장음표시 사용
71쪽
minatorum quadruplex in jure genus occurrit. Quadruplex contractuum genus distingui placuit ob quadruplicem contrahendi modum. Contractus enim nominati omnes perficiuntur aut re , aut verbis , aut literis, aut contensu a. de obligat. Hoc in tituis Io contractus exponit Tribonianus , qui re fiunt . Rei quidem interventu fiunt non tantum contractus nominati quidam , sed in nominati etiam plerique omnes. In contractibus enim innominatis. ut supra vidimus , sine interventu rei , vel praetenti causa obligatio nasci non potest. Uerum in hoc titulo tantum de contractibus quibusdam nominatis agitur, in quibus res ab alterutro contrahente tradita ea. dem aut in genere , aut in specie restitui debet. Ad hune igitur titulum retulit Tribonianus tantum mutuum . depositum , commodatum, pignus . Haec vero materia magni quidem est usus; eadem tamen in institutionibus leviter delibatur. Proinde rem to tam accuratius hic pertractabimus. Ordinis autem,& memoriae gratia singulis ex praedictis contractibus singula capita destinabimus. Sit igitur
MUtuum Cujaeius recte definivit ered tum suam
si His data ea lege, aes eadem ipsa quantitas Edatur in genere, non in specie eadem observat. II.
37. Opportune Cujacius in ea definitione vocabulum quantitatis adhibuit. Nam ea voce apud j risis
72쪽
De mutuo . . - Θriseonsultos designari solent generatim omnia , quae
numero, pondere, mensura constant ; in iis autem rebus tantum mutuum consistere potest. Quantitati jurisconsulti corpus opponunt. Res quidem mutuo
dari solitae corpus & ipsae habent ; in ipsis tamen
in mutuo contrahendo non corpus ipsum, sed quantitas potissimum spectari solet. Res, quae mutatitulo in alterum transferuntur , fungibiles doctores appellant. origo vocabuli a fungendo est . In re stituendis enim rebus mutuo acceptis quod a debitore restituitur, sungitur vice ejus, quod aceeptum fuerit. Occasionem ei vocabulo dedit ipse Paulus in I. 2. I. F. de reb. eredit. Eum locum recte pro more suo ita restituit Bynherstaehius. observat. I. ro. Mutui datis consis it in iis rebus , quae ponodere , numero , mensura confissunt quoniam eorum da
tione possumus in creditum ire, quae in genere suo so lutionem recipiunt ρον functionem , quam in specie. II. Μutuum, ut vidimus , creditum est quam
litatis e eum igitur contractum res tantum admittunt , quae numero , pondere , mensura constant prine.
b. t. Ejusmodi sunt pecunia . vinum, oleum, se ges , & res generatim omnes , quae langibiles diei solent. Res vero mutuo acceptae non in specie , sed in genere restitui a debitore debent. Earum igitur dominium transfertur in debitorem d. princ. h. t. Hinc iurisconsulti allusione Stoica mutuum ita dictum existimarunt, quia in eo contractu aliquid eae meo tuum evadit l. 2. f. a. F. de reb. credit. θ d. princi b. t. Inde vero liquet, pupillos , ac generatim omnes, qui res suas alienare nequeunt, res suas mutuo dare non posse β. a. quis. alim. lici vel nou. Rei autem mutuo acceptae dominium aliarum aliena E a tio.
73쪽
tionum exemplo per traditionem in debitorem transissertur, seu vera , seu ficta traditione res transfer tur . Μutuum enim non solum vera , sed ficta quoque rei traditione confieri potest. Hinc brevis mainnus traditione, quam vocant, mutuum recte consistit. Si igitur centum apud te deposuero ' mox veis ro placeat , ut ea peeunia mutui nomine tua fiat ea in specie brevis manus traditione mutuum con
tractum censeri debet t. st. β. 9. F de reb. credit. Veluti ex mutuo autem is quoque obligari videtur , qui indebitum ab eo accipit, qui per errorem solvit. Proinde solutionem indebiti promutuum apis pellavit Cujacius. Cum tamen qui indebitum solvit, negotium magio distrahere, quam contrahere velit, indebiti solutio ad mutui contractum revocari non potest I. b. t. Recte igitur Tribonianus indebiti solutionem resert ad quasi contractus in 6. de
obligat. quae ex quas contract. nas III. Est autem mutuum contractus unitateralis.
