Artis veterinariae sive mvlomedicinae libri qvatvor

발행: 1781년

분량: 374페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

ARTIS VETERIN. SIVE MULOM.

vel articulis aut phlegmon oritur, aut ma mora, aut mallones. Quae vitia ex malo humore generantur, & passionem cum deso

mitate tumoris ostendunt: sed ista distantia est, quod phlegmon tuber est molle, marmor duritiam ostendit ex nomine, mallo inflatus tuber est sine dolore; quibus recentibus poNost sacilius subveniri. Primo lanam succidam ex oleo & aceto induces, contre aquam frigidam & currentem animal constitues. Post sine serro hac rat1one curabis. Sinapis &salis Alexandrini scrup. 4, aceti cyathos 2,aXungiae veteras selibram, simul conteres &anduces, post dieri tertium solvis. Si aperturam fecerit, spongiam cum aceto & lasere imponis, vulnera styptico curabis. Praetem ea locum, quem curare volueris, inducto psilothro decaluas, radicem filicis & ervum& ficus aphros contundes in pila & induces in panno, per triduum ligatum patieris manere. Alii radieem silicis & ervum cum axungia veteri & aceto acerrimo putant oportero misceri. Item cineris quoque de foco uncias S, calcis vivae uncias 6, vino subigito ad crassitudinem oxymellis, & antequam obdu-

Testant, tubercula obline. Oaod si assiduo in recenti feceris, passionis molestia siccabi .

142쪽

tur: si vetustiora sint, punctis subtiliter inurantur, ne vi & igne vitientur. Talis quoque compositio spargere phlegmon asseritur. Rhododaphnes uncias 3, bituminis, nitri ana

uncias 3, axungiae veteris colatae uncias 3. Plerique dixerunt cauterio cuprino candenti

duobus pundiis debere perrumpi, & phlegmon effundi, licinio quoque intorto cum axungia, di aceto, & oleo loca, de quibus muscus ejectus fuerit, satiare: per soramina etiam ustionis lemniscum trahi debere, ut quidquid

humoris est, egeratur. Post haec cataplasma& laenia graeco & vino confectum inducis, cum usta ceciderint & tumor resederit, lemniscum eximis, traumatigo curabis, ad ultimum causticum inducis. Alii sagitta pertuso corio phlegmon essundunt, & lanam madidam cum aceto & lasare plagis inserunt; sic spongiam cum pusca acri & lasare supra vulnus imponunt: tertia die solvitiat, lanam eximunt, & tetrapharmaco curant quinque diebus vel septem. Si vero marmor habuerit, ex quo validius claudicet, & vix noctat articulos, inurendus est leviter. Cui post ferun- tam malagma, quae cupressina appellatur, oportet imponi. ex qua curatione sanitas redditur, & deformitas permanet. Si autem mal-

143쪽

ARTIS VETERIS. SIVE MVLOM. rap

ion in genibus vel articulis eXCreverit, Continuo curam adhiberi oportet, ne neglecta passione deformitatem tum0r augeat, vel Obduratione diuturna convertatur in marmor.

Aperies in pedibus sive genibus dextra ac sinistra vel serro vel cauterio cuprino, sicut superius declaratum est. Lemniscum trajicies cum aceto. &sale, & oleo, ut supra. Cataplasma imponis, donec servor desinat&saniem faciat. Post purgatis vitiis, lemniscos eximis, & traumaticum imponis, & ternis diebus interpositis solves, & medicamentum

renovabis, donec sanetur. De aquatilibus , ozoenis.

CAP. XLIX. Si aquatilia in articulis vel in gambis fuerint, frigido ferro omnino non sunt tangenda, ne abundantia humoris jumento discrimen importet. Sed utendum est scarificatione subtili, & detractione sanguinis, post quae lavis validissimis, tam cum aceto, quam cum Optimo sale tunso, & oleo, vel axungia. per dies quinque c0nliganda sunt loca. Si tardius haec cura profecerit, utendum est serventissimo caustico, ut faciat ustiones. Alia quoque ratione sanantur, sistetam, qua trictores utuntur, & salem pro dimidia parte commisceas, lanamque succis

