Artis veterinariae sive mvlomedicinae libri qvatvor

발행: 1781년

분량: 374페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

optimi per os dederis. Est alia sumtuosior,

sed accommodatior potio ad Omnes morbos, quae & celeriter reficit, & cum intrinsecus purgaverit, curat omnes morbos, tussim veterem, phthisicos, vulsos, & quaecunque vexata sunt in opertis. Ptisanae sextaritum Τ, seminis lini heminam, Denigraeci heminam, croci unciam 1, acronem salsum porci pinguis , vel longationem, vel si porcina defuerint, caput haedinum depilatum, cum pedibus suis, & cordulis intestinorum mundis, hyssopi fasces duas, cochleas germanas Av, bulbos XV, ficus duplices XX, rutae fasciculum 1, baccarum lauri, cum Virene, seXtarium,

dactbilos XX, allii capita tria, sevi caprini

uncias 6. pulegii sicci fasciculum. Haec omnia purgata liniterque contusa decoques in aqua cisternina, donec acron ille, vel certe caput haedi liquo scat & dissolvatur ab ossibus. propter quod assidue aquam refundis, ne comburatur, sed fervendo pinguescat, vel succus ipse pinguior efficiatur. Post haec diligentissimo colabis ad colum, tum draganti unciam 1 intres divides partes, ita quod exinde in unam potionem missurus es, pridie insundas in calidam, ut inturgescat. tunc . addis passi sedita

rios 3, & tribus diebus singulos sextarios da

82쪽

VEGETII LIB. I.

bis, ova nume o sex, in die secundo olei rotati ova plena numero a butyri uncias 3, in die tertio) anagallici uncias 3, amyli u uias 3, pulveris quadrigarii selibram, lomenti fabae selibram. Quae omnia misces, ut d ctum est, aequis ponderibus per triduum divudes, & jejunum animal potionabis, & horis

aliquot deambulare facies, usqud ad septimam a cibo abstineatur & potu. Animalia

vero macie attenuata non absque studio dialigenti revocantur ad corporum firmitatem. Nam oleo Veteri vinoque permixtis, & tepefactis in sole, per totum corpus unguntur,& contra pilum multorum manibus perfricantur , ut & nervi mollescant, & cutis laxetur, & sudor erumpat. Quo facto coope ta in pontili strato collocentur; & si hiems fuerit, condita cum semiuncia apii seminis triti, & olei tribus unciis calefacto per os ipsius oportet infundi. Si aestas fuerit, absinthium vel rosatum cum scrupulis croci,& duabus unciis olei frigidum per os similia ter debet accipere. Quorum si non suppetit copia, vinum simpliciter convenit praberi cum

caeteris. Praeterea ejusmodi species tempore hiemis cum hordei modiis misces, fabae sextarios S, tritici sextarios 4, ciceris sexta-

83쪽

rios 8, laenigraeci sextarios ψ, ervi sextarium 1, & si meritum equi vel facultas domini suppetit, uvae passae & nuclei sextarios singulos. quae omnia sollerter commista cum fuerint, unum modium in aqua mundissima pridie debes infundere, & paululum mane siceare, ex quo equo semimodium ante prandium, & semimodium ad vesperam dabis per plurimos dies in loco optimo. viginti uno die ita stabuletur, ut intrinsecus bibat. Quod si ultra modum sagina provenerit, ue pletura noceat, auferendus est sanguis a mαrice. Praeterea graminum radices, quas aratrum

freqRenter evellit, studiose collige, & quam

potueris longas minutatim concide, hordeoque commisce, & quotidie praebere non dubites. Aestate vero, excepto ervo, species illae, quas diximus, pro aestimatione mensurae farragines ad invicem praebeantur, hoc est, hordei viridis plures majoresque fascic los, tritici vel ciceris vel foenigraeci minores & pauci. Quae omnia contusa oportet apponi. Praecavendum tamen, ut in longiore vectatione vel itineribus, jumentis urinae copi Π0n negetur, quRe res non sine periculo plerumque differtur. Pedes quoque eo

ram post viam eruendi scint diligenter, ne

84쪽

quid luti vel sordium in articulis basique permaneat. Unguento etiam confricandi sunt, quo ungulae nutriantur, & medicaminis beneficio subcrescat, quod itineris attriverat i juria. Allii capita tria, rutae veteris fasciculum, aluminis scissi & cribrati uncias 6, axungiae veteris pondo 2, stercoris asinini recentis manum plenam, quibus commixtis atque decoctis domi, ut volueris in itinere uteris ad vesperam. Praeterea aliud, quod