Ex regulis igitur propositis superiori titulo contrais ctus stricti juris censeri debet. Proinde pacta ei quidem adjecta seu ex intervallo, seu in continenti uni reo, non item actori prodesse possunt. Quapropter si in mutuo usurae nudo pacto promissae se rint, ex regulis Romani juris eae peti non possunt 1. 24. F. de praescript. verb. Ex nudo tandem pacto usuras deberi placuit , si aut Civitatibus , aut aris gentariis promissae forent L 3Ο. F. de usur. no
veli. I 35. c. q. Cum Vero in mutuo usuras ne pacto quidem promissas peti ius esset , multo minus eae peti poterant ob debitoris moram . Quin lubens ego praetulerim eorum sententiam , qui ne post litem quidem contestatam usuras in mutuo debitas
74쪽
De mutuo ον olim existimant. Id videtur ostendisse Noodi. do faenor. ur. libr. 3. c. I a. Sed ea de re plura desino. In Regno scilicet , ut supra monuimus , contractus omnes bonae fidei censentur esse. Apud nos igitur in contractibus generatim omnibus usurae non tantum post litem contestatam, sed post moram etiam recte petuntur. Quid autem mora sit, & quot modis ea possit admitti, infra liquebit hir. IV. Iam vero in mutuo tempore praestituto in eodem genere restitui debet , quod fuerit acceptum prine. h. t. aestimatio igitur rei creditae invito exeis ditori offerri non potest. Cum tamen pro temPO ris, & loci diversitate diversum sit rerum pretium, liberum creditori est , pretium rerum creditarum petere , si tempore , aut loco convento restitutae non fuerint. Proinde dubium videri queat , ad cujus temporis aut loci pretium damnandus sit debitor, si in rebus restituendis moram admiserit. Eam conistroversiam ita resolvit Iulianus , ut, si tempus, &locus restitutioni sit praefinitum , temporis , & loci praefiniti pretium a debitore praestetur; sia id suerit omissum, in pretium temporis, & loci, in quo petitur , debitor damnari debeat J. 2 a. si de reb.
V. Aliquando fit, ut mutetur monetae pretium intermedio tempore inter mutuum , ejusque restitutionem . Ea igitur in specie disceptari solet, utrum in restituenda pecunia tempus contractus, an restiis tutionis spectari debeat. Ea in re distinguendum videtur , utrum intrinseca, an extrinseca , quam VO-cant , pecuniae mutatio facta fuerit. Intrinseca pecuniae mutatio fieri dicitur, si mutata fuerit mare. riae qualitas . Ita quidem intrinseca pecuniae muta-
75쪽
' o P I. ad Insi t.yin n. LI. III. Tis. XV.tio fiet, si librae auri uncia aeris immisceatur, cum ei antea semuncia tantum aeris admisceretur. Coniatra extrinseca pecuniae mutatio facta videbitur , si auctoritate publica ei fuerit impositum pretium a priori diversum . Si igitur intrinseca pecuniae mu ratio facta suerit , aequitas ipsa suadet , ut pecunia restituatur ratione habita bonitatis, quae ei tempor contractus inerat. Id vero non tantum rerum judicatarum exemplis probari potest , sed ipsi quoque
Pomponio sortasse placuit in l. 3. f. de reb. creditis Saltem in Regno Neapolitano sententia isthaec exisplorati juris censeri debet ob pragm. 6. de nummul. Apud Neapolitanos scilicet intrinseca pecuniae mu ratio in melius facta fuit anno I 622. pragm. I 3. de monet. sil. fassis Statim vero placuit insequenti anno, ut debitores ea mutatione antiquiores liberarentur, si pro centum solverent octoginta d. pragm. b. de nummul. Quod si extrinseca pecuniae mutatio facta fuerit, in relli tuenda pecunia tempus solutionis spectandum videtur. Mutuo igitur acce piis ducatis centum , quorum singuli contractus tempore carolenis decem aestimabantur , si restitutionis tempore aestimari jubeantur duodecim , pro ducatis singulis carole nos duodecim restitui oportebit. Ea vero sententia ab ipso Senatu Parisiensi confirmata fuit apud Ann. Robert. rer. judici libr. I. c. ILVid. Vin n. ad princ. b. t. n. I 2. UΙ. In mutuo', ut supra vidimus , non debemtur usurae , nisi per stipulationem promissae fuerint. Ustiris tamen ita promissis , non mutuum, sed sceanus contrahitur. Ea de re ita Nonius. Mutuum a faenore hoc diseat , quod mutuum sne usuris , faenus
cum usuris sumitur , o es accepti foetus. Unde σ
76쪽
a De mutuo. 7 Denua dae- est, ut Graece τοκος, quas partus muis sua sumpti. Foenus igitur ad locationem accedit. Usurae enim foenoris causa p stari solitae mercedi respondent, quae in locatione praestatur. Hinc nummos foenori sumptos conductas appellat Venusinus v tes sa r. I. a. Quod ad foenus autem, discors -- rerum philosophorum sententia fuit. Complures post Aristotelem de republ. c. Io. scenus juri naturali contrarium censuerunt. Eorum argumentum potistamum eo redit, pecuniam natura sua rem esse Misrilem ἰ contra jus naturale igitur eum agere , qui ex re per se sterili usurarum fructum velit exigere. Secus pronunciarunt alii. Eorum sententia eo p tissimum argumento defendi solet , omne talicet commodum ex re aliena perceptum pretio aestu si posse; foenus solvi ob commodum perceptum ex a
liena pecunia ; illud igitur , si sanguinolentum haud
se, juri naturali non adversari. Conc Noodi. defaenor. ρο ωμν. tiar. I. e. q. Sed ea de re juris naturalis exploratores viderint. Nos, quod huc pertinet , Romanas leges de scenore latas investigata.
