장음표시 사용
101쪽
& secundum aeque creditorem esse ζ in rebus igitur post secundam obligationem quaestis utrumque ad mitti oportere. Verum eam juris prudentiam omniano refellit apertus Scaevolae locus in l. a I. princ. F.
qui potior. in pign. habeant. Sic enim ibi. Titius Seja Obligavit pignori bona sua , quae babebat, quaeinque habiturus fuisset e postea mutuatus a fisco pecuniam'pignori ei res suas omnes obligavit', intulisei partem debiti . suaestum es . an Seja praeferenda si βρο in illis rebus , quas Titius tempore prioris obligationis babuit; item in his rebus, quas post priorem OH ationem acquisit . Respondit , nibu proponi , cur non si praeferenda. Stet illud igitur , in duplici generali hypotheca priorem creditorem posteriori praeferri in rebus etiam , quae post secundam obligationem a debitore quaesitae suerint. Ejus vero definitionis ratio inde pendet , quod res postea acquisice obligatae intelligantur sub conditione , si sint acquisiae. Conditio auum quandocumque existens ad tempus contractus retrahi jubetur in jure . Res igitur post secundam obligationem quaesitae eodem jure censeri debent, ac si tempore contractus in bonis debitoris fuissent. Cons. Noodi. ad pandect. libr.
IX. Injecta praelationis mentio nondum hinc abire me patitur. Res ipsa enim nos monet , uthreviter disquiramus , quis in concursu creditorum praeferri debeat in obaerati bonis . Controversa isthaee ut recte definiatur . advertendum in primis , summam creditorum divisonem esse in by miseearios , & personales. Hypothecarii creditores dicuntur , quibus in bona debitoris hypotheca promissa fuerit: personales vocantur , qui nullo cum hypo-
102쪽
heere vinculo personam tantum debitoris obligatam habent. Iidem chirographarii appellantur , quia ipsis nudo chirographo debitores obligare se solent . Creditorum divisione praemissa , de eorum concursu reis gula haec esto: creditores bpothecarii personalibus praeferuntur I. 9. C. qui potior. in ρ n. vel bpoth. habeant. De ea autem regula ipsa juris ratio dubitari non sinit. Nimirum hypothecae vinculum jus in rem obligatam creditori desert: personalis creditor nul-
Ium jus in res debitoris acquirit. Necessario igitur ereditor hypothecarius personali praeferri debet. Quod
autem diximus creditorem anteriorem cum hypotheca
potiorem esse , id quidem obtinere debet non tantum ipsius sortis, sed usurarum ratione quoque. Id& ratio juris suadet, & rem ita definiunt jurisconsulti in I. I 8. ao. ff. qui potior. in pigri habeant. Enimvero species in jure civili non desunt, in quibus creditores personales ob aequitatem hypothecariis praeseruntur. Primo igitur hypothecariis praelatari placuit creditorem personalem, qui de suo desunctum funerari curavit i. I 4. I. ff. de relig. sumpl. funeri Ejus autem legis argumento idem privilegium aequissime in foro illis quoque tribuitur, qui in ultimum defuncti morbum aliquid erogarint. Legum enim favore dignior censeri debet, qui defunctum a morbo liberare studuerit, quam qui eumdem sepeliri curaverit. Deinde idem privilegium leges illis concedi jubent, a quibus vel in testamenti insinuationem , vel in inventarii consectionem , vel in alias necessarias hereditatis causas aliquid fuerit expensum l. 22. g. 9. C. de jur. deIiber. Cons. Ul. hic. Huber. ad pandes. libr. 2o. tit. 4. g. or sequ. Ita quidem jus civile cavet in controversiis inter Tom.III. G creis
103쪽
creditores chirographarios,& hypothecarios. Uerum si creditores omnes hypotheca muniti fuerint, haec regula servari debet. In eν creditores h potiacarire priυilegiari non priυilegiaris praefeνuntuν secundum ανα dinem in jure consitutum. Ea autem regula duo inis