ungulas nutrit & firmat. Picis liquidae libras 3, absinthii libram 1, allii capita 9,

axungiae libram 1, olei veteris libram semis,

aceti acrioris sextarium unum, universa contundes & misces, & decoques, & eX eo Coronas vel ungues animalium confricabis. De palatis singulis mensibus minuente luna sanguis detrahetur. quo facto, si qua est, capitis passio relevatur, & ciborum fastidium tollitur. Oportet autem serramento concisorio animalium soleas ramulasque purgari, quod evaporat atque refrigerat, & sortiores ungulas reddit. Si animal domi forisque perstixerit , calidioribus unguentis, quae multa sunt, lumbi eidem confricentur & cerebrum,

potionibusque & pigmentis, & herbis, quarum serventior est vis, per os c0ntinuo op0rtet

85쪽

tet insundi, ut perfrictionis incommodum evincatur atque pellatur. Nam si in visceribus permanserit algoris injuria, diversos

Periculososque prodreat morbos. Si vero dierum canicularium tempore aestu animal fatigabitur, vel aquis stigidis est persundendum,

vel in mare flumenve mittendum, frigidis etiam potionibus recreandum, ut necessitati Iaboris aut temporis aptior medicina succumrat. Sed in equiS non solum utilitas, verum etiam decoris ratio servanda est. Nunquam

itaque, nisi necessitas passionis exegerit, de articulis resecandi sunt cirri. Naturale enim ornamentum pedum natura in illis constituit. Cedilicem etiam ipsam diligens debet ornaro tonsura. Multi enim sicut curulibus, ita & sel Iaribus jumentis pressius colla radunt. Quae

res licet praestare creditur augmentum, tamen sub honesto se re deformis est. Alii ita tondent, ut arcum Videantur imitari. Nonnulli Armeniorum more crines aliquos in tonsura ipsa per ordinem derelinquunt, sed gratiora sunt, quae translata de Persis posterior usus invexit. Nam media juba ad omnem accurationem ex sinistra parte tondetur, a dextra vero omnino insecta servatur. Et

nescio quo pacto plurimum deceat, quia i

86쪽

ια VEGITII LIB. I.

quod naturaliter laudab Vergilius, imistantser: PDens juba, ct dextro jactata recumbit in armo.

Quod si bicomis fuerit, ut vulgus appellat,

mediae cervicis setas aequaliter oportet attondi, ita ut tam dextri, quam sinistri limiatis continuata serie jubae relinquantur int ctae. Quod nihilominus inventum constata Parthis, quibus consuetudo est, equorum gressus ad delicias dominorum hac arte mollire. Non enim circulis atque ponderibus praegravant, ut soluti ambulare condiscant, sed ipsos equos, quos Vulgo Trepidiarios, mirulitari verbo Tottonarios vocant, ita edomantita levitatem, & quaedam blandimenta vecturae, ut Asturconibus similes videantur. In si eo itaque aequalique solo quinquaginta passus in longum, & quinque in latum plenis

eophinis digeritur per ordines creta, ad similitudinem stadii, quod aulicibus asperius sit, tum dissicultate coronam velocitatis optantibus ingerit, in quo spatio cum equus frequentissime exerceri coeperit, in illos aulices

necessario offendit, & priores & posteriores ungulas impingit. & aliquando vel cadit, vel sic offendit, ut eadere videatur, post quod admonitus injuria, tollit altius Gura, & i

87쪽

nectione geniculorum atque gambarum moruliter vehit. Praeterea minutos gressus imiatatur, ut inter aulices ungulas ponat. Nam si extendere voluerit, offendit in cumulum. Minutim autem equus ambulans commodius

vehit, & pulchrius videtur incedere. Potiones etiam hiemales aestivasque conscripsimus, quibus faut conservetur sanitas perpetua, aut vehemens aegritudo pellatur.

Potio aestiva.