VII. Primum omnium satis constat , vetustissimo Romanorum jure ob commercii fortasse incrementum usuras non suisse improbatas. Sane in ipsis duodecim tabulis eas permisere Decemviri. Eam Decemvirorum legem ita exhibet Gothostedus ris. g. s quis unciaria faenore amplius faenerasset , quadruptione Liso. Usurae tamen ea lege permissae longe modicae erant. Nam scenus unciarum est unum incentena singula post anni lapsum , ut late ostendit Gronovius in dissere. de centesm. Uur. O faenor.u clari Post eam legem apud Romanos pro diversit
77쪽
te temporum diversum fuit usurarum fatum . V rum eo deventum est tandem , ut usurae centesimae legitimae censerentur. Eas enim usuras intelligurae jurisconsulti veteres , eum legitimarum usurarum mentionem injiciunt. Eae autem gravissimae erant. Nam duodecim dabant in centena singula post anni lapsum , ut post G novium evicit Noodi. de scina ur. libr. 2. c.3. At vero usurae ultra centesimas frustra promittebantur. Quia si quid ultra centesimas a debitore solutum esset , id in sortem imputandum erat Paul. 2. sentent. I 4. Secus tantum ob tinuit in faenore nautico . Id scilicet scenus solvebatur ob pecuniam trajectitiam : ejus pecuniae mculum , quamdiu navigaret navis, pertinebat ad cre. ditorem . ob periculum igitur a creditore susceptum faenus nauticum ultra icentesimas recte promitteba
VIII. Hactenus quidem expostae vices usurarum fuerunt ad Iustinianum usque. Per aetatem tamen Iustiniani in Imperio Graecoromano pecuniae copia mirum in modum imminuta suerat. Vetus igitur osurarum modus sanguinolentus evaserat. Proinde aliter definivit usuras Iustinianus I. 26. C. de usur. Ea autem lege pro personarum diversitate usurae dia verse definiuntur. Et illustres quidem personae us ras ultra trientem vetantur exiyre : ceteris vero dumidia tantum centesmae permittitur e unis negotiatoribus ad bessem usque usura conceditur. Ibidem a Justiniano cautum , ut in ipse scenore nautico usurae ultra centes mas promitti non possent. Coni. No t. do faenori . Uur. libr. a. e. 34. Quod ad clericos, qui pecuniam scenori darent , nihil edix runt Christiani Principes. Cum tamen majorem M.
78쪽
De mutuo. 73nestatem a clericis praestari oporteat, vetuerunt ipsi Nicaeni patres. ne clerici usuras exigerent , seu exi pecunia centesimas , seu ex frugibus hemiolias ean. ID Usurae hemioliae proprie ex frugibus solvi solebant: eae gravissimae erant. Nam , ut vocabulum ipsum ostendit , pertingebant. ad dimidium ejus . quod foret acceptum . Ut enim scribit Gellius nos. Attici I 8. 14. numerus hemiolios est qui numerum aliquem in se babet , dimidiumque ejus , ut tres ad duo , quindecim ad decem . Hemioliae igitur usurae debebantur, si, decem acceptis frumenti modiis . quindecim restituendi serent. Ita ejusmodi usurae erant omnino sanguinolentae. Proinde in singulos modios octavam tantum modii partem usurae nomine praescripsit Iustinianus novell. 3q. c. I. Nunc Vir deamus, qua tandem occasione in Europa usurae publicum crimen evaserint, & non tantum clerici, sed laici quoque eas exercere sint vetiti.
