit, de re comperta

minimeque dubia post alios verba sacere. Nos, ut Sumus ruri0si , ii an piget iterare quaestionem, nihil fidentes auctori la-6 Mura di Roma. p. 206. Che pol i Navalia sos sero da questa

parte dei I evere, cloe sulla sua viva sinistra e cosa troppo dimostrata, perche stitui amo opportuno it tral tenerei a prouarto. Magua hic quoquo est Bunsenti levitas, scribentis t. II. p. il. , , Dic Lage voti dies 'n Navalium) unter dem norit est lichen Abbange des Aventius ist ubernielit Zu beet vel selii, Mie an scinem orte bowiesen werden wird. I cndeo animi, quo loco suturum sit: nam ubi de Aventino atque eo ipso

campo, in quo navalia fuisse putantur, exponitur Monte Testaceio), nihil reperi, nisi rem de Munstratam iam esse. lli. A. p. 433.) Livium

iucuriae arguit.

100쪽

tibiis, nisi veterum scriptorum. Qui quidem raro eos deserunt, quos fideli cura operam antiqui tali navare intelligunt. Λtque idem hic quoque seri video, ita adiutus eorum ope, ut in omne tempus ista ex Aventino navalia tollere et ei loco reddere pos-Sim, quo Romani ea esse voluerunt. Primus enim Livius egregie nos iuvat, docens navalia fuisse contra Prata Quinctia III, 26.: Spes unica imperii populi Romani L. Quinctius trans Tiberim , contra eum ipsum locum , ubi nunc navalia Sunt, quatuor iugerum colebat Grum,

quae Prata Quinctia rocantur. Putaveram igitur illum L. Quinctii agrum fuisse post Ianiculum, meridiem verSus; ea enim regio istis ad Λvenlinum navalibus opponitur; sed correxit Plinius, paullo aliter scribens XVIII, 3, 4.: Arantiquatuor Sua isera in Vaticano, quae Prata Quinctia appellantur, Cincinnato rialor altulit dictaturam. Hic mihi primum iniecit scrupulum; sed quamquam intellexi, ineptissimc Sta luere Donatum, existimantem, posse et illum trans Ianiculum agrum Vaticanum appellari, atque item absurdissime Nardinum, agrum quinctii in Vaticano, nihilominus autem navalia ad Aventinum collocantem; quamquam denique sensi neque Livium neque Plinium errare potuisse, tamen haeserat animo penitus illud topographorum praeceptum, ut emendandum potius Plinium, quam deserendos eos censerem. Paullo plus suspicionis iniecit milii Plutarchus, de Catone minore scribens c. 39.

nrooς αυτο ὐς, ουτ' ἐπίσχε τον πλουν, ἀλλά so θίω την οθιν παρεξ λαυνων ἐπὶ νεώς ἐξζρους βασιλικης, ουκ ανῆκε Προ- τεοον, η καθ OPI is ci τυνσχολον εἰς το νε ώριον. Λd portam enim, puto, ex more Plutarch. Fab. 18.) magistratus patresque obviam prodierant, et quum extra tamen portam ua Valia essent, mirabar qui praetervehi eos potuerit Cato ad navalia

SEARCH

MENU NAVIGATION