144쪽

dam ex aceto alliges, post diem tertium soluturus. Si aperturam fecerit farinam ho deaceam ex melle coctam cum lini semine &Denigraeco inducis, ad ultimum malagma

crudum impones. Praeterea atramentum s

forium, gallulas minutas, & alumen aequis ponderibus tunsam cum axungia miscebis, addito pulvere mali granati, nitro & aeeto: quae in commune decocta, vitium, si adjungatur, emendat. Ficus sis ecae cum sinapi contusae mixto aceto imponuntur. Post diem tertium soluto medicamento, si tardius profeceris, eadem cura renovatur. Cum melius habere coeperit, alliccem impone articulis. Alii opoponacem cum farina hordeacea coctum in modum cataplasmatis imponunt. Nonnulli fabam fractam in aqua decoquunt,& mixto melle deterunt. & in panno inducentes curant. Ad ultimum malagma cupresesinum imponunt. Plures calcem vivam &cineres ex melle & vino commiscens, & Ozaenis frequenter imponunt. Ad ultimum caustico utuntur. Quae genera curarum & posterioribus pedibus adhibenda veterum cepset auctoritas. Usus invenit, addito sale & aceto

ciliciis ogaenas defricare, donec cruor aut tumor emanet. Quae observatio etiamsi non

Persanaverit, sequentes tamen adjuvat curas.

145쪽

De pedibus reumaticis, sive ventosis. CAP. L. Interdum reumatici jumento- .rum, interdum ventosi sunt pedes: quae vitia nunquam tangenda sunt ferro, sed exsccanda per malagmas vel causticum, & aliquando urenda leviter per venas, ut cauteriis meatus, qui humorem suscipiunt, angustentur& constringantur, ut pro tempore asserane medicinam. Quia in totum, etiamsi intercisae & adustae surie venae, non poterit talis causa sanari. De impetiginibus. CAP. LI. Impetigines quoque in articulis vel genibus inter nervos commissuralibus locis aliquando nascuntur, & fit vulnus simile rhagadio, & non facile sanatur, nisi stat-ticis vel stypticis rebus, non sine alligatura, vel interdum adusti ne curetur. Malagmas

quoque convenientes oportet imponi. De diligine.

CAp. LII. Uligines etiam in pedibus, cruribus , unguibusque vel sub armis aliquando generantur, quas quidam dulcedines vocant, habent similitudinem scabiei. Quae cum se diffuderint, pedes exulcerant ad sim1litudinem leprae, & urgente prurigine animalia

sibi partes illias corrodunt vel alternis pedir

146쪽

VEGETII LIB. II.

bias confricando vulnerant. Quod vitium a crudo vel putrido humore consuevit generari, & idem curatur detractione sanguinis, unctionibus, & purgationibus ventris. Si r dix cucumeris silvatici cum nitri pulvere misceatur infusa per fauces, humores pessimos purgat.

De podagra jumentorum.

CAP. LIII. POdaEa vero nonnuΠquam solet occupare jumenta, cum hominum vitium transit in pecudes: cujus passionis haeo sunt signa. Nec stare potest nec ambulare,

sed si cogatur, claudicat, & saepe se projiciet,

sicut indigesta ex hordeo animalia faciunt, quae propter dolorem non coquunt cibum.& ideo fit horridum, & corpus ejus calebit, Venae etiam extabunt, natura submissa erit, in pedibus stercus haerebit propter nimium eorum calorem, sicut subtritis solet evenire. Cui proderit, si non sinatur accumbere, sed minutim deambulare & loco sicco, donec sudet, multorum manibus confricandum est, ut vehementius sudet. Sanguinem ei detrahes a capite a superioribus venis, sed non multum. sequenti die de posterioribus locis detrahes supra talos. tertio de gambis, vel de

sub ipsis dolorum locis. Memineris semper

147쪽

parum oportere detrahere. Aquam calidam dabis in potu, in qua adjicios pulverem nitri, triticeam farinam, pollinem quoque thuris acetabulum plenum in vino maceratum insundis, & triduo per nares singulas cotylas. betas etiam excoques, & aquam earum ad tres cyathos suffundes, & exercebis eum singulis diebus. ventrem quoque eidem eX- purgabis, ut auferatur humor pessimus, qui descendit in venas. Hoc genus purgationis adhibebis: thymi acetabulum plenum in vino veteri dulci macerabis, & singulas cotylas per nares eidem insundis, foenum viride adponis. quod si defuerit, siccum nitro aspersum dabis. Si nihil profecerit, castretur, &vitio carebit. Nam podagra raro veXat eu