CAP. LVII. Dum aestus incanduit, haec potio animalibus commoda est, quia humectat & refrigerat: croci unciam unam i fundes in vino veteri, draganti uncias tres infundes in aqua calida, his adjunges fasciculam viridis porri 1, item fasciculum viri dis apii, herbae portulacae succi heminam, lactis caprini sextario, tres, Ova septem, olei rosei libram, mellis uncias 3, passi sextarium I, vini veteris, quod sussiciat. ex quibus omniabus diligenter commistis atque contritis, ad cornu per triduum sextarios singulos animalibus dabis. Alia quoque refrigeratoria potio: Vini veteris sextarium, olei libram semis, ova tria, succi coriandri cyathum 1, Iactucarum cyathum 1, sollerter admisces,& in tres divides partes, daturus per tria

88쪽

duum jumentis aestuantibus, salutare rem dium. Tamen eo momento, quo potionem defasurus es, per singula animalia singulas heminas aquae frigidae & receus sumtae potioni debes adjungere.

Potio hiemalis.

CAP. LVIII . Hieme quoque potio ista

praebetur: vini veteris sextarios 3, olei selibram, piperis unciam I, rutae viridis uneias 6, corefolii viridis vel seminis ipsius unetas 3, draganti uncias 3, seminis feniculi uncias 3, baccarum lauri unciam x, mellis rincias ' ovκ quot volueris, & passi quan-stum usus exegerit. Potio in autumno , vere praebenda.

CAP. LIX. Vere vero & autumno haec detur potio. costi semiunciam, cassiae sistulae unciam, celticae semiunciam, petroseliani semiunciam, betonicae semianciam, Hicericas semiunciRm , sagapini semiunciam, spicae Indicas semiunciam, EXisragae, Pu- lpatorii, meliloti, iris Illyricae, an a semi- unciam, Centaureae, gentianae, aristologiae llongae, RΠR uneiam 1, amomi, aristologias frotundae, ana semiunciam, scinoanthos semiunciam, asari, aloe, ana semiunciam, murrae uncim, opopanacis, rinivis dragonteae, l

89쪽

ana semiunciam, croci unciam, draganti uncias 6, castorei unciam, absinthii Pontici fasciculos a, haec omnia in pulverem redacta ad xii animalia per triduum lassiceres creduntur, ita ut cum vino optimo digerantur.

Potio omni temFore necessaria.

CAP. LX. Alia potio, quae omni tempore exhibetur.) Costi, meliloti, hyssopi, iris Illyricae, aristologiae, sampsuci, dracontii, alari, draganti, centaureae minoris, marrubii, gentianae, spicae Celticae soliae, aequis ponderibus misces, redactaque in pulverem cernes. sed si aestivam dare volueris P0tionem, commisces croti, mellis, & dr ganti qu0d sufficiat. Si autem potionem facies hiemalem, addis seminis piperis, appliseminis, & seminis sinapis. Utroque Rutem tempore cam boni vini sextario plenum cochleare miscetur, saucibusque animalium di

funditur. De difficultate urinae.

CAP. LXI. De urinae difficultatibus ordine suo multa dicenda sunt, sed viatorium istud, & physicum, & semper paratum te scire convenit. Lutum ex cujuscunque equi Iotio lactum vino permisces, colatumque per nares infundes, & confestim provocat uria

90쪽

nam. Item allium conferes & in anum injicies & veretrum, mox egerit lotium. Item, pulverem quoque thuris cum ovo vinoque

permixtum, addito succo apii & caulium, si

potionem dederis, provocabit urinam. Item, betas ac malvas ad tertiam decoqueS, PT quibus aquam calentem ad medium sextaria um cum melle commisces, & per os digeres, proderit minctioni. Item, cimicem quoque vivum in aurem equi mitte, & alterum supra naturam in ipso foramine, quo mingit eoi stica, facillimum certumque remedium est.

De Stropho.

CAP. LXII. Itinerum casibus subvenire cupientes, de pluribus pauca, sed manifesta libabimus. Nam animalia sub sessore vel onere dolor ventris frequenter affligit, ut vol tentur & procumbant. Semen itaque rutae

silvestris vel hortensis, si illa defuerit, diligenter tritum cum vino calido per fauces oportet infundi. Praeterea aquam in qua usque ad tertiam betae decoctae sunt, fac- cumque earum nitro trito sollerter admisces,

oleique addes heminam, tepefactaque in intestinum per clysterem diffundes, cum prius pronum animal statueris, ut injectum ad interiora perveniat. quae si forte desuerit, mel

SEARCH

MENU NAVIGATION