culcat , primo scilicet hypothecarium privilegiatum non privilegiato praeferri ἰ deinde inter ipsos privilegiatos eum ceteris praeferri oportere , qui inter ereditores privilegiarios in jure potior jubetur esse. Proinde res ipsa flagitat , ut Videamus, quem orindinem inter creditores privilegiarios jus civile se vari jubeat. X. Primum igitur inter privilegiatos ordinem
fiscus hahet in causa tributorum. Ea de re ita An. toninus in I. I. C. s propi. public. pensit. Venditi nem ob tributorum cessationem factam revocari non ais portet, neque priori domino pretium osserente , neque creditore ejus jura bisotbecs , siis pignoris praerendente . Potior es enim causa tributorum, quibus prio νe loco omnia cessantis bona sunt obligata. Ea in rotandem privilegium fisci cessat , si , obligatis dotis
causa viri bonis , prior tempore mulier ob dotem agat l. 2. C. de privileg. c. Secundus inter privilegiatos ordo mulieri competit , ejusque liberi ita dotis causa . Ea enim in specie uxorem , ejusque Iiberos ceteris creditoribus praeserri jussit Iustinianus. licet viri creditores anterioris hypothecae privilegio vallati forent t. I 2. I. c. qui Porior. in ρ ποα habeant. Quatenus tamen id mulierum privilegium sori aequitas coercere soleat, exposui in jur. Regis. ι br. . tit. 5. I 2. Tertius inter privilegiatos ordo eorum est , qui ad domus restitutionem pecuniam erediderunt l. I. ff. quib. in caus pign. vel θραία
104쪽
. De verborum obligatisnibus . ς' ae t. eontrab. Eodem autem privilegio uti placuit generatim omnes , quorum pecunia res aut empla ,
aut conservata sit , modo ipss specialis hypotheca in rem emptam , aut conservatam promissa fuerit i. s. oe seqv. si qui potion in Plan. habeant. Haec de privilegiatorum ordine delibasse pro instituto sufficiat. Si inter hypothecarios nemo privilegio tueri se possit, qui prior est tempore, ceteris praeserridebet ι. Io. θ. eod. Si eodem tempore pluribus creditoribus hypotheca promissa fuerit, qui rerum obligatarum possessionem habet , ceteris praeseretur . Vulgata est enim in jure regula, in pari causa meis Itorem possidentis conditionem esse l. I 28. F. Aregul. ivn
. De verborum obligationibus . ALtera contractuum nominatorum species verisborum solemnitate perficitur. Ii igitur perfecti tandem intelligentur, si praeter consensum so- Iemnia quoque verba a contrahentibus fuerint adhibita . Ejusmodi quidem contractus in veteri Romanorum jure complures erant. Eo sane Caius reis fert solemnem dotis dictionem , dc solemne liberti juramentum, quo munera , aut operae patrono proinmitti solebant insit. libr. a. tit. 9. 3. σ seqv. uerum jure novo sola stipulatio verborum solemniis late perficitur. In ea vero perficienda nil ultra requiritur , quam ut alterius interrogationi congrue
105쪽
respondeatur Winc. b. ν. Recte igitur stipulatio deis finiri solet contractus unitateralis , quo quis solemnἐαιρεν us interrogationi solemniter , m congrua responindendo aliquid promittit , quod interrogantis interes. Vide do r. ad d. prine. b. t. Rata igitur erit haec stipulatio. Promittis mihi centum p promitto. Porro in stipulatione solemnis interrogatio, eique consona responso unice spectabatur. Proinde ex ea olim es-ficax nascebatur actio , Iicet sine causa promissumseret. Verum post edi m Aquilii Galli ob stipuislationem sine eausa interpositam agens aflar exceptione doli repelli coepit. Licet enim sine dolo pro. missum esset , litis tamen institutae tempore dolose agebat stipulator, qui peteret ob stipulationem sine causa interpositam l. 2. 3. F. de dol. mai. σ
II. Ex dictis hactenus apprime liquet, proprium,
atque ab aliis separatum contraElam stipulationem fuisse olim ; eamdem tamen ea de causa potissimum inventam fuisse, ut reliqua negotia ejus additamento confirmari possent. Hinc latissimus apud veteres fuit stipulationis usus. Primo scilicet actio ex nudo pam olim non nascebatur: proinde pacta se me omnia , ut actionem producerent , per stipulatationem necessario confirmanda erant. Deinde ipsi quoque contractus stipulationibus plerumque confirmabantur. Nimirum non deerant litigiosi homines, qui subtilitate Romani juris abutebantur. Contram enim initio , ejus necessitatem conabantur et dere aiendo, non contractu quidem , sed nudo pa-