De orthocolis sit e stillosis CAP. LIV. Orthocola etiam jumenta vel stillosa dicuntur, quae contractionem nervorum patiuntur in pedibus, & de capitibus ungularum calcant, & sunt rigidi articuli,

plenas ungulas in terram ponere non possunt. Quod vitium nascitur ex enormitate onerum& labore confragosarum viarum. sed hac ratione curantur: sanguinem ei de sub cirro vel de coronis detrahes, ungulas bene com-

148쪽

pones, pollinem eX hordeo & resina cum axungia decoques, & ter in die perunges. tepida quoque, in qua verbena decocta fuerit, confovebis, & totR ejus crura acopo perfricabis. Post dies quinque cataplasmabis eum ex polline hordei & lini semine & lae-

nigraeco aequis partibus ex vino de coetis: cataplasma imponis in omnibus cruribus ante acopo perunctis ab articulis usque ad genua : quae loca lanis succidis munies & HGciabis, & ter in die paulatim incedere lacies. Si hoc non profecerit malagmam hanc artiaculis ejus imponis. Armeniaci, galbani, Opο-ponacis, medullae cervinae lib. a, resinaeterbentinae uncias a, apochymatis libram,

resinae frixae libram S. Oleum vetus quod susticiat, lento igno decoques & colabis, impones in alutZm per dies plurimos omnibus pedibus, donec sani sunt. Sed necessaria s stinatio est, quia sic solent remanere, si ta

dius cura praestetur. Alii vero urendos censent paulatim in articulis, sed raro etiam prodest ista medicina. De pedibus 5 ungulis. CAP. LV. Animalium ungulae asperitatem longitudine itinerum deteruntur & impediunt incessum. Ex tortura quoque, si in spero

149쪽

aspero vel lapidoso itinere jumenta coguntur ad cursum, indignationes oriuntur. Postremo etiam si nulla cauta praecesserit, otiosa in stabulis ex collectione humorum incipiunt claudicare. Oportet autem solum ungulae celeriter aperiri, ut per inseriores partes aposte ma digeratur, ne eruptionem super coronulas faciant, & dissicile ac tardius cura procedat. Cujus haec sunt signa: pedem priorem planum ponet, quod si suspendere videris gressum, ut diligentius intelligas causam, ungulam subradis, & locum, quem videris nigriorem, digito pulsabis, si ce1 Terit in dolore , & maturum suerit, aperies, & saniem emittis . pendiginem circumcides ad vivum. ex oleo roseo, & aceto & sale cum stereora ipsius linteola imponis , animal Calceabas, tertio die solvis. si caro excrescit gramen decoques cum oleo & impones. Si videris carnem ipsam nigrescere , inspicies, ne aliquam fracturam habeat, neque clavum aut lapidem acutum, aut spinam. propter quod sumentis & rosaria utaris, ut possit educi. Cum

purum videris vulnus, traumaticum impone.

Post quod adjicies fuliginem siccam. Cum

autem compleveris curam, resinam remissam& sulphur imponito. Quod si adhuc in alto

Vegetiui. Κ

150쪽

apostema suerit, hordeum vel fabam in decoques, & exinde lamentabis, ut exindε ad maturitatem possit adduci. Subtritos pedes lamentabis aqua calida, axungiaque veteri perunges. Deinde testa candenti decoquis , oleo post & sulphure pariter contritolamina candente leviter ures per triduum. Si vero contuderit, sanguinem de corona emi tes , & calida fomentabis, axungia veterhperunges, Ovinum quoque stercus cum aceto permiscebis & imponis: quamvis alii caprinum efficacius credant. Si pulmunculum ad aperturam fecerit.

cΑΡ. LVI. Si iumentum ad aperturam pulmunculum fecerit, scias totum solum, hoc ost assem, hac ratione tollendum: ungulam subradis, deinde inter commissuram calcis &assis iri circuitu incidis, sublevabis a parte priore & solum calcis retroversus expelles , ubicunque pulmunculus fuerit, radis ad vivum, & ad icies lanamentum ex oleo, &aceto , & sale, & stercore ipsus simponasI& calceas, tertia die solvis & tollis. post hoc

lamentabis: farinam hordeaceam , resinam& acetum decoques, per triduum impones; hoc enim medicamento etiam fracturam curabis, si frequenter apponas. Post etiam trau-

SEARCH

MENU NAVIGATION