IX. Usuris in Europa prohibendis Gratianus potissimum occasionem dedit. Constat scilicet, maximam olim auctoritatem Gratiani fuisse; ipsos etiam Romanos Pontifices ejus sententiam amplecti solitos. Pronunciaverat Gratianus, cum laicos , cum clericos usuras exercere non posse caus I 4. qu s. q.
Eam sententiam statim sunt amplexi Pontifices . His initiis Alexander III. in Lateranensi Concilio Christianos generatim omnes vetuit usuras exigere. Foenoris vero manifesti reos in vita quidem communione Ecclesiae , post mortem vero Ecclesiastico sepulcro carere jussit e. 3. x de usur. Re ita per Pontificem definita , serius ocius in Europa Christiani Principes usuras in provinciis suis quisque prohibuerunt. Quod ad Regnum Neapolitanum , Guu
79쪽
74 Prael. ad Instis. Iuliis. Lib. III. T t. XV.lelmus II. apud nos statim servari jussit decretum
Alexandri Pontificis : is tamen nullam aliam adis versus sceneratores poenam indixit consit. I. de usuis rari puniend. Uerum adversus sceneratores severiorem
se praestitit Fridericus II. Eos enim publicatione bonorum omnium coerceri jussit. Ab.ea quidem mena Iudaeos excepit; eosdem tamen ex decem unciis post anni lapsum ultra unciam unam accipere voluit usurae nomine consit. a. eod. Qui sequuti sunt Neapolitani Principes , adversus foeneratores leges quoque severiores scripserunt. Primo enim Ioanna I. ejusque conjux Ludovicus probationem adversus eos privilegiariam jusserunt esse. Nam si tres testes sngulares in causa propria testarentur , usuras scener torem a se exegisse , eum de scenore damnari v luerunt , modo adversus sceneratorem publica quoque fama concurreret pragmat. I. de usurari Eam vero probationem magis privilegiariam declaravit hodiernus Rex Catholicus pragm. 6. eod..Primo enim, si accusatores deessent, adversus foeneratores sine acricusatore per magistratus inquiri jussit. Deinde duos etiam testes singulares ad foeneratoris condemnati nem sufficere voluit. At vero ejus accusationis prae textu debitores solutionem disserebant. Proinde ab eodem Rege Catholico providentissime cautum , ut cambialium , aliarumve scripturarum exequutio ob institutam de stencire accusationem non impediretur.
Ea igitur in specie, ut generatim obtinet in Regno alibi , criminale judicium civile impedire non deis
X. At vero quod de usurarum prohibitione diis ximus , de iis tantum intelligi debet, quas faeneraiicias doctores appellant, quae scilicet ex praecedente Disitir bν Cooste
80쪽
te pacto eontrahentium solvi solentὲ Si enim de
usuris compensativis , quas vocant, agatur, eae rerest exiguntur . Compensativae autem usurae sunt , quae solvuntur a debitore ob moram admissam in restiis tuenda pecunia . Eae alio vocabulo dicuntur .nteresse, quia per eas a creditore petitur , quod sua inisterest, pecuniam constituto tempore sdilutam esse a Eaedem appellatitur etiam lucrum essans , aut daminnum emergens. Earum enim solutione creditori sariscitur aut lucrum amissum , aut damnum illatum ob pecuniam suo tempore non solutam. In Regno auatem usurae compensativae recte petuntur a creditor
licet lucrum amissum, aut damnum illatum ob suis Iutionis dilationem is non probarit. Id ita receptum in Regno fuit , quia apud nos , ut pragmatici l qui solent, promptae , m parata sunt emptiones , una de lucrum sperari queat. Cum igitur ejusmodi uissurae ob moram debitoris solvantur, breviter expe. dire juvabit, quid mora sit, & quomodo ea a deo
XI. Μora non tantum a debitore, sed a credi. tore quoque potest admitti . Utriusque respectu igiis tur ea definiri queat injusta cessatio eius , qui iusta isterpellatus non solvit ,.aut non accipit debitum. Veorum hic de mora unius debitoris agitur . Eam ita. describit Paulus 3. sentent. 8. q. mora fieri videtur,atim postulanti non datur. Μora igitur sine justa interpellatione creditoris admitti non potest l. 32. princ. ff. de usur. fructi. Hinc moram ex perinsona feri Marcianus dixit d. l. 32. Neque enim ea admissa intelligitur , nisi persona debitoris interpetiletur , ut solvat. Ut igitur de mora debitor ace