se obligasse. Ut igitur fraudi locus praecludere tur , ipsi contra s stipulationibus confirmari sole. bant. Hinc , instrumento. de contra his inito , in
106쪽
De vreborum sit gallinuus . Ictreius extremo haec solemnis stipulationis formula parusim apponebatur; rogavit Titius, spopondit Maevius. Id testatur ipse Ulpianus in I.7. I a. si de pact. Neque vero in privatis tantum negotiis , sed in publicis quoque rebus expediendis frequentissimae sti. pulationes erant. Ut enim omittam alia , & per stipulationes in deditionem accipiebantur hostes, de per stipulationes foedera cum Civitatibus seriebantur. Ejus rei exempla apud veteres passim occurarunt . Cum igitur negotiorum magis firmandorum gratia stipulatio olim adhiberetur, ejus vocabuli ooriginem a Ripulo recte deduxeris. Stipulum enim dixere veteres, quod firmum esset Paul. s. sentent. 7. m princ. b. t. III. Porro ad Leonem Imperatorem usque , ut ex stipulatione nasceretur actio , non solum inter rogatio, eique consona responso, sed verba quoque solemnia adhibenda erant. Hinc si interrogatus quis. piam non promitto, sed polliceor respondisset, stipuislatio censebatur inutilis h. I. b. t. Verum ab ea juris subtilitate Leo recedi jussit. Cautum enim ab eo fuit, ut ratae stipulationes essent, quaecumque in eis verba forent adhibita l. IV. C. de contraἶ. Aiaput. d. q. I. b. t. Enimvero per eam Leonis
constitutionem tantum verborum solemnitas , non vero interrogationis, dc congruae responsionis neces,stas in stipulationibus sublata fuit. Proinde ex ipso jure novissimo interrogatio, re responso in stipula.
tionibus omnino requiritur. Verum eam in Regno juris prudentiam respuerunt recepti mores. In Regno Neapolitano scilicet, ut supra docuimus, pacta nuo da efficacem actionem producunt. Ita per nuda pacta hodie apud nos passim expediuntur , quae apud
107쪽
I 2 Priel. ad Inst t. Jussis. LV. III. Tis. XVI. Romanos stipulationibus expedienda erant. Licet igitur in negotiis peragendis stipulationis vocabulum adhiberi soleat , interrogationis tamen , & responsionis solemnitas non adhibetur. Cave tamen , existimes, inutile in Regno stipulationum argumentum esse. Inutile quidem censeri debet . quod de inte rogationis , & res p sionis necessitate jurisconsulti scribunt. In aliis tamen juris articulis quicquid de stipulationibus praescribunt leges , contractibus gene ratim omnibus accommodari debet. Ita quidem si quo vitio in jure Romano stipulatio declaratur inutilis, eodem quoque vitio inutiles in Regno conistractus erunt. Semel igitur edico , praedico . quae de stipulationibus hic admonebimus , ad contractus
generatim omnes extendi oportere . His praestitutis, modos potissimum hic exponemus , quibus stipulationes fiunt. Eo enim apprime pertinent, quae hinpin titulo Tribonianus exequitur.
IV. Quadruplici igitur sere modo stipulationes iniri possunt. Quaedam enim pure , quaedam sub
conditione, quaedam in diem , quaedam ad diem fiunt h. a. seqv. h. t. Quod ad primum , pure contrahi stipulatio dicitur, quae neque in futurum tem pus differtur , neque conditionem habet. Proinde si
pura sit stipulatio , dies obligationis statim cedit.& venit. Quod enim pure promittitur, statim post stipulationem debetur l. I 4. F. de reg. jur. In ejusmodi stipulationibus confestim peti posse scribit Tribonianus d. β. I. b. . t. Id ipsum tamen de ipso jure petendi , & actione jam nata videtur intelligendum. Quod enim ad ipsius rei promissae praestatronem , modici lalaem temporis laxamentum ad eam commode procurandam promissori concedi de.
