장음표시 사용
121쪽
prael. ad Insίρ. Iugum. TU.IIL Tis. XIX. mortem ante aditionem hereditatis stipularentur. Eae principiis scilieet Romani juris hereditas jacens suis stinebat deiuncti personam. Ita ab ipsa hereditate servus civilem personam mutuabatur ἰ jus vero a se vo quaesitum acquirebatur ipsi hereditati d. ρνine. β. t. Sed piget in rebus vix ullius hodie usus di eius immorari.
D. diυPlane stipulationum . ΗΟe in titulo Tribonianus aliam stipulationum
diuisionem proponit desumptam a causa, quam efficientem vocant. Nimirum quaelibet stipulatio quidem conventio contrahentium est. Verum convenistio isthaec non semper a libero contrahentium conis sensu pendet. Complures enim stipulationes contra voluntatem contrahentium interponuntur. Ejusmodi autem stipulationes sunt , quae ob praecedentem judicis . aut magistratus jussum interponi solent. Ρω- ut igitur voluntariae , aut necessariae stipulationes sunt, eas hic dividit Tribonianus in Praetorias , iudiciales , eommunes , & conventionales. De singulis pro instituto videndum . II. Praetoriae igitur stipulationes sunt, quae ante litem contestatam a litigantibus interponuntur jussu Praetoris a. h. t. Contra judiciales itini, quae post litem contestatam interponi jubentur auctoritate judicis I. eod. Ut vero Praetoriarum , & judicialium stipulationum differentia intelligatur , adverti
122쪽
m dis line Ripulatianum. - 1I7 oportet . veteri Romanorum jure maximum suisse diserimen inter iudicis , & Praetoris officium. Pratator magistratus, judex privatus erat lites definire solitus jussu Praetoris. Praepositus scilicet iuri dicundo Praetor per se tot causas definire non poterat. Pro inde ita receptum ius Romae fuit, ut non ipse Prae4tor judicaret, sed judicium tantum juberet. Coram eo igitur primae judicii partes expediebantur: ejusmodi erant in jus vocatio , actionis editio , & id genus alia ad litis contestationem usque. Ubi Praetoris jussu contestata lis esset , is de controversia judices iudicare iubebat; post litis vero contestatio. nem coram praetore Laam ejus interquiescebat ossicium . Jure igitur ordinario auctoritatem suam in judiciis exercebat praetor ad litis contestationem usisque s reliquae judicii partes usque ad sententiam pertinebant ad iudices. Non deerant tamen causae quaedam iuris extraordinarii, in quibus ipse Praetor extra ordinem ius dicebat. Eas enumeravi in iur. Regn. libr. 4. rit. . 6. ρ. Ex dictis hactetius facile definiri potest , quae Praetoriae, quae judiciales stipulationes suerint. Nam Praetoriae quidem erant, quae iussu Praetoris ante litis contestationem a litigantibus interponebantur . Contra judiciales erant, quae
in judicio iussu iudicis interponi solebant. Enimvero jure novo Praetores , ac reliqui magistratus ipsi per se causas judicare debent: in negotiis vero tanα tum humilioribus judices dare possunt l. 2. edi' s. c. de pedan. ludis. Hodie igitur ut nihil interest inter judicis, & praetoris ossicium, ita inter stipulationes praetorias, & judiciales nulla est differentia . Qui tamen accuratius loqui velint , stipulatio-nts ante litis contestationem interponi solitas Prae
123쪽
II 8 Prael. ad Insis. Iusis. L b. III. Th. XIX. torias appellare debent: quae post litem contestatam interponuntur, judiciales dicent. III. Porro duo' Praetoriarum stipulationum exis empla Tribonianus affert Σ. b. t. Primum exinemplum est cautio damni infecti : alterum est cauistio , quam legatorum servandorum causa praestat heres. Cautio in hoc loco stipulationem designat, seu cautionem illam , quae per stipulationem praestari si Iebat. Per cautionem damni infecti jussu Praetoris vicino promittitur indemnitas ob futurum damnum, quod quocu*que modo a vicinis aedibus sibi imminet t. 7. princ. f. de damn . infect. suggrund.
protect. Per cautionem legatorum servandorum causa praestari solitam heres jussu Praetoris promittit, adversario suo Iegatum se praestiturum post temporis, aut conditionis adventum I. I. princ. sue ut leganseu Meta. servand. caus caveat. Has tamen Praetorias stipulationes tantum exempli gratia allegat Tri-honianus d. β. 8. b. t. Plures enim stipulationes Praetoris jussu interponi solitas recensent interpretestic. cit. Ρraedicto autem institutionum loco pro more veterum Praetoris vocabulo designantur magistratus omnes. Proinde sub Praetoriis stipulationibus tradi litiae etiam continentur. Nam aediles etiam juri dictioni praeerant , & eorum jussu frequenter stipu- Iationes interponebantur . Cons. doctores ad d. f. a. h. t. oe tit. f. de aedil. edict. IV. Iudicialium quoque stipuIationum tria proinseri exempla Tribonianus f. I. h.t. Primum exemis plum affert in cautione de dolo. Per eam jussu judicis quis promittit, se dolum admissurum non esisse . Ita quidem is , a quo res vindicatur, per eam
cautionem promittit, se post finitum judicium rem
124쪽
petitam restituturum esse cum omni causa , neque in ea aliqui e dolo malo facturum I. 2o. 1f. de re; vindie. Alterum judicialium stipulationum exemplum affeti Tribonianux in cautione de servo persequendo, qui in suga est . Per eam jussu iudicis legata. rio promittit heres, se servum legatum, qui sugam arripuit, persequuturum , eumque , si invenerit, legatario restituturum esse l. 69. h. s. ss de legat. r. Tertium denique judicialium stipulationum exemis plum allatum a Triboniano est eautio de restituenis do pretio. Per eam iussu judicis promittit . reus, se rei petitae pretium asiori restituturum esse, si ipsius dolo, vel culpa ea restituta non fuerit. Atque haec quidem judicialium stipulationum exempla in institutionibus exhibentur: in pandectis tamen plura alia
v. Communes stipulationes erant, quae vel iussa Praetoris ante litis contestationem , vel post litem contestatam jussu iudicis interponi solebant. Eiunmodi primo est cautio rem pupilli salvam fore β 4. h. t. Ea quidem stipulatio plerumque jussu Praetoris
interponebatur: s tamen jussu Praetoris ante conis testationem litis interposita ea non foret. ob utilitatem pupilli post litem contestatam a judice ex iis gi poterat. lta quidem si conventus a tutore pupilli debitor dicat, tutori solvi non posse, quia is non dedit cautionem, rem pupilli salvam sore , ea in specie judex praedictam cautionem recte exiget ,
ut pupillo solvatur. Communis etiam censeri deis bet cautio de rato d. 4. b. t. Per eam promittit procurator , rem ratam . dominum habiturum . Ea quoque stipulatio ante litem contestatam plerumque jussu Praetoris interponi solebat. Si tamen anis
125쪽
Iro Prael. ad lassis. sem. LI.III. Tis. XIX. te Praetorem omissa seret , & post litem contest
tam aperte non constaret . agentem alieno nomἱα ne procuratorem esse , eam judex , postulante adinversario , recte exigebat. Cons Vinn. ad L4. b. t. VI. Denique conventionales stipulationes sunt, quae sola voluntate contrahentium interponuntur. Earum nulla exempla Tribonianus affert, quia fieisquentissimae apud veteres erant. Nam contractus ferme omnes per stipulationes conventionales confirmabantur olim. Hinc recte Cuiacius stipulationem πανδεκτην appellat ad i. I 5. F. de verb. oblig. Ex regulis enim Romani juris stipulatio est contractus quidam universalis, unde alii robur aceipiunt. Neque putes , frustra Romanos contractus sua nais tura jam firmos stipulationibus confirmasse. Primo enim contractibus stipulatio accedens deliberatae voluntatis certius argumentum erat. Cons. Heinece.
de iurisprud. formul. 14. Deinde ubi per stipuislationem contractus firmatus esset , a promissore opponi non poterat , non contractu , sed nudo pacto se obligasse. Vide, quae supra monuimus libri
126쪽
De Inutilibus stipulationibus. SUpra quidem monuimus ιibri tis. I 6. q.
stipulationum materiam in institutionibus veluti locum quemdam communem esse , & quae ad contractus omnes sit transferenda. Inde istitur de firmitate contractuum omnium judicari debet. Proinde rursus hic edico, praedico, ad confractus omnes transferri oportere, quae de stipulationibus leges jubent . Si quo igitur vitio in iure stipulatio pronunciatur inutilis, eodem interveniente, contractus etitam generatim omnes inutiles censeri debent. Inis
utilis autem stipulatio esse solet aut ipso jure , aut Ope exceptionis. Si inutilis ea si ipso jure , nullam actionem producit. Si inutilis sit exceptionis ope, ex iuris quidem subtilitate actionem producit; ope tamen exceptionis eludi potest. In praesenti titulo cum Triboniano videbimus , quibus ex caussinutiles stipulationes sint ipso iure. Quibus enim ex causis eaedem eludi possint exceptionis ope , Infra exponetur libr. 4. sub th. de excepi. Causae vero, ob quas ipso jure stipulationes inutiles jubentur es.se , ad tria capita revocari possunt. Eae enim inutiles esse solent vel respectu ipsorum contrahentium, vel rerum promissarum intuitu , vel denique rati ne sermae , qua conceptae suerint . De tribus hisco capitibus pro instituto videndum .
II. Qiod ad primum , satis constat, in stiphi.
127쪽
lationibus promittentis , & stipulantis verba intelliis gi , & audiri oportere. Respectu contrahentium igitur inutiles stipulationes sunt , quae inter mutos, surdos, furiosos interponuntur 7. seqv. b. t. Quod ad prodigos , ii. parum a furiosis absunt: suam
tamen conditionem meliorem facere non prohibentur . Proinde frustra quidem promittunt, verum uintiliter stipulantur l. 6. F. de verbor. obligat. UtiIiis ter etiam stipulantur pupilli majores infantia : altilpromittendo non obligantur, nisi auctoritas tutorum accedat ρ. b. t. Quid de minoribus λ li sine euoratorum consensu civiliter etiam obligantur. Rem aperte Modestinus loquitur in ι. iol. F. de is ori obligat. Late etiam id demonstravit Zacharias Huis herus in disertati de obligat. puber. Verum ea in re ex vetustissimis Regni moribus inter pupillos , Seminores nil quicquam interest. Μinorum igitur apud nos obligatio sine curatorum consensu inutilis censeri debet . Cons. ius Regn. libr. I. xit. 9. β. l. 11l. Contrahentium ratione quoque inutilis est
stipulatio , si promissor , & stipulator ob potestatis
vinculum pro una persona censeantur. Veteri Romanorum jure , si nupsisset mulier per conventionem in manum , in potestatem viri transibat . ob vinculum potestatis igitur inter virum , & uxorem inutiles stipulationes erant. Ex quo tamen per conventionem in manum exolevere nuptiae, stipulationes inter virum , & uxorem utiles evaserunt. Iure autem novissimo ob potestatis vinculum inutiles cenis seri debent tantum stipulationes inter servos, & dominos, filiosis milias , & parenses, qui in eos potestatem habent 6. b. t. Ea in re tamen ex rerigulis Romani juris discrimen est inter servos , filiosque
128쪽
liosque semilias . Servus enim non solum domino ised ne aliis quidem obligari potest'. Verum filius familias patri quidem obligari nequit verum aliis recte promittit, modo ne fraus Senatusconsulto Maiseedoniano fiat d. o. b. t. . in ipsi patri filius- familias recte promittit non solum ex castrensi , vel quasi castrensi peculio , sed ex adventitio quoque, saltem si extraordinarium sit , & plenam ejus proprietatem habeat novell. II . c. I. 1. Quid si filiusfamilias sit impubes , auctore patre aliis obligainee se potest Z ld post veteres juris consultos expresse Begat Tribonianus t. Id ita sertasse placuit , ne occasione patris filii conditio deterior fieret . Olim scilicet filiusfamilias per contractum suum generatim aequirebat patri. Igitur per filii eontractum non melior quidem, sed deterior tantum ejus eonditio fieri poterat. Verum jure novo s peculium adventitium impubes habeat , eius legitimus administrator est pater. Eius vero peculii respectu aucto- te patre filius recte se obligat l. 18. C. de iuri deis
