장음표시 사용
111쪽
tos Prael. ad IUἰt. Iust n. g b. III. Tis. XVI.pνine. F. quand. dies tegat. Melc. ced. In diem auritem obligatione contracta, ejus dies statim quidem cedit , non venit tamen , nisi constitutum tempus fuerit elapsum . Proinde in eiusmodi stipulatione ab initio utiliter constituitur obligatio. Hinc stipulatio isthaec a jurisconsultis pura etiam dici solet . Folso igitur quidam cum Donello docent, in diem
stipulatione in ita , ante temporis constituti advenis tum actionem intelligi non oportere. Ut enim o mittam alia , ante tempus constitutum agenti exceptio opponi debet f. Io. de excepi. Exceptio autem
fingi non potest , nisi adsit actio ab initio utiliter
constituta . Aliunde nisi id admittatur, ratio reddi nequit, cur, ante diem soluta pecunia , ea repeti indebiti condit ione non possit L Io. 1. de eandis. indeb. cur obligatio in diem contracta novationem admittat l. s. F. de novat. oblig. cur denique , antequam tempus constitutum advenerit, a debitore recte offeratur creditori pecunia ι. so. F. de oblἱ-gat. acIion. Hoc postremum tamen non semper debitori licet. Si enim ipsus creditoris gratia stipulationi tempus fuerit appos tum , ante constitutum tempus creditori pecunia offerri non potest. Nune
quod superest , de stipulatione ad diem pauca deli
VIII. Ad diem contrahi dicitur stipulatio, eum
ei tempus apponitur veluti terminus , ad quem uiaque dari, aut fieri quid debeat. Ejusmodi stipulatio erit, si exempli gratia ad Kalendas usque Maristit centum promissa fuerint. Alterum ejus stipulationis exemplum in eo affert Tribonianus, cui deincem annua, quoad usque vivat, promittantur *. 3.
h. r. Ubi ita promissum saerit , rigore juris iii spe,
112쪽
De verborum ebilaatlandus. I M , perpetua constituitur obligatio. Deeem igitur annua petere poterit non solum stipulator , sed he. res etiam. Negari tamen haud potest , in ea stipulatione tacitum pactum inesse , ne post tempus per contrahentes expressum peti liceat. Ita ex generali regula pactorum benigne placuit , ut post tempus constitutum petens actor repelleretur exceptione pacti d. f. g. b. t. Si cui igitur decem annua . quoad vixerit , promissa suerint , ipse quidem stipulator . quamdiu vixerit , decem annua recte petet ; post ejus obitum si petere pergat heres , pacti excepti
ne repellitur ..Cons. doctor. ad d. 3. h. t. IX. Iam vero quod diximus, annua praestatione
promissa, ipsi stipulatori tantum agendi jus esse, id quidem obtinet, si quid annuum promissum suerit. quoad ipse stipulator vixerit. Si enim quid annuum sit alisolute promissum, jus stipulatione quaesitum in
heredes etiam perpetuo transmittitur. Nam, nisi aliud declaretur , in contractibus con rahentes non
tantum sibi, sed heredibus etiam prospectum volunti. q. β. de probat. praescript. Longe igitur interis est inter stipulationem, Sc legatum annuum. Annua enim sti ,ulatio, ut vidimus, Sc una est, Sc tu heredem transmittitur. Contra legatum annuum Sc multiplex est , dc in eo heres legatarii non succeis dit. Si cui igitur decem annua legata fuerint, multiplex legatum erit , 3c quotannis legatum videri debet . Primi quidem anni legatum est purum : id igitur cum legatario , tum ejus heredi debebitur. modo legatarius superstes testatori fuerit. Verum insequentium annorum legata conditionem habent , s legatarius vivat. igitur post ejus obitum petere nequit heres i. A. F. de ann. legat. cy' friis. Ejus
113쪽
1os Prael. ad Instis. Iussis. LV. III. Tis. XVI. autem differentiae ratio inter stipulationes , & Iegata annua facile reddi potest . Nimirum , ut diximus
in contractibus contrahentes heredibus etiam praesumuntur prodesse velle. Id ipsum tamen respectu h redum legatarii de testatore praesumi nequit. In an nuis enim legatis praesumendum est, testatorem uni legatario, neutiquam vero ejus heredibus gratificari velle. Annua scilicet legata ex singulari testatoris
benevolentia in legatarium proficisci solent t. p. F. pro De. Ea igitur ad heredes legatarii testatori plerumque ignotos extendi non debent. Quod tamen dixi, legatum annuum multiplex esse. , & cum legatario expirare, id quidem intellige de legatis hominibus relinqui solitis. Si enim ejusmodi legatum
Civitatibus , ceterisve corporibus in perpetuum duinraturis relictum sit, id unum, & perpetuum censeri debet t. q. Eo. 6 de ann. Iegat. Meis. Vid. Boehm. in jur. Eccles libr. a. tit. 26. ρ. 8.X. uocumque autem modo stipulatio concipia. tur, in ea non res tantum , sed facta etiam promitti possunt 7. b. r. Cum factum promittitur, stipulatio incerta δicitur, quia incertum est, quanti stipulatoris intersit, aliquid factum esse . Si igitur factum promissum exequutioni mandatum non fuerit, definiendum erit religione judicis, quantum ain i praestari oporteat t. 68. β. de veta. obligat. Ut autem id statuat iudex , debet accurate perpendere , quantum ob factum non praestitum stipulatori absit, & quantum lucri omiserit L I3. β rat. rem haber. m de ratibab. Ea definitio tamen indaginis difficillimae plerumque est. Proinde in incerta stiis putatione optimum esse scribit Tribonianus , certam
poenam stipulari, si factum non fuerit a promissore
114쪽
De verborum ut gallinἰbus rostpraestitum . Ita enim facto non praestito, statim peis titur poena in contractu promissa , neque res pendebit ab incerto judiciorum eventu d. 7. h. t. Si in ea stipulatione scena promissa fuerit , liberum promissori erit , poenam solvere , neque compelli poterit , ut ipsum factum praestet in stipulatione promissum. Opportune tamen disceptari queat , utrum , poena non promissa , liberetur promissor onferendo , quod stipulatoris interest, an ad ipsam facti praestationem compelli possit. Complures cenis fuerunt, ea in specie liberari promissorem offerendo, quod stipulatoris intersit. Quas tamen leges in
eam sententiam allegant, rem non eonficiunt. Reinctius igitur edicunt alii , ad ipsam facti praestati nem promissorem compelli posse. Neque enim aliis .quid allegari potest , cur in ea specie promissa fides non sit exolvenda. Conf. Huberi in praelest. b.t. m. s. Cum vero uni lateralis contractus si stipulatio, una tantum actio inde nascitur: ea ex sipulatu di. citur. Prout autem stipulatio certa, vel incerta fuerit , actio ipsa ex stipulatu vel certa , vel incerta erit princ. h. t.
115쪽
m duobus reis βipulandi, o promittendi. REos dixere veteres litigatores generatim omneu Rem aperte testatur Gallus aelius apud Festum . Sic enim ibi. Reus es, qui eum altero litem eonte tam babet , sis is egit , sis cum eo actum es. Reus est scilicet, cujus de re agitur: in judiciis autem de re cum rei , tum actoris agebatur . Vocabuli proprietatem retinuerunt jurisconsulti. Cum enim in stipulationibus de re cum stipulatoris, tum promissoris ageretur , rei vocabulo utrumque designarunt. Ne quis tamen ob vocis ambiguitatem erararet, creditorem reum sipulandi vocarunt; debitorem reum promittendi dixerunt. Et in superiori quidem titulo cum Triboniano vidimus, quomodo unus deo bendi, vel stipulandi reus constituatur. Eumdem Tribonianum sequuti hic exponemus, quomodo duos, pluresve debendi, vel stipulandi reos constitui oporisteat ; quales etiam effectus ex ejusmodi obligatione
II. Principio duos promittendi , vel stipulandi
reos correos dixere veteres; ii passim hodie duo debitores , aut creditores in solidum dici solent. Plures autem promittendi rei constituti censentur, cum stipulatori de eadem re separatim eos interroganti respondent omnes, se daturos , facturos, quod deductum in stipulationem fuerit princ. h. t. Contra
plures stipulandi rei constituuntur , cum, pluribus
116쪽
m duobus reis βἰpuI. ρο ρ mlit. Ut de eadem re separatim interrogantibus, eam promissor omnibus se daturum spondet d. prine. b.t. Subtilitate autem Romani juris inspecta , ut plures debendi correi constituantur , eodem tempore & promissio ,δc interrogatio fieri debet. Proinde si quis Titio promittat hodie fundum Sempronianum , eumdem fundum eidem Titio post annum promittat alter , duo promittendi correi constituti non censebuntur: diversa igitur obligatio utriusque erit t. o. f. 3. st de duob. reis consit. Cum tamen apud nos stipulationes , & pacta sint exaequata , ea scrupulostac Romani juris in Regno negligitur. Hinc apud nos duo debendi correi nudo pacto recte constituentur , licet inter unius , & alterius promissionem longum intervallum interponatur. Id ipsum tamen intellige, modo uterque promissor ejusdem rei causa in soliis dum se obligarit, & in secunda obligatione prioris mentio facta fuerit. Iure autem pandectarum inspecto, in duobus debendi reis constituendis necesse
non erat , ut promissores expresse dicerent, in soli. dum obligare se velle . Id unum requirebatur, ut a pluribus res eadem promitteretur l. 2. F. eod. Verum Justinianus secus edixit. Cautum enim ab eo fuit , ut duo debendi rei constituti tandem intellia gerentur , si in obligatione foret expressum, eos intolidum se obligare novell. 99. c. I. Illud sempedeonstitit, ex pluribus debendi reis alterum pure , alterum aut sub conditione , aut post certum tem
pus obligare se posse . Si igitur ita placuerit , ab eo , qui pure promiserit , statim peti poterit : ab
altero peti nequit, nisi aut conditio extiterit , aut tempus constitutum advenerit a. h. t. His praestitutis , videamus , quinam ex ejusmodi obligati nibus nascantur effectus. III.
117쪽
11 1 Pris. M Iustis. Iustia. t. m. Th. xVII. III. Ubi plures debendi , vel stipulandi correa constituti suerint, & omnes debendi corret in Iidum quisque recte convenientur, Sc omnes stipula di eorrei solidum petere quisque poterunt I. λα I. g. i. si de duost. reis eonseis. Enimvero in
obligatione in solidum res a pluribus quidem in solidum, semel tamen ea promittitur. Proinde si ab uno ex pluribus stipulandi reis solidum suerit ex. actum, statim reliqui actionem amittent d.ε. c. b.LVieissim si ab uno promittendi reo solidum solutum fuerit, reliqui a stipulatore conveniri nequeunt d. r. h. t. Quod de solutione dixi , extendi etiam debet ad modos omnes , quibus solvi obligationes solent. Quapropter quocumque modo in persona unius obligatio dissoluta suerit, statim liberantur reis liqui debendi correi. Quin , jure pandectarum in specto , si adversus unum debendi correum in taliadum actio instituta seret , reliqui conveniri nota
poterant l. 2. F. de duob. reis conssit. Verum ob
simplicem petitionem adversus unum institutam Iustinianus reliquos debendi correos liberari vetuit Lx 8. C. de s eis. oe mandatον. IV. Porro cum per solidi solutionem , aut exoactionem obligatio in solidum omnino dissolvatur . duas controversias res ipsa hie exhibet. Primo setis licet dubitari queat, an debendi reus, qui solidum solus exolverit , reliquos correos pro rata singulos convenire possit. Deinde an stipulandi correus, qui solidum solus exegerit , illud cum aliis communi ea re cogatur . Quod ad primum , rigore Romani juris inspecto, correo , qui solidum solus exoluerit, deneganda videtur actio adversus reliquos debendi
nos , si ei actiones a stipulatore cessae non fuerint. Sub.
118쪽
De duobus reli βψH. ρο p-ist. II 3 Subtilitas scilicet Romani juris tantum adverses eos
actionem ex contractu concedit, quibuscum contraoctu; ipse sit initus. In praesenti vero specie convieractus non cum debendi correis , sed inter ipsos.& stipulatorem peragitur. Perperam vero adverses eam sententiam allegari solet I. a. C. de duis. reis
sipui. promist. Ibi quidem Principes ita rescribunt. Si probawνis , te conventum in solidum exinvisse , Rector Proυincia juvare te adversus eum, cum quo communiter pecuniam accepisti , nua cunctabilis .
verum lex isthaec, ut juris salva sit ratio, de cor. reis sociis necessario debet intelligi. Nam si obli. gationis tempore contractus .eietatis sit inter eo reos , qui solidum solvit, alterum actione pro socior recte conveniet ι. 63. F. ad Ieg. Faleid. Enimvero seu ob aequitatem , seu ob perperam intellectam d. ι. Σ. passim in foro hodie utilis negotiorum gest rum actio adversus reliquos debendi correos ei dari solet, qui solidum solas exolverit. Cons. Stryh. injur. modeνn. pandessi libr. 43. rit. a. q. 3. Quod adstipulandi correum, qui solidum solas exegerit, accuratiores interpretes distingui jubent , utrum ex causa lucrativa, an onerosa plures stipulandi rei sint constituti. Priori quidem in specie negant, cor umcogendum esse, ut aliis partem ex accepto faciat.
Eam sententiam vel inde probes, quod , ubi de lucro agitur, jus vigilantibus favere solet. Ad eam sententiam eonfirmandam allegari queat c62. prisc. F. ad leg. Favid. Ibi enim in pendenti esse dici. tur . in cujus bonis computari debeat, quod pluri-.hus debetur stipulandi correis . Id ita iurisconsultus edixit , quia sciri non potest, quis correorum pri mus in lucrativa caula sit exacturus. Verum in Q. TOm.M. H tera
119쪽
tera specie correum compellendum ajunt , ut eum reliquis stipulandi reis acceptum communicet. Vi
de Perea. ad Cod. h. t. n. I s.
U. Opportune etiam disceptatiim hic video , an plures debendi correi in solidum singuli conveniri possint. Pandectarum, & codicis inspecto jure , ex ploratum est , plures debendi correos pro creditoris lubitu in solidum singulos conveniri posse l. 3. h. I. F. de duis. reis consit. σ ι. 2. C. de duob. reis Riaput. Passim tamen do es tradunt, duobus debenis di eorreis beneficium divisionis a Iustiniano fuisse concessum nowll. 99. id autem beneficium in seli.
dum convento correo tandem denegandum esse , si
alter vel absit , vel paupertate sua satisfacere neoqueat.. Pro ea quidem senwntia in foro passim tu dicari solet. Conc Stryla in iur. modern. pande Llibr. 43. tit. a. h. s. Verum qui praedictam novet. lam accuratius inspexerunt , existimant , nusquam
ibi Iustinianum pluribus debendi reis divisionis M.
neficium concessisse. Sane in ea novella Imperator non correis generatim omnibus exceptionem diviissionis concedit, sed illis tantum , qui αλληλεγγυως υτευθυνοι , seu mutui fidejussores serent. Nam fi- dejutarum aliorum exemplo ibi Iustinianus iis tam tum debendi correis beneficium divisionis indulsit . qui pro se mutuo fideiussissent. Μutuis scilicet fi- dejutaribus olim beneficium divisionis non competebat t. i I. pνine. F. eod. Ei igitur legi tantum
derogavit Iustinianus d. novell. 99. Communi do. Horum errori occasionem fortasse dedit Irnerius. Is enim dictam novellam non in tali exit, & authentiis cam hoe ita inde desumptam alieno loco posuit subsit. C. de duob. reisse M. Eam potiuν poni oportebat
120쪽
De R putiisendas servorum. II ssub iis. de fideiusf. Sed ea de re plura desino: nam error in foro jus facit.
De stipulationibus servorum . STipulatio civilis contractus erat , & a solis clis uibus iniri poterat. Cum igitur servi jure Civitatis carerent, rigore juris inspecto , eorum stipu- Iationes erant inutiles. Enimvero ut contractus seis cilius expediri possent , veteribus placuit, ut servi civilem personam mutuarentur a dominis ; civili autem dominorum persona complures servorum actus sustinerentur . Ita factum , ut servorum stipulationes ob dominorum personam ab ipsis veluti mutuo sumptam utiles censerentur princ. b. t. Obligatio tamen a servis ita acquisita in ipsis non permanebat. Nam neque dominium , neque jus aliud consistere in sero vo poterat, qui civili persona destituebatur. Quocumque igitur modo servus stipulatus esset, acquisita ab eo obligatio statim cum persona mutuo sumin pta redibat ad dominum β. I. b. t. Discrimen talmen secere veteres , utrum stipulanti servo factum
aliquod , an jus promissum esset . Si servo factum promissum esset , veluti ire agere per fundum alienum , soli servo competebat facti exemitium : igitur ne ipse quidem dominus factum illud exercere poterat. Sin jus aliquod servo promissum seret, veluti jus ipsum viae , actus , ' jus & domino acquire batur , & cum ipse , tum alii ejus nomine illud exisercere poterant f. 2. eod. Eo autem modo per stipulationes acquirebant servi , etiamsi post domini