108쪽
De veνborum sit gat ondus. IOIbet. Duriuscula est enim Cujacii sententia existi. mantis , promissorem ad rei promissae praestationem statim compelli posse in l. I. F. de verb. oblig. Ei vero sententiae aperte adversatur Ulpianus ipse in
ι. ai. F de iudie. Ibi scilicet scribit iurisconsultus,
contra debitorem debitum agnoscentem , Sc paratum solvere agi non oportere ' ad solvendam vero peis cuniam modicum ei tempus indulgendum esse ; modicum id tempus addit definiri oportere ex induciis post condemnationem reis concedi solitis . Post condemnationem reis inducias quadrimestres indulgeri jussit Iustinianus I. a. C. de usum rei iudie. Ex reis
gulis igitur Romani juris in ipsa stipulatione pura
ante quatuor menses post stipulationem ad solvendum promissor compelli non debet. Sed ejusmodi hodie controversae rectius definientur religione judicis : ab eo autem pro rerum promissarum diver- state diversum debitori tempus indulgendum erit. At vero si in certum locum solutio remissa suerit, tacite tempus stipulationi inest , intra quod ad i tum Conventum commode perveniri possit. Promissor igitur conveniri nequit , nisi id tempus fuerit elapsum g. s. b. r. Sed, his omissis , de stipulationibus sub conditione concipi solitis videamus. V. Sub conditione concipi dicitur stipulatio , cum
obligatio differtur in incertum eventum 4. h. t. Incertus eventus stipulationibus apponi solitus pendet aut a casu fortuito, aut ab arbitrio contrahenistium , aut ab utroque simul , partim a casu scilicet, partim ab arbitrio contrahentium . Hinc vulgo doctores conditiones dividunt in ea*ales, potestativas,& mixtas. Quaecumque conditio stipulationi apponatur , ejus dies nec cedit , nec venit, nisi condia
109쪽
r PraeL ad Instis.Justis. LI.III. Tis. XVitio impleta jam fuerit. Ubi conditio extiterit, sti
putatio tandem committitur. Committi dieitur stiis putatio , ubi ejus conditio extiterit 4. b. t. σἰ. II s. princ. F. de verb. Obligat. Cum igitur ante conditionem impletam nil debeatur, si, pendente conditione, solutum a promissore quid fuerit, indeis biti condictionem is habet I. 48. F. de condit. inis debit. Inde autem insert Tribonianus d. 8. b. e. in stipulationibus, quae sub conditione non faciendi concipiuntur, tunc tandem agere stipulatorem posse, ubi certum suerit , factum in ea vetitum amplius
fieri non posse. Quapropter si cui promissum fuerit
sub conditione, ut in Capitolium non ascendat, ei
vivo non . licebit agere ς eo tandem mortuo, heres petere poterit. Tunc enim certum evadit, adversus
conditionem a stipulatore non posse fieri. VI. Non tantum promitti , sed legari etiam sub conditione potest. Longe interest tamen inter lega. ta , & stipulationes sub conditione conceptas. Priamo enim , ut vidimus, si cui promissum suerit sub conditione non faciendi , post ejus tandem mortem heredi licebit agere. Verum si cui legatum a testatore fuerit sub conditione non siciendi, statim post
testatoris obitum legatum ei debetur. Tantum per cautionem Mucianam a legatario promittendum est, se adversus testatoris voluntatem non facturum ; si secus faciat, se legatum una cum fructibus restitu. turum esse l. . I8. ff. de condit. demonstrat. Ejus autem differentiae ratio inter eontractus, & leogata sicile reddi potest . Nimirum cum testator sub conditione non faciendi Iegat . is per conditionem legati quidem solutionem non differt: ita legando id unice spectat, ne adversus voluntatem suam fiat.
110쪽
De veνborum obligallinibus . Iosvecte igitur leges nil ultra requirunt , quam ut per cautionem Mucianam prospiciatur voluntati desun-ai , non dilata solutione legati. Verum , apposita in stipulationibus conditione non faciendi , id tacite conventum intelligitur , ut post obitum stipulatoris tandem ea de caula peti possit. Rursus inter: stipuislationes, & legata conditionalia id quoque interest, quod legatum conditionale non transmittitur ad heredem, si, ipso legatario vivo, conditio non extiri terit t. q. prine. F. quand. dies legat. vel fideic.ced. Secus tamen in stipulatione conditionali placuit. Si enim post stipulatoris mortem conditio extiterit, in heredem transmittitur jus stipulatione quaesitum . Hein res igitur recte petet, quod defuncto promissum sub conditione fuerit d. 4. b. t. Ejus vero differentiae ratio facile etiam reddi potest. In legatis scili. cet praesumi debet, soli legatario prodesse testatorem Velle, non vero ejus heredibus. Verum in stipula tionibus . ceterisque contractibus contrahentes praesuin muntur heredibus etiam prodesse velle L 9. F. de probat. praesumpt. His expeditis , de stipulatione
VII. In diem contrahi dicitur stipulatio, cum post certum tempus aliquid dari fieri promittitur
2. h. t. In diem tamen contracta censetur stipulatio , si certum tempus ei fuerit adjectum. Nam si ei tempus adjiciatur, de quo dubitetur, an umquam sit extiturum , stipulatio sub conditione contracta censeri debet: tempus enim incertum condiritionem facit. Ita quidem si quis centum se soluturum promittat, ubi Titiua ad pubertatem pervenerit , stipulatio conditionem habet. Incertum est enim, an Titius ad pubertatem sit perventurus I. 22.