IV. Respectu contrahentium etiam Inutiles stI-pulationes sunt , si interponantur in illorum sev rem , quorum in potestate non sumus g. 4. h. t. Id inde manat, quod ex regulis Romani juris quisquesbi res suas agere debet, & alterius stipulatione alis teri acquiri nequit. Sane jus civile per ipsos procuratores acquiri vetat. Hinc ut per pmcuratorem acquisita actio transferatur in dominum , ea a pω- curatore domino cedi debet ι. 4ρ. a. F de a
quis. vel antiit. possess. Enimvero in Regno hodie, ut passim in Europa alibi, contractus intra simplicitatem juris Gentium redierunt. Inspecto autem jure
129쪽
N Iχε Pres. ad Ins t. Iustin. LI. M. Tis. xxjure Gentium nihil impedimento est , quominus alter alteri per stipulationem acquirat Grol. de jur. heli. pac. a. II. I 8. Proinde ex hodierna sori aequitate , si pro tertio aliquo interposita sit stipulatio, post ipsus rati habitionem ei utilis ex conistractu actio denegari non debet. Cons. ius Regn. libr. g. rit. 8. s. At vero si cui ita promissi imsuerit, ut summa in stipulationem deducta solvatur vel sibi , vel tertio', eam quidem stipulationem jus civile utilem censeri jubet. Ea enim in specie non in favorem tertii , sed in ipsius stipulatoris utilitatem stipulatio interponitur. In ejusmodi stipulatione scilicet ipsi stipulatori acquiritur obligatio : eleinctio tantum promissori relinquitur , utrum tertio, an ipsi stipulatori solvere malit. Si tertio tam ea solutum a promistare fuerit, tacito stipulatoris mandato ei solutum videbitur. Adversus tertium igitur mandati actionem stipulator habet. Ea vero stipuislator consequitur , quod ex tua stipulatione ad illum pervenerit d. q. h. r. oe L I3I. f. I. F.
U. At vero quod diximus, alterius stipulatione alieti obligationem acquiri non posse , id quibusdam in juris articulis exceptionem habet. Si enim res in stipulatum deducta ipsius stipulatoris intersit, ex stipulatione actio nascitur. Ea tamen in specie non
tertio quidem , sed ipsi stipulatori licebit agere. Id
autem tribus exemplis illustrat Tribonianus I q. h. t. Primo enim si tutelae administrationem cedens contutori tutor ab eo stipuletur , rem pupilli salvanisore , adversus contutorem actio directa tutori competet . Nam tutoris interest, qui administrationeri
contutori cesserit, rem pupilli salvam esse. Qui enim
130쪽
Da lauillibus ηἰpulat ondus. Iasnim tutelae administrationem contutori tedit, ture lae periculo ipse non liberatur L 38. f. 2o. β. δε Merdi obligat. Deinde si quis stipuletur procuratori suo, ipse etiam directam actionem ex stipulatu habet: nam interest domini procuratori solvi. si enim ob eam stipulationem procuratori solvatur, pecuniam procuratori solutam actione mandati dominus recte repetet. Di rectam denique adversus promisso rem actionem acquirit , qui stipulatur creditori suo. Interest enim debitoris ereditori solvi d. I9. h.LAt vero si quis in stipulatione ob tertium interposita poenam libi promitti curet , si tertio non solvatur , etiamfi sua non intersit tertio solvi , utilis stipulatio erit. Si igitur tertio non solvatur, recte stipulator actionem adversus promissorem instituit. Ea autem in specie praestari stipulatori debet, quantacumque pecunia poenae causa in stipulatum deducta fuerit 18. b. t. Nunc videamus, quae inutiles stipulationes snt ipsarum rerum promissarum in
VI. Ipsarum rerum promissarum intuitu Inutiles stipulationes sunt rerum, quae per naturam fieri non possunt. Nam ludere quidem, non contrahere juriia consulti censuerunt eos , qui res promitterent, quae secundum naturae ordinem fieri non possent t. I 3s. I 83. F de regia. jur. Quae per rerum naturam fieri non possunt, res impossibiles dici solent. Eo tamen vocabulo continentur non tantum, quae fieri nequeunt inspectis naturae legibus , sed ea quoque , quae licet aliquando extiterint , tempore promissionis haud extant. Proinde inutiliter etiam quis stipulatur servum mortuum , aut deustas aedes I